Disquisitiones Plinianae in quibus de vtriusque Plinii patria, rebus gestis, scriptis, codicibus, editionibus, atque interpretibus agitur auctore Antonio Joseph comite a Turre Rezzonici ... Tomus primus secundus

발행: 1763년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 로마

151쪽

136 DISQTISITIONES PLINIANAE LIB. V.

primis annis Romam incoluisse assirmavit. Contra nostrum in Comensi urbe genitum statuerat ducentis ab hinc annis bonus ille Andreas Theurius, cum Plinium

naturalis historiae auctorem ad Trajanum pro Christianis scripsisse, illiusque ae

vo vita sunctum venditavit Inter Comenses & ego nonnullos invenio, qui de loco, ubi Plinius natus sit, invicem disceptant. Tatius certum sibi ait non constare judicium, utrum Comi, an in Comensi lucem viderit, cum hoc ex veterum silentio evadat incompertum M. Robertus Rusca Plinium avunculum , & sororis filium apud Plinianum sontem natos esse haud obscure opinatur M. Idem longe ante

Ruscam protulit Franciscus Lopesius Villat upus qui Plinianum sontem in propria Plinii patria fuisse scribit ; neque latius haec verba sunt accipienda, quali

sontem in patrio Plinii agro existentem assirmare voluerit, cum notiones a Leam dro Alberto accepisse videatur; hujus enim loci indigenae incorrupta successione tenent, inibi Plinium naturalis historiae scriptorem habitasse se . omnium tamen,& Aloysii itidem Ruscae Roberto accedentis pace quaecumque a Veronensibus, fitque a meis civibus de natali Plinii solo scripta fuere, gratis asseruntur: cum in tanta rerum caligine nullum prorsus certae veritatis suppetat indicium . Haud equidem ignoro, quod rationi omnino congruum esse potest, Plinium Comi, aut in Comensi, si Comensis; Veronae, aut in Veronensi territorio, ubi Veronensis fuerit, potius quam alibi natum asseverare. Sed quamvis invicte teneam Plinium a Comensi viro genitum, atque ex in ista dicendis inclinem, ut illum Comi natum suspicemur ; id tamen aperte ostendere nequaquam profiteor, cum alibi quoque vagisse utique accidere potuerit, genitore alicujus ossicii caussa vel in Italia, vel in provinciis commorante; nullamque ex supra allatis repugnantiam invenio, ut

in Equestri Colonia Plinio Fausto apud Helvetios degente natus suisset. Plinium Mediolani sortassis, antequam Romam peteret, studuisse, cum inibi tunc politiores literae florerent, scribit Morigia sed eodem prosecto , quo su

periores auctores, utitur argumento. Nos sane ex Plinii historia illum nondum pu

bertatem ingressum Romae fuisse colligimus; nil tale vero, quod Mediolani con

veniat, invenimus. Et sane ubi Corvi exequias recitavit, minuta adeo congerit,

ut avem sibi notam,& ductum funus vidisse innuat, quod gestum M. Servilio, &C. Cestio Coss. quinto kal. April. testatur De utroque Consule alibi sermo ingeritur, asseritque Servilium Nonianum visu sibi cognitum in . Ex superne dictis,

atque ex infra dicendis constat Plinium tum Romae inhabitantem aetatis suae annum XII. attigisse in; iisdem pene verbis de Sexto Papinio, qui subsequenti anno Consul fuit, utpote de viro Augusti quoque ultimis temporibus abunde cognito sermonem habet Nin, utique innuens Papinium ad ultimum Tiberii annum pervenisse, quo Plinium decimum tertium aetatis suae egisse comperimus u . Quantum

a in Coavenit nobis Tillemontius, eum anno V.C. 787. Servilium Nonianum, & Cestium Gallum Consules agnoscat in eo tamen dissentit, quod ium Plinium, decimum, vel undecimum aetatis annum numerasse amrmavit ι . Videtur etiam Plinio notus C. Ceilius Noniani collega. Hunc Tiberii prinei patum exeessisse eolligerem, eum legam in naturali historia, ubi de Corinthiis agitur m): circumtulit m Nero Ammonem - - ω paulis aura C. Cestius o sularis signum. quod secum etiam in praelis habuit. Hi peeuIlares in Plinio loei sunt, neque allatis priores inveni , quibus se non modΛ Romam ineoluisse , sed res etiam visu sbi eognitas referret. Etenim licet suo aevo Iunium, & P. Silium Consules fuisse dieat in t tibi tamen nequaquam notos, sed historiam, quae illis Rempublicam gubernantibat evenit, in Populi Romani Actis testatam do-

seripsit , eo ipsssimoque modo, quo res ante illam gelias toties recitavit. Animadvertimus utique, Plinium , quando- eumque Aevi voeabulo usus est, de rebus quae ipso vivente contigerunt, sermonem habere; atque ided hoc etiam loco saJ Tom. VIII. ta. pam 136. sbJ Deead. I. lib. I. num. 4ι. pag. 3 s. seJ In libro eui ri iam focis Ruseo. dJ In suffa nasu t. ad Plin. ιιb. I . cap. x M. DLACIX. seJ Deseripr. ιrac fid Larii. pag. 46. laJ Ηφ. ΜM. ιib. I. h. fhJ Lib. X. 43. sit Lib. XXXI II. 6.

152쪽

DISQUISITIONES PLINIANAE LIB. V. 13

ab ineunte aetate in optimis disciplinis prosecerit, uberrimi fructus ostendunt: queis vero traditus praeceptoribus incompertum. Refert se, cum adhuc adolescens

esset, Apionem multa inania, & fictilia praedicantem audisse is; quibus sane verbis tunc Plinium pueritiam supergressum dignoscimus. Apionem, qui Aegyptius

fuit tu, in Transpadanis degisse haud facile crediderim : contra vero cum ipsam ante adolescentiam Plinius Romae fuerit; eadem in urbe licet Apione non uteretur praeceptore, ) illum audisse credendum est, quem ultimis Tiberii annis notum, & inibi viventem colligimus. Hunc sub Tiberio cymbalum Mundi vocitatum immortalitate donari a se scripsisse, ad quos aliqua composuisset, ex naturali historia eruimuSTiberio Capreas incolente Plinius nutricis mamillas adhuc sugebat, ut ex temporum supputatione, & Suetonii verbis ad rem nostram comparatis colligere fas est; ideoque nihil de hoc Imperatore, nisi ut ab aliis relato, auditoque proditur in naturali historia; idque ea ex caussa praesertim evenisse conjicio , quod Tiberius nefario Caprearum secessu delectatus, Romam non amplius redierit M. Ad alios igitur provocat Plinius, cum Tiberii meminit - , neque usquam hunc Caesarem visu sibi cognitum assirmavit. Tiberio tamen imperante se mortalem in hanc lucem venisse indicat, dum excessere, ait , boc in nostro aevo, nee modici bistriones;

