Disquisitiones Plinianae in quibus de vtriusque Plinii patria, rebus gestis, scriptis, codicibus, editionibus, atque interpretibus agitur auctore Antonio Joseph comite a Turre Rezzonici ... Tomus primus secundus

발행: 1763년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 로마

191쪽

i 6 DIS QUIS IT IONEU PLINIANAE LIB. V.

artes, di studia quali ex integro norunt delituisse: unde bona fide, nulloque critices delectu in commentariis alienae ingerebantur sententiae; multoque minus de exemplariorum castigatione, vel de scriptoris oscitantia dubitabatur. Hinc est, quod Guillelmus Past regius, seu Past regi cus mPetrarchae amicus, & coaevus Plinium naturalis historiae libros XXXVIII., ω Romana bella XXXVIII. υoluminibus, pariter vulgasse asserit': neque typographico mendo additum naturali historiae librum possumus suspicari, cum pari unitate commenticia Romana bella augeantur, quae XXXVII. iiiisse Petrarcha assirmaverat. Past regio aliqua inepte addit Franciscus Alumnus asserens avunculum Plinium ab origine Urbis ad sua us

que tempora historiam XXXVIII. libris distinctam , infinita propemodum dicta,

& humanae vitae deplorationem opus nullo laudum genere non assiciendum eZarasse . Haec bona Alumni pace si media excipimus verba, quae Electorum commentarios designare possunt nugae , atque errata omnino stini, Auctori Luminis animae ex integro copulanda, qui Plinii naturale speculum a naturali historia dive sum citabat, sed barbaris adeo, incultisque verbis conflatum, ut hac unice de caus

sa Plinii opus non esse apud Gesse erum collegerit Trisus ,& post Trisium The-

vetus in .

Nonnulli singulare Geographicum volumen ex Servii auctoritate Plinio tribu re videntur ; cum Virgilii scholiastes illum de Civitatibus Orbis ad plenum scripsisse assirmet Uerum hujusmodi verba ad III. IV. U. & VI. naturalis historiae sunt reserenda, cum inibi cogniti tunc Orbis provinciae , & oppida recenseantur

1 ea ratione, ut nullus tum Romanorum, tum Graecorum Geographus Plinio veniat praeponendus. Quantum vero gloriae suae sive ad laude in , sive ad invidiam ab edita naturali historia Plinius superstes fuerit, controversum invenio apud illos etiam, qui Plinium sequentem ab adoptivo patre sejungentes temporum rationes exacte calluerunt. Neque integro anno supervixisse indicat Harduinus, qui ritEPlinium anno U. Cond. IDCCCXXXI. obiisse assirmavit. Contra quasi triennio claruisse post editum opus Gerardus Uossius innuit: quo calculo, ubi etiam utrumque terminum, vulgatae nempe historiae, & Plinii emortualem annum comprehendat, aperte fallitur. Aliquid sane discrepantiae concedendum auctoribus, quorum nonnullis placet Fastorum, aliis Varronis calculis accedere. Parum tamen

post vulgatam naturalem historiam Plinium vixisse constat. Imo an Plinio vivente hoc opus publicam lucem viderit satis incertum. Ubi enim fidem habeamus celeberrimo Florentino codici, qui apud illustres Equites Marchiones Ric cardos asservatur, Plinium morte interceptum, Tito naturalem historiam minime o tulisse dicendum esset. In laudato siquidem rarae vetustatis exemplari ad XI. voluminis calcem legimus. C. Plinii Secundi naturae bisoriae lib. XI. editus pos mortem explieit. Facili igitur negocio potuit accidere, ut laborem inter scrinia cona pres sum aliis obortis curis, & Misenensis Classis praesectura distentus per ea tempora Tito minime exhibuerit, atque insequenti anno e Miseno solvens Vesuvii eruptione praefocatus interierit. Vtrum

ANNOTATIONES.

i) In eius originum libro Venellis edito anno isa . appellatur Gulielmus Pastrestieus: ab aliis Pastregius. Genuinum familiae nomen apud suos est da Pastrenso, ut hae de caussa rectilis apud doctissimum Morgagnum inveniam : Leti H Gulielmi Pinrevi libello, Venetiis quidem impia edito, sed Petrarchae temporibus scripto t differt etiam eius operis titulus, qui diversa ratione affertur a Clariis. Maskio. 13 l iurum bellorum volumina XXXVIII. fuisse pariter seliptum invenio in eodiee Uatieano I933. , quamquam inibi Germani ea non Romana bella recte afferantur.

192쪽

T. AURELIO . CANDIDO . NAUARCHO . ARCHIGYM. UER. CL. PRAET.MIS. ET . AURELIAE . DEMETRIAE

CONIUGI. ElUS . ET . LIBERTIS . LIBERTABUSQUE . POSTER ISQUE . EORVM SE . 0 UIUI . FECERUNT

DI pQUISITIONES PLINIANAE LIB. V. I77

Utrum Misenenti classi a Vespasiano parente, vel a Tito filio Praesectus fuerit renunciatus, haud liquido constat. A Uespasiano potius ipsi maris imperium fuis

se demandatum colligerem, ut congrua officiis tempora relinquamus, & multa in naturali historia occurrant, unde Plinium Μediterranei oras lustrasse innotescat.

