장음표시 사용
131쪽
res medicos observasse , diuturniores animi contentiones caput assicere , attonitumque morbum tandem producere. Hoc equidem verum esse potest de tristibus animi affectibus, cum nihil potentius sit moerore, si egestate, ad cerebri virtutem minuendam , humilemque et debilem hominem faciendum ' non aeque verum de animi contentione, quoad alicujus veritatis inquisitionem, quae diutius protracta, excitationis nimiae morbos frequentius causat, quam debilitatis. Ad multas libras jubet sanguinem extrahere, in apΟ-plexi , si vires permittant, cum ex unico magno vacuo facto, pendeat aegrorum salus; iaspium invocat, qui, duabus venis apertis, se citissime apoplecticum sanasse testatur. In omnibus , indiscriminatim apoplexiis, conferre docet venae sectionem , pulsu non admodum debili, oculis non vacuis , Vultuque non
nimiam testante debilitantem; et dum fluit sanguis,clysma praescribit. Tantum ab hac methodo excluit apoplexiam ab hydrope , vel ab schuria insanabili. Jugularium sectionem praesertim laudat tamque, anterioribus venae sectionibus , debilitato gro , cucurbitulas scarificatas occipiti apponit. Acrior drastica in usum vocat, ob ventriculi sensum imminutum, illisque paralysi occurrere posse indicat. Timidum nimis fuisse Edimburgensem professorem arbitratur, in usu vomitum cientium .illaque non adeo facile sanguinem ad caput determinare. Expertum fuisse
asserit a vomitu post venae sectionem, promptius levari aegros quam a purgantibus; se semperii s ultimis emeticum adiunxisse, salutemque aegrotantes recuperasse, quoties sursum et deorsum abundans fuerit humorum evacuatiori periisse quibus in vanum fuerat emeticum;
aegrum unicum se vidisse, addit, qui , ab elleboro albo Callis vomitoriis inanibus D, post amplissimas Venae sectiones, exhibito, convulsus admodum fuit,
132쪽
atqui tamen , Salutem recuperavit. Vomitum ergo suadet in ipso insultu , et minus certum declarat ad
novam a poplexiam praecavendam.
Permittit, imo praescribit stimulantia, et sternut tori , ubi debilissimus , fereque morti vicinus observatur aeger; ab illisque confitetur se, similes aegrotantes , aliquoties , ab orci faucibus arrepto , vidisse. Perturbatricem , debilitantemque nimis , D. Bos-quillo methodum , multi judicabunt; timendumque ne illust. De Haraa et Morgagni exprobrationem CVII , saepius mereatur. CXII. Celeb. D. Quari , divisionem poplexiae
in sanguineam et serosam , ad praxim sufficere docet;
Serosam autem , rariSSime, ait, occurrere.
In sanguinea, aegrum, erecto trunco , declivibus cruribus, nudo capite, tecto parum reliquo corpore collocandum iubet, atque arcendam turbam hominum a conclavi, et cavendum a frictione corporis, ab odoriferis , et spirituosis Venae sectionem instituit, et repetit, ea tamen prudentia , ut non extinguatur calor nativus, observante jam lavris rimo leutaud solvendo morbo necessarius. E jugularibus , non nisi post praevias phlebotomias , sanguinem mittit , ne collo fascia constricto , vasorum encephali plenitudo augeatur. Hirudines pone aures, ano, si haemorrhoides tumeant cucurbitulasque scarificatas , occipiti appositas, laudat. Sinapismos pedibus applicat, docetque nocere Vesicantia, nisi sanguine, quantum Opus est, detracto, et humorum orgasmo imminuto. Ut Tisso , refrigerentia tanti im clysmata in)icere praecipit, etiam ex tribus, quatuorve unciis aceti, aqua diluti Damnat purgaritia drastica, Sumque commendat mixturae , e sale medio, et roob sambuci , cui,
post evacuatam alvum arnicae addit extractum, pro-
habiliter ad excitandum. Factas aegri vires submisSas.