sed libertatem suam mercati, atque infra o tam hercule , quam libidinis non formae Pareneremi Spadonis Sejano H-S. CI DID mercante a Lutorio Prisco. Exactam igitur sequentibus supputationem utique constat, Plinium aevo suo tamquam viventes nonnullos recensere, qui ad Tiberii usque obitum non pervenerunt. Tiberio vita suncto politiori literaturae operam Romae Plinium dedisse, de eruditissimo viro colligendum , utpote qui perire omne tempus arbitrabatur , quod studiis non impertiretur. Illum tamen, & honestis urbanae vitae ossiciis quando

que indulsisse scio, cum Caj Caesaris ain, qui Tiberio successit uxorem se vidisse testetur hisce verbis σλ. Lolliam Paullinam, quae fuit C0 Principis Matrona, nec serio quidem , ac solamni aliquo apparatu , sed modicorum etiam Donsalium coena vidi smaragdis,

margarit que opertam, alterno textu fulgentibus toto capite crinibus spira, auribus, collo

monilibus, digitisque. Summa quadringentis H-S colligebat, ipsa confestim parata mancupationem tabulis probare. Nec dona prodigi Principis fuerant, sed avitae opes, Provinciarum scilicet spoliis partae. Hic est rapinorum exitus. me fuit quare M. Lollius infamatus Re- Tom. I. S gum

ANNOTATIONES.Ioeo, quo Deili supputatione illum in uio is suisse eollegimus la)t dum polrb verbum Aetaria usurpavit, & propri

vita cccretium, & longius quandoque spatium eomprehendit i verum eum Iunio, & Silio Coae quintum ageret annum, nec quo tune degeret loco subscripserit; lubenter atque ingenust talemur, multa, quae ad rem proficerent, ignorare, illis de caussis eertum Plinii natalis loeum definire haudquaquam permittentibus ; ne dubiis, ac plerumque frigidis indulgentes, sutilibus innixa argumentationibus proferamus.

I De Apione plura seribeinus libro VIII. Multiscius, & Polyhistor teste Budaeo appellabatur h . Apud Divum

Hieronymum minus recte Appio dieitur i . et Hane lectionem tuetur laudatus Budaeus, a qua reeedere plaeuit Harduino, & Pae-tir appellationem recipere. Certε nostrae indieia in veteribus omnibus editionibus quibus Paeaon ignotas inveniuntur. Reliqua etiam apud Paullum Manutium, Daleeampium, atque Harduinum perperam oecurrunt, quasi Priscus Pariontem e Spadonibus Seiani emerit, quando illum Seiano vendidit. 3 Quae de Caligulae eo nomine in Flinianis tabulis adnotavimus, lila proficient, ubi Lollia non Caligulae, sed CaiPrineipis uxor ab auctore reeensetur. Consule Harduinum ἡ), & Rei nummariae collectores, Oeconem, Iohannem Smetium, Uaillantium, Mediobarbum. Haee omnino illustrat Senem Philosophus, apud quem Caius Caesar, nusi quam Caligula appella ur, nisi eo loeo, ubi illum rerum potitum a militari allata appellatione abhorruisse deseribit ι): nee impune eessit Primi'Ilisis, ρυδd caligulam dixerat . me enim in eastris natus, o alumnus legionum vocari soleis Bat, nullo nomine militibtis familiarioν unquam faetus ; sed jam Caligulam eomietum, oe probrum Discabat thurnatus pAlibi etiam, eum de Iulii Caesaris morte loqueretur, ut primum a quarto Imperatore distingueret, de ilid, ait m , C. Caesaris, illius dico, qui superato Pompeis Rempublicam tenuit. Minus istitur exacti suetunt Tacitus n , & Sue. tonius o , qui illum Catieulam nulla abjecti cognominis praefatione appellarunt. ω Lib. xxx. a. sbJ In praef. ad Tuum. DI IMMou. in Tab. XX X. m LXIII. dJ Lib. XL s . tib. XV. so. Lib. xx I. a. scl Lib. VII. 3ο. G Lib. ιχ. 3 s. fgJ-u pag so. anno Plinii s. sbJ De yag. 29 t. siJ Ma m. l . pag. ro . e εε. 64s.skJ rim. I. Piis. ιib. XIV. pag. ri4. siJ De Coostantia sapientia. smi Epip. LAXAML sua gnari. I. LU In huius Imper. υιra

153쪽

i 38 DIS GUISITIONES PLINIANAE LIR. V.

gum muneribus .n toto Oriente interdifid amicitia a Cajo Caesare Augusti filio venenum biberet, ut neptis ejus quadringenties H S operta Ipectaretur ad lucernas 0. Si aliqua

igitur simul jungamus, quae de Lollia in veterum libris notata sunt, annum ipsum erui posse suspicor , quo magnifice adeo splendicantem noctu matronam Plinius conspexit. Offendimus enim apud Eusebium in Chronicis C a jum anno imperii ejus tertio Memmii Reguli seminam duxisse, virum compellens, ut se uxoris suae patrem assirmaret. Neque enim liquet dubitare quod haec illa fortastis non sit, de qua

Plinius sermonem habet; nam quamvis uxoris nomen Eusebius reticeat, & plura Cajus contraxerit matrimonia, sententiam nostram ex lepida, & perjucunda Suetonii narratione comprobamus. Is enim Lolliam Paullinam C. Memmio Consularis exercitus regenti nuptam C. Caesaris jussu e provincia evocatam testatur, cum ejus aviam inter pulcherrimas recenseri intellexisset : sperans, ut notat Bero audus, essi gie, ac lineamentis corporis illi sore persimilem. Quare & hanc unice Memmii uxorem fuisse , & illam eodem imperii anno tertio sibi Cajum junxisse, brevique postmodum, interdicto cujusvis conjugio, repudiasse statui mus. Haec igitur est illa Lollia Paullina, quam Cajo nupsisse innuit Tacitus, cujusque exilium,& mortem resert in. Nostrae vero argumentationis robur ad Plinii dicta suis temporibus redigenda inde desumitur, quod Suetonius Caesoniam quam post repudii libellum Lolliae datum duxit ) ab illo ardentius , & constantius adamatam profiteatur. Qua de caussa aequissimae, sortesque rationes jubent affirmare, iisdem omnino Consuli biis Lolliam ductam, missamque, cumque illa paucis mensibus unico sortasse ) vixisse , ut debitum Caesoniae conjugii tempus relinquamus nam triennio tantum, X. mensibus , & VIII. diebus regnavisse Cajum ; & filiam ab ultima uxore suscepisse Suetonius scriptis reliquit Suetonioque Eruditorum Chorus suffragatur M. Plinii porro verba Lolliae Paullinae jam tum Caj Principis uxori unice conveniunt, cum hanc Matronam non prodigi Caesaris muneribus, sed avitis opibus fulgentem spectasset ad lucernas. Annum tunc Plinius circiter sextum decimum agebat; septimum vero supra decimum attigisse colligimus, cum echeneidis portentum imperatoriam navim rem Orantis evenit, quod per hujusmodi verba evulgata crediderim N . Tenuit oe nostra memoria C0 Principis ab A puro Antium renatigantis, ut res etiam fuerit auspicalis pisciculus, siquidem novissimὸ tum in urbem reversus juorum telis confossus es M. Hujus pisciculi miraculo alterum, quod inter prodigia retulit Plinius, addemus, nempe in Glis, seu capite extorum uin jecur Cuo Prine,pi Kal.Januarii defuisse , cum iniret Consulatum, quo anno interfectus es so . Circa id temporis referenda veniunt, quae de