Hinc illum Misenensis classis Praesectum judicarem, cum minuta de Pernis circa Pontias insulas frequentissimis recitat, & Hyaenam piscem in Aenaria insula captum vidisse testatur λ. Maxima in dignitate Misenensis classis Praesectos fuisse constitutos patet, cum ipsis Mediterrei maris custodia demanderetur. Propria enim circa Misenum habebant castra, & agrum insuper sepeliendis militibus additum Gruditis conjecturis suspicatur Fabretius Gymnasium quoque classiariis donatum, in quo milites luctarentur, comprobat lapis in suburbano Ianuarii Matiae δὶ Neapoli visendus teste Muratorio . Sua etiam Plinio hujus classis Praesecto cura Romae non deerat, cum & in V be Misenatium Castra conspicerentur, quae Rufus Castra Misenatium II., Victor Misenatium vetera appellat. Haec sub Ianiculo erant M: classe vel hyeme, vel in portu quiescente Romae habita conjicit Panci rolus M. Destinata potissimum classiariorum emeritis, & militaribus controversiis possumus suspicari , ut tamen &alia fuerint, quae prima, vel nova appellarentur; nam cum a Galba ad Othonem deficerent milites, legionem Classicam a Tacito memoratam, S universam classiariorum legionem sacramentum Othonis accepisse invenio in . Misenensis, &. Ravennatis classium praesecturam Augustus fundavit, cum alteram Miseni, alteram Ravennae ad inferi, superique maris tutelam collocavit. Id Suetonius aperte testatur in , nec a Taciti opinione abhorret ; iisque Huetius in aurea commercii , & navigationis historia subscribit in . Summam tanti muneris excellentiam a

Flavio Uegetio colligimus, apud quem Misenensum Classis Galliam, Hispanias,

Mauritaniam, Aphricam bin, Aeraptum, Sardiniam, atque Siciliam babebat in proximo: Classis autem Ravennatium Epiron, Macedoniam, Acbajam, Pontum, Orientem, Cretam,

Curum petere directa navigatione consueΣerat M. Quod hic etiam primo loco , atque apud Tacitum M Μisenensium Classis nominetur, quodve Romae vicinior, &nobiliores Provincias, & belligeros maxime populos lustraret fortassis navales Ravennae copias praecedebat. Dubium insuper esse potest, an Plinius utrique prae- Tom. I. Z esset

ANNOTATIONES.

o Italita Mama, qua ratione etiam latinε appellatur a Muratorio. ab Nisi aliquis ex moris error eubat in litetis, direndum videtur Aurelium Praesectum extitisse ARCHIGYMNam UERni, unde alteram Classiariis Μisenatibus palaestram, puta Hibernam, assignemus.

4ὶ Romae elassiariis d entibus mirum non erit, quM Commodus eorum opera uteretur in aptandis Amphitheatri velis. Vide quae attulimus lib. IV. 4. 3 Frustra hoc loco arguitur a Claverio Suetonias, ut laeuienter ostendit Philippus a Turre D. 6 rimis Daniel Huetius, sive Humus gallich Huει Abrinearum Episeopus comitate, plurium linguarum seientia, eruditione multipliei nemini seeundus, coiit Parisiis anno I72I., eum ipse aetatis nonagesimum primum demptis

diebus tresdecim numeraret.

Ita seriptum invenio in Uegetii eodieibus, quae ratio ab aliis in hae voce laudatur. 8 Consule Godesehalehom Steweehivm m , di Fra istam Modiam n in annotationibus ad Vesetium. Foroiuliensem, post Misenensem, & Ravennatem ab Augusto institutam reeenset Bridaultius to . Haee Misenatium Praesecto subjieebatur. Plura ad Misenensem Classem congerit Uignotius sp , atque optima hoe anno eruditiss. Μorgagnus ρ

ad Ravennatem spectantia. saJ Lib. XXXIL in Dd. IbJ Inscrip . antiq. pag. 36s. seJ Pim DCCXCVI. g. NJ VM. LAlexand. Donar. de Rue R-s. Er

193쪽

1 8 DIS QUI SIT IONEI PLINIANAE LIB. V.

esset Classi, nam illum quidem Vesuvio flammas evomente, Misenensem regisse aestatur sororis filius, & Suetonius: Ravennati vero praepositum suisse minime negarunt. Unitam utriusque Classis curam Lucilio Basso Vitellium commisisse auctor est Tacitus, cum ad Uespasianum Imperatorem defecit se . Supremam demum geminae Classis praefecturam in uno duce Constitisse ex altero Taciti loco statuendum videtur cum Misenensis desectionem attingens nulla Lucilii Bassi habit stmentione, illi Claudium Apollinarem praesuisse scribit. Apollinaris igitur Vicarius erat Lucilii cum ad Vespasianum defecit; tuncque Lucilius utrique Classi Praefectus Ravennatem in Uespasiani partes adduxit M. Huic Plinium successisse licet conjectare, cum inveniam Lucilium Bassum anno Vespasiani principatus ΙΙ.& ΙΙΙ. Vrb. Cond. IDCCCXXIII. Coss. Domitiano,& Cn. Paedio, adhuc Ravennatum Classi Praefectum M. Vtcumque tamen se res habeat, unicam , vel duplicem Classem regeret Plinius, maxima semper dignitate ornatus extitit cum hic idem Lucilius qui, ut Plinio contigit, Praesectus Alae antea militaverat)eo quia statim Praetorii praefecturam a Vitellio non obtinuerit, iniquam iracundiam flari gitiosa perfidia ultus ad Vespasianum desecit; jamque tum Misenensis Classis imperium exercebat, ex qua ad eximium Praefecti Praetorio officium ascendere meditabatur. Haud ignoro Praetorio Praefectos usque ad Vespasianum imperantem ex Equestri ordine suisse desumptos ; sed pariter compertum habeo nobilissimae dignitati defunctos inter Praetorios viros, quasi principes emicuisse. Quare cum ii, qui in Provinciis procurabant Praetoriis subinde annumerentur, & superiorem Equitibus gradum a Praetoriis obtentum vel e Cicerone constet, ubi cedat, inquit ,

