De apoplexia : disquisitio theoretico-practica

발행: 1808년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

adjungit humorem melancholicum , quoniam communis utrisque est crassitudo, et autumat poplexias quae fiunt a quadragesimo usque ad sexagesimum annum, evenire quoniam in his annis maxime abundet atrae bilis humor , quemadmodum etiam in au

tumno.

Ad pituitam igitur , spiritum fatuosum et bilem ,

apoplexiae , ut et aliarum capitis aegritudinum , causam uetulit in trimis Gaianus; et quanquam de phleg-

mone, vel innaminatione cerebrum occupante locutus sit, potius humorem melancholicum passini accu-Sat quam sanguinem , ut videre est, de locis assectis,l. III, IV et V . Libro tamen de venae Sectione, postquam de essentia febris disseruit , quam calori accenso tribuit, sanguinique putrescenti subjungit: Nonnunquam , priusquam putrescat sanguis , ingentem ipsius vim decumbere in partem aliquam , quam aut extinguit omnino , ita ut ejus acti pereat, aut illi certe noxam non contemnendam infligit , hocque Pacto, apoplexias provenire, multo nimirum sanguine incumbente consertim , in animantis principium : quibus venae sectione mederi praecipit, habita ratione aetatis, virium , plenitudinis , coloris , anteactae vitae temporis , regionis. In lib. I, de arte curat ad Glauconem, caP. I 5 Videndum docet, unde multitudo vaporis atque humoris , in capite contineatur an ad caput ascenderint, an propter ejus partis imbecillitatem , an ob totius corporis plenitudinem. Hanc ultimam, totius corporis evacuationibus curat illam vero quae partis imbecillitate contingit, medicare iubet, partim in contrarium retrahendo per totum corpus, clysteribus acribus nexis , et frictionibus in partibus inferioribus plurimis Pet venae sectionibus et cucurbitulis partim autem ipsi capiti remedia adhibendo, quae vim repellendi habent ac deinde evacuantibus, ut sternutatoriis, et

92쪽

Stalagogis postremo vero corroborantibus Medicamentor vin dein, hisce intentionibus propositorum, pompos Ostentatur sylva. Merito vituperatus fuit magnus ille vir , quod adsectam propriam erigendam, Hippocrati textus saepe alteraverit, ut hypothesi responderent, malueritque Omnia ad praeconceptam opinionem accommodare ,

qu Am eram rerum naturam CXponere.

Primus de nervorum potentia diserte locutus est, primusque ad illam explicandam spiritus animales introduxit.

LXXXVII. Aleaeander Trallianus nihil scripsit

de cura poplexiae , proprie dictae , quam definit totius corporis sensus et motus abolitionem, cum principis animae functionum noxa, et quodammodo morte accedente. Atque , ut si inutile duxerit attendere ad morbum qui , in ferocitate Ianens, semper est lethalis, quique remittens, paralysim, ut effectum , habet, de hoc effectu disserere tantum judicavit. Galenica disciplinae totus addictus , praecipit ut

attendatur unde paralysis originem trahit, an a capite, aut a nervis vertebralibus, ut non symptomatibus , sed origini nervi curatio admoveatur , sicut toties in libris de locis assectis, commendat magister Galerius. Ita , si oculus, aut nasus, aut lingua, aut quaedam inficie affecta fuerint , constat morbum esse in cere-hro , eique primario succurrendum esse : si Ver paralysis est in brganis trunci , significat spinalem medullam aegrotare, aut aliquem ex suis nervis affectum esse. Quoad causam , illam deducit ex qualitatibus et quantitatibus humorum , a Galeno positis, scilicet, ex craSso, Vi Scos , frigido, interdum etiam terrestriimelancholico ex calida et sicca , ex frigida et humida temperie et , curationemque consequentem instituit, aliquoties etiarn superstitiosam , more huJu temporis, de qua hic non loquar, cum ad paralysim pertineat. Ηich