coena a Pomponio Secundo data Cajo principi Plinius memoravit, ubi anno CLX.

lata satis a Plinio Dalmampii, aliisque distanir multum tamen eum Salmas i. atque Harduini restitutionibus eonveniunt . Miror Harduinum , qui certὸ hoe loeo per Salmasium prosae ita illam nequi donam nominare , semin tenim in plerisque. Salmasii lectio a Chimetii, Toletano, & Salmantieensi exemplaribus iustentatur ; quae eu hujus modi in Ginium spiris, auribus, collo, digitis, manibus, quae summa quaarissenties sese/tium colligebat, 2 Ab hae lectione geminis Ambrosianis codieibus satis eonveniente, uti & Chimetiano exemplari vix distat Har duinus D. Contra Palermus Caium ab Asturia Romam remigasse assirmat lain; ubi sonassis typograthico vitio sorbbentis eorrumpitur sententia. Neque enim ab Asturia faelli negocio Romanorum elasses selvebant. Caium Frin i Hispaniis degisse nusquam inveni: nee remisantis vocabulum hoc loeo Plinii nitorem sapit, qui Asturam Parum ab Antio distantem doeet. Consule Daleeampiam, & Pintianum h). Clearo f. A Ma diutius eommormum testatur eum Iulium Caesarem ex Hispania redeuntem expectaret i , qui eerte nou ab Astutum, sed a Mediten eis Hispa niae portubus in Italiam navigavit. 3 Caput extorum, summam & altissimam esse hepatis fibram explieat Daleeampius multa antiquorum eruditE congerens ex Persio, Apuleio, Nonio, Martiano Capella &e. Habes Harduinum, qui unus pro multis sufficiet.

154쪽

DIS VISITIONES PLINIANAE LIR. V. I 39sngulas uncias vini constitisse aflirmat s in, quare si annos ab Opimio Consule centum &sexaginta numeramus, in annum Urb. Conditae IDCCXCIII. incidimus se ,

qui quartus, & supremus Cajo Principi fuit. Cajo postmodum e vivis sublato imperium Claudius Caesar suscepit, cum Plinius XUII. aetatis annum supergrederetur . De Claudio illum scripssse firmiter credo, quamquam Tiberii Caesaris principatu hominem immolari moris suisse in naturali historia hucusque in hanc speciem legatur . Galliam utique possedit, oequidem ad nosram memoriam, namque Tiberii Caesaris principatus sustulit Druidas eorum , ω boc genus vatum, medicorumque. Attamen vel mendose loco Claudii, Caesaris vocabulum irrepsit, vel quod rectius conjicio, Claudii nomen inter Tiberii, & Caesaris reponendum erit, licet a nullis Plinianis interpretibus id adhuc notatum in-Veniam. Neque ego lectionem immutare auderem, nisi certa depravationis ex ipsis Plinianis Codicibus haberemus indicia, quibusque adduntur validae rationes, cum in Suetonio Claudium Druidarum religionem dirae immanitatis abolevisse inveniam , atque L. Seneca qui aliquibus lustris Plinium praecessit) non horum tantum sectam , verum etiam nomen a Claudio Caes. sublatum testetur ;quare cum nil tale unquam de Tiberio scriptum inveniam, Tiberii Claudii Caesaris loco Tiberii Caeseris restituo. Hanc inter Suetonium, Pliniumque discrepantiam amo Beroaldo, alii 'ue adnotatam animadvertimus. Ρrimus utrumque aucto-d non omnino selici exitu componere intentavit, quamvis illa attingat, quae ad rem optime inserviunt, dum Claudium Caesarem, plenius Tiberium Claudium Caesarem appellari testatur so: quod licet ad omne veritatis confinium pertineat, nimis tamen a tradita adhuc regula, atque a Plinii claritate abhorret, Tiberium Caesarem hoc loco dixisse, non ut Tiberium Augusti successorem, sed Tiberium Claudium designaret. Ex mediocre enim quocumque auctore scimus, de Tiberio Caj Caesaris in imperio decessore sermonem haberi, dum Tiberium Caesarem unice legimus. Quare Caesaris appellationi Claudii nomen Plinius addidit, ut stupentem Agrippinae conjugem denotaret Din. Tiberii igitur Cl. C. principatus cum a m. I. S a Pli-- ANNOTATIONE S. D Harduini typographus numerales notas eorrumpit, & eentum annos addit urbi Conditae, eum pro I CCXCIII. feribat DCCCxCIII. D.

a Druidarum familias, & religionem non omnino neque a Tiberio, neque a Claudio sublatas ostendere tonatur Petrus Pithoeus is). Vbi eerta hujusmodi essent, dicendum videretur, Druidas post Flaviae domus imperium , Piceae modo ustis radicibus repullulasse. Mitius opinatur Bolanuiterius, qui Druidarum feetam ex Claudii decreto sensimo levisse assi at M. Quomodo haee Seneeae dictis eopulentur ipsi viderint. De Druidis consule Petrum Lamis

