De apoplexia : disquisitio theoretico-practica

발행: 1808년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Historia medica Pinionum , de causa , matura et curatione apOPleaeia , cum adnotationibus ' LXXX REQUEΝ , de attonitis , sideratis , Ap plecticis quae unum idemque sunt x, in varii H Pocratis operibus, est mentio , quanquam tamen plures descriptiones , tam catocho quam a poplex lae conveniant. Iam multis in locis hujus opusculi, venerandi Senis sententias retulimus , nobisque propria fecimus varia ejus effata de prognosi; diximus etiam s LXII , quid de influxu tempestatum in hunc morbum 2ntierit, et qua aetate CLXXII observaverit poplex iam mZgi communem esse uestat ergo quaedam his addere, Cois doctrinae compendium, hoc de morbo,

Monet Paphor. XLI. ecl. II. eos qui saepe X solvuntur et fortiteri, absque lani Sta causa, derepente mori. Docet, Coac proenot. Dillis quibus capitis sunt dolores , et sonitus aurium, citra febrim et tenebricosa vertigo , et vocis tarditas, et manuum torpor illos aut poplecticos , aut pilepticos , aut obliviosos fore expectandum Apoplexias a cachectica metastas noverat; nam ait, atrabiliariis morbis

Caph. LVI. feci. I. periculos humorum a loco

Intelligas quaeso , amice Lector, hunc titulum , non quoad historiam compositam in musaeo litteratae civitatis , sed quoad libros quos in mea solitudine possideo ; habebis tamen principum Variarum sectarum opiniones ; forsan que taediosa facta fuisset fusior enarratio , bque magis , quod mille auctorum opera , nihil aliud plerumque sint quam O-rumdem Verborum iteratio.

82쪽

ad locum decubitus, aut siderationem corporis, aut convulsionem, aut insaniam , aut caecitatem, significant. L. de rat vici in actit. LV sub nomine phoniae poplexiam fieri docet , propter interceptionem vasorum inquit enim si cum quis repente obmutescit, id venarum interceptiones , OcclusioneSque faciunt quod etiam innuere videtur l. a , de morbis.

Sicut in aliis morbis , ita in apoplexia , multum in

vires naturae medicatrices confidebat , quarum febris praecipuum est instrumentum itaque ait: .aphor. V. seci. V. si quis ebrius derepente voce privetur, con Vulsus moritur, si non febris corripuerit, aut ubi ad

horam qua crapula solvuntur pervenit , loquatur.

vulsione vel distensione nervorum vexat , febri accedens, morbum solvit. Tum Caphor. LI seci. Ι. dicens : quibuscumque sanis derepente dolores fiunt in capite, et statim Voce intercepta iacent, ac tertunt, in septem diebus pereunt, si non febris apprehendat. Lib II de morbis , sic statur derepente sanum capitis dolor prehendit , confestimque Obmu tescit, et stertit, et os hiat; et si quis eum vocet, aut agitet , solum ingemescit, nihil autem intelligit, et copiose me it, et se ad mictum non incitat. Hic nisi eum febris corripuerit, intra septem dies moritur quod si corripuerit, plerumque sanus evadit. Paulo post eadem repetit, dicens Dat si quis ex temulentia voce deficiat, si quidem jam confestim eum febris corripiat, convalescit; nisi vero corripuerit, intra triduo moritur In Coacis Proen Otistyibus; postquam dixerit: si in apoplecticis , ex spiritus molestia, Sudb accedens Hethale subjungit rursus autem in his ipsis si febris accedat, solutio fit M. Hunc autem

effectum, ut iam antea notavi IX et ut videtur ex sequentibus hujusdem orationis , expectabat a fe-