Consulari generi Praetorim, nee contendat cum Praetorio Eques ri locus: Plinium nostrum

ad amplissimum ordinem accessisse ex hac dignitate statuemus, cum Misenensis Classis Praesectos inter Praetorios viros esse recensendos ex antiquorum memoriis satis superque constet & haec ipsa Classis, Praetoriae nomine ubique distinguatur; ut rite nobis concinat Philippus a Turre so): fletit ergo Praefectura Classium Ravennatis, oe Myenatis apud Romanos Equites , oe quidem illuseriores , O summis in Republica dignitatibus proximos. Desuncto Vespasiano Classem imperio praesens regebat Plinius, cum illi celeberrima Vesuvii clade contigit obiisse Titi imperantis anno primo. Id non ex certissimo priscorum testimonio; sed ex optima collatae historiae, atque auctoritatum argumentatione deducimus. Neque enim, ut in operis initio monui, illius fidei standum, qui nec integro seculo a Plinii morte disjungitur. Fuit is Sammonicus Serenus, qui Plinium ad Trajani usque tempora pervenisse affirmans chronicos scriptores in errorem adduxit, ut inter primos Hermolaus Barbarus adnotavit. Quamvis igitur neminem ex antiquis habeamus, qui avunculum Plinium Titi anno primo a Vesuvii flammis praefocatum dixerit: attamen cum illius mortem

clade a Vesuvio Campaniae illata Suetonius, & Plinius Caecilius fusius describant:

Nestio, qui de eaussa Meianus a Muratorio contra Romanorum morem appelletar D. 1i Viearii subpraesectorum nomine distinguebantur. 3 Inter Neronis erimina resertor, qudd Misenensis Classis Praesectum ereaverit Anicetum Libertum inlimis eius paeritiae educatorem, quo minitim Agrippinam matrem neeavit si). 4 Praetoriae Classes unieὸ Ravennatum, & Misenensium appellantur k : apud Maratorium Classis Syriam recensetur, quod nomen e lapidibus unieὸ emersisse eollisit; ibi tamen Classis Praeroriae additamentum minis invenies, di hanc Ravennatis Praelecto, uti Foroiuliensem Milenati subjectam colligerem.

194쪽

DIςs VIS ITIO NES PLINIANAE LIB. V. I 70Vesuvii demum conflagrationem M non tantum idem Suetonius is, Ioseph Flavius M, Orosius M, Nicephorus sub Tito contigisse; sed Dio Cassius 1 ub Titi imperantis initio sti, & Iohannes Zonaras Titi principatus anno primo memoran dum assignent insertunium so: hinc est quod hoc unice anno Plinii majoris obitus a neotericis qui memoria lapsi non sint) unanimi consensu statuitur. Emendandi

igitur Iusti Lipsit , Petavii M, ac Ioseph Mariae Stam pae M calculi, qui ad an

num Titi secundum Uesuvii conflagrationem, & Plinii mortem rejiciunt. Iis magis arguendus Richardus Dinothus, qui Orosii auctoritate innixus Vesuvii incendium Tito imperante reserens illud regnante Vespasiano ex Dionis testimonio somniavit Dinothi erroribus convenit Iulius Caesar Recupitus, vir inculpatis quidem moribus, sed tenui instructus supellectili, ideoque Plinianae eruditioni in-Iensus. Hic sub Vespasiano incendia evomisse Vesuvium a Nicephoro scriptum affirmat, atque illum frigida protegit argumentatione , cum Vespasianus una cum filio junctis imperii fascibus regnaverit M. Ast imperii consortem egit filium Vespasianus, cum regnaret; sed cum ad plures migrasset, tunc Romanum orbem cum filio nequaquam moderabatur. Nescio quo malo fato, junctis imperii fascibus Vespasianum patrem, filiumque regnasse succurrit Recupito, ut illa de Nicephoro tradat, 'uae nunquam Graecus hic scriptor vulgavit. Nicephori enim, ut credo, cognomine Callisti, qui Xantopuli filius ecclesiasticam historiam duodeviginti libris complexus est, testimonium adducit Recupitus. Sed nihil hujusmodi apud Nicephorum Callistum 33. Satius igitur fuisset Recupito majori diligentia Nic phori, seu latini interpretis verba consulere, neque illa calamistris obruere, quae Nicephorus minime tradidit, nec Vespasiano jam vita functo poterat tradidisse.

Boccacium rectilis arguit, cum haec ad Neronis tempora retro serat s in. Verum Recuin

pitus L. Senecae testimonio innixus ubi de terrae motu, nulla habita incendii mentione, docemur ) elapsi seculi more nugatur addens : fortasse ad Neronianas clades

contremiscente telluresupressa intra montem samma, neque audente Vesumio certare de se Tom. I. Z et vitiis

ANNOTATIONES. r Vesuvinam eonflagrationem ex antiquis etiam attigerunt Martialis, filius Italiens, Papinius Statius, Plutarchus , Cedrenus; sed nestio, cur iis Vitruvium addat Tillemontius cn , eum Romanorum Architectorum princeps Iulii Caesaris, & Augusti temporibus floruerit, & neque ad Tiberium impetantem pervenisse eredatur. Sunt, qui opinau tur Severinum Boetium ad hoc ineendium resperasse, cum cecinit co .