3ὶ Nemo ignorat hune Imperatorem Tiberium Claudium Caesarem Aulussum in numismatibus semper inscriptum si ,& triplici hae appellatione a Plinio quandoque nominatum, quamvis saepe a Iosepho Flavio m) , Cornelio Taeito n , Sexto Aurelio Uictore so , atque in ima naturali historia Tiberius Claudius meitetor 30. Rectitis igitur Meloco Sabelli eum conieeisse putaverim, qui Druidas, atque id genus vatum a Tiberio, non a Claudio nisi locus in Plinio mendosus sit sublatum amrmavit . eum maior proeul dubio fides antiquiori Plinio, quam Suetonio habenda sit, & noverim Tranquillum aliis probatissimis aultoribus quandoque adversari; atque ut reliqua praeteream, Ioeumst elat adnotasse. quo asserit Germanorum Legatis Claudium permisisse, ut sederent in orchesira q), eum id a Nerone factum pulchro, longoque verborum apparatu Taeitus ammaverit ν . Attamen eum de Plinianis exeriptoriis bus, eorumque integritate, ae solertia dolendum aded extet judicium, & alioqui sexcentis locis mutilatam, auctam , inversam, naturalem historiam habeamus, atque hie etiam plura exemplaria Druidas eorum s) nonnulla Druidas Gaia Drum r lepant, non dime ilδ imperitis exeriptoribuς evasi. Claudii, & Caesaνis appellationes constare, tum magis quod in antiquioribus Plinii codicibus Claudium per notas CL toties inscribi, atque id etiam in ipsis recentioribus impressis animadverterim υ . Allatam verti Caesaris dictionem Notarii, monetarum exeusores, & lapidarii saepe contrahebant; unde illud Ausonii is r unctis peracta singulis,

Vt una vox absolvitin.

Ubi plura hac in re optes, consule annotationes nostras ad epistolam Benedicti Iovii datam Iohanni Paullo a Turre tinnies geatili meo b) eirea annum I 33 .

155쪽

1 o D ISMVIS IT IONES PLINIANAE LIB. V.

Plinio compendiosὶ redderetur, tanta in modicis, vicinisque elementis assinitas, subinde errandi materiam posteris exhibuit, ut ex notis Cl. C. loco Claudii Caesaris, unicam Caesaris dictionem efformaverint & sane Tiberii Claudii Caeseris appellationes poscunt stylus, & verba, quibus hujus Imperatoris Principatus ad suam memoriam Druidas sustulisse innuitur . Si enim Tiberii , qui Octaviano successit, tempora respicimus, de illius tantum novissimis annis, Plinius hujusmodi sui memoria contigisse, dicere potuisset, & quidem Tiberio Capreas incolente; ideoque

dum auctor nondum pubertatem attingeret. Caussatius igitur de Tiberio Claudio locutum a firmabimus, quo ad imperium evecto noster undevicesimum; ultimo Regni anno aetatis suae XXXI. numerabat & sane facilius de iis, quae Claudio imperante, quam de rebus Tiberio regnante successis recordabatur, & pe similia occurrunt verba de Fabii pictura uin, quae, inquit duravit ad nostram memoriam sede principatu Claudii exum. Allato adhuc fortius suppetit argumentum, quo nempe Plinius Tiberii imperium ad majorum, & patrum aetatem videtur retroserre, ubi illud Claudii regno compararet. Narrans enim lichenis morbi originem: non fuerat, ait , apud majores, patresque nostros, ct primum Tiberii Claudii Caesaris principatu medio irrepsit in Italiam quodam Perugino Equite Romano. Nil igitur

apertius invenitur, ut Plinium de Tiberii Claudii Caesaris principatu qui Druidas ad sui memoriam sustulerat) libro XXX. locutum assirmemus, cum iisdem pene verbis utatur, ut Claudii imperium alibi describat, atque illud ad sui memoriam; priora vero tempora ad majorum , & patrum aetatem reserat; ideoque satis explicet Tiberium suo quidem aevo regnasse, sed cum ipse non adhuc ad exactam rerum cognitionem pervenissiet. Quare cum ratio, Plinii stylus, probati Codices Claudii principatum reposcant, cum tempora huic magis quam Tiberio conveniant: factum Seneca, Tranquillus, Aurelius Victor Claudio attribuant: magis veritati congruere putamus, mendosam Plinii lectionem Claudii nomine restituto esse sanandam. Nullo enim pacto Lipsit divinationem recipiam , qui disparatam Plinii sententiam Suetonii, ac Senecae testimoniis conciliare intentavit; tamquam Tiberius in Urbe tantum, Claudius vero in Galliis quoque Druidas sustulisset . Neque enim Plinius cruentos hos vates ab Urbe, sed in Galliis sublatos assirmavit. Quinimo haec, quae satis aperta videri possunt, superioribus auctoris verbis fi mantur, dum ad ea, quae de Gallorum Druidis narrare intendebat, viam sibi stemnens Cn. Cornelio Lentulo, & P. Licinio Crasso Coss. Senatusconsultum indigitat,

ruo prohibitum hominem immolari, ideoque longὸ ante Tiberii aetatem prodigio-um hocce sacrum Romae celebrari desitum, quod a Druidis tantum dirae imm nitatis frequentabatur. Neque Lipso meliora protulit Harduinus ' qui Claudio

atque una alteram illico subsequitur. Haud ignoro, quM huiusmodi opus ad tam antiquos scriptores integrum minime pertinet, eum Divi Antonmi, & aliarum recentiorum dict onum sigiae exponantur. Cogitandum tamen Senecae,& Tironis laboribus idem aeeidisse, quod Antonini Caesaris itinerario, & Suidae lexieci, ut nempe plura a recentioribus suerint adiecta. Id Calepino, & Morerio cotidie evenire eompertum habemus.

Prosper Aquitanus unico Tiberii nomine Claudianos Consulatus reserat O . Vettim diversa longὸ methodo, ab ali ti apud Prosperum improband1, Plinius incedit.

& generatim illos, vel externarum eaeremoniarum, vel Mathematieorum, hoe est Astrologorum nomine compre hendere. In Tiberio siquidem, ait, εὶ extemas eane noui as compescit expulit m Mathematicos. De iis verbmulto pressitis loentum in Claudio, ut nempe intelligendum sit, quod Tiberius non obtinuit, Claudium perfecisse. Sed quorsum ista eum de Druidis, qui Gallias ineolebant, Saetonius in Tiberio minim locutus sit, idque ex notis