83쪽

hre moderate valida , et cito adveniente , insurgent:s vitae robore excitata non vero a febre quae , OppreSSis vitae viribus , lente glisceret. Hinc Galenus tum textum explicuit dicens : quod obortae poplexim , Ol acuta et calida, sud debilis et diuturna subsecuta febris, nihil profuerit. comment. 1 in Prorrh. c. 49'. Quid sentierit Hippocrates de poplexiae caUSA

proxima, perihus dissicile est eruere confusa nitri multa sunt, ut a variis auctoribus, vel variis temporibus, scripta credantur : certum autem est , et ab omnibus antiquis monumentis comprobatum , Chaldaeis , et Egyptiis , proindeque Pythagorae, Platoni Aristoteli, Theophrasto , aliisque priscis, Visum fuisse

spiritum , caloris et motus causam Sse , ejusque immobilitatem , torporem frigidum , seu paralySim producereri spiritum alienigenum in corpore introduci posse, quod ad caput ascensum , in giros caput internum Vertat, sicque Vertiginem producat. Haec itaque saepius in operibus Hippocratis repetita videmus ;neque unquam abolevit haec doctrina , etiam partium mollium perfectior reddita anatomia , ab Herophil , numerosissimisque ejus successoribus : creavit enim sectam neumaticam , ad nosque transiit, variis nominibus larvata, animae scilicet , spirituum vitalium animalium , et , etc. Credendum autem de sanguine VPPocratem cogitasse utilitatem enim agnovit sanguinis emissionis, sive naturalis, sive arte factae , in apoplexia orta post suppressas solitas huiusmodi evacuationes, praesertim haemorrhoides praeter enim multa alia loca, ait expresse in Coacis is ex haemorrhoide parum apparente, Ver tigines obortae parvam siderationem brevi futuram, significant : solvit Venae sectio D. Ut videre est in libro J V acutorum , alia repente secabat Venam , alias, secabat quidem , sed prepara tione praemissa; scilicet, prius caput fomentabat: r-

84쪽

bitrabatur scilicet hocque fundamentium est ejus doctrinae , iunga observatione innixum y, alias fixam

esse materiam , alias , motam , et ab exterioribus vel infimis , cerebrum petentem , quam fotu repercutere tentabat.

An distinctionem postea celebrem fecerit inter sanguineam et serOSam poplex iam , non admodum operibus clare elucescit id autem prohabile est cum enim observaverit aliam, tempore pluviarum, et aliam sicco et hiberno oriri, non potuerit ad eamdem peciem illas revocare deinde , in ipsismet Oacis , prohibet venae sectionem ubi non est plenitudo sangui-Hea , et expresse monet, hanc in perfrigeratione torpida , malum esse. Huic se rosae scilicet poplexiae, acria purgantia , toties in ejus operibus commendata, verisimiliter opponebat. Tandem , non ipsum latuerat frequens , heu nimis, artis impotentia in hunc morbum omnibus notum

est effatum aph. XLII. secet. II. si Siderationem fortem quidem solvere , impossibile est debilem vero non facile . Et Phorism sequent si Ex his qui

Strangulantur , et submerguntur , nondum autem mortui sunt , non reconvalescunt, quibus spuma

circa os fuerit is Quod verum etiam in poplexia comperi. Vide de Hippocrat et aliis PriScis, sequentibus, Artis Med. Principes Edit Haliari. LXXXI. Accipimus a Cati Aureliano , antiquissimos medicos , Dioclem , Praxagoram , Asclepiadem Titiensem, et Demetrium, tanquam totius corporis paralysim, poplex iam considerasse illorumque methodum fuisse , initio , aceto atque oleo

caput aegrotantis fovere, caetera autem parte corporis, vino et oleo imbutis rudibus lanis , contegere caput deinde studiose fovere decoctis hederae, vel serpylli, aut eucedant. Quam medicinam Coelius damnat, ut acrem et constringentem Verisinaile au-

