C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ANNALIUM LIB. XIII. 3duceret, parere jussi. Sed studia eorum in Corbulonem promptiora erant qui, ut famae inserviret, quae in novis coeptis validissima est, itinere propere confecto, apud Egaeas civitatem Ciliciae, obvium Quadratum habuit, illuc progressum, ne, si ad accipiendas copias Syriam intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret, corpore ingens, Verbis magnificus, super experientiam sapientiamque etiam specie inanium va- 1idUS. IX. CETERUM uterque Vologesen regem nuntiis monebant, ' pacem quam bellum mallet;

datisque obsidibus, solitam prioribus reverentiam in populum Romanum continuaret.' Et Vologeses, quo bellum ex commodo pararet, an ut aemulationis suspectos per nomen obsidum amoveret, tradit nobilissimos ex familia Arsacidarum. Accepitque eos centurio Histeius, ab Ummidio missus forte prior, ea de causa adito rege. Quod postquam Corbuloni cognitum est ire' prae fectum cohortis Arrium Varum, reciperare obsides' jubet. Hinc ortum inter praefectum, centurionem jurgium, ne diutius externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus legatisque, qui

eos ducebant, permissum. Atque illi ob recentem gloriam, inclinatione quadam etiam hostium, Corbulonem praetulere. Unde discordia inter duces querente Vmmidio, praerepta,

102쪽

s C. CORNELI ITA cITI quae suis consiliis patravisset testante contra Corbulone, non prius conversum regem ad offerendos obsides, quam ipse dux bello delectus, spes ejus ad metum mutaret ' mero, quo componeret diversos, sic evulgari jussit: bres a Quadrato, Corbulone prospere gestas, laurum fascibus Imperatoriis addi.' Quae in alios consules egressa, conjunxi. X. ODEM anno Caesar emgiem Cn. Domitio patri, consularia insignia Asconio Labeoni,' quo tutore usus erat petivit a senatu sibique statuas argento vel auro solidas,' adversus offerentes prohibuit. Et quamquam censuissent patres, ut principium anni inciperet mense Decembri,' quo ortus erat Nero, veterem religionem Kalendarum Januariarum inchoando anno retinuit. Neque recepti sunt inter reos Carinas Celer, senator, servo accusante aut Julius Densus, equester, cui favor in Britannicum crimini dabatUr. XI. CLAUDI Nerone, L. Antistio consulibus,

cum in acta Principum jurarent magistratus, in sua acta collegam Antistium jurare' prohibuit: magnis patrum laudibus, ut juvenilis animus, levium quoque rerum gloria sublatus, majores continuaret. Secutaque lenitas in lautium Lateranum, quem ob adulterium Messalinae ordine remotum, reddidit senatui, clementiam suam'

103쪽

ANNALIUM LIB. XIII. 3

obstringens crebris orationibus ; quas Seneca, testificando quam honesta praeciperet, vel jactandi ingenii, voce rincipis vulgabat. XIL CETERυ infracta paullatii potentia matris, delapso Nerone in amorem libertae, cui vocabulum Acte fuit simul adsumptis in conscientiam Othone, Claudio Senecione, adolescentulis decorisci quorum Otho, familia consulari, Senecio, liberto Caesaris patre genitus, ignara matre, dein frustra obnitente, penitus inrepserant per luxum ambigua secreta ne severioribus quidem Principis amicis adversantibus, muliercula, nulla cujusquam injuria, cupidines rincipis explente:

quando uxore ab Octavia, nobili quidem, probitatis spectatae, fato quodam, an quia praevalent inlicita, abhorrebat metuebaturque ne in stupra feminarum inlustrium prorumperet, si illa libidine

prohiberetUr.

XIII. SED Agrippina libertam aemulam,

nurum ancillam, V aliaque eumdem in modum muliebriter fremere. Neque paenitentiam filii, aut satietatem opperiri quantoque foediora exprobrabat, acrius accendere: donec viamoris subactus, exueret obsequium An matrem, seque Senecae permitteret. Ex cujus familiari-hus Annaeus Serenus, simulatione amoris adversus eamdem libertam, primas adolescentis cupidines velaverat, praebueratque nomen, ut quae

104쪽

s C. CORNELII TACITI Princcps furtim mulierculae tribuebat, ille palam largiretur. Tum Agrippina, versis artibus, per blandimenta juvenem adgredi suum potius cubiculum ac sinum' offerre contegendis, quae prima aetas,in summa fortuna expeterent. Quin, fatebatur intempestivam severitatem, & suarum opum quae haud procul Imperatoriis aberant, copias tradebat ut nimia nuper coercendo filio, ita rursum intemperanter demisia. Quae mutatio neque Neronem fefellit,is proximi

amicorum metuebant, orabantque cavere insidias mulieris semper atrocis, tum, falsae. Forte illis diebus Caesar, inspecto ornatu, quo Principum conjuges ac parentes effulserant, deligit vestem, gemmas, misitque donum matri: nulla parcimonia, cum praecipua, cupita aliis, prior deferret Sed Agrippina non his instrui

cultus suos, sed ceteris arceri' proclamat, dividere filium, quae cuncta ex ipsa haberet.'Nec defitere qui in deterius reserrent.