Harin

156쪽

D ISQVISITIONES PLINIANAE LIB. V. I rRomanum orbem moderante illum complesse asserit, quod Tiberius incoeperat; verum nihil hujusmodi apud Plinium, ubi receptam huc usque lectionem amplectamur. Hanc corruptam suspicari utique poterat Harduinus ex duplici loco. Ι., ubi Plinius Schytharum genera, & quidem plura esse indicavit, quae humanis comporibus vescerentur. Id ipsum, ait incredibile fortassis , ni cogitemus is medio orbe Terrarum, ae Sicilia, ac Italiafuisse gentes buus monstri Crclopes, O Laesrigonas, oe nuperrime s in trans Alpes hominem immolari gentium earum more jolitum , quod paullo amandendo abes. II., ubi serpentis ovum se vidisse testatur mali orbiculari modisi magnitudine, crusa cartilaginis, velut acetabulis bracbiorum potui crebris, insigne Dru dis. Ad Uctorias litium, O regum aditus mita laudaturo tantae vanitatis, ut habentem id in lite in sinu Equitem Romanum e Vocontiis , a Divo Claudio principe interemptum, non

ob aliud sciam. His sane verbis, & superioribus Druidas Claudio imperante in Galliis adhuc fuisse certe auctor ostendit. Claudio regnante Plinium militiae nomen dedisse, omnes, ut puto, consentient. Quae autem prima suerint illius stipendia an emine adnotatum invenio. Prius navali, quam terrestri disciplinae operam contulisse assirmandum conjicio. Multa sane in naturali occurrunt historia, ubi auctor maritimis spectaculis, atque expeditionibus sese praesentem describit, quae si cum ipsius aetate, vel rebus gestis conserantur, auctorem in primo juventutis flore constitutam navalibus stipendiis operam dedisse innuunt. Orcam se vidisse a Clau

dio principe oppugnatum testatur M. Hujusmodi inter primum , & secundum imperantis Claudii annum V. Conditae IDCCXCIV. Christi XLII. contigerunt; ideoque Plinii aetatis XIX. , unde ipsum jam navali militiae addictum conjicio,

Romamque peractis expeditionibus petiisse, cum infra haec tempora Africanas Arbores, quae L. Crassi fuerunt, se vidisse testetur M. Eae fuere Loti patula ramorum proceritate lascivae Caecina Largo e proceribus crebro in juventa nostra in domo sua osentante . Porro Caecina Largus hoc anno Claudii Caesaris secundum consulatum agentis socius fuit renunciatuS. Hinc est, quod Claudium in Britannos moventem aliquo saltem temporis spatio Plinius sequi potuit. Constat enim, Aulium Plautium in Galliis praetorem Britannicae expeditionis ducem fuisse renunciatum anno imperantis Claudii secundo, in quo Vespasiani , subinde Principis virtus maxime enituit. Tum Senatus Claudio

assentaturus ei triumphales honores ob consecutas a Romanis ducibus victorias decrevit, quos Imperator, ut meliori titulo promereretur, caussatus non adhuc tran

quillitatem apud Britannos restitutam, anno imperii sui quarto in illos movit. Post breves velitationes Cama id unum 3ὶ obtinuit, & reliquae Plautio conficienda

Harduino Taeiti verbis, iacta nempe Mathematicis, Muisique Italid pellendis Senainseonsulta , atque ex ipsa Tranquilli hil oria eruatur. Neque enim Plinius Druidatum Religionem sublatam a Tiberio in Galliis dieeret , si hos vates exulare uniest iussisset; neque ulla ratione allati seriptores invieem eonveniunt, eum Plinius iuxta reeeptam haeusque lectionem Tiberium, minim/ Claudium: Tranquillus Claudium, nequaquam Tiberium Diuidatum in Galliis exterminatorem agnoscat. H:s igitur de eaulsis Tiberii Claudii Caesaris anellationes in Plinio legendas conie- ei; eum ipsa in Imperatoris nomine rellitutio ex naturali historia, atque e Tranquilli, & Senecae praesertim qui decreto interfuerat testimoniis oriatur. Quis igitur, si hujusmodi allatis eonserat, Plinium de Claudio C. Caesaris sueeessore loqui negabit, eum nupere m/trans Alpes hominem immolari solitam affirmaverit Haec sanε Tibero, qui Augullum subsequitur, minim8 eonveniunt. Neque usquam tali voeabulo Tiberii imperium in naturali hiilae a designatur. a Narrat Suetonius Flavium Uespatanum qui rerum postea potitus) Claudio principe in Germaniam missum, indeque in Britanniam translatum trietes eum hoste eonflixisse, duas validistimas gentes, superque XX. oppida, & insulam Vecten Britanniae proximam in deditionem redigisse, partim Aulii Plautii Consularis Legati, partim Claudia ipsius ducta, unde triumphalia ornamenta, brevique in spatio duplex Saeerdotium aecepit. Ubi res a Plinio recitatas temporibus, dueibusque eomparemus, nihil ineongruum invenio, quM Veetinae expeditioni sub Vespasiano interfuerit , eumque hae de causi1 jucundisimum Imperatorem una eum filio in operis exordio nuncupaverit. 3 Camolianum Plinio: Tacito, atque in veteri inscriptione Camalodunum, nune ereditur Maidon. Vide Huduinum,

157쪽

142 DVS QVISITIONES PLINIANAE LIB. V.

, permittens, Romam rediit, cum vix semestri spatio abfuint. Certe Plinius Britannicum Claudii triumphum non uno loco attingit su, qui anno hujus Caesaris imperantis quarto suit peractus. Mirabilem insuper aquaeductum a Cajo principe inchoatum, & a Claudio absolutum recenset, quem novissimo impendio superiores omngs autumat excessisse , cum in toto orbe terrarum nil magis mirandum

sui me testetur. Eodem loco inter Claudii maxime celebranda duxit, montem per

fossum quamvis successoris odio destitutum ad Fucinum lacum emittendum,

cujus operis taedium Suetonius , atque Eusebius M XI. annorum spatio,& XXX. hominum millibus sine intermissione operantibus superasse nos docent. Hoc etiam loco Plinius Ostiensis Portus constructionem attingit, nam in illo demersam a Claudio navim cum tribus molibus turrium altitudine in ea aedificatis affirmavit λ. Hanc ipsam navim, qua obeliscum Cajus Caesar ex Aegypto importaverat omnibus, quae unquam in mari visa sunt, mirabiliorem testatur U . Cum igitur tot tantaque ad rem navalem spectantia Plinianae vitae curriculo

compararem, atque illum quinto Claudii principatus anno in Africa fuisse intel

ligerem, maritimae militiae operam per haec tempora dedisse conjeci. Haec quamvis a nemine excogitata, multoqueminus in ordinem digesta fuerint, bonis haud injucunda existimo, cum allato praecise anno Plinium apud Thysdrum oppidum

Bygacenae regionis degentem ostendam. Ait enim ipse in Africa miri mutatum in marem nuptiarum die L. Coscium civem Thoritanum . Talia porro contigisse anno