85쪽

tem est arbitrasse hos medicos, ut vidimus Hippocratis fuisse sententiam, raptum aliquem feri ad caput, quod constringere et frigefacere studebant, dum caeteras partes calefaciebant , ut a capite attraherent. Hoc autem , Coeli pace , non tam mepte cogitatum, plures iudicabunt. LXXXII. Methodici inter quos Soranus , et . supra laudatus Coelius principes facile sunt ad genus strictum omnem poplex iam retulerunt , in quo vehementer patitur caput. Nullo igitur causarum facto discrimine , aegros, Coelius locari jubet loco lucido mediocriter, atque calido laxare enim dicebant lumen et calorem , constringereque umbram et frigus quam Opinionem secuti sunt medici secul. XVI et XVI P0. Phlebotomiam commendat, remissionis tempore , Vel circa prima lucis exortum Cnihil enim tempore exacerbationis moliebantur , et antequam virilius corpus destitutum sit. Abstinentiam praescribit, usque ad primam diatriton scilicet ad '' diem y illoque tempore suadet articulorum blandas contrectationes fomenta cum oleo dulci et calido, et Vultum circum- tegere , spongia ex aqua calida CXpres Sa. Pro potu, aqua calida, vel mulsa , sensim faucibus ins liata. Post primam diatriton , habet unctionem calidam , fotus calidos , cum spongiis humidis clysterem simplicem, si alvus ossicio non fungatur cucurbitularum cum scarificatione , applicationem occipitio, atque universae vertebrali spinae inde fotus cum spongrisscataplasmata laxantiari tonsuram totius capitis , curri hujus multis partibus , cucurbitularum admotione. Usque ad morbi declinationem , post primam , ut dixi, diatriton , alternis diebus, cibum sorbilem permittebat , et singulis diebus , si vires deessent. Imbecillior nunc iudicaretur haec medicati , quanquam saepissime majori essicacia non polleat vehementior. Hoc incongruum habet, ratio magis attende-

86쪽

rent Methodici ut etiam hodierni complures ad

sectae ordinem , quam ad morbi naturam. Non contemnenda tamen est, meo iudicio , haec medendi ratio , quae , cum antecedentibus CLXXXIJ quid commune habet; attente Coelia , vel ejus magistri Sorani,

de omnibus morbis , opera legenti, evidens fit , Ο-gitasse hos priscos , vires vitae saepe , ab extra , ad intus omnimodo refluere , quas aequabiliter, universum corpus revocare tentabant. Caeterum , Coelia descriptiones, magni , curiosi, fidelisque sunt observa

LXXXIII. retinus Cappadox ex neumatica

Secta , Sapiens Vir , pertinaciter sectae non nimis addictuso duas agnovit poplexiae species , aliam cui confert Venae sectio , et aliam , multa frigiditate , torpore, et sensuum abolitione sociatam , cui non On- fert sanguinis eductio. Magnum proclamat adjutorium sanguinis missionem, cujus tamen quantitatem necessariam coniectare diseficile ait : nam si paulo plus detrahitur, homo plane jugulatur, et si minus quam causa postulat, nihil magni per magnum auxilium confertur, adhuc enim cauSa permanet. Monet autem praestare, minus detrahendo delinquereri nam si minus detractum visum sit, et aliqui optimi successus apparuerint, iterum Venam scindere , congruens fuerit Iubet secare venam cubiti, et in latere sano, si sit hemiplex iaci consideratque hoc auxili iam tanquam generale , quotieScumque absque evidenti causa , quis attonitus redditur Dequo certe, cum Areta non consentimuS. Ubi apoplexiae causa ab humore frigido , aut crapulari pendere videtur, tunc , non praemi SSI Venae sectione alvum subluere jubet , clystere acri ex euphorbi , et pulpa colocyntidis , eum nitro atroo quo multitudo humorum ab intestinis extrahatur, humoresque caput occupantes revellantur audacilis re-