XIV. ET NERO, insensus iis, quibus superbia

muliebris innitebatur, demovet allantem cura renim, quis a Claudio impositus, velut arbitrum regni agebat. Ferebaturque, degrediente eo, magna prosequentium multitudine, non absurde dixish Ire Pallantem, ut juraret.' Sane pepigerat Pallas, ne cujus facti in praeteritum interrogaretur, paresque rationes cum republica

105쪽

ANNALIUM LIB. XIII.

haberet.' Praeceps post haec Agrippina, ruere in terrorem, minas, neque rincipis auribus abstinere, quominus testaretur adultum am esse Britannicum, veram dignamque stirpem suscipiendo patris imperio, quod insitus, adoptivus, per injurias matris exerceret Non abnuere se, quin cuncta infelicis domus mala patefierent, sua in primis nuptiae, suum veneficium. Id solum diis, sibi provisum, quod viveret privignus. Ituram cum illo in castra. Audiretur hinc Germanici filia, inde debilis 'rursus Burrus, exsul Seneca, trunca scilicet manu, professoria lingua generis humani

regimen expostulantes.' Simul intendere manus, adgerere probra consecratum Claudium, infernos Silanorum manes' invocare, 'A tot irrita facinora.VXV. Tu RAATus his Nero, propinquo die, quo quartumdecimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare secum, modo matris violentiam, modo ipsius indolem, ut quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem late quaesivisset. Festis Saturno diebus inter alia aequalium ludicra, regnum lusu sortientium evenerat ea sors Neroni. Igitur ceteris diversa, nec ruborem adlatum tibi

Britannico jussit, exsurgeret, progressusque in medium cantum aliquem inciperet, ' inrisum eo sperans pueri, sobrios quoque convictus,

106쪽

s C. CORNELII TACITI nedum enaulentos, ignorantis ille constanter exorsus cst carnaen, quo evolutum eum sede patria rebusque summis, ' significabatur. Unde orta miseratio manifestior, quia dissimulationem noxin lascivia exemerat Nero, intellecta invidia, odium

intendit. Urgentibusque Agrippinae minis, quia

nullum crimen, neque jubere caedem fratris palam audebat, occulta molitur; pararique Vene- num ' jubet, ministro Pollione Julio, praetoriae cohortis tribuno, cujus cura attinebatur damnata veneficii nomine Locusa, multa cclerum fama. Nam ut proximus quisque Britannico neque fas, neque fidem pensi haberet, olim provisum erat. Prinium venenum ab ipsis educatoribus accepit, transmisitque exsolina alvo, parum validum, sive temperamentum inerat, ne statim saeviret. Sed Nero, lenti sceleris impatiens, minitari tribuno, jubere supplicium veneficae, quod, dum Umorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur. Viromittentibus dein tam iraecipitem necem, quam si ferro urgeretur, cubiculu: Caesaris juxta decoquitur Virus, cognitis antea venenis rapidum.

XVI. Mos habebatur, rincipum liberos, cum ceteris idem aetatis nobilibus, sedentes vesci in aspectu propinquorum, propriain parciore mensa. Illic epulante Britannico, quia cibos potusque ejus delectus ex ministris gustu explorabat, ne omittu-

107쪽

ANNALIUM Lia XIII sqretur institutum, aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est. Innoxia adhuc, ac praecalida, libata gustu potio traditur Britannico. Dein, postquam semore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum quod ita cunctos ejus artus pervasit, ut vox pariter, spiritus raperentur. Trepidatur a circumsedentibus, diffugiunt imprudentes. At quibus altior intellectus, resistunt defixi Neronem intuentes. Ille, ut erat reclinis, & nescio similis, solitum cita,' ait, per comitialem morbum, quo primum ab infantia adflictaretur Britannicus, redituros paullatim visus sensusque.' At Agrippinae is pavor, ea consternatio mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit, ut perinde ignaram fuime, ac sororem Britannici Octaviam, constiterit quippe sibi supremum auxilium ereptum, parricidii exemplum intelligebat Octavia quoque,

quamvis rudibus annis, dolorem, caritatem, omnes affectus abscondere didicerat. Ita post breve silentium, repetita convivii laetitia. XVII. Nox eadem necem Britannici, rogum conjunxit, proviso ante funebri paratu, qui modicus filii. In campo tamen artis sepultus est, adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit adversus facinus, cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias, insociabile regnum aestimantes Tra-