93쪽

Hic auctor, bona praxi , caeterum , multis in aliis morbis clarus , nullus est in poplexia, et paralysi, cum neglexerit in sua hypothetica distributione , signa Proferre, quibus causa alia , ab alia distinguatur. LXXXVIII. Quanquam per multa secula apud omnes praevaluerit Galeni doctrina, cum usque ad seculum VP nullum habeamus , alicujus ponderis ,

de re medica scriptorem, praeter Verboso commentatores, et serviles compilatores variavit tamen aliquoties poplexiae curatio , pro medicorum, et temporum ingenio. Sic legimus apud Iulium Capitolinum, imperatorem Lucium Verum Severum , poplexia invehiculo correptum , depositum e vehiculo detracto sanguine Altinum perductum , cum triduo mutus vixisset , apud Altinum periisse. Unde judicandum est medicos hujus imperatoris , illico ad venae sectionem confugisse. E contra , Oribasius qui vivebat tempore Iuliani imperatoris , primum vomitoriis vel

clysteribus , Ventrem exonerabat on2 Sanguinem mittebat Alias, nulla operabat, Ortique suae apoplecticos relinquebat, quod aliquoties sola natura restituerentur. De diaeta tantum curabat, quam severissimam praescribebat , nihil permittens 1'. et M'. die, quod adhuc acutior esset passio , et tantum aquam calidam administrans ' die , more methodicorum. Aetius de incubo loquens, monet adversus sui temporis superstitiosa, non esse daemon , sed magis praeludium et praemium morbi comitialis, aut maniae , aut apoplexiae occurrendum igitur esse inchoanti malo, cum perseverans, et assidue inVadens , quempiam ex praedictis morbis inducat, crasso et fuliginoso hi more, paulatim collecto in cerebri ventriculis. Hunc autem humorem timens , ubet, nulla facta distinctione apo-plexiae, semper omitum Vel clysterem , euae fecistioni praeponere.

E contra, Paulus glaeta , omnibus aliis post-

94쪽

positis medicamentis, illico ad phlebotomiam cons glebat, neque semel tantum , sed his , et eadem, aut sequenti die , secta vena cubiti, vel cephalica Haec quoque Arabum erat praxis , et inprimis , Avicenna, Rhasis et Mesue , qui cucurbitulis etiam multum utebantur , ut de his saepius , in sequentibus, dicendi erit locUS.

LXXXIX. Auctorum seculi XV et XVII , pervolvens opera, semper easdem opiniones, de apo-plexia, observabis , eamdem medendi methodum si excipias quoque quasdam variationes, in tempore et modo remedia administrandi. Mutabant colores res ipsa manebat Uide Cardanum , virum doctissimum vivebat anno , a Christo , 155 3 medicos sui temporis redarguentem quod semper pituitam in causa poplexis accusarent se Infantibus , aiebat, plenum est cerebrum pituita , ut nulli alii aetati ; et D tamen nunquam poplexi a corripiuntur Apoplexia, hi maxime senes corriperentur, qui pituita abun- darent in cerebro , atque ita soliti gravedinibus, et D raucedinibus laborare : Sic et aquae potores, et non, vini somnolenti, et non vigiles at nihil minus is horum. Accidit enim hic morbus vinolentis , solli, citis , vigilibus , capite carnos , sed non pituita, redundante ex naribus, nec ex palato. H At, honus ille pituitam non adeo arcebat, nisi ut hujus loco firmaretur atra bilis , quam omnis poplexiae causam

proximam dicebat. Comment ad Phor. 55 l. 6.