87쪽

petitum vult hoc remedium , si pauliam ob hoc excitatus homo fuerit, aut febre correptus, aliaque signa in melius appareant. Quinimo , tunc medicamen Urgans , quod Sacrum vocabat, integi portione, Cum

mulsa , jejuno dare praescribit, valentibus viribus ; si non permittunt vires , dat dimidiam portionem aegrumque supinum in lectica collocat, atque agitat. Si dum purgatur, nauseans fit , id non prohibere

auctor St , nam , ut ait, et illa distentio ad vigorem quemdam expergeficiendum praestat , et pituitae Omitus, morbi causam evellit. Miram vim habere dicit castoreum ad resolutos datum potu cum mulsa, eadem dosi, ac in veterno

dimid dragma hoc in unctionis forma etiam

commendat, et parat ceratum e oleo, et cera idtro,

pipere , galbano , castoreo , pyrethra , et aliis similibus , quibus ungere jubet totum hominem , inde lanis involvere Cataplasmata emollientia , duris , distentisque partibus opponit. Inunctiones praefert fomentis, et irrigationibus , cum istae cito diffluant, illarum vero perpetuitas conducibilis sit. Cum morbus diu trahitur, et caput in causa est cucurbitulam commendat occipiti assigendam, et sanguinem largiter ex illa hauriendum , prius tamen , inter scapulas, inani cucurbitula admota , Ut in contrarium ejus, quae in occipitio est, succos revellat Plus enim, ait, quam Venae Sectio , hoc auxilium proficit, et vires nequaquam labefactat. Quod ultimum nego, teste mea experientia, morbo iam in longum protracto.

Impedita deglutitione, ob resolutis CeSophago , et pharinge , iubet introducere in gulam , super epi-glOttidem, specillum longum , cavum et exibile, in quo infundantur liquid alimenta, et medicamenta.

Resolutis vesica et recto, monet minime tutum esse

catheterem in vesicam dimittere , ne impendat discrimen Vesicae corruptionis, et homo convellatur. Vult

88쪽

ut pauco cremore alvus subluatur, cumque stercus ab intestino jectum fuerit, ut castoreum cum oleo , iterum injiciatur, ad medendam scilicet recti, et vicinae vesicae, paralysim . Ut videtur, optima et docta scripsit Aretallus. In

apoplexia a sanguine , sussicere Venae sectionem , non abfuit existimare , ut multi post eum. Non tamen reprehensione immunis est; quod non descripserit casus in quibus convenire, vel non , iudicaret Venae sec

tionem.

Illum non fugiit nervorum decussatio, iam in hemiplexi venam scindere jusserit in latere sano Primus, de vomitu in apoplexia , locutus est, quem adeo multi, post illum , laudarunt: at notandum , Arr-taum , Omitum tantum comprobare, ubi homo jam excitatus fuerit, non vero ubi est hauriendi impo

tent A.

Ipsum , ut et praecedentes, non latuerunt cucurbitularum usus et effectus; sed ne magis adhuc humores ad caput attraherent , illa , non nisi Vacuato jam corpore, apponebant, praemissis aliis cucurbitulis vacuis , decliviori loco. Irrident recentes, et tamen inest observatio Fabrici Hildanii observ. 75. cent. duorum aegrotantium , quibus applicatis cucurbitulis, corpore non purgato , ob vehementem cephalalgiam, et vertigines , paulo post paralysis Successit.

Adnotatione dignum est Areta praeceptum , de usu specilli impedita deglutitione. In usum equidem

debet esse, quoties timor est ne glottidem penetrent liquida. Facilius nunc per nares introducitur. LXXXIV. Capite de resolutione nervorum, Cornelius Celsus , poplexiam ut multi priscorum , tanquam paralysin universam considerat, quam fere insanabilem declarat. Cum ad unum genus, omne Similes morbos, verisimiliter retulerit, hujus satis notae sententiae auctor est poplacticos , sanguini detrac-

89쪽

elane, vel occidi, vel ιberari. Quae quidem vera est, ubi empirice sanguis detrahitur, et falsa , ubi judiciose hoc auxilium applicatur. Aliud curationis

genu , Vix unquam sanitatem restiti: ere ait, nihilque spei superesse, si post adhibitam venae sectionem, non redit motus, et mens. Quae etiam vera sunt de apoplexi exquisite sanguinea, non vero de aliis speciebuS.