108쪽

Io C. CORNELII A cITIdunt plerique eorum temporum scriptores cre-

bris ante exitium diebus, inlusum isse pueritiae Britannici Neronem ut jam non praematura, neque saeva mors videri queat, quamvis inter sacra mensae, ne tempore quidem ad complexum 'rori dato, ante oculos inimici properata sit, in illum supremum Claudiorum sanguinem, stupro prius, quam Veneno, pollutum. Festinationem exsequiarum edicto Caesar defendit, id a majoribus institutum reserens, subtrahere oculis acerba funera, neque laudationibus, aut pompa detinere. Ceterum, sibi amisso fratris auxilio, reliquas spes in republica stas tanto magis foven- dum patribus populoque Principem, qui unus superesset e familia, summum ad fastigium genita. V Exin largitione potissimos amicorum

XVIII. Ec defuere, qui arguerent viros gravitatem adseverantes, quod domos, villas, id temporis, quasi praedam divisissent. V Alii necessitatem adhibitam credebant a rincipe, sceleris sibi conscio, Qveniam sperante, si largitionibus validissimum quemque obstrinxisset. At matris ira nulla munificentia leniri; sed amplecti Octaviam, crebra cum amicis secreta habere super ingenitam avaritiam, undique pecunias, quasi in subsidium, corripiens, tribunos,

centuriones comiter excipere nomina, virtutes

109쪽

ANNALIU LIB. XIII. Io Inobilium, qui etiam tum supererant, in honore habere quasi quaereret ducem, partes. Cognitum id Neroni, excubiasquc militares,' quae, ut conjugi Imperatoris solitum, matri servabantur,' Germanos' super eumdem honorem custodes additos degredi ciubet. Ac ne coetu

salutantium frequentaretur, separat domUm, matremque transfert in eam, quae Antoniae fuerat:

quotiens ipse illuc ventitaret, septus turba centurionum .post breve osculum digrediens. XIX. Ni Hi rerum mortalium tam instabile ac fluxum est, quam fama potentiar, non sua vi nixae. Statim relictum Agrippinae limen. Nemo solari, nemo adire, praeter paucas seminas, amorean odio, incertum. Ex quibus erat Junia Silana,

quam matrimonio Sihi a Messalina depulsam, supra retuli, insignis genere, forma, lascivia, &Agrippinae diu percara mox occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum, nobilem juvenem, a nuptiis Silana deterruerat Agrippina, impudicam & vergentem annis' dictitans; non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus, orbitate Silanae maritus potiretur. Illa spe ultionis oblata, parat accusatores ex clientibus suis, Iturium Calvisium, non vetera, saepius jam audita deserens, quod Britannici mortem lugeret,' aut Octaviae injurias evulgaret se destinavisse eam, Rubellium Plautum, per mater-

110쪽

io C. CORNELII TACITI nam originem pari ac Nero gradu a divo Augusto, ad res novas extollere conjugioque ejus potiri, ac rempublicam rursus invadere haec Iturius malvisius Atimeto, Domitiae, Neronis amitae, liberto, aperiunt. Qui laetus oblatis

quippe inter Agrippinam, Domitiam infensa

aemulatio exercebatur) aridem histrionem, libertum, ipsum Domitiae, impulit ire pro- pere, crimenque atrociter deferre.'XX. ROVECTA nox erat, Neroni per vinolentiam trahebatur cum ingreditur aris, s litus alioquin id temporis lusus rincipis intendere. Sed tunc compositus ad maestitiam, expositoque indicii ordine, ita audientem exterret, Ut non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum etiam demovere praesectura destinaret, tamquam Agrippinae gratia provectum, vicem reddentem. Fabius Rusticus auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, man- data ei praetoriarum cohortium cura sed ope Senecae dignationem Burro retentam.V linius

wCluvius nihil dubitatum de fide praesecti refcrunt sane Fabius inclinat ad laudes Senecae, cujus amicitia floruit. Nos consensum auctorum secuti, quae diversa prodiderint, sub nominibus ipsorum trademus Nero trepidus,4 interficiendae matris avidus, non prius disteri potuit, quam Burrus necem ejus promitteret, si facinoris coar-

SEARCH

MENU NAVIGATION