C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ANNALIUM LIB. XIII. Ita

militia per oppida expleta. Igitur dimissis, quibus senecta, aut valetudo adversa erat, supplementum petivit. Et habiti per Galatiam ac Cappadociam delectus. Adjectaque ex Germania legio, cum equitibus alariis, peditatu cohortium retentusque omnis exercitus sub pellibus, quamvis hieme saeva adeo, ut obducta glacie, nisi effossa humus, tentoriis locum non praeberet. Ambusti multorum artus vi frigoris, quidam inter excubias exanimati sunt. Adnotatusque miles, qui fascem lignorum gestabat, ita praeriguisse manus, Ut oneri adhaerentes, truncis brachiis deciderent. Ipse cultu levi capite intecto, in agmine, in laboribus, frequens adesses laudem strenuis, solatium invalidis, exemplum omnibus ossi tendere. Dehinc quia duritiam caeli militiaeque multi abnuebant, deserebantque, remedium severitate quaesitum est. Nec enim, ut in aliis exercitibus, primum alterumque delictum venia prosequebatur, sed qui signa reliquerat, statim capite poenas luebat idque usu salubre,, misericordia melius apparuit. Quippe pauciores illa castra deseruere, quam ea in quibu ignosce

batur.

XXXVI. IN TE Ri Corbulo, legionibus intra castra habitis, donec ver adolesccret, dispositisque per idoneos locos cohortibus auxiliariis, ne pug-ngm priores auderent, praedicit. Curam praesi.

122쪽

ri C. CORNELII A cITI

diomni actio orphito, primipili honore perfuncto, mandat. Is quamquam incautos barbaros,is bene gerendae rei casum offerri scripserat, tenere se munimentis,is majores copias oppe- iri' jubetur. Sed rupto imperio, postquam paucae e proximis castellis turmae advenerant, pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur. Et damno ejus exterriti qui subsidium serre debuerant, sua quisque in castra trepida fuga rediere. Quod graviter Corbulo accepit increpitumque'aetium,4 praesectos, militesque, tendere omnes extra vallum' jussit inque ea contumelia detenti, nec nisi precibus universi exercitus exsoluti sunt.

XXXVII. AT 1R1DATE super proprias clientelas, ope Vologesi fratris adjutus, non furtim jam sed palam bello insensare Armeniam, quosque fidos nobis rebatur depopulari Q copiae

contra ducerentur, eludere huc quoque, illuc Volitans, plura fama, quam pugna exterrere. Igitur Corbulo, quaesito diu proelio, frustra habitus, exemplo hostium circumferre bellum coactus, disparti vires, ut legati praesectique diversos locos pariter invaderent simul regem Antiochum monet, proximas sibi praefecturas petere.' Nam Pharasmanes, interfecto filio Rhadamisto quasi proditore sui,' quo fidem in nos testaretur, vetus adversus Armenios odium promptius exer-

123쪽

ANNALIUM LIB. XIII. iiscebat. Tuncque primum inlecti Isichi, gens haud alias socia Romanis, avia Armeniae incursavit. Ita consilia Tiridati in contrarium vertebant. Mittebatque oratores, qui suo arthorumque nomine expostularent, cur datis nuper obsidibus, redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis locum aperiret, vetere Armeniae possissessione depelleretur Ideo nondum ipsum Vologesen commotum, quia causa, quam vi agere mallent. in perstaretur in bello non desere Arsacidis virtutem ortunamque, saepius jam clade Romana expertam. Ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen desectione Hyrcaniae

attineri, suadet Tiridati ' precibus Caesarem adgredi posse illi regnum stabile, & res incruentas contingere, si omissa spe longinqua .sera,

praesentem potioremque seqUeretur.

XXXVIII. LAc 1 Tu dehinc, se quia commeantibus invicem nuntiis, nihil in summam iacis proficiebatur, conloquio ipserum tempus locumque destinari.' ille equitum praesi-- dium' Tiridates ' affore sibi' dicebat quan- tum Corbuloni cujusque generis militum adsisteret, non statuere, dum positis loricis galeis, in faciem pacis, veniretur.' Cuicumque mortalium, nedum veteri, provido duci, barbarae astutiae patuissent. Ideo arctum inde numerum

finiri, hinc majorem offerri, ut dolus para

124쪽

116 C. et ORNELII A cITI retur. Nam equiti, sagittarum usu exercito, si detecta corpora objicerentur, nihil profuturam multitudinem.' Dissimulato tamen intellectu, celitis de his, quae in publicum consulerentur, totis exercitibus coram dissertaturos