133쪽
debilitant um usu, erigere tentat acetito ammoniacae, camphora et nitro. De vomitoriis loquens , hos aliquoties iuvasse consentit, at aleae plenos judicat , cum nonnunquam in sanguinosis, emetico, poplexi successerit. Cum Murra et Nicolai censet incertum esse emeticum nec profuturum , nisi malum in ventriculo haereat nisi que constet, aegrum paulo ante morbum , ingluviei nimis indulsisse monetque etiam , ut supra laudatus clar. Asot, ne propinetur ob solum materiae biliosae vomitum , cum e ple thora caput obturbante ,
nausea et vomitus biliosus oriri possit CCVIII) Monet quoque ne tepido , aut mellito potu promoveatur vomitio , ob nimiam distensionem ventriculi. Vitriolum album, nati Vum , a quo cito Vomitus Ino Vetur, impurum esse , Optime judicat. Praestare aere Tum ,
ait, penna fauces irritare CLXXXV XCVI, et J,
quam emetica violenta propinare. Quaesit , an in aPOPlexia Serosa conveniat vena secti , respondet ili auctor , hac in re , pulsum, vires , et anteactae Vitae rationem , lucem praeberes
nam qui male nutriti, aut dolore diuturno confecti sunt, aut intensis meditationibus adsueti , damnum inde acciperent. In hac apoplexia , clysmata acriora, male amaro, aut tartaro emetico, injicere jubet purgantia etiam valentiora praescribit, et minimo volumine, ut facilius deglutiantur. Vesicantia artubus , ipsique capiti apponenda, cucuphas ex herbis cephalicis, si alagoga,
sternutatori , Odorifera , spiritum cornu cervi , aut ammoniacum, commendat, Sed post causae comprimentis derivationem factam , pe purgantium, et clysmatum acriorum.
Depletionibus factis, ad stimulantia , et incidentia dicta confugit, pro symptomatum et causae diversitate. Tussi, quae poplexiae aliquando accedit, cum
134쪽
sibilo , et dissicili materiae crassae, ac pituit sae excre
tione, suffocationem minitante, opponit hermetem mineralem, Oximellem scilliticum, gummi ammoniacum, etc. monens , praeterea , saeph malum non levari, quod paralysi nervorum lectoris ortum debeat. Apoplexiam, ex arthritide , non semper, ut voluit Clar Savvages, naturam inflammatoriam habere docet; vesicantiaque partibus affectis applicata, camphoram, oschum , enutam, sulphur , antimonium , locum habere, in languida humorum circulatione , cum
pallida facie pulsuque molliori. CXIII. D. Professor inel ONOsograph. Phialasvh. t. ut celeb. Cullen CCXJ, ad classem
prosium , et ad ordinem comatorum , apoplexiam quoque retulit. Summatim descriptis variorum auctorum observatis, et experimentis , de compressione , poplexiae causa proxima , subjungit clariss hic auctor, generaliter nimis cerebrum poplexi criminari, cum fuerit aliquoties hic morbus, absque observata , post Or tem , cerebri laesione , cumque sympathice etiam aliquoties nascatur, ob ventriculi aegritudines, propriis signis , tunc notatus, anxietatibus, scilicet anorexia, nauSea, Omitu , aliisque gastricis symptomatibus
CIX). Testimonium invocat, illust Morgagni epist anat. V. XLVII , quoad absentiam signo.
rum laesionis organicae in cerebro , et operis D mll,
de pulexis ilicsa Gotting. 78 quod mihi
est ignotum quoad apoplexiam a gastrico fomite. Liceat mihi, Cnon ut sapientissimo viro contradicam , sed ob veritatis amorem , et propter quod huius epistolae testimonium , multos alios auctores video invocare, liceat, inquam , asserere, nihil ad rem controversam in hac reperiri. Duae historiae, ad ''. I et r9,
alia AEthiopis, alia piscatoris, in quibus de sanguine, aut de sero, effusio, sermo non est, et quae idcirco
135쪽
oppositae sententiae paulisper favere viderentur, multi aeris encephalica vasa distendentis , praesentiam testantur, et hac occasione, de illo phaenomen , jam ab aliis observato , solito sagaci ingenio , disserit auctor. Quoad astricarum passionum proprietatem, O matosos affectus producendi, haec ab omni antiquitate cognita fuit CXVI ; sed nunquam nascitur vera et lethalis poplexi , nisi successa fiat in cerebro , laesio organica etenim , ut recte jam monuit Galenus in opere de locis assectis , pedetentim a morbis ventriculi et intestinorum inficitur caput, debilitatur cerebrum , et minima de causa liquores illico effunduntur; quod essicere etiam possunt, prima vice , indigestio, Vermes, Venena injecta, si jam ad apoplexiam dispositio exstat : at sunt hae causae occasionales , humores ad caput propellentes, unde fit congestio , vel essu: ioci causae poplexiae semper proximae. Huc Sque , nulla certa factorum disquisitio , quantiam sciam , pro Osi
tum hoc inficere potuit CLVIIIJ. Notatu inprimis dignam judicat D. inel, apo-plexiam, ab acribus studiis, animique intenta contentione , gradatim insurgentem , variisque et Veis laesionibus praecessam magni anatomici adythii
XXXIX, exemplum affert, aliique viri culus morbus et obitus, locum dederunt thesi propugnatae Argentorati ann. 77O, cujus sequens est histiorix: Vir, Lania natus , lethoricus, studio, et vigiliis nimis deditus, consuetam venae sectionem, hoc anno, Omiserat hieme sequenti , tussi catarrhali amictus erat succedebant oculorum debilitas , duplexque rerum intuitus memoriae vacillatio, mentis interdum alienatiori somnolentia; artuum imbecillitas narium internarum siccitas alvi pigritia deinde mentis et corporis virium gradativa abolitio mox retentorum