Celebrior tamen fuit et permansit, inter quatuor humores, morbi divisio , in sanguinea et calida, in pituitos et frigidari adversus primam non interrupte

decertatur, sanguinis eductione , et AdVersus secundam , evacuante, et corroborante medicina Suspensa tantum manet Opinio , per aliquot momenta, chimicorum inventis, et fictis Iblmonti et Mahalii au-

95쪽

dacibus cogitatis; sed antiquitate, et auctoritate innixa, Gaidni doctrina , novas ex conflictu acquisiisse

vires visa fuit , usque ad initium seculi XVIII illustrata interea operibus Hollerti, Ballonii, Sennerti

Sehen ii , Willisit, I ueri , etc. quorum Sententias, ut et Chimicorum, hic breviter exponere non piget. XC. mlterius , Duretus , et Valatius medici seculi XVI, quorum scripta in uno in Veniuntur, poplexiam dixerunt: plenitudinem totius corporis, vel capitis, unde viae spiritales intercipiuntur. Fit haec plenitudo , vel a sanguine , vel a pituita Si levis tantum sit apoplexia , iubent hominem agitare, concutere, fricare, praesertim ad collum saepe enim, aiunt, poplecticus quis concidit ex levi obstructione, quae agitatione corporis discutitur. Hoc non sussiciente , vena scinditur in brachio, amplo vulnere, quod remedium saepe satis esse dicunt narrat enim uretus se complures apoplecticos sola venae sectione sanasse, Vidisseque Aetium , juvenem multi sanguinis , qui , per tres dies poplecticus mansit, et largo e naribus sanguinis profluvio quarta die, liberatu est. In apoplexia, a frigido et crasso humore, primo

hominem concutere , vellicare , et irritare , variis modis, jubent, et si permittant Vires , etiam venam scindere , parum detrahendo , Sectionemque paucas post horas, repetendo. Quod si aeger non ferat phlebotomiam , vel venae non sint conSpicuae, praescri-hunt nihilominus , scarificare , atque cucurbitulas , et sanguisugas, uniVerso corpori apponere, praesertim iugulo, et sub mentum. Hanc , absque remissione, sanguinis eductionem, in qualibet poplexia comitabantur clystere acres purgantia , unctiones calidae , ex oleis volatilibu.

96쪽

epithemata, sinapisanti et alia hujusdem naturae

excitantia.

Similis autem fuerat Arabum medicina , eo solo discrimine, ut initio venas malleoli scinderent, postea cephalicam in utroque brachio, inde jugulares Rhases Vero , ex Jugularibus vel cephalicis , illico, deinde expedibus , et extrem nasin sanguinem educebat.

XCI. Quanquam nominatim , de poplexia non scripserit Gulielmus de Bailloes vulgo allonius praeclarus medicus Hippocraticus Parisiensis, seculi XVI, non ab re judico tanti viri sententiam de causis et natura hujus morbi, breviter exponere eo magis quod , quid peculiare haberet temporibus quibus vivebat Arbitrabatur autem it Borde , duo post saecula LXX febrem quodammodo peculiarem, posse esse in capite , facta ad illud translatione symptomatica inde , o Venenatae aureae appulsum , quae sacram cerebri sedem tetigit, et perculit, alienus calor statim concipiatur. Observaverat in plenitudine et cacOchymia, cum corpus vel apoplexia , vel epi-lepsia, vel vertigine , tentatur , alias frigidius reddi alias non refrigerari , sed maxim incalescere partem aliquam, praesertim , vel quia infirmitas est, quae propensionem ad excipiendum attulit, vel quia eo , inclinat humor, quodam motu temerario et fortuit , ut cum in vapore et exhalatione effera quae partes potius superiores appetit res tota consistit. si Quot enim sunt, ait, qui, quocum: que febris ge- Θ Cre teneantur, caput nullo modo doleant cibis cum primum sese, vel diaria febris offert, doloris pene incredibilis caput obsidet i sic aliis, aliae par- D tes, citius tardius, promptius, vel minus promptE, i laeduntur et impetuntur. v Iudicabat, autem , aliquando spiritum animalem descensu prohiberi, quod a plenitudine tum cerebri, tum corporis fit , et ali-. quando Vitalem, ascens , Orborum attonitorum,

97쪽

veram progeniem esse in hocque ultim casu , saepe extiis algere, calore maximo percepto in capite: Sic fuerat aeger historiae primae, comment Ballonii qui,

paulo ante, graVi metu perculsus , repente conciderat, obmutuerat, adurente , flammeoque calore ad

frontem. Huic antea, hypochondrium doluerat olim,

sanguinem ore, rejectaverat affatim A secta vena repetit malum. Post magnam purgationem convaluit. Hic morbus non vere fuit apoplecticus, sed mixtuS. Passim laudat auctor venae sectionem in attonitis morbis , sed monet ne improspere instituatur, febri salutari insurgente. Vide Ballon consit med. l. 2ψμ'. Eomment in histor. I'.