Nee ruptus quoties vague eaminis

Torquet fumiscos Vesae s i es. Ego tamen puto Boetium ad annum Christi sti utpote sibi vieiniorem provoeasse. Tertullianus ad Titale de quo loquimur) proeuldubio respexit, eum ait sp r Sed nee Tuscia iamιum de Christianis quaerebatur, cum uisiuios de cae- , Pompeios de suo monte perfudit senis. Vesuvii XIX. eructationes habes apud Samellam sq), qui tamen non omnes enumerat. De illis egerunt Sanfelicius, Eapaeias, Franeiseus Blanehinus; nostro aevo Μarehio Venutus , Gorius, Walehius, Marehio Hospitalius, & Artenaeus iνὶ, & nuper plenissime Iohannes Μaria a Tarre Somasthensis Clericus, vir Physiem, & eruditionis studio lueratis notissimus.ca mporibus, inquit o, Vespasiani rupto inrtica primum saxa eiaculatus est, deinde tantas emist flammas , ut earum tabiant id dias oppida, Herculaneum, oe Pompeii con εν erint - tam densos fumos, ut lueem Solis obseuraverint, ut ex Lee diurna tenebras metumas fecerit, 'sea eumices, aliosque tipides Heres eiecit, postmodum ram densum, tamque copiosum cinerem efflavit, ut vicina ream veluti nniabus tecta operiretur. sed qu1nam ex tausta Diaothus pauea quaedame Dionis libro delamens Vesuvium saxa ejaeulasse, flammasque Vespasiani temporibus emisisse scribit, cum Graecus auctor de Tito tinieε loquatur, Titumque impetantem supra innuat Nicephorus Callistus postquam ineensum Capitolium a Vespasiano restitutum, illumque annis deeem imperium administrasse uer bit: monens, inquit t , filio Tito id retiquit. Sul Me mons Vesuvius ruptus tantum vomit incendii, utre Mnem, cicitaresque proximas pro fas instoreis. Consule Iohannem Daeaeum latinae versionis eastigatorem ad verbam πωδἐ TH. τῖν B-λέαν λι- mλεμῆ &e. Cum igitur Nicephori verba Titi imperium respiciant, arguendi sunt, qui ex illius auctoritate Plinium historieum naturalem Vespasiani temporibus periisse seripserunt. Miror, Vellesrinum or-landum huius seeuli auctorem Plinii obitum adnotasse anno Domini ga. , quo veram si uentibus supputationem, vespasianus, Plinius, ac Titus inter mortuos numerabantur. Sethus Calvilius di ipse haud satis perspieuὸ de Vespasianis loeutus est ad annum Christi LXXIX., ibique Titum nomen a patre habuisse scribit υ , eum de cognomine loqui vellet. DJ In Tiro UIII. DI i Gripiar. ιib. X. s. seJ Lib. VII. o. pag. sos. sdJ Lib. III. gr. 'a . ado. seJ Lib. LXV . .

195쪽

18o . DIS VISITIONES PLINIANAE LIB. V.

Ditio cum Nerone . Falsum rite ostendit idem Auctor Bartholomaeum Platinam x , eo quia incendium ad Trajani tempora retulerit se : sed hac in re antiquorum errorem secutus est Platina, qui superiorem Plinium ad Trajani usque aetatem pervenisse a firmarunt. Prorsus tamen ignoro, qua ratione Platinae sopulet illustrem Eusebium, tanquam Vesuvium Nerva imperante conflagrasse tradiderit,

cum nihil simile in Ecclesiastica historia 4 , nihil omnino in Chronico legamus. Imo ibi apertissime Eusebius , atque ex illo Divus Hieronymus ad annum Titi

ptimum: Mons Vesuvius ruptus in vertice tantum ex se jecit incendii, ut regiones vicinas, oe urbes cum hominibus exureret; unde nescio, cur talia Recupitus, atque illo

longe prior M. Antonius Sabellicus de Eusebio vulgaverint nisi fortasse quia ad XII. Trajani annum Plinium Novocomensem, dum invisit Vesuvium periisse, in latino Eusebii Chronico Hieronymus adnotavit. At licet compertum sit Tra-janum a M. Coccejo Nerva adoptatum, & ipsum Nervam Trajanum appellari: dum aliquid Nerva imperante, ex sententia Eusebii contigisse assirmant, relatum potiori jure ad Trajani decessorem, quam ad ipsum Trajanum conveniet: Uerum cum Divus Hieronymus qui hanc de Plinio sententiam latino Chronico inseruit relatam ad primum Titi annum Vesuvii eructationem ab Eusebio desumpserit; qui ratione Graecum Chronicorum scriptorem arguunt Sabellicus, & Recupitus illa Eusebio impingentes, quae nunquam scripsit, neque Hieronymus addidit uamvis

enim Hieronymus in Chronico utrumque Plinium indicata a nobis ratione conflaverit, non adeo tamen dormitat, ut Vesuvium, quem sub Tito conflagrasse prodiderat, vel flammas continuo, vel iterum sub Trajano vomentem dicat; sed cum Plinium,

qui circa Vesuvium periit, illum ipsissimum credat, qui de Christianis Trajanum

consuluit; illum, dum montem inspiceret, necatum assirmat, unde ex Opportuno invisi vocabulo, nihil ad horrendam eructationem Hieronymum inniti patet, cum Plinius vel propius ad montem accedens, vel sulphurea tam um materia, vel imprOVi

so lapidis jactu mori potuerit. Haec sane Lucae Gaurici Civitatensis Episcopi

exemplo possumus comprobare, qui Hieronymum in Kalendario Ecclesiastico secutus se , unicum agnoscens Plinium, ad annum Christi CXΙΙ. illum in Vesuvio suffocatum quidem scribit; montem vero flammas ejecisse nequaquam assirmat . Fateor tamen, aliunde aliquam promereri reprehensionem, eo quia utriusque Plinii tempora allato in opere minime distinguat, quando illo seculo ante Gauricum tot tantique exactam adoptivi patris, & filii notitiam habuerunt. Quae vero Hieronymus non scripsit, Angelum Decembrium assirmasse scio. Hic enim Vesuvium Trajani temporibus conflagrasse, atque illo incendio majorem Plinium periisse testatur Uin. In ipsissimum Decembrii errorem incidit Ange

lus Roccha, Plinium, qui Vespasiani negocia administrabat, Uesuvii flammis a

sortum

ANNOTATIONES. Bartholomaeus Dionysius, & Laures Testa, qui Platinae opus italiel manu vulgarunt, illam Baptissam appellant,

aliqua san ratione exeulandi, eum Platina Episeoporum more prima tantlim litera lustrieum nomen sienaeret. Horum errorem sequitur Iustus Fontaninus , quod miror. Ante Fontaninum plures Bamissae praenomen Platinae tribue rant, ouos inter Petrus Lambeeius in , Meunduς Lancellotius si , Hieronymus GhIlinus h . Utrum Baptista, an Bartholomaeus appellaretur , dubitant Antonius Teiiserius ι , Natalis Alexander , Popeblountius, & Lengletus Α Popebinuntio etiam perperam Ueronensis dieitur: a Teisserio Clemensis. Platinam Bartholomaei praenomen habuisse eonstat ex Sanaaetarii epigrammate n), ut erudite ostendit Arisus Q. Fuit illi familiae nomen Sacclis, quo plerumque suppresso, a patria appellationem sortitus est, eum Platina viculas, vernaealo idiomate Piadena, ad Cremo nensem agrum spectet. Hac de caussa Platina non omninb rectὸ a Bailletto inter illos auctores collocatur, qui no

men immutarunt.

a Consule quae libro XIV. de huius elausulae auctore eongeruntur.

