C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ANNALIUM LIB. XIV. 33 quoque non abhorruisse spectaculorum oblectamentis, pro fortuna, quae tum erat eoque a Tuscis accitos histriones, a Thuriis equorum certamina; possessa Achaia Asiaque ludos curatius editos neque quemqUam, Romae honesto loco ortum, ad theatrales artes degenera- visme, ducentis jam annis a L. Mummii trium-

pho, qui primus id genus spectaculi in Urbe

praebuerit. Sedin consultum parcimoniae, quod perpetua sedes theatro locata sit, potius quam immenso sumptu, singulos per annos consurge- et ac si rueretur Nec perinde magisi ratus 'rem familiarem exhausturos', aut populo magitandi Graeca certamina a magistratibus causam fore, cum eo sumptu respublica fungatur. Oratorum ac vatum victorias incitamentum ingeniis adlaturas nec cuiquam judici grave, aures studiis honestis, Qvoluptatibus concessis impartire laetitiae magis, quam lasciviae dari paucas totius quinquennii noctes, quibus, tant' luce ignium, nihil inlicitum occultari queat. VSane nullo insigni dehonestamento id spectaculum transiit. Ac ne modica quidem Iadia plebis exarsere, quia redditi quamquam scena pantomimi certaminibus sacris prohibebantur. Et quentiae primas nemo tulit, se victorem esse Caesarem' pronuntiatum Graeci amictus, quos per eos dies plerique incesserant, tum exoleveranx.

162쪽

is C. CORNELII A cITI XXII. INTER qua in sidus cometes effulsit de quo vulgi opinio est, tamquam mutationem regnis portendat igitur, quasi jam depulso Nerone,

quisnam deligeretur anquirebant: & omnium ore Rubellius Plautus celebrabatur, cui nobilitas per matrem ex Julia familia. Ipse placita majorum c lebat, habitu severo, camin secreta domo quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus. Auxit rumorem pari vanitate orta interpretatio

fulguris. Nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna cui Sublaqueum nomen est ictae

dapes, mensaque disjecta erat, idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine desim destinari credebant fovebantque multi, quibus nova, ancipitia praecolere, avidain plerumque fallax ambitio est. Ergo permotus iis Nero, componit ad Plautum literas, consuleret quieti Urbis, seque prave diffamantibus subtraheret esse illi per Asiam avitos agros, in quibus tuta, inturbida juventa frueretur 'Ita illuc cum conjuge Antistia, .paucis familiarium, concessit. Iisdem diebus nimia luxus cupido, infamiam, periculum Neroni tulit, quia

fontem aquae arcia ad Urbem deductae nando incesserat videbaturque potus sacros, caerimoniam loci corpore toto polluisse secutaque an ceps valetudo, iram deum amrmavit.

163쪽

ANNALIUM LIB. XIV. issXXIII. AT COR au Lo, post deleta Anaxata,

utendum recenti terrore ratus, ad occupanda Tigranocerta quibus excisis, metum hostium intenderet, vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur illuc pergit non infenso exercitu, ne spem veniae auferret neque tamen remissa cura, gnarus facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula, ita infidam ad occasiones Barbari pro ingenio quisque, alii preces offerre, quidam deserere vicos,is in avia digredi ac fuere, qui se

speluncis, ac carissima secum, abderent. Igitur, dux Romanus diversis artibus, misericordia adversus supplices, celeritate adversus profugos, immitis iis, qui latebras insederant, ores exitus specuum sarmentis virgultisque completos, igni exurit. Atque illum, fines suos praegredientem, incursavere ardi, latrociniis exerciti, contraque inrumpentem montibus defensiri quos Corbulo,

immissis Iberis, vastavit, hostilemque audaciam

externo sanguine ultus est.

XXIV. Ips exercitusque, ut nullis ex proelio damnis, ita per inopiam, labores fatiscebant, carne pecudum propulsare famem adacti. Ad haec penuria aquae, fervida aestas, longinqua itinera, sola ducis patientia mitigabantur, eodem plura, quam gregario milite, tolerante. Ventum dehinc in locos cultos demessaeque segetes, Me duobus castellis, in quae confligerant Armenii, at

164쪽

is C. CORNELII A cITIterum impetu captum; qui primam vim depulerant, obsidione coguntur. Unde in regionem Taurannitium transgressus, improvisum periculum vitavit. Nam haud procul tentorio ejus, non ignobilis barbarus cum telo repertus, ordinem insidiarum, seque auctorem, socios per tormenta edidit convictique, puniti sunt, qui specie amicitiae dolum parabant. Nec multo post legati Tigranocerta missi, patere moenia' afferunt, intentos populares ad jussa simul hinpitale donum, coronam auream tradebant. Accepitque cum honore, nec quidquam urbi detractum, quo promptius obsequium integri retine

rent.