Christi XLV. Urb. Cond. IDCCXCVII. Claudii Imperantis V., Plinioque aetatis

annum XXII. agente ex Phlegontis Tralliani verbis erui posse confido. Quamvis enim in tam mirando prodigio nonnulla satis diversa a Plinio Phlegon descripserit, nihilominustamen de eadem virgine in virum abeunte utrumque loqui, habeo pro comperto; tum quia hujusmodi rarissime contingebant, tum quod Plinius iis Consulibus , aptam longis navigationibus , & militiae aetatem agebat,& L. Cossicius a Claudio Caesare Iovi Averunco ψ dicatus, auctore nostro naturalem historiam condente adhuc vivebat. Ubi vero aliqua intersit differentia Plinio magis, quam Phlegonti standum putarem, tum quia gravissimus scriptor Plinius id sibi vindicat, tum etiam quod ipse se prodigii ocularem testem fatetur. Contra Phlegon historiam ab aliis accepit, cum Graecus hic Libertus Hadriano Imperante floruerit M . Qui vero utrique tamquam fabulosa narrantibus bellum indicunt, pluribus quam opus sit argumentis refelluntur. Altero quoque loco, cum de agrorum differentiis Plinius loqueretur, se in Africa suisse testatur S. In tetantio Africae illum centena, o quinquageno fruge fertilem eampum, nullis cum siccus es arabilem

ANNOTATIONES.

i Videtur, qvbd Plinins in Claudii Caesaris eomitatu fuerit, eam peculiaria de itinere, & imperatorio reserat Ba visio, ubi Padi in Adriatieum influentis deseriptionem exhibuit. Proximum deinde hostium magnitudinem portus habet, μι Vaterni dieitur, quo Claudius CaesaM e Britannia triumphans praegrandi illa iamo verius, quam nais intraist Adriam . x Phlegon, sive Flegon Trallianus doctus Hadriani Caesaris Libertus miranda a Plinio vitia Uinteio, & Statilio Coss.aeeidisse testatur, euius verba ad promptiorem legentium intelligentiam a Xylandro in latinam linguam eonyersa subii eio ch): Virgo quaedam parentibus nata illa bibus e ctim annotam esset XIII. multis procis priita ob pulchritudinem, postquam de parentum sententia desponsata esset, notiarum die appetente domo pro ressura, subito dolore vehementissimo

cirrepta exclamavit. Domestiet eam redulum in aedes ita μυ-runt, ut quae doloribus ventris, . eon sonibus inusianorum laboraret e sed dolere per triduum continuo permanente, omnitasque eum ob easum anxiis, muciaritas neque ime diu remittentibus, cum omnes ejus inbis mediet eam eurarent, nullam tamen Medius e Gam immirent: quarto dia sub auroram intendentibus se acrius doloribus, puellisua moaeno cum effulatu exclamante, subito virilia nodierunt , ae e tare

ne tar est factus, qui aliquanto post Romae fuit ad Claudium Caesarem adductus, atque his prodigii istius causa is C pitolio Iovi Averunco aram posuit. 3 Horum Consulum nomina apud Phlegontem sunt M. Visious, & T. Statilius Taurus Comitius. Monuimus Iegenis dum Cominus Ιχ. Pagius Uinteio neundi cognomen adie it, eum secundo Consul fuerit. 4 Ut similia nempe prodigia in posterum avertinearet, quod avertere significat. Habebantur enim pro infaustis. a J Db. II1. ro. . ub. XXXIIι. 3. LbJ Db. XXXV . a s. lcJ In Ciaud. XX. sdJ OG ann. Grassa 47. O m. ao6. 3 iab. Vt. 4o. si Lib. XXXVI. o. seJ Lib. V l. 4. fhJ Via. 16H. Pastrer. DI. 24. Iah. ι glam. Fa c. Sibtioth. Graec. Lib. XVII. s. skJ De Misabilib. CV. G. par. 18. slJ iab. ικ. Pag. 4

158쪽

DIS ISITIONES PLINIANAE LIB. V. I 43

Iem tauris, post imbres vili asello , oe a parte altera jugi anu vomerem trabenti vidimus standi. Nobilissimam porro Tacapensis agri descriptionem agens satis superque testatur diligentissima annotatione oculis lustrasse, quae reddit. Contra cum tunc temporis Romani rem in Africa gererent, se ad Atlantem usque penetrasse minime asserit, imo quaedam de illo fabulose tradita: ab indigenis in maritima plaga accepisse innuit, unde Neptunios prius, quam Martis surores expertum conjicio . Ubi enim Mediterraneo emenso terrestris quoque militiae posuerit tyrocinia, illum in provincia quae proprie Africa, & Byzacem praesertim regione mansisse

potius affirmarem, cum in hac terra Romanae potentiae aemula plures castrametarentur Legiones, ByZace numque tractum incolerent, cujus exactam notitiam

Plinius allato libro, atque alibi ostendit. Lybjboenices, inquit, vocantur se , qui 'etacium incolunt dita appellatur regio CCL. Μ. pass. per circuitum fertilitatis eximiae cum centes a frue agricolis foetius reddente terris is . Quare cum Tysdritanum oppidum sibi notum, L. Cossicium ejus urbis civem se vidisse nuptiarum die, & Byza-cenum agrum tam exacte describat, & captivam quoque Getuliae reducem se audisse affirmet iis in partibus aliquando mansisse fatendum erit. Circa id temporis Aegyptum Plinio visam, atque ab eo peragratam conjicio, cum non modo plura referat, quae sibi certo constare animadvertimus, verum etiam aliqua addat, unde apertam urbium notionem testetur de Crocodilo M: inde ob argumentum boc Nili ortum credimus, Caesareae in Iseo dicatus spectatur hodie. Vbi autem de obeliscis semmo incidit, minuta adeo congerit, ut ea oculis subjecisse innotescat, & praesertim

cum de syenite marmore loqueretur M. Trabes ex eo fecere Reges quodam certamine obeliscos vocantes, Solis Numini sacratos. Primus omnium id instituit Mitres I, , qui in

Solis urbe regnabat somnio jussus, ct boc ipsum inscriptum es in eo . Etenim scalpturae illae, effigiesque, quas videmus, Aeraptiae sunt literae. Graeciae itidem litora praeternavigatione lustrasse, Olympiae, atque Athenis Plinium fuisse, ostendere videntur, quae de Phidiae operibus recitavit M: cum nullum tamen afferat indicium, unde praecise tempora possimus colligere, curiosis divinandum relinquam, utrum maritimae militiae operam dans, vel aliis distentus officiis Graeciam incoluerit. Huc demum veniunt referenda, quae Tib. Claudio imperante accidisse Plinius testatur, quamvis annum praecise nequaquam inscribat . Procerusmum hominum

aetasAM NOTATIONES.