196쪽

DIS VISITIONES PLINIANAE LIB. V. I 8 I

sortum Trajani tempore obiisse adstruens, ut nulla se dignum excusatione ostenderet, dum Apostolicam Bibliothecam commentario variarum artium, & scientiarum materiis curiosis,&dissicillimis, scituque dignis resertissimo illustrare professus est . A Iohanne Nauclero S hic fuit in errorem adductus, apud quem legimus M: Vesuvius Campaniae mons - secundum Eusebium vertice ruptus tantum incendium ex se ejecit, ut ipsus montis arbores, vicinas regiones, idque cum innumerabili bomis num multitudine exusserit, it aut eum Plinius Secundus Trajani tempore ex Misenens Classe, cui praeerat ad hoc visendum spectaculum propius accessisset, ab eodem incendio absorptus fuerit, risin tantam cinerum copiam ejecisse fertur, campi usque ad arborum cacumina operirentur. Chronici hominis hallucinationem proiecto Roccha debebat arguere, cum Nauclerus Vesuvium Tito imperante flammas eructasse a latino Eusebii Chronico didicisset, & naturalis historiae scriptorem longe ante Trajani imperium apud Vesuvium obiisse, ex Plinii sequentis epistolis nosse teneretur; sed nescio quo malo fato Hieronymi in Eusebii Chronico lapsum minime subodoravit; & avunculum Plinium qui periit aetatis anno LUI.)ad annum Trajani im

perantis XII. pervenisse parum chronicus arbitratur. Horum igitur omnium neotericorum convulsa opinione Plinium Titi imp rantis anno primo obiisse cum pateat: ut aliqua de illius morte scribamus, ab adoptivo filio praecipuam narrationis historiam desumemus, cum diffuso charactere parentis obitum posteris demandaverit; ea tamen adjicientes, quae consulto in

annotationibus ad Plinii Caecilii epistolam omisimus, ut suo loco in praesens elucerent . Cum senior Plinius Classem Miseni regeret, hoc oppidum jam aliquo tempore incoluisse colligerem. Vespasiano enim VIII. Kal. Iunias defuncto, Ti. toque filio imperii habenas capessente: deducendae Classis, castrorum, stationumque lustrandi onus Plinio incubuisse credendum videtur. Id si quidem in cujuslibet principatus initio usuvenit; idque ossicii Praesectum amico Caesari reddidisse nil mirum. Addamus, quod Plinius junior, qui cum avunculo Miseni aderat, praeri cessisse ait per multos dies tremorem terrae, dum Plinia fratri indicavit nubem apparere inustata magnitudine & specie. Contigit id nono Kal. Septembris, uti ex Aldino Codice innuimus, hora diei fere septima, a quo vix differt Medicaeus, ubi

num Calend. Septembres . Haec cum literarum elementis proserantur, de amanuensium oscitantia minime dubitandum: secus ac in arithmeticis figuris contin

gi .

ANNOTATIONES. i Iohannis Naueteri opus historiae universalis multum debere limae Philippi Melanctonis ex Ioaehimo Camerario

notat B clerus co . In hae tamen re, multisque aliis, obtuso serro utebatur Melancton, nisi dicamus non omnia virum oecupatis imum in Naueteri historia callisandi suscepisse. a Ex eodicum inconstantist quam primus omnium notavit Catanaeus diem Pliniani obitus referre non posse indoluit Palemus, eum in uno VIII. GL Septembri in altero III. Non. μυ-M. obiisse ipso reserente scriptitetur d . Duo Ambrosianae Bibliotheeae membranacea exemplaria de quibus agemus libro X. cum hanc Plinii iunioris epistolam exhibeant, inepte legunt Noniam Κah, nee differt alter Bibliinsecae Capimuris Mediolanensis, ubi Non. RaI., quod pariter in editione Eputolarum principe anni ror. irrepsit. In pluribus naturalis historiae exemplaribus VIIII. I. e . In Estorialens Plinii Caeeilii e iee Nonas Kalendas. In aliis VIII. Mi. D. Apharet ex iis Aldino exemplari comparatis addendum Septembres: neque unicus dies in iis omissus ieetorem a vera scriptione IX. Kal. Setremb. debet avertere. Nestio isitur, eur Baptista palmatius is , & Alexander Benedictus exhibeant Non. Kal. nulla metiis sis habita ratione, quod insulsum omnino. Iohannes Harduinus habet r. l. Nov. Aliis Mai. , seu CH. Novemb., quos inter Aldi nomine usurpato Andreas Asulanus i) pugnantia Genero edens. qui in Plinii Caecilii epistolis ubique vulgavit Non. GL Sept. Asulano conveniunt Bruetolos ἡ , Daleeampius 0, Reeupitus m , Proustius Gellii enarrator n . Tillemontius ρ , Sarnelius ρ , Sethus Calviuus ρ , Ioh. Albentis Fabrietas sν . Neapolitana Plinii Caecilii Epistolarum editio raro exemplo in idem eollineans Novembris Kalendar. υὶ . Quid habeat Havercampus re