XCII. Hermetici , seu Chimici , apoplexiam quoque tribuebant nebulosis exhalationibus in cerebrum evectis , atque ibidem conclusis , instar nubium Culloquitur Quercetanus in aere expansarum , quae deinde conglacientur ab humore , vel vapore salinae , mercurialis , vel sulphureae conditionis, ut praesertim esse solet spiritus vitrioli Paracelsus tamen , jecori, et pulmoni vitium hoc interdum adscribit, et modo

sulphur , modo mercurium , illius causam accusat. Venae sectionem fere omnes damnahant, et in huius locum, sicut et aliorum remediorum , sua anti-apoplectica substituebant, ut syrupiam helleboratum dictum aquas , elixiria, balsama anti-apoplectica dicta, spiritum salis dulcem , spiritum salis ammoniaci, linimenta ex oleo succini , spicae, castore , florum hyperici succo rutae , et alia similia, quae his temporibus primam suam originem debent. Talis autem erat illorum in praeconcepta opinione fiducia, ut Petrus Barbette non infimus medicus-chimicus, postquam poplexiam

retulerit ad lympham crassiorem nervos obstruentem Venaeque sectionem , idcirco , Omnino damnaverit, ut inutilem et saepe perniciosam frictiones mercuriales

commendaverit, in cura hujus morbi, quod aliquos,

98쪽

eveniisse contendat, abondanti salivatione , iudicatos fuisse. Vide ejus praxim cap. 24 cum notis, ad eamdem , Frederici Deckers. XCIII. Miscuit Helmontius chimicorum proposita , inductibus, e motuum vitalium observatione. Cum viderit ventriculum , situ, connexionibus, functionumque gravitate , universis partihus fere impulsum communicare , silere fere illas dum exercetur , cogit tionem ipsam languescere, soporosamque propenSio

nem saepe nasci tempore digestionis in hoc viscere Galeni spiritus fatuos , Hermeticorum nebulosarum

exhalationum , multorum spiritus animalis ascendentis, fontem posuit. Ventriculum itaque fere omnium aegritudinum cerebri, ut et a popleXide, in causam SSedocuit nominatim enim moneti in capite a sede animae ad morbos suscitari vertiginem , Si suboriatur mu-cilago putrida, ad amarorem prona, etiamque apo plexiam, si fortius insurgit Arbitrabatur etiam apΟ-plexiam fieri ex utero, et ex vitiato fellis fermento. Hinc hunc morbum curare jubebat, remediis stomacho aptissimis , praecipue aromaticis Salem concretum ex oleo volatili cinnamomi, caryophyllorum lavandulae, et , magnopere extollit Alibi , etiam

fatetur recentem poplex iam , per vomitum curatam

fuisse , praecipue ex vitriolo albo et loquitur de apo-plexiis , quae in paralysim deductae fuerant, sanatis, exhibito iaphoretico Paracelsi. Eius insuper sectator

P. O. Faber , curandae poplexi de arcanum , in Omitu consistere scripsit proptereaque , vinum emeticum , pulverem emeticum, et flores antimonii, summe prodesse, testatus est, ut et sudorifica , praesertim di phoreticum quod ipse ex stamno composuit.