H Giatas, ait D, Africae in mediis harenis petentibus brus, Leotinoue meaenam vocatur Neve fuisἰ supra omne mἰ- aeuum riguo solor ramis cis mille pass. in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed eretis hisaram spatiis difμ arua inter ineolas. Palmae ibi praetrandi subdituae olea, huic ficus, fico punica, illi istis, sub vite seritis frumentum mox tegumen, deinde olus, omnia eodem amo, omniaque aliena umbra aiuntur. Quaterna cubita eius siti in quadratum, nec ut a ponesis metiantur digitis, sed in ρκε num contractis quaternis denariis venundantur. Super omnem es biferam viatem bis aino tandamiare, in xus multiplici panu exinaniatur ubertat, pereunt taxinia snguli fractas. Nane υειὸ νου anno metitur aliquid, constatque senilitati non Meunere homines. o Romana arma primam. ait Plinius saὶ , Claudio princse m Mauritanid bestivere ς Ptolomaeum Regem a C. Caesare interemptum uulserere liberio AHone, νefugienti Aue Barbaris Hurum tonstat ad montem Atlantem --dunitates eum indagare sera pigeat, isnorantiae pudore menιiri non piger Indigenae tamen tradunt m ora ab Sald CL. M. pasum flumen Asanam marino hausta, Ad mrru ore abiis, max amnem, quem vocant Phtut, ab eo ad DR hoe enim Aiumri nomen em earum lingis commit) CC. M. Hs. interveniente sumine, cui nomen es μαν. 3 Hoe loeo mirum in modum diserepant exemplaria, quae naturalem historiam in eapita dissolverunt. Nullas volaminibus anesorem feei Ise sectiones suo loco ostendemus . . in

Haee Plinii verba affert, & illailrat Ludovicus Dupinius in Africae geographici, ubi pruvinciam metaeenam de seribit hJ. Da Byetacena provincia vide Harduinum, di Floresum ti . Κitehetus, & Harduitius legunt inmes mitis rem. 6 Phidiam, inquit eloismum es pre omηes gentes, quaa Iovis OlF ii famam inteli eunt, nemo dubitat; sed ne

mmitδ laudaνi fiant, etiam qui vera ejus non viderum, proferemus σUMmemo ρον- , . ingenii tansam . Neque ad Me Iovis Ol Mi pulchritudine, non Minereae Athenis factae a litudine, eum ea fit etibitorum XXVI. ebve haec , aura constat sed fruto eius. Talia subinde,& minutimma attingit. ut se in illorum numem Risse innuat, qui haee utique viderunt.

159쪽

144 DISGUISITIONES PLINIANAE LIB. V.

aetas nosna Divo Claudio Principe Gabbarram Uin nomine ex Arabia advectum noυem pe

dum, o totidem unciarum vidit, eodemque libro in Claudius Caesar scribit Hippocentaurum in Thessalia natum, eodem die interiisse, o nos principatu ejus allatum illi ex Ae- Dpto in melle vidimus M. Novissimis vero hujus Imperatoris annis doluit adeo potiri rerum Claudii libertos, ut jubente Agrippina illis praetoria quoque ornamenta

a Senatu decernerentur M. Horum nomina Suetonius Narcissi nempe ab epistolis, Pallantem a rationibus reserens, ait , Claudium decreto quoque senatus, non proe miis modδ in gentibus, sed quaestoriis , praetoriisque ornamentis s3 in ornari libenter, passum. In idem tempus collineant Plinii verba, quibus sibi notos Claudii libertos describens multos postea, ait cognovimus servitute liberatos opulentiores, pariterque tres Claudii principatu Pallantem, Callistum N , Ο Narcigum , atque ut ii omittantur, tamquam adbuc rerum potiantur . C. Asnio Gallo oo. Lusciniam itidem candidam Agrippinae, ejusdemque Claudii uxoris turdum sermones hominum imitantem a Plinio visos assirmat Palermus λ. De Luscinia, cum illo omnia mihi conveniunt, cum

in naturali historia legam H-S. vi candidam solo inconditam alioqui in , quod es prope inustatum ) venisse , quae Agrippinae Claudii Caesaris conjugi dono daretur . . Turdum etiam videre potuit, & vidisse conjicio : sed ibi corruperunt antiquam

lectionem recentiores Aristarchi, legendum enim : Agrippina Claudii Caesaris turdκm habuit quod nunquam ante ) imitantem sermones omnium. Cum haec proderem habebant, Caesares juvenes c c. is .

Post navalia , & Africana stipendia Claudio imperante Plinium in Germania

militasse constat, cum in ea provincia somno monitum accipiamus, ut Germanici belli historiam conscriberet. Ei enim quiescenti adstitit Neronis Drusi essigies ut supra ex adoptivi filii epistola adnotavimus ) qui memoriam suam ab inj