197쪽

181 DIS VIX ITIONES PLINIANAE LIB. V. git. H is de genuina apud sororis filium lectione firmatis, acutae satis dissicultati;

quae nobis objici posset, occurrendum, cum ad hibernum tempus vergente potius autumno, quam incipiente, Vesuvium exarsisse a Dione seu ut alii malunt ab il

lius perstrinctore Xiphili no) doctissimi viri, & Leunclavius prae caeteris colle

gerint. Hic Blancum interpretem arguit, eo quia sententiam iis verbis reddiderit : Nam sub autumni tempus ingens repente incendium excitatum es M. Verum ipse, non

Blancus fallitur, cum Phlbinoporon, autumnum generatim significet, ut jamdiu Catanaeus D, Schrevelius M, atque ex ipsis Dionis verbis Iacobus Gordonus observant. Rem porro evincit Iohannes Ma nius Pliniani obitus tempora perscrutatus, ubi hanc opinionem ineluctabili Galeni testimonio statuminavit. Plinius postquam a sorore admonitus nubem illam inustatae magnitudinis, ac speciei per aera vagantem contemplatus est: liburnicam jussit aptari, ac sororis filio veniendi copiam secit. Duo mihi observatu digna satis videatur. Primo novum post tot literarios labores opus Plinium animo volutasse, cum ipsi studenti egregiam qhoque sororis filius operam navaret. Secundo discendi adhuc cupidum, &veritatis amore adeo flagrantem, ut genuinam objecti imaginem enotare voluerit.

Acceptis interim Rectinae codicillis, quibus rogabat, ut eam ab ingruentibus flammis subduceret; non Rectinam modo, sed caeteros juvandi desiderio comm tus majora adjecit, Quadriremes deducens s in, ut non illi tantum, sed omnibus auxiliaretur, qui in extrema Crateris parte degebant. Addit enim Plinius sequens frequentem tunc suisse culti litoris amoenitatem , cum damna ipso adhuc scribente sentiret Campania, nam ad haec respiciens Tacitus pulcherrimum sinum ant quam Vesuvius mons ardescens faciem loci inverteret, Capreas Tiberii aevo prospectas. se assirmavit; adeoque nil mirum, si quam plures accolas Plinianis temporibus tot deliciae excipiebant. Haec utique apertissimo comprobant testimonio, quae circa Porticensem villam, & Stabias cotidie erui non line magna voluptate nos ipsi vidimus. Breviori igitur cursu, rectisque gubernaculis in periculum tendens m

ris Praesectus, adeo homines juvandi, & mirum noscendi ostentum desiderio fi grabat, ut tanti mali motus, & variantes figuras enotaret. Ex hisce verbis Plinium res omnes nullo delectu solitum colligere quis dicere audebit Id tamen diligentissimo viro objecisse Verderium minime ignoramus sed jam naves cinere, nigris, ambustisque lapidibus operiebantur: nec mirum, cum Dio Cassius pulveris vim Romam, quod ve magis est, Syriam, Africam, Aegyptum hoc incendio pen trasse assirmaverit. Cum autem mare aestu fluctuans, & subita Vesuvii montis ruina litus petentibus obsisterent: Praefectus paullulum haesit, & Fortunam propitiam sortibus exclamans jussit Gubernatori qui remeare cautus monebat ut Stabias

o Graeca verba sunt: πῶν γὰρ -- κατ' ἀ- ῶ-uH ἀπι-- ε ν η. Illud igitur Mnm ms autumni extremum tem pus signifieare asserunt Henrieu Stephanus is , Tillemontius is , aliique. Hos omnes hallucinari probant Galeni verba a Massonio opportunε allata chin, nempe ν- δρα - - , και μινο-- γιειθα-r initio mensis Db, in Rutymni fieri avum tiam . Alia etiam argumenta addit Massonius, quae videre est apud ipsum, nos hoc uno rem evinei eonfidimus.

a Tune Plinium milites Classi utique imposuisse eredam; quamvis de iis sororis filius minimε loquatur. De Classiariis

egimus in annotationibus ad memoratam epistolam. Horum habitum . armamentum, galeam, scutum, contonem,& breviorem ensem exhibet Muratorias ex Donio sis. illustris Masseius elogium profert M. Valerii Bassi militis Praetorii Misenensis IIII. Minerva, quod ultimum pro Quadrireme Minerva posuit Lapieida s ). 3ὶ Plinium maximi in naturae historiis usum sollieitudine suadent Notarius, quem semper ad eius latus adfuisse Ca

tenaeus affirmavit ἔ nt ea, quae dictaret, exeiperentur, & laudabilis consuetudo, ut propria mana summatim omnia informaret, unde ipsissimam posteris vetitatem testaretur. Q . etiam Dionis libra. LM Cito. P . Caαιι. epi'. seJ ia turbo μιμ-ον. MI Opus Chron ol. pag. 3 1. V om. err a. O J -nuri. I. pag. o3. H Tom. II. μι. 2ειν. sgJ Hist. Imperi ιib. III. pag. 8ss. tha commo . ad Hippareat. ιιμο υια Llia Nov. Thesauri pag. MCCCXX. r. tkJ Vide insum marinens par. CXXIV. . CAM. V

198쪽

DII VISITIONES PLINIANAE LIB. V. 183 tenderet, atque Pomponianum se qui illuc degens fugam meditabatur, statim inviseret. Hic sarcinas in naves contulerat, seseque in tutum recipere, modo contrarius ventus paullulum resedisset, anxius meditabatur. Sed ventus Pomponi

no obsistens, Plinio secundissimus utpote qui oppositum iter peragebat)stimulum morituro addidit, fugienti favorem denegavit. Hunc Plinius, cum a Quadriremi descendisset, ut trepidantem magis consolaretur, balineo usus coenavit, vel hilaris, vel se hilarem simulans. Sed cum e Vesuvio flammarum torrentes descendere, &pluribus locis incendia grassari conspicerentur, Plinius villas ideo cremari affirmabat, quia ab agrestibus desertas; tum quieti se dedit, & verissimo quidem somno, cum illum pectore proflaret. Ex desumptis a Plinio Caecilio apparet, quam fal-SO a paucis avunculus accusetur, tanquam nulla impulsus necessitate morti sese ultro objecerit. Horum coryphaeus extitit Petrarcha, qui naturalis historiae auctore in scribendi, quam vivendi peritiorem assirmavit Petrarchae Mercatum