respondit. Locumque delegit, cujus pars altera

colles erant clementer adsurgentes, accipiendis peditum ordinibus pars in planitiem porrigebatur, ad explicandas equitum turmas. Dieque pacto, prior Corbulo socias cohortes .auxilia regum pro cornibus, medio sextam legionem constituit; cui accita per noctem aliis ex castris, tria millia tertianorum permiscuerat, una cum aquila, quasi eadem

legio spectaretur Tiridates, Vergente jam die, procul adstitit, nil videri magis, quam audiri

posset. Ita sine congressu dux Romanus abscedere militem sua quemque in castra jubet. XXXIX. REx, sive fraudem suspectans, quia plura simul in loca ibatur, sive ut commeatus nostros Pontico mari, Trapezunte oppido adventantes interciperet, propere discedit. Sed neque commeatibus vim facere potuit, quia per montes ducebantur praesidiis nostris inse sciis Corbulo, ne irritum bellum traheretur, utque Armenios ad sua defendenda cogeret, exscindere parat castella. Sibique, quod validissimum in ea priefectura, cognomento Vota It , sumit minora Cornelio Flacco legato, Insteio Capitoni, castrorum praefecto,

125쪽

ANNALiU LIR. XIII. Ir7 mandat. Tum circumspcchis munimentis, quae expugnationi idonea, provisis, hortatur milites, ut hostem vagum, neque paci aut proelio para- tum, sed perfidiam, ignaviam fuga confitentem, exuerent sedibus, gloriaeque pariter praedae consulerent.' Tum quadripartito exercitu, hos in testudinem conglobatos, subruendo vallo inducit alios scalas moenibus admovere, multos tormentis faces, hastas incutere jubet. Libratoribus funditoribusque attributus locus, unde eminus glandes torquerent; ne qua pars subsidium laborantibus ferret, pari undique motu. Tantus inde ardor certantis exercitus fuit, ut intra tertiam diei partem, nudati propugnatoribus muri, obices portarum subversi, capta escensu munimenta, omnesque puberes trucidati sint, nullo milite amisso, paucis admodum vulneratis , imbelle vulgus sub corona venum datum reliqua praeda victoribus cessit. ari fortuna legatus ac praesectus usi sunt, tribusque una die castellis expugnatis, cetera terrore, Malia sponte incolarum, in deditionem veniebant unde orta fiducia caput gentis Artaxata adgrediendi. Nec tamen proximo itinere ducta legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur procul, latioribus vadis tran

sere.

126쪽

118 C. CORNELII A cITI XL. AT TIRIDATEs, pudorein metu, ne, si

concessisset obsidioni, nihil opis in ipso videretur si prohiberet, impeditis locis, seque, equestres

copias inligaret: statuit postremo ostendere aciem, dato die proelium incipere, vel simulatione fugae, locum fraudi parare. Igitur repente agmen Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui viae pariterin pugnae composuerat exercitum. Latere dextro tertia legio, sinistro sexta incedebat, mediis decumanorum delestis recepta inter ordines impedimenta, & tergum mille equites tuebantura quibus jusserat, ut instantibus cominus

resisterent, refugos non sequerentur.' In Cornibus pedites sagittariique, & cetera manus equitum ibat, productior cornu in sinistro per ima collium, ut si hostis intravisset, fronte simul,snu exciperetur. Adsultare ex diverso tridates, non usque ad actum teli, sed tum minitans, tum specie trepidantis, si laxare ordines, diversos consectari posset. Ubi nihil temeritate solutum, nec amplius, quam decurio equitum audentius progressus, sagittis confixus, ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis jam

tenebris abscessit. XLI. ET COR Ru Lo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret, obsidioque circumdaret, agitavit, concessisse illuc D-ridaten ratus. Dein postquam exploratores attu-

127쪽

ANNALIUM LIB. XIII. ii

lere ' longinquum regis iter QMedi an Albani

peterentur, incertum ' lucem opperitUr praemissaque levis armatura, quae muros interim ambiret, oppugnationemque eminus inciperet. Sed oppidani, portis sponte patefactis, se suaque Romanis permiseres quod salutem ipsis tulit. Artaxatis ignis immissus, deletaque .solo adaequata sunt quia nec teneri sine valido praesidio, ob magnitudinem moenium, nec id nobis virium erat, quod firmando praesidio, capessendo bello divideretur vel si integra Mincustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas aut gloria, quod capta