mVoluntaria excretio tandem, respirati steriorOSA , et mors. - Aperto cranio , observantur serum effu-
136쪽
sum in ventr culis lateralibus cerebri, et ad thalamos
nervorum opticorum , in latere sinistro varicosissimos plexus choroidos. - Confer cum hac descriptione, historiam Aulae Ministri, apoplexi a lenta quoque
At rariores , quam creditur , iudico, litteratorum apoplexias , a solo litterarum ardenti amore productas nos non docet historia talem fuisse sortem antiquitatis Sapientum , qui longissimo aevo vixerunt neque talem recentium tacultura enim intellectus , et veri sincera investigatio , corporis vires erigunt, cerebrum intendunt, omnes molestias, animique immoderatas Perturbationes arcent, quae frequentius, me judicio , capitis morbis locum praebent. Dolendum autem non semper mero hoc incitamento doctos animari, sed
plerumque libidine dominandi, avaritia, invidia , ut nulli hi germane minus vivatur, quam in litteratorum republica unde non mirum si apud illos frequens saepe
sit poplexia. Si de alpighi apud Baglivum, et de Rama rin , qui quoque apoplecticus obiit, apud
Morgagnium, conqueritur , evidens et , non inanimi contentionibus, sed in maerore , variis curis et in corpore dolorem saeptiis experto , radiceS Sumpsisse poplexiam '
Conspicimus equidem multas nervorum passiones , post assectus morales oriri multae etiam reipsa contagione quadam producuntur: at attente consideranti evidens fit, corpoream praecesSisse proclivitatem. Nullus tamen priscorum quanquam in obServando, neotericos praecelluerint, studiosum animum inter apoplexiae causas enumeravit. Caelius ipse, qui adeb consuli de mania scripsit , postquam dixerit generari posse maniam intentione nimia sensuum et intellectus ob cupiditatem disciplinarum , vel quaestum pecunialem , aut gloriam inseritis profitetur nunquam mentem falli , priusquam Sympromata quaedam jam se in corpore prodant. Caelius Aures de mania Mult magis, meo sensu, ubi agitur doapoplexia.
137쪽
Tandem, hic gradativus morbus , minus ad apo-plexiam exquisitam, cujus mos est derepente accidere, quam ad speciem coimatis somnolenti, pertinere Vi
Enumerat celeberrimus Professor omnes medendi rationes, vicissim tanto morbo oppositas luget de illarum sterilitate , et de dissicili cuique speciali apo-plexi quarumcumque sincera applicationes in optatisque habet, posse artem, Veram et inconcussam in omni Specie, variarum curationum utilitatem determinare.
Utinam , tam sanctis votis , in hoc opere , aliquomodo respondeam CXIV. Insignis Parisiensis clinicus D. Portat, in duobus scriptis de poplexia , insertis inter Acadenric Regia Parisiens scientiarum, ann. 78I, et distituti Gallici, Commentaria , emeticorum discrimina , phlebotomiaeque laudes et necessitatem denuntiavit. Variis observationibus , et anatomicis sectionibus ostendit, plurimas poplexias , inter serosas collocatas, vere sanguineas fuisse, iam in cranio, inter meninges, in cerebri ventriculis, aliquotiesque in theca vertebrali, multus sanguis effusus inventus fuerit, cumque ubi serum effusum visum est, cum majori vel minori sanguinis quantitate id fuerit, vel saltem cum uberius distentis sanguiferis vasis Ostendit quoque fallacia fuisse , et damnosa , o Venae sectionis neglectum, et emeticorum usum , signa quibus sero-Sam esse poplexiam , medici declarabant ut sunt :Vultus pallor, pulsus debilis, parvus et tardus ideo , audacter phlebotomiam in omni vera poplexia , suadet, emeticaque daminatri felicique praxi doctrinam
Comprobatam eamdem legimus therapeiam in Diario medico , cui nomen Ga ette de Sant Ca4 uin , t IV. Octobre 8o7, iq. XVII et XXVIII . Ex
cura cujuslibet apoplexis eliminantur emetica, com-
138쪽
mendaturque sanguinis eductio ex iugularibus vel saphena , pro indicatione ; hancque iubent ut semper
vomitorio praeeat, si unquam utile hoc medicamentum judicetur utile autem vix fuisse unquam in vera apoplexia, sed tantum in comatos is affectibus , sicut
ut loquitur Diariumo optime distinxerunt Hippocrates , remus , Sydenham, aliique in quo
Certe torquentur hi auctores , et inprimis Sydenham ut superius vidisti. . Sanguineas aiunt fuisse apoplexias
quae ex signis exterioribus serosae existimatae fuerant; et in probatione, duae sequentes referuntur observationes V Vir jam a quatuor horis inter fortes apo- plecticos erat. Vultus pallidus , os spumosum, pulsus Parvus et coactus , respiratio admodum dissicilis Bis in nocte saphen scinditur; Vesicantia suris apponuntur, decocti forma tartarus stibiatus praescribitur vigesima die convalescit aeger , absque paralysi. alius vir, 45 ann natus, temperamenti sanguineo-biliosi serosae apoplexia symptomatibus assicitur: - pallor c,
daverosus , os spumans , profundus sopor , respiratio Stertorosa, pulsus coactus , etc. ter saphen scinditur
intrario horas; vesicantia nuchae, et suris Trigesima- septima die convalescit aeger, sed cum paralytico brachio sinistro. - Addit harum observationum auctor , se pluries parientibus, minitante poplexia , Vende sectionem in pede , bono eventu , praescripsisse.