Marchionem Mata jum M , viros doctissimos, aliosque opponam, qui Plinii mo tem justissimis elogiis celebrarunt. Et sane quonam pacto pulcherrima clade te rarum parentem suum obiisse diceret filius adoptivus, si lymphato, aut stulto comparandus Vesuvium flagrantem penetrare, & vitandum omnino fatum ipse volens, sciensque oppetiisset Cum a sorore nubis miraculum rescivit, quisnam Miseno

degens alicujus discriminis dubitavit λ Neque igitur periculum subesse in mentem Plinio venit, sed rem sibi propius noscendam judicavit: Id ex eo satis apparet, quod filio veniendi copiam secit. Neque enim vir prudens, & qui Caecilium eximie diligebat, illum in dubios vitae casus adducere voluisset; neque Caecilius studiis domi tranquille incumbens malum avunculo imminens ominabatur. Quis enim tantam cladem praevisam dicet, cum Plinio ad Pomponianum tendente sororis filius non alia, quam studiorum caussa Miseno remanserit; seque postmodum balineo usum coenasse,&somno inquieto quamvis & brevi) indulsisse testetur H Quae avunculus gessit Rectinae, & cunctis orae accolis laturus auxilium maris Praesectum, probumque hominem decebant, ut sensim inustato casu irretitus momti cesserit, unde illum Vesuvius non ad explorandas unice caussas, sed hominum saluti consulentem necavit. Alio quoque argumento colligimus immensa flammarum eructatione in subiti, violentissimique torrentis morem essusa tantam Campaniae cladem fuisse illatam, ut Plinio nulla evadendi emerserit spes. Neque sane de fuga cogitarunt, qui vicinam monti regionem incolentes nullam ingruentis periculi suspicionem habebant. Constat enim ex Dione, duas integras urbes Herculanium, & Pompejos, populo sedente in theatro, eodem incendio penitus obrutas concidisse. Quis enim adduci potest, ut credat, quod Herculanenses, & Pom- pejani, periculo ad longum tempus praeviso, laeti spectaculis vacarent, quando sugae erat consulendum Z Fuerunt igitur inopinata ruina oppressi, cum terraemotibus assueti vix aliquid metuebant damni, neque certe flammarum naufragio se peri-

I In pergameno eodice, quem Philippus Beroalduq iunior emendavit, perperam lego Pu in anum. Hune Subpra secti, vel alicuius dinuatis ossieto illustrem in Misenensi Classe eolligerem, eum Stabiis deseret, & navibus, ut videtur, praeesset. Plinio Misenensis Clamet imperiam obtinente Subpraesectum extitisse Alienum lege Alfenium Senecionem amrmat doElissimus Maaochius e Uerlim qua ratione ha e probentur, minimE inuenio. Pravocat euim ad tabulam Puteolis erutam. Neapoli visendam, quam Gruterus exh bet f , ubi Alfenium senecionem Subpraes ctum Classis Praetoriae Misenatium, & multa ad sepeliendos Clamarios memorari it telligo ; ea tamen non adsunt indieia, ut tune Plinium Classis Praesectum die alnus, eum nolla tempors nota appareat. Fortassis Mazoehius a mi-ntis opportuna Gudii annotatione deeeptus suit, qui ad Risenii nomen addidit: Submaefectus Cladis Praetoriae Mis nens , qaam Ptinius senior imperio regebat, cum Vesreiano incendio periit. Plin. VI. eps. a

199쪽

184 DIS GUIS IT IONES PLINIANAE LIB. V.

perituros arbitrabantur. Praeterquamquod qui agenda ex eventu metiuntur, juxta Poetae dictum carere debent successibus: multi enim cum mortem fugiunt, ei occurrunt, caeteroquin victuri, ubi non evasissent: uti anno CIDIDCCLU. Viro nobilissimo amico olim nostro Peraladae Comiti accidit UIyssi pone; alii e contrario pereunt, quod standum, neque sibi timendum judicarunt. Mortalium animi mente futuri conscia cujus arcana soli Deo patent) minime deducuntur. Nos autem, ut ad Plinium redeamus, illum priscorum Romanorum vestigiis haerentem quibus agere, & pati sortia moris erat) periculis undique circumventum videbimus. eis igitur laudibus invicta animi constantia aequabitur, cum in tanto discrimine vel hilaris esset, vel quod ego longe majus puto, hilarem se fingeret λ Irreparabile etiam periculum neque subinde credidisse apparet, cum somno, & quidem placidissimo indulserit, qui verus adeo fuit, ut alte sterteret: nam meatus animae illi gravis & sonans ob corporis amplitudinem erat; ideoque a caeteris, qui limini adversabantur, audiebatur. Sed jam area, unde dieta adibatur, ita cinere, & ej culatis pumicibus oppleta excreverat, ut si longius in cubiculo mansisset, exitus negaretur ; tum Plinius excitatus surrexit, seque Pomponiano , aliisque pervigilantibus restituit. Hic etiam a Plinio prudenter actum invenio, cum tanta adventante ruina, non ut antea, quae meliora judicaverat, solus egerit, atque imperaverit; sed Pomponiani, caeterorumque adhibitis consiliis, an domi stare, an campos petere deberent, attente prospiciebat. Hanc sane methodum Clemens,

prudensque Dominus PHILIPPUS HISPANIARUM INFANS anno CIDI D

CCXLIX. mense Aprili secutus est, cum in Salensi rure nutantes inter coenandum parietes suturum terraemotum nunciabant. Standum ipse censebat; verum cum omnes non modo coenaculum linquere, sed impluvium, cohortem, & ipsas cryptoporticus vitare suaderent, sese in aperta recepit prata; majusque periculum evadentibus, quam stantibus ex disjecto vaporario emersit, cum non ulterioribus illatis damnis terraemotus subsederit. Plinius, qui facta jam luce noctem omnibus horridiorem patiebatur, in litus egredi non distulit, ut illam salutis viam