essent. Adjicitur miraculum, velut numine oblarum. Nam cuncta extra tectis tenus sole inlustria fuere; quod moenibus cingebatur, ita repente atra nube coopertum, fulguribusque discretum est, ut, quasi insensantibus deis, exitio tradi crederetur haec consalutatus imperator Neroci ex senatusconsulto ' supplicationes' habitae statuaeque Marcus, continui consulatus Principi utque inter festos referretur dies, quo patrata Victoria, quo nuntiata, quo relatum de ea esset,' aliaque in eamdem formam decernuntur, adeo modum egressa, ut C. Cassius de ceteris honoribus adsensus, pro benignitate fortunae diis grates agerentur, ne totum quidem annum supplicationibus sufficere' disseruerit:

eoque oportere dividi sacros, negotiosos dies,

128쪽

C. CORNELD A cITI quis divina colerent, & humana non impedi

XLII. Astiis deinde casibus jactatus, & multorum odia meritus reus, haud tamen sine invidia Seneca damnatur. Is fuit . Suilius, imperitante Claudio, terribilis ac venalis, mutatione

temporum, non, quantum inimici cuperent, demissus quique se nocentem videri, quam supplicem mallet. Rus opprimendi gratia repetitum credebatur senatusconsultum, poenaque Cinciae legis, adversus eos, qui pretio causas oravissent: nec Suilius questu aut exprobratione abstinebat, praeter ferociam animi, extrema senecta liber, Senecam increpans, insensum amicis Claudii, sub quo jussissimum exsilium pertulisset. Simul studiis inertibus, &Juvenum imperitiae suetum, livere his, qui vividam, incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent. Se quaestorem mermanici illum domus ejus adulterum fuisse. An gravius cxistimandum, sponte litigatoris, praemium honestae operae adsequi, quam corrumpere cubicula Principum seminarum ρ Qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis, intra quadriennium regiae amicitiae, ter millies sestertium paravisset' Romae testamenta, orbos, velut indagine ejus capi. Italiam & provincias, immenso fenore hauriri. At sibi labore quaesitam, modicam pecuniam esse Crimen,

129쪽

V periculum, omnia potius toleraturum, quam 'veterem, ac diu partam dignationem subitae selicitati submitteret. XLIII. ΝΕ deerant, qui haec iisdem verbis, aut versa in deterius, Senecae deferrent. Repertique accusatores, direptos socios, cum Suilius provinciam Asiam regeret, ac publicae pecuniae ieculatum' detulere. mox, quia inquisitionem annuam impetraverant, brevius visum, suburbana crimina incipi, quorum obvii testes erant. Ii acerbitate accusationis O. Pomponium ad necessitatem belli civilis detrusum Juliam Drusi filiam, Sabinamque Poppaeam ad mortem actas; in Valerium Asiaticum, Lusium Saturninum, Cornelium Lupum circumventos jam equitum Romanorum agmina damnata, omnemque

Claudii saevitiam' Suilio objectabant. Ille, nihil ex his sponte susceptum, sed Principi paruisse ' defendebat, donec eam orationem Caesar cohibuit, ' compertum sibi' referens ex commentariis patris sui, nullam cujusquam accusationem ab eo coactam.' Tum ciuiua Messalinae' praetendi, wlabare defensio. Cur enim neminem alium delectum, qui saevienti impudicae vocem praeberet' uniendos rerum atrocium ministros, ubi pretia scelerum adepti,

scelera ipsa aliis delegent. Igitur adempta bonorum parte nam filio, nepti pars concede-

130쪽

ieta C. CORNELII A cITIbatur, eximebanturque etiam quae testamento matris, aut aviae acceperant in insulas Baleares pellitur: non in ipso discrimine, non post damnationem fractus animo Ferebaturque copiosa, molli vita secretum illud toleravisse. Filium ejus Nerulinum adgressis accusatoribus per invidiam patris, & crimina repetundarum, intercessit Princeps, tamquam satis expleta ultione. XLIV. PER DEM tempus Octavius Sagitta, plebei tribunus, Pontiae, mulieris nuptae, amore vecors, ingentibus donis adulterium, .mox ut

omitteret maritum, emercatur suum matrimonium promittens, ac nuptias ejus pactus. Sed ubi mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris voluntatem' causari, repertaque spe ditioris conjugis, promissa exuere. Octavius contra modo conqueri, modo minitari, famam perditam, pecuniam exhaustam' obtestans denique salutem, qua sola reliqua esset, arbitrio ejus permittens. in postquam spernebatur, noctem unam ad solatium' poscit qua delinitus, modum in posterum adhiberet.' Statuitur nox. Et ontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat. Ille uno cum liberto, serrum veste occultum infert. Tum, ut assi let in amore, ira, jurgia, preces, exprobratio, satisiactio,is pars tenebrarum libidine seposita. Et questu incensus, nihil metuentem serro transverberat,4 adcurrentem

SEARCH

MENU NAVIGATION