LXXXV. Archigenes 4 legitur apud Aelium ,

lib. 6 a , . IO8o doctus inter eclectico medicus, tempore Traiani et Adriani , quem pluries laudavit Galenus , sequenti modo poplecticos curabat iubebat penna fauces irritando , leviter depleri

ventriculum , et acri clysmate injecto , pariter Vacuari intestina his autem factis , praemonito prius discrimine , venae sectionem in manu dextra instituebat, sed in poplexi non absolute sanguignea, partiendo quantitatem virtutem enim excitari, non dissolvi , calorem-Ve entingui, oportere dicebat Observabat autem pulsum , faciei colorem , et respirationem, illo tempore dum sanguis fluebat, et si nihil pejus succedebat, plus demebat. Post sanguinis mis-εionem pergebat ad illa quae sensus sopitos excitare possunt ut Sunt odoramenta , et clamores , etc. hi autem venae sectionem locum non habere credebat, tunc amplas cucurbitas absque scarificatione , valide

trahentes, applicabat lumbis et iliis , assirmabatque alvum sic frequenter subductam fuisse, et simul apo- plecticos ad se rediisse Nota quod iam fuisset discipulus Athene , ex sectasneumatica quaedam deprompserat. Vide extero Hist de la Medec.' LXXXVI. Vix doctior et acutior Galeno Pergamen , medicus unquam fuit. In itis tot et et tantis correctionibus , ejus dogmatibus refertissima adhuc est medicina Sumpsit proprietates AriStotelicas, revulsionem methodicorum, spiritum uatuosum Pneu-

90쪽

matI Omm, Vires medicatrices Hippocratis, ex illisque systema aedificavit cujus futuram perfectam conquassationem non duri prospicere licet. Universam Galeni doctrinam , de apoplexia . complectuntur ejus commenta ad DPροcratis aphorismos qui de hoc morbo agunt, atque libri de arte curatiVaad Glauconem. Sic , ad aphor. 42 Sect II docet, in apoplexi is , totum corpus sensu pri Vari , a motu , solo restante anhelitu, qui, si, et ipse prohibeatur, maXim et acutissima est poplexi fortem esse in illis qui cum vi respirant , minus fortem in illis qui, neque intentum , neque violentum , inaequalem exordinatum , intermittentem habent halitum : debiliorem in quibus aliquem servat ordinem, in illisque, si omnia an quae sunt necessaria , cito curari. Omne autem, ait, poplexias fieri, vi animali non potente defluere ad partes infra caput Xistentes , aut

propter dispositionem inflammatoriam, quae in ipso

cerebro sit constituta , aut ventriculis ipsis oppletis humore pituitosos magna autem ex parte curationem non admittere propter respirationis laesionem. Docet , in comment ad phor. 5 sec G: doloris capitis sanis repente advenientis cauSam , re ferri debere ad spiritum statuosum interdum ero, Et ad influentis una versim materiae multitudinem , qua casu repentes sunt quam esse materiam pituitosam C eo ostendit , quod febris superveniens solvat dispositionem , ut quae calefaciat, extenuet, atque CSolvat spiritum flatuosum , et pituitosos humores. Fieri autem hoc , auctor est, nonnunquam tribas diebus Ad quatuor , nonnunquium vero pluribus , non tamen ultra dies Septem, quia pars est principalis quae afficitur , non possitque diu tolerare fortes simul ac diuturnas passione S.

Ad aphor. 56 , ejusdem feci. pituitos humori, apoplexiam , convulsiones, et caecitatem producenti,

SEARCH

MENU NAVIGATION