XXV. AT PRAESIDIUM regium, quod ferox juventus clauserat, non sine certamine expugnatum est : nam, proelium pro muris ausi erant, .puli intra munimenta aggeris, demum, inrumpentium armis cessere quae facilius proveniebant, quia Parthi Hyrcano bello distinebantuta Miserantque Hyrcani ad Principem Romanum,

societatem oratum, attineri a se Vologesen propignore amicitiae' ostentantesci eos regredientes Corbulo, ne Euphraten transgressi, hostium custodiis circumvenirentur, dato praesidio, ad litora maris Rubri deduxit unde vitatis Parthorum finibus, patrias in sedes remeavere.

165쪽

ANNALIUM LIB. XIV. 37XXVI. Qui Nin Tiridaten, per edos extrema Armeniae intrantem, praemisi cum auxiliis Verulano legato, atque ipse legionibus citis, abire procul ac spem belli amittere subegit quosque

nobis, ob regem, aversos animis cognoverat, caedibus4 incendiis, perpopulatus, possessionem Armeniae usurpabat cum advenit Tigranes, a Nerone

ad capestandum imperium delectus, Cappadocum ex nobilitate, regis Archelai nepos sed quod diu obses apud Urbem fuerat, usque ad servilem patientiam demissus. Nec consensu acceptus, durante apud quosdam favore Arsacidarumci a plerique superbiam Parthorum perosi datum a Romanis regem malebant. Additum, praesidium, mille legionarii, tres sociorum cohortes, duaeque equitum alae quo facilius novum regnum tueretur, pars Armeniae, ut cuique finitima, harasmani Polemonique Aristobulo atque Antiocho parere ussae sunt Corbulo in Syriam abscessit, morte Vmmidii legati vacuam, ac sibi permissam. XXVII. EODEM anno, ex inlustribus Asiae urbibus Laodicea tremore terrae prolapsa, nullo a nobis remedio, propriis opibus revaluit. At in Italia, vetus oppidum Puteoli, jus coloniae,

cognomentum a Nerone adipiscuntur. Veterani Tarentum, Antium adscripti, non tamen infrequentiae locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias, in quibus stipendia expleverant.

166쪽

is C. CORNELI ITA cIT Neque conjugiis suscipiendis, neque alendis liberis sueti, orbas sine posteris domos resinquebant. Non enim, ut olim, universae te ones deducebantur, cum tribunis, centurionibus,, sui cujusque ordinis militibus, ut consensu caritate rempublicam efficerent; sed ignoti inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine affectibus mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum collecti numerus magis, quam

colonia.

XXVIII. COMiri praetorum arbitrio senatos haberi solita, quod acriore ambitu exarserant, Princeps composuit, tres, qui supra numerum

petebant, legioni praeficiendo 'uxitque patrum honorem, statuendo, ' ut, qui a privatis judicibus ad senatum provocavissent, ejusdem pecuniae periculum facerent, cujus ii, qui Imperatorem

appellaver nam antea vacuum id solutumque poena fuerat. sine anni Vibius Secundus, eques Romanus, accusantibus auris, repetundarum damnatur, atque Italia exigitur, ne graviore poena adficeretur, Vibii Crispi fratris opibus

XXIX. CaesoNio aeto Petronio Turpiliano consulibus, gravis clades in Britannia accepta. In qua neque A. Didius legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat; successor Veranius modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra bellum

167쪽

ANNAL 1UM LIB. XIV. isqproferret, morte prohibitus est magna, dum vixit, severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestuc quippe, multa in Neronem adulatione, addidit, subjecturum ei provinciam fuisse, si biennio proximo vixisset 'Sed tum Ρaullinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia militiae, & rumore populi, qui neminem

sine aemulo sinit, Corbulonis concertator receptaeque Armeniae decus aequare domitis perduellibus cupiens. Igitur Monam insulam, incolis validam, receptaculum perfugarum, adgredi parat, navesque fabricatur plano alveo, adversus breve, incertum. Sic pedes equites, Vado secuti, aut altiores inter undas, adnantes equis,

transmisere.