in undis tentaret, quam litora denegabant. Ast elementa omnia in illius certam mortem conspirasse videbantur, cum & mare intemperate agitatum evasuris obsisteret. Miser stratum super linteum recubans, hausta frigida, cum se aestu oppres sum sentiret ab adventantibus flammis quarum sulphureus odor praenuncius alios in fugam vertens illum excitavit innixus feritas duobus assurrexit, oe satim concidit. Conjectat sororis filius crassiore caligine spiritu obducto, clausoque stomacho, qui illi invalidus, angustus,& frequenter interaestuans erat, periisse, itidemque postridie a morte corpus integrum, illaesum, opertumque ut fuerat vivens) inventum; elique ratione, ut quiescenti, quam deiuncto similior appareret. Suetonius contra dubium de vitae exitu judicium legentibus relinquit, latis in reliquis amico Caecilio conveniens: illum enim adversantibus ventis remeare non potuisse vi puta

ris, inquit, ac favillae oppressus est, vel, ut quidam eissimant, a servo suo occisus , quem aestu desciens, ut necem sibi maturaret, oraverat. Haud ignoro hujusmodi elogium

supposititium a Veronensibus , doctisque nonnullis scriptoribus judicari: sed cum illud genuino auctori hisce in disquisitionibus vindicetur, liceat & nobis ultima

verba, & dictorum robur paullulum perpendere. Suetonius Tranquillus sequentis Plinii amicissimus, & contubernalis seniorem

Plinium in Cisalpina Gallia s λ, & Romae utique nosse potuit. Hic postquam

ANNOTATIONES. comm i) C. Suetonias Tranquillas ad Cisalpinam Galliam creditur pertinere.

200쪽

D IS QVISITIONES PLINIANAE LIB. V. 18s

communem,& receptam de illius morte opinionem retulit, secundo loco alteram minime reticuit, quam suis vallatam argumentis utique non ignoravit. Fieri enim potuit, ut Pliniae, ejusve filio, ac etiam classiariis illa tantum in acerbo casu nam rarentur, quae reticeri haud poterant; adeoque Plinii corpus tertium post diem postquam a Miseno solverat) illaesum, integrumque inventum fuisse, ne suis dolor horrendo mortis genere augeretur. Porro, qui corpus viderit, in epistola ad Tacitum non apparet; neque altera ad eundem data ultra de avunculo sermo incidit; licet sororis filius, quos tum casus Miseno pertulerit, late describat. Fieri enim potuit, ut servus ille, qui herum jussus occiderat, commenticias mortis caussas adduceret, ne alicujus culpae reus apud adoptivum filium , vel alibi ageretur; quod in simili eventu servis accidisse compertum habemus. Neque enim Plinius Caecilius Pomponianum, vel testes nominatim producit, neque de se corporis cremationi intersuisse testatur. Contra naturalis historiae scriptorem qui male adeo de animorum immortalitate opinatus est) quid mirum cum se mori sentiret, vitae terminum praeoccupasse Z Id certe in maximis doloribus minime ignotum; & ipse junior Plinius virum, quem sapientissimum appellat, vitae suae testem, rectorem, magistrum, cibi abstinentia mori sponte voluisse nos docuit M.

Avunculum vero aestu deficientem, cui animae angustus meatus perniciores reddebat poenas, uno ictu mortem oppetiisse potius, quam lento fato saepius perire haud obstupescerem in. Cum vero hujusmodi acta adoptivi filii animum exulcerarent, judicantis luctuosissimum genus mortis, quae non ex natura oe fatalis videtur 9 : heri obitum ineluctabili sorti potius quam voluntati tribuere maluit servus, cum talia longe minus novo patrono displicerent, seque ab omni suspicionis metu liberarent. Quare si recitata ad Suetonium pertinere comprobabimus, haud erunt contemnenda, licet a Tillemontio reprobentur. Vtcumque se res habuerit, id certo constat, naturalis historiae scriptorem VIII. Kal. Septembres, Postridie quam a Miseno solverat, periisse; unde cum Iohanne Alberio Fabricio ii omnes hallucinantur, qui illum Kal. Novembres vita functum tradiderunt; nam ubi etiam in depravato Plinii Caecilii exemplari Kal. Novembr. legant: avunculum Nonis Novembris necatum scribere debuissent, uti a Chevravio , hanc lectionem recipiente recte peractum animadverto M. Oscitanter igitur Plinii Caecilii verba observavit

Palermus, cum diem etiam, inquit se , tanti viri morte illuseratum adjicerem, ne quid a me curiosa ingenia desiderarent, nis me codicum inconstantia in epistolis minoris Plinii ad Tacitum suspensum teneret, in quorum altero dicitur VIII. Kal. Septemb., in altero vero

III. Non. Novembr. illum obiisse postridie scilicet quam a Miseno seisisset. Postridie quidem postquam a Miseno solverat obiisse scimus: nam apud Pomponianum noctu

ruievisse, atque alibi licet non ibi) diem illuxisse ex junioris Plinii epistola osten

itur. Ast codicum inconstantia non id certe evincet, ut illorum secuta lectione vel VIII. Kal. Semptemb. vel III. Non. μυemb. avunculum Plinium obiisse dicendum esset. Quacumque enim recepta Plinium subsequente die ad plures migrasse constaret. Quare cum satis consona Aldini, Medicaei, aliorumque exemplarium m. I. A a lectio

ANNOTATIONES. rὶ Romanorum Ieses in illius bona mInim inquirebant, qui taedio vitae, vel eibi abstinenti finirent, vel sibi vi

lentas manus injicerent: contra si id metu poenae ageretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION