장음표시 사용
131쪽
ANNALIUM LIR. XIII 1la ancillam vulnere absterret, cubiculoqxae pro m- pit. Postera die manifesta caedes, haud ambiguus percustar quippe mansitasse una convincebatur. Sed libertus ' suum illud facinus' profiteri, se patroni injurias ultum esse.' Commoveratque quosdam magnitudine exempli donec ancilla, ex vulnere resecta, verum aperuit post hilatusque apud consules a patre intersectae, postquam tribunatu abierat, sententia patrum, lege de sicariis
XLV. NON MINU insignis, eo anno, impudicitia, magnorum reipublicae malorum initium secit. Erat in civitate Sabina oppaea, T. Ollio patre genita, sed nomen avi materni sumpserat, inlustri memoria oppete Sabini, consulari, triumphali decore praefulgentis. Nam Ollium, honoribus nondum functum, amicitia Sejani pervertit. Huic mulieri cuncta alia fuere, praeter honestum animum. Quippe mater ejus, artatis suae seminas pulchritudine supergrestia, gloriam pariteris sormam dederat. Opes claritudini generis lassicie-hant Sermo comis, nec absurdum ingenium :modestiam praeferre .lascivia uti rarus in publicum egressus idque velata parte oris, ne satiaret aspectum, vel quia sic decebat Famae numquam pepercit, maritos, adulteros non distinguens neque aflectui suo, aut alieno obnoxia, inde utilitas ostenderetur, illuc libidinem tran
132쪽
ia C. CORNELII A cITI serebat. Igitur agentem eam in matrimonio Rufi Crispini equitis Romani, ex quo filium genuerat, Otho pellexit juventa ac luxu, & quia flagrantissimus in amicitia cronis habebatur. Nec mora, quin adulterio matrimonium ungeretur. XLVI. OTIIo, sive amore incautus, laudare formam elegantiamque uxoris' apud rincipem sive ut accenderet, ac si cadem semina potirentur, id quoque vinculii potentiam ei adjiceret Saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris, se ire ad illam, sibi concessam' dictitans se nobilitatem, pulchritudinem, vota omni- imo gaudia felicium.' His atque talibus
inritamentis, non longa cunctatio interponitur.
Sed accepto aditu, oppaea primum per blandimenta .artes valescere imparem cupidini se, forma Neronis captam' simulans mox, acri jam Principis amore, ad superbiam Vertens, si ultra unam alteramque noctem attineretur, nuptam esse se ' dictitans, nec posse matrimonium amittere, devinctam Othoni per genus Vitae, quod nemo adaequaret. Illum animo,
cultu magnificum ibi se summa sortuna digna visere. At Neronem pellice ancilla, adsuetudine Actes devinctum, nil e contubernio servili, nisi abjectum, sordidum traxisse.' De-jicitur familiaritate sueta, post congressit, comitatu Otho: ad postremum, ne in Urbe aemu-
133쪽
ANNALIUM LIB. XIII. 12slatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur: ubi usque ad civilia arma, non ex priore infamia,
sed integre sancteque egit, procax otii, potesta-tatis temperantior.
XLVII. HAc TENU Nero sagittisi sceleribus Velamenta quaesivit. Suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors ingenium ejus in contrarium trahens, callidumque, simulatorem interprctando. Quem metum Graptus, ex libertis Caesaris, usu senecta a Tiberio usque domum rincipum edoctus, tali mendacio intendit. Pons Mil vius in eo tempore, celebris nocturnis inlecebris erat ventitabatque illuc Nero, quo solutius Urbem extra lasciviret. Igitur regredienti per viam Flaminiam compositas insidias, fatoque evitatas, quoniam diverso itinere Sallustianos in hortos remeaverit, auctoremque ejus doli Sullam, V ementitues quia sorte, redeuntibus
ministris Principis, quidam, per juvenilem licentiam, quae tunc passim exercebatur, inanem metum fecerant. Neque servorum quisquam, neque
clientium Sullae agnitu maximeque despecta, tinullius ausi capax natura ejus, a crimine abhorrebat perinde tamen, quasi convictus esset, cedere patria, Massiliensium moenibus codrceri jubetUr. XLVIII. 1sDEM consulibus auditae Puteolanorum legationes, quas diversas ordo plς sique
134쪽
ad senatum miserant illi vim multitudinis, 'hi magistratuum, primi cujusque avaritiam' increpantes. Cumque seditio ad saxa, minas ignium progressa, necem, arma perliceret, C. Cassius adhibendo remedio delectus quia seu ritatem ejus non tolerabant, precante ipso, ad
Scribonios fratres ea cura transfertur, data Cohorte praetoriaci cujus terrore, paucorum supplicio, rediit oppidanis concordia. XLIX. Nos referrem vulgatissimum senariis- consultum, quo civitati Syracusanorum egredi numerum, edendis gladiatoribus finitum, per- mittebatur nisi aetus Thrasea contra dixisset, praebuissetque materiem obtrectatoribus arguendae sententiae. ' Cur enim, si rempublicam egere libertate senatoria crederet, tam levia consectaretur quin de bello aut pace, de Vec-
tigalibus & legibus quibusque aliis res Romana
continetur, suaderet dissuaderetves Licere pa- tribus, quotiens jus dicendae sententiae accepissi sent, quae vellent, expromere, relationemque in ea postulare. An solum emendatione dignum, ne Syracusis spectacula largius ederen- tur' Cetera per omnes imperii partes perinde egregia, quam si non Nero, sed Thrasea regi- men eorum teneret Quod si summa dissimulatione transmitterentur, quanto magis inanibus abstinendum λ' Thrasea contra, rationem possi
135쪽
ANNALIUM LIB. XIII. et centibus amicis, non praesentium ignarum,' respondebat ejusmodi consulta corrigere sed 'patrum honori dare, ut manifestum fieret, magnam rem curam non dissimulaturos, qui animum etiam levissimis adverterent.'