Hominum. Codex Ambrosianus, Guarini Ueronensis, algae Harduinus, plerἰqne habent hominem. ia Idem Guatinus Veronensis seribit Gabbaram. Codex Fratris Petri Tieinensis Gabbonem, uti quatuor alii ab Ha duino allati, qui ex Hebraico Ghibbor, vel Arabico Ghabbar, Gigantem signifieante nomen erudit deduxit ; dubitat que Plinium in peregrina voce, & communi appellatione pro unius viri nomenclatura aecepisse. Arabieum etymon homini illius regioni adaptandum Gnarinianam fovet lethionem. Caeterum Ghabbaν etiam apud Arabas per excellen tiam enormis staturae poterat appellari; uti nuperis hisce temporibus voeari stimus il Gigante Ueronenia agri hominem Andream Gilium, qui anno Cl Di DCCLXI. Parmam ineoluit, & Gabbarram staturae proeeritate aequabat. 1 De hoe miraculo alibi agemus. 33 Beroaldus, nonnullique alii ex Tacito innuere videntur, quod Pallanti praetoria, Nareisso quaestoria decreta sue rint ornamenta. Mihi tamen eum Plinio qui eos vidit indiscriminatim loquente utrosque praetoriis. ornamentis insignitos dicere lioeat; nam & Tranquillas gradatim ascendens diversa non adiltvit, & maris etiam fuit apud Romanos Quaestura sun hos Praeturam obtinere. Fortasse aliqua in Suetonio desiderantur, eerte illud ornamentis ornari delicatas aures offendit. 4 Ex superioribus Plinii verbis Suetonio collatis putabat aliquis hῖe allata pristinae lectioni restituere, ubi Callisti nomen expungeretur, cum in am altum potentiae statum Callistus nusquam pervenerit, atque inter Claudii libertos a Suetonio nequidem nominentur. Contra de Pallante sequens Plinius M, Iuvenalis i , itemque de Nareisso - , Sex. Aurelius Victor ι , de utroque Taeitus m , atque Suetonius n , vetusta elogia ο), aliique meminerint, quodve magis vir elarist. huic prodesse restitutioni putabat, in aliquibus Plinii Codieibus duorum tantiam Libertorum nomina inveniri. Fateor in veteri naturalis historiae exemplari Callistum non apparere, uti ex Haekianli moneor editione. Certum tamen est Amanuensi aufugisse, nam illud dictio tres expostebat ; sustietatque nosse alterum ex naturali historia, adesse loeam, quo Callistum Principis gratil, atque aedium splendore celebratissimum Plinius testatur, ubi eolamnas ex onyche memoravit: namque . ait ρ , pro miraculo insisnι quatucis modicas in theatro suo Comnelius Balbus posuit. Nos ampliores triginta υidimus in menatione, quam Calii us Caesaris Claudii libertorum potenti.inreue sibi exaedificaverat &e. Leviora thitnr, ne inepta dicamus, clarissimi viri annotata sunt, ut a recepta discedamus lectione, eum non a Plinio unita Callistus inter potentissimos Claudii libertos, sed a L. Seneca q oculato teste nominetur; ut non leviter hae de eaussa suspieer errasse Suetonium, qui Callistum praetermittit, nisi idem Callistus, atque Harpocras fuerit cui Beroaldus contieit aut Posides, de quo praeter Suetonium loquitur Iuvenalis ν . Mihi tamen huiusmodi coniecturae saliae ex integro uidentur, eum alter omnino iserit Posides, qui aquis ia. Baiano nomen dedit teste Plinio. Pindianae vocamuν, nomine accepto a Claudii Caesaris liberto r . Huius, & sequentis restitutionis ex probatissimis Codieibus rationes exponuntur Disquisitionum libro IX. 6 Nempe Titus, & Domitianus, ut contra Pierii Valeriani, atque Hatduini sententiam nitar ostendere. a Consule Narduia. εω toeo Tom. l. pag. 37s. b LI. Xrm. 18. e in Claud. XXVIII. O Lib. VI . ro. ce Lib. t. r. 0 Lib. X. ao. e Lib. X. 43. h Lib. VII. 1 p. lib. VII f. 6. i sar. I. υεν. roo. h sar. XιI. i. fine. ride Franci Floria. lib. Ill. 4. l Epit. Hisori '. ad ann. 7 . pag. 3 3. in amat. lib. XL GV XU. e In Claud. in in Viseu. I. soJ Via. Muran, μυ. Thosauri pag. CIαι. m.. spJ Lib. XXVI. r. s 3a Epip. XLVII. fra Sar. X . bd Lib. XXXI. initio.

160쪽

D I p QUIS ITIONES PLINI ANAE LIB. V. 14s

ria oblivionis adserendam rogabat. Et sane cum imperii habenas capessente Cato Caesare pubescere vix Plinius coepisset, incongruum mihi satis videtur, sibi adstantem Drusum somniasse, qui enixe a puero peteret, ut sui memoriam ab oblivione surriperet : cuique statim Plinius obtemperans Germanicorum bellorum

historiam scribere meditaretur. Μaximum inde quoque oriretur inconveniens, ut Plinium militem faceremus, quando bellorum expers erat propter aetatem . Moriente enim C. Caesare Tiberii succetare decimvmoctavum annum vix attingebat, & decimoseptimo minoribus stipendia Romanos non concessisse innotescit, . Quare in hujus principatu, non militiae, sed studiis operam dedisse , virilemque sumpsisse togam tempora utique suadent. Verum cum de iis nihil apud ipsum, vel apud alios scriptum inveniamus, Vix a nobis memorantur. Meliori igitur conjectura assirmabimus Plinium in Germania militasse anno V.Cond. IDCCXCVIII. Christi XLVI. cum tunc aetatis suae XXIII. numeraret. Subinde Alae Praefectus in Germanico exercitu dictus : quo tempore librum de jaculatione equestri puri cura, ingenioque composuit. Ex pensitatis junioris Plinii verbis avunculum in Germania aliquo jam tempore stipendia meruisse colligebam, antequam de jaculatione equestri opusculum vulgaret. Distingui enim tempus a sororis filio videtur, quo militavit, quove Praefectus Alae militavit. Hac de caussa Catanaei enarratio minus placet, cum Plinium Alae Praesectum sub Pomponio statim faciat: hanc ego dignitatem primis Germanis stipendiis collatam haud dicerem , tum ex perpensis Plinii Caecilii verbis, tum quod Lucillium Bassum post Alae praesecturam, Ravennati simul, & Misenensi classi a Vitellio praepositum Tacitus assirmet M , adeoque hocce munus adolescenti, primaque militiae tyrocinia ponenti demandari solitum minime suspicarer . Probabiliori igitur conjectura statuimus Plinium sequenti anno Praesectum Alae fuisse renunciatum, postquam prima Cohorti praepositus exegerat stipendia : Mirum enim in modum conveniunt Suetonii verba, qui Claudium ita equesres militias ordinasse scribit , ut pos Cobortem, Alam, pos iam Tribunatum Legionis daret. Primis igitur muneribus ad Equestrem ordinem spectantibus defunctum: ad majora, atque ad Alae praesecturam colligimus processisse. Alarum cohortium dignitatem extollit Iulius Capitolinus ,& nostri pariter lapides ostendunt γ, ubi viros ossiciis nobilissimos Alis Praefectos intuemur. De Augusto resert Suetonius ne expers eas rum esset binos laticlavios praeposuisse Iingulis Alis, quod certe Alae dignitatem ostendit, cui gemini Senatorum filii proponebantur. Hujusmodi Plinium saltem ad spem Senatorii ordinis educatum se derent, nam quamvis smilia Tib. Claudio imperante videantur in desuetudinem abiisse: ex supra allatis Suetonii verbis eruitur iis militiis Equestri loco natos sibi aditum ad Senatoriam dignitatem parasse M. Ut autem aliqua de Romanorum Alis attingamus constat hos primos equitum ordines fuisse, nomenque sortitos, quod Alarum similitudine acies ab utraque parte protegerent , ut eleganter docet Vegetius is . Sacyus Alae Praesectos superioribus illis ducibus comparat, qui non unicae imperant legioni 0,Bimardus equitum Chiliarcham definit M. Ludovicus Dominicus equestris turmae ductorem sa , Bimardi opinionem vero magis

ANNOTATIONE S. cr Saeyus enm iunioris Plinii allatam epistolam interpretaretur, ubi de iaculationis equestris libro: ursu u commanis

SEARCH

MENU NAVIGATION