Anno elapso, i8o , publica facta fuit Dissertatio, de apoplexia, auctore D. I. A. Gay, medico Mons- peliens , refellendi inprimis gratia doctrinam D.
Portat. Indistinctam praedicti Prosessoris methodum , non sollim vituperat D. Gar, sed etiam , excesS contrario , sanguineas esse negat poplexias , ab omnibusque , Venae sectionem excludit. Febrim perniciosam poplecticam , poplexia exquisitae aequiparans, solaque differentia typi, hos mor-
139쪽
hos inter se discrepare arbitrans , apoplexiam nunquam sanguineam esse, neque unquam ei convenire venae sectionem iudicat, quod nec inflammatoria sit febris intermittens apoplectica, neque sanguinis eductionem patiatur. Vesicantia quoque damnat in hoc morbo , quanquam ob stimulum , in comate, utiles videantur illa autem damnat, quod cogitaverit ab humorum dissolutione causari febrem malignam, in qua non conveniunt vesicantia ob acre cantharidum in corpore introductum Datqui, sim ex ejus sententia , sit pariter apoplexi morbus a dissolutione humorum , ergo in hac , neque conveniunt vesicantia. Vix responsionem merentur tam laviora , tamque inconsideratari non pigeat tamen quaedam D. Doctoris Doubie referre, ex Excerpto hujus opusculi, quod dedit in Diario Societ Med. Paris. mensis Maii, I 8o7. - Se potius D. Porta methodum amplexurum , profitetur ille , si inter illam, et methodum D. Ga eligere necesse esset; non quidem, quod frequentius praxi sese offerant poplexiae sanguineae, quod econtra , rarum ait sed quia in omni apoplexia, quaecumque sit, a cerebro venae sectione derivantur vitiosi motus, minuunturque tensio atque coma; et quia etiam laxatis omnibus a venae sectione, ad alia viae parantur remediari dummodo tamen moderate cum sanguine agatur.
Nullam autem horum , aliam aut aliam opinionem excludendi vi donatam declarat, cum sint apoplexi aequae sanguinis eductionem requirant, aliaeque, non . pro causarum et aegrorum varietate : additque, dissicillimam esse distinctionem , inter Sanguineam , et serosam, imo fere impossibilem , cum non in praxi sed in cadaverum sectione originem duxerit. Pergit doctus adnotator, dicenset frequentius sympathicam popleaciam observaria posse aliquoties ad
140쪽
caput reflecti regionis abdominalis spasmos, sicque,
cerebro compreSS , Viscera omnia, influxu nerveo , Orbare; tuncque suam posse 1abere utilitatem , sanguinis levem eductionem, revellendi , remittendique gratia, ut aliis auxiliis amplior fiat locus Elle quoque docuisses de morbis curandiso necessariam esse venae sectionem in omni apoplexi , etiam seros , etiam in pituitosis corporibus, ad cerebri compressionem rele
Quid sentiam de variis his propositis , sequenti capite explicabo. Opinionem D. Ga de poplexiae natura , et usu vesicantium judiciose redarguit D. Double, observans O'. cortice peruviano sanari apoplecticam intermittentem, non vero Xquisitam poplexiam; as'. gratis omnimodo poni in humorum dissolutione, apo-plexiae causam ' non satis adhuc confirmatam esse dissolventem cantharidum virtutem , ubi in corpus introducuntur atque , etiam si comprobata esset, vanos ab his induci timores, cum tantum excitantium modo , vesicantia applicentur , non secta cuticula shocque unum illa habere incommodum, quod tarde nimis operentur.