L. EODEM anno, crebris populi flagitationibus, immodestiam publicanorum arguentis, dubitavit Nero an cuncta vectigalia omitti juberet idque 'pulcherrimum donum generi mortalium daret. 'Sed impetum ejus, multum prius laudata magnitudine animi,' attinuere senatores, di lutionem imperii V docendo, ' si fructus, quibus respublica sustineretur, deminuerentur. Quippe, sublatis portoriis, sequens, ut tributorum abolitio expostularetur. 'lerasque vectigalium societates, a consulibus, tribunis plebis consti- tutas, acri etiam populi Romani tum libertate. Reliqua mox ita provisa, ut ratio quaestuum,
necessitas erogationum inter se congruerent. Temperandas plane publicanoriim cupidines, ne per tot annos sine querela tolerata, novis acerbitatibus ad invidiam verterent.'LI. Ro edixit Princeps ut leges cujusque publici, occultae ad id tempus, proscriberentur: omissas petitiones, non ultra annum resumerent Romae praetor, per provincias, qui pro praetore, aut consule essent, jura adversiis publicanos extra ordinem redderent militibus immunitas
136쪽
I 28 C. CORNELII TACITI servaretur, nisi in iis, quae veno exercerent Aliaque admodum aequa, quae brevi servata, dein frustra habita sunt. Manet tamen abolitio quadragesimae quinquagesimaeque, quae alia exactionibus inlicitis nomina publicani invenerant. Temperata apud transmarinas provincias frumenti subvectio. Ἐ ne censibus negotiatoriam naves adscriberentur, tributumque pro illis penderent, ' constitutum.
LII. REos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum, omponium Silvanum, absolvit Caesar
Camerinum adversus privatos, paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina objicientes. Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat, poscebatque tempus evocando m testium V reus illico defendi ' postulabat. Valuitque pecuniosa orbitate, senecta, quam ultra vitam eorum produxit, quorum ambitu evaserat.
LIII. Q l 1 ET E ad id tempus res in Germania fuerant, ingenio ducum, qui pervulgatis triumphi insignibus, majus ex eo decus sperabant, si pacem
continuavissent Paullinus Pompeius, L. Vetus, ea tempestate exercitui praeerant. Ne tamen segnem militem attinerent, ille inchoatum ante tres sexaginta annos a Druso aggerem coercendo Rheno, absolvit Vetus Mosellam atque Ara.
137쪽
rim, facta inter utrumque ossa connectere parabat, ut copiae per mare, dein Rhodano, Arare subvectae, per eam fossam, mox fluvio Mosella, in Rhenum, exin Oceanum decurrerent sublatisque itinerum dissicultatibus, navigabilia inter se occidentis Septemtrionisque litora fierent. Invidit operi AElius Gracilis, Belgicae legatus, deterrendo Veterem, ne legiones alienae provin- cite inferret, studiaque Galliarum adsectaret: formidolosum id Imperatori' dictitans; quo plerumque prohibentur conatus honesti.