XCIV. Sennertus poplexi a causam proXimam tribuit, ut Galenus, denegato spirituum animalium influxui, et motui in sensuum organa, I'. ab humoribus crassis '' a sanguine ad cerebri basim ef-

99쪽

laso ' a constitutione cerebri phlegmonoide 4'.

ab ictu , vel compressione externa ' a spiritu narcotico, stuporem producente. Sequentia cuilibet poplexiae generalia remedia primum indicat aegrum collocare supinum , et extensum , paulisper erecta cervice, cuneoque interposit , os apertum tenere , extrema ligare Omne Sensus frictionibus , contrectationibus , aromaticis , salibus volatilibus excitareri cucurbitulas cruribus a gere, ad revulsionem cucurbitulamque scarificatam capiti imponere clysteres acres injicere, tam ante quam post

Venae sectionem , si ea opu Sit.

Venae sectionem ita poplexi a pituitos non excludit, si vires ferant, sique sanguis pituitae permisceatur. Sed hujus mixtionis nulla signa praehet , qui tamen praecipuus erat scopus. Si vires non permittunt , a sanguine abstinendum, sed in clystere insistendum, et postea valenter purgandum. Vomitoria excludit, quod magis caput repleant, cum suffocationis periculo; illaque, cum Avice ina et aliis, tantum permittit, si necessaria Videantur, ubi praemissis universalibus, emetici actionem aeger adjuvare potest. Laudat Apicennam qui , in pituitos a poplexi a post evacuationes , ferrum candens admovebat suturae coronali, et occipiti, Sensum revocandi gratia; quod propositum in istant Analome, etiam invenio. Sternutatoria, et si alagoga multum facit. In apoplexi sanguine , ante omnia , confugit ad Venae sectionem , ubetque plus sanguinis detrahere quam in praecedenti, non una Vice tamen sed iterate, paucarum horarum spatio, pro virium ratione. Sectionem venarum jugularium, frontis, nasi, cognOVit, sed fecisse non videtur. Revulsionem cum cucurbitu lis , multa flamma, inde cum scarificatu , cruribus et brachiis, magnifice laudat. In poplexi a vapore narcotico , omnia revulsionis

100쪽

genera adhibet, ut et sternutatoria, et aquas spirituG-sas, aromaticas , poplecticas dictas. In genere, harum aquarum Sum commendat, in omni apoplexia, praeter sanguineam , ob Summam qua pollent, penetrandi, et discutiendi facultatem. Observavit apoplexiam haereditariam , quam tribuit cerebri congenitae debilitati eamdemque debilitatem

etiam mortis senum in causam esse arbitratur, clim hi, sensus integros habentes, subito poplexi correpti concidunt. XCV. Riverius , affectus soporosos , coma , lethargum , carum , et apoplexiam , uno capite comprehendere judicavit, eo quod plurimum ab iisdem causis

oriantur , eamdemque curationem postulent. In quo certe vituperandus est , cum poplexi morbus sui

generis sit febre vacans , dum alii febriles fere semper sint affectus. CVide hujus operis cap. χ' Medicorum sub temporis, et maxime anatomici Sneiderii auctoritate firmatus , primam, et potissimam apoplexiae cauSam proclamat, humorem pituitosum, catarrhalem, Vel aquΟSum , in cerebro , praete naturaliter contentum; a M'. sanguinem redundantem in vasa cerebri, vel etiam XtravaSatum a ruptura; 3'. tumorem in cerebro genitum , cujus eXemplum, ex

Platero , refert , vitium immedicabile et durante vita, incognitum M'. Vapores e ventriculo et intestinis, ad cerebrum delatos '. medicamenta narcotica. Prius excitato omnibus modis aegrotante, et clystere immisso , iubet Rixerius ut in cubito vena scindatur, ampliori foramine. Convenire autem , ait, Venae Sectionem, quoties sanguis causa principalis vel adiuvans aestimatur, viresque ferunt, vires ero , non actionum animalium ablatione aestimandas esse , sed quales ante morbi invasionem fuerant, clam possint debiles esse non per resolutionem , sed per oppressionem. Hujus distinctionis gratia, exemplum profert mulieris apO-

SEARCH

MENU NAVIGATION