XXX. TARAT pro litore diversa acies, densa armis virisque, intercursantibus seminis in modum Furiarum, quae veste ferali, crinibus dejectis, faces praeferebant. Druidaeque circum, preces diras, sublatis ad caelum manibus, fundentes, novitate aspectus perculere milites ut quasi haerentibus membris, immobile corpus vulneribus praeberent. Dein cohortationiblis ducis, se ipsi stimulantes ne muliebre, fanaticum agmen pavescerent, inferunt signa, sternuntque obvios, &igni suo involvunt. Praesidium posthac impositum victis, excisique luci, saevis superstitionibus sacri:

nam cruore captivo adolere aras, hominum

168쪽

16 C. CORNELII A cITI fibris consulere deos fas habebant. Haec agenti Suetonio, repentina desectio provinciae nuntiatur. XXXI. Ex cenorum rasutagus, longa opulentia clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque, domum suam procul injuria fore quod contra vertit adeo ut regnum, per centuriones, domus per servos, velut capta, vastarentur. Jam primum uxor ejus Boudice verberibus assecta, filiae stupro violatae sunt. Praecipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis exuuntur propinqui regis inter mancipia habebantur. Qua contumelia, metu graviorum quando in sermam provincia cesserant rapiunt arma, commotis ad rebellationem

Trinobantibus,, qui alii nondum servitio facti,

resumere libertatem occultis conjurationibus pepigerant, acerrimo in veteranos odio. Quippe in coloniam Camulodunum recens deducti, pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos' appellando foventibus impotentiam veteranorum militibus, similitudine vitae, spe ejusdem licentiar. Ad haec templum, divo Claudio constitutum, quasi arx aeternae dominationis aspiciebatur delectique sacerdotes, specie religionis, omnes fortunas effundebant. Nec arduum videbatur, exscindere coloniam, nullis munimentis septam quod ducibus nostris parum

169쪽

ANNALIUM LIR. XIV. 161 provisum erat, dum amoenitati pritis, quam usui

consulimr.

XXXII. INTER quae nulla palam causa, delapsum Camuloduni imulacrum Victoriae, ac retro conversum, quasi cederet hostibus. Et feminae, in furore turbatae, adesse exitium' canebant. Externosque fremitus in curia eorum auditos consonuisse ululatibus theatrum, Visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae; jam ceanum talento aspecturi dilabente aestu, humanorum corporum essigies relictas, ut Britanni ad spem, ita veterani ad metum trahebant. Sed quia procul Suetonius aberat, petivere a Cato Deciano procuratore auxilium. Ille haud amplius, quam ducentos, me justis armis misit: cinerat modica militum manus Tutela templi freti, impedientibus, qui occulte rebellionis conscii, consilia turbabant, neque sessam aut vallum praeduxerunt, neque motis senibus, feminis juventus sola restitit quasi media pace incauti, multitudine barbarorum circumveniuntur. Et cetera

quidem impetu direpta aut incensa sunt templum, in quo se miles conglobaverat, biduo obsessum, expugnatumque. Et Victor Britannus,

Petilio Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium adventanti obvius fudit legionem, , quod peditum, interfecit Cerialis cum equitibus evasit in castra, & munimentis defensus est. Qua clade,

170쪽

16 C. CORNELII A cITI odiis provinciae, quam avaritia in bellum egerat, trepidus procurator Catus in Galliam transiit. XXXIII. A SUETON ius mira constantia medios inter hostes Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum, commeatuum maxime celebre ibi ambiguus, an illam sHem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis do.

cumentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit meque fletu lacrimis auxilium ejus orantium flexus est, quin daret prosectionis signum, comitantes in partem agminis acciperet Si quos imbellis sexus, aut fessa aetas, vel loci dulcedo attinuerat, ab hoste oppressi sunt. AEadem clades municipio Verulamio fuit; quia barbari, omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum spolianti defendentibus intutum, laeti praeda, aliorum segnes petebant. Ad septuaginta millia

civium, sociorum, iis quae memoravi locis, cecidisse constitit. meque enim capere, aut Venumdare, aliudve quod belli commercium, sed caedes, patibula, ignes, cruces, tamquam reddituri supplicium, ac praerepta interim ultione,

festinabant.

XXXIV. JAM Suetonio quartadecima legio

cum vexillariis vicesimanis . proximis auxiliares, decem serme millia armatorum erant cum

SEARCH

MENU NAVIGATION