LIV. CETERU continuo exercituum otio,
fama incessit, ereptum jus legatis ducendi in hostem. Eoque Frisii juventutem saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per lacus admovere ripae, agrosque vacuos, militum usui sepositos, insedere, auctore Verrito Malorige, qui nationem eam regebant, in quantum Germani regnantur. Jamque fixerant domos, semina arvis intulerant, utque patrium solum exercebant cum Vibius Avitus, accepta a Paullino provincia, minitando vim Romanam, nisi abscederent Frisii veteres in locos, aut novam sedem a Caesare impetrarent,' perpulit Verritum, alorigem preces suscipere Prosectique Romam, dum aliis curis
intentum Neronem opperiuntur, inter ea, quae barbaris ostentantur, intravere Pompei theatrum,
quo magnitudinem populi viserent. Illic peritu
138쪽
igo C. CORNELII A cITI uin neque enim ludicris ignari oblectabantur
dum consessum caveae discrimina ordinum, inuis eques, ubi senatus' percunctantur, advertere quosdam cultu externo in sedibus senatorum quinam serent' rogitantes, postquam audiverant, earum gentium legatis id honoris datum, quae virtute, amicitia Romana prae-
cellerent, NULLOS ORTALIU ARΜI AUT FIDE ANTE GERMANO EssE,' exclamant,
degrediunturque, Winter patres considunt quod conliter a visentibus exceptum, quasi impetus antiqui, bona aemulatione Nero civitate Romana ambos donavit. Frisios decedere agris' jussit. Atque illis aspernantibus, auxiliaris eques repente immissus, necessitatem attulit, captis caesisve, qui pervicacius restiterant. LV. OsDEM agros Ansibarii Occupavere, va- Iidior gens, non modo sua copia, sed adjacentium populorum miseratione quia pulsi a Chaucis, .sedis inopes, tutum exsilium orabant. Aderatque iis clarus per illas gentes, nobis quoque fidus, nomine Boiocalus, vinctum se rebellione Cherusca jussu Arminii,' referens mox
Tiberio, Germanico ducibus, stipendia meruisse; quinquaginta annorum obsequio id quoque adjungere, quod gentem suam ditioni nostrae subjiceret Quotam partem campi a- cere, in quam pecora, armenta militum alia
139쪽
ANNALIUM LIB. XIII. si quando transmitterenturo Servarent sane receptos gregibus, inter hominum famam modo ne vastitatem .solitudinem mallent, quam amicos populos Chamavorum quondam ea arva,
mox Tubantum .post Usipiorum fuisse. Sicuti caelum diis, ita terras generi mortalium datasci quaeque Vacuae, eas publicas esse.' Solem deinde respiciens, cetera sidera Vocans, quasi coram interrogabat, vellentne contueri inane solumo potius mare superstinderent ad-
LVI. T coΜΜorus his Avitus V patienda meliorum imperia. Id diis, quos implorarent,
placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret, quid darent, quid adimerent; neque alios judices, quam seipsos paterentur.' Haec in publicum Ansibariis respondit; ipsi Boiocalo, ob memoriam amicitiae daturum agros quod ille, ut proditionis pretium, aspernatus addidit: Dees nobis terra, in qua vivamus; in qua
moriamur, non potest: V atque ita insensis utrimque animis discessum. lii Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello vocabant. Avitus, scripto ad Curtilium Manciam superioris exercitiis legatum, it Rhenum transigressus, arma a tergo ostenderet '' ipse legiones in agrum Tencterum induxit, excidium minitans, nisi causam suam dissociarent. Igitur ab- et
140쪽
is et CORNELII A cITI sistentibus his, pari metu exterriti Bructeri;
ceteris quoque aliena pericula deserentibus, sola Ansibariorum gens retro ad Usipios, Tubantes concessit quorum terris exacti, cum Cattos, dein Cheruscos petissent, errore longo, hospites, egeni, hostes, in alieno, quod juventutis erat, caeduntur. Hmbellis aetas in praedam divisa est. LVII. EADEM aestate, inter Hermunduros Cattosque certatum magno proelio, dum flumen, gignendo sale secundum, conterminum, vi trahunt super libidinem cuncta armis agendi, religione insita eos maxime locos propinquare caelo, precesque mortalium a deis nusquam
propitis audiri. Inde indulgentia numinum, Glio in amne, illisque silvis, salem proVenire,
non, ut alias apud gentes, eluvie maris arescente, sed unda super ardentem arborum struem fusa, ex contrariis inter se elementis, igne atque aquis concretum.' Sed bellum Hermunduris prosperum, Cattis exitiosius fuit, qui victores diversam aciem Marti ac Mercurio ' sacraVere, quo voto equi, viri, cuncta victa occidioni dantur. Et minae quidem hostiles in ipsos vertebant. Sed civitas Julionum, socia nobis, malo improviso adflicta est Nam ignes terra editi, villas, arva. vicos, passim corripiebant, ferebanturque in ipsa condita nuper coloniae moenia neque exstingui poterant; non si imbres