C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIBRI TERTII DECIM LI. ILANUS per dolum Agrippinae veneno interemptus Narcissus ad mortem etiatur. II. Burri Senecae laus. Censorium Claudii funus laudatur a Principe. V. Bona Neronis initia multaque arbitrio senates consitu a. I. Parthi Armeniam adfectant quibus Domitius Corbulo opponitur. XII. Delapso Nerone in amorem Actes libertae,

Agrippina in emitu mulque infracta ejus

potentia. XIV. Pasias cuia rerum demovetur. XU. Mox venenum Britannico properatum:

ffisum uus funus proviso ante paratu G modico. XVIII. Agrippina, Neroni mensor, visa res novas moliri accusata eo nomine, uiationem in delatores V praemia amicis obtinet. XXII. Silana in exsilium acta. Deferuntur a Paeto Pallas ac Burrusci ex lium accusatori inrogatum. XXIV. Urbs luserata. XXV. a

92쪽

8 Neronis luxus G lascivi per noctem risursus. Hiseriones Italia puls. XXVI. Mum in senatu de fraudibus libertorum, inque emuntatem elocandis nihil tamen in commune δε- rogatum. XXVIII. Distribunorum ' dialium cohibitum. rari cura varie habita. XXX. Damnatur Vipsanius Lenas. Mors L.

Volusi. XXXI. Magis tus, qui provincias obtinerent, ludos edere prohibiti. XXXII. Dominorum scuritati confultum Pomponia Graecina mariti judicio permissa S insons absoluta. XXXIII. De repetundis posulantur P. Celer, Cossutianus Capito Eprius Marcellas. XXXIV. Neronis liberalitas. Prolatarum de obtinenda Armenia bellum, acriter sumitur. Pris fe- meritate S disciplin Irmato milite, Corbulo

Armeniam ingreditur urbem Artaxata capit incendii. XLII. P. Suilius Romae damnatur. XLIV. Octavius Sagitta, amore vecors, Pontiam ferro tranferberat mira liberti des. XLV. Sabinam Poppaeam amare incipit Nero. XLVII. Cornelius Sulga Massiliam amovetur. XLVIII. Puteolanorum ditis. XLIX. Paetus Thrasea leviori ferat confulto contradicit, ut utrum honos cresceret. i. Publicanormn

93쪽

immodestia. Vectigalia contra Neronis impetum retenta Lege cujusque publici, occultae ad id tempus, proscribuntur. LIII. In Germania Frisi res movent infe s juxta Rhenum agris, mox usi decedere capti resve, qui resilere. Eosdem agros, pari fato, occupant An arii. LVII. Inter Hermunduros Caturique bellum, Cattis exitiosum. LVIII. Ruminalis arbor revirescit. Gesta haec annis quatuor.

A. U. C. I. C. DCCCVIII. s. Coss. NERONE CLAUDI Caesare, L. ANTIsTI Vetere. UOLusio Saturnino,

95쪽

LIBER TERTIUS DECI ΜUS. Ρκ1M novo principatu mors Junii Silani, proconsulis Asiae, ignaro Nerone, per dolum Agrippinae paratura non quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis & dominationibus aliis fastiditus, adeo ut C. Caesar pecudem auream eum appellare solitus sit verum Agrippina, fratri eius L. Silano necem molita, ultorem metuebat, crebra vulgi fama, ' anteponendum esse vix dum pueritiam egresso Neroni, Mimperium per scelus adepto, virum aetate composita, insontem, nobilem, , quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris. Quippe, Silanus divi Augusti abnepos erat: haec causa necis ministri fuere . Celer, qties Romanus, melius libertus, rei familiari rincipis in Asia impositi. Ab his proconsuli venenum inter epulas datum est, apertius quam ut sallerent. Nec minus properato Narcissus, Clau-

96쪽

C. CORNELII TACITI

dii libertus, de caesus jurgiis adversus Agrippinam retuli, aspera custodia, & necessitate extrema, ad mortem agitur invito Principe, cujus abditis adhuc vitiis per avaritiam ac prodigentiam mire

congruebat.

II IAATURQ11 in caedes, nisi Afranius Burrus, Annaeus Seneca obviam issent. Hi rectores imperatoriae juventae, , rarum in societate potentiae, concordes, diversa arte ex aequo polle-hant. Burrus militaribus curis, .severitate morum Seneca praeceptis eloquentiae, comitate honestari juvantes invicem, quo facilius lubricam Principis aetatem, si virtutem aspernaretur, Voluptatibus concessis retinerent. Certamen utriqUe Unum crat contra ferociam Agrippinae, quae,

cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans, habebat in partibus allantem quo auctore, Claudius nuptiis incestis,is adoptione exitiosa, semet perverterat. Sed neque Neroni insta servos ingenium tallas, tristi adrogantia modum

liberti egressus, taedium sui moverat. Propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur, signumque more militiae petenti tribuno dedit, optimae matris. Decretii a senatu duo lictores, flaminium Claudiale, V simul Claudi censorium funus,'', mox consecratio. 'IlI. Di funeris, laudationem ejus rinceps exorsus est Dum antiquitatem generis con ,

97쪽

ANNALIUM Lia XIII. Vsulatus, ac triumphos majorum' enumerabat, intentus ipse, ceteri liberalium' quoque artium' commemoratio, 'i nihil regente eo, reipublicae triste ab externis accidisse, ' pronis animis audita. Ῥostquam ad irovidentiam sapientiamque' flexit, nemo risui temperare, quamquam oratio a Seneca composita, multum cultus praeferret ut fuit illi viro ingenium amoenum temporis ejus auribus accommod*tum.

Adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera &praesentia contendere,' primum ex iis, qui rerum potiti es ient, Neronem alienae facundiae eguis h. 'Nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus; Augusto prompta ac profluens, quae deceret Principem, eloquentia fuit Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tum validus sensibus, aut consuli ambiguus. Etiam C. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit. Nec in Claudio, quotiens meditata disssereret, elegantiam requireres. Nero puerilibus statim annis, vividum animum in alia detorsit. Caelare, pingere, cantus aut regimen equorum exercere:

aliquando carminibus pangendis, inessse sibi elementa doctrina ostendebat. IV. CETERυ peractis tristitiae imitamentis, curiam ingressus, de auctoritate patrum ti consensu militum' praefatus, consilia sibi Qex.

empla capessendi egregie imperit' memoravit;

98쪽

so C. CORNELII TACITI nec juventam armis civilibus, aut domesticis discordiis imbutam nulla odia, nullas injurias, nec cupidinem ultionis adferre.' Tum formam futuri principatus praescripsit, ea maximὸ declinans, quorum recens flagrabat invidia. Non enim se negotiorum omnium judicem fore, ut, clausis unam intra domum accusatoribus4 reis, paucorum potentia grassaretur Nihil in penatibus suis venale, aut ambitioni pervium: discretam domum, rempublicam. Teneret antiqua munia senatus Consulum tribunali- bus Italia, publicae provinciae adsisterent. Illi patrum aditum praeberent: se mandatis

exercitibus consulturum. 'V. NE desis fides. Multaque arbitrio senatus constituta sunt Ne quis ad causam ' orandam mercede aut donis emeretur. me designatis quidem quaestoribus edendi gladiatores necessitas esset.' Quod quidem, adversante Agrippina, tamquam acta Claudii subvere rentur,' obtinuεre patres qui in palatium ob id vocabantur, ut adstaret abditis a tergo foribus vel discreta, quod visum arceret, auditus non adimeret Quies legatis Armeniorum causam gentis apud Neronem orantibus, escendere suggestum Imperatoris, praesidere simul parabat; nis, ceteris pavore defixis Seneca admo .

99쪽

ΑNNALIUM LIE XIII. st isset, venienti matri occurreret ' Ita specie pietatis, obviam itum dedecori. VI FINE anni, turbidis amoribus, pro-riipisse rursum Parthos, rapi Armeniam,'

adlatum est pulso Rhadamisto,' qui saepe regni ejus potitus, dein profugus, tum quoque

hellum deseruerat. Igitur in Urbe sermonum avida, quemadmodum Princeps, vix septemdecim annos egressius, suscipere eam molem,

aut propulsare posset' quod subsidium in eo, qui a semina regeretur num proelia quoque oppugnationes urbium, .cetera belli, per magistros administrari possent,' anquirebant. Contra alii, melius evenisse' differunt, quam si invalidus senecta Qignavia Claudius, militiae ad labores vocaretur, servilibus jussis obtemperaturus Burrum tamen, Senecam multarum rerum experientia cognitos is Imperatori quantum ad robur deesse' cum octavo- decimo aetatis anno Cn. PompeiUS, non

decimo Caesar Octavianus, civilia bella sustinuerint. Pleraque in summa fortuna auspiciis consiliis, quam telis, manibus geri. Daturum plane documentum, honestis, an secus amicis uteretur, si ducem amota invidia egregium, quam si pecuniosum, gratia subnixum per ambitum deligeret.'

100쪽

ς C. CORNELII TACITIVII. HAEc atque talia vulgantibus, Nero, juventutem proximas per provincias quaesitam supplendis Orientis legionibus admovere, legionesque ipsas propius Armeniam conlocari' jubet. Duosque veteres reges Agrippam Antiochum expedire copias, quis arthorum fines ultro intrarent, simul ponte per amnem Euphraten jungi. Et minorem Armeniam Arisi obulo, regionem Sophenen Sohemo cum insignibus regiis' mandat. Exortusque in tempore aemulus Vologese filius Vardanes. Et abscessere Armenia Parthi, tamquam differrent bel

lum.

VIII. Ε apud senatum omnia in majus celebrata sunt, sententiis eorum, qui supplicationes, diebus supplicationum vestem rincipi triumphalem, Utque ovans Urbem iniret, essigiesque ejus pari magnitudine ac Martis Ultoris, eodem in templo,' censuεre praeter suetam adulationem laeti, quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat videbaturque locus virtutibus patefactus Copiae Orientis ita dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud provinciam Syriam, legatum ejus Quadratum Ummidium, remaneret parcivium sociorumque numerus Corbuloni esset, additis cohortibus alisque, quae apud Cappadociam hiemabant. Socii reges, prout bello con-

SEARCH

MENU NAVIGATION