C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ΑNNALIUM LIB. XIV. 63 omittere cunctationem, congredi acie parat: deligitque locum arctis faucibus,, a tergo silvicta uinci satis cognito, nihil hostium, nisi in fronte, opertam planitiem essse, sine metu insidiarum. Igitur legionarius frequens ordinibus; levis circum armatura, conglobatus pro cornibus eques adstitit. At Britannorum copiae passim per catervasin turmas exsultabant, quanta non alias multitudo , animo adeo fero, ut conjuges quoque testes victoriae secum traherent, plaustrisque imponerent, quae super extremum ambitum campi

posuerant.

XXXV. Bou Dic EA, curru filias prae se vehens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis seminarum ductu bellare' testabatur sed tunc non, ut tantis majoribus ortam, regnum Mopes Verum, Ut nam e Vulgo libertatem amis iam consectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ul- cisci. Ex provectas Romanortim cupidines, ut non corpora, ne senectam quidem, aut virginitatem impollutam relinquant. Adesh a- men deos justae vindictae cecidissse legionem, quae proelium ausa sit ceteros castris occultari, aut fugam circumspicere. me strepitum qui- demin clamorem tot millium, nedum impetus wmanus perlaturos. Si copias armatorum, si

causas belli secum expenderent, vincendum illa ma

172쪽

i64 C. CORNELII ACITI acie, vel cadendum esse. Id mulieri destinatum viverent viri, servirent 'XXXVI. NE SUETON ius quidem in tanto discrimine silebat qui, quamquam confideret Virtuti, tamen exhortationes, preces miscebat: Ut spernerent sonores harbarorum .inanes minas plus illic seminarum, quam juventutis aspici imbelles, inermes, cessuros statim, ubi ferrum virtutemque vincentium, totiens fusi, agnovissent: ctiam in multis legionibus paucos esse, qui proelia profligarent gloriaeque inorum accessiirum, quod modica manus, niversi cxercitiis famam adipiscerentur. Conferti tantum, illis emissis, post umbonibus4 gla- diis stragem caedemque continuarent, praedae immemores parta victoria, cuncta ipsis cessura. Is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles, multa proeliorum experientia, ut certus evenisis Suetonius, daret pugnae signum. XXXVII. Ac R1Mυ legio gradu immota, angustias loci pro munimento retinens, postquam propius suggressus hostis certo actu tela exhauserat, velut cuneo erupit. Idem auxiliarium impetus: eques, protentis hastis, perfringit quod obvium Qualidum erat. Cetes terga praebuere, dissicili effugio, quia circumjecta vehicula sepserant abitus. Et miles ne mulierum quidem

173쪽

ANNALIU LIB. XIV. 63 nec temperabat confixaque telis etiam jumen

tiquis victoriis par, ea die laus parta quippe sunt qui paullo minus, quam octoginta millia

Britannorum cecidisse tradant, militum quadringentis ferme intersectis, nec multo amplius vulneratis Boudicea vitam veneno finivit. Et oenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat, abnueratque, Contra ritum militiae jus a ducis, se ipsum gladio transegit. XXXVIII. CONTRA crus deinde omnis exercitus, sub pellibus habitus est, ad reliqua belli perpetranda. Auxitque copias Caesar, missas Germania duobus legionariorum millibus, octo auxiliarium cohortibus, ac mille equitibusci quom adVentu, nonani legionario milite suppleti sunt. Cohortes alaeque novis hibornaculis locatae, quodque nationum ambiguum, aut adversum fuerat, igni atque ferro vastatur. Sed nihil aeque, quam fames adfligebat serendis nigibus incuriosos, omni aetate ad bellum versa, dum nostros commeatus sibi destinant gentesque praeser es tardius ad pacem inclinant; qui Julius Classicianus, succesti, Cato missus QSuetonio discors, bonum publicum privatis simultatibus impedie-

174쪽

166 C. CORNELII A cITI hat disperseratque novum legatum opperi-

endum esse, sine hostili ira & superbia victoris,

clementer deditis consulturum.' Simul in Ur- hem mandabat nullum proelio finem exspecta cient, nisi succederetur Suetonio: ' cujus adversa, pravitati ipsius prospera, ad fortunam

referebat.

XXXIX. Ic1τυ ad spectandum Britanniae statum missus est ex libertis Polycletus, magna Neronis spe posse auctoritate ejus, non modo inter legatum procuratoremque concordiam gigni sed rebelles barbarorum animos pace componi. Nec defuit Polycletus, quominus, ingenti agmine Italia Galliaeque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet. Sed hostibus inrisui fuit, apud quos flagrante

etiam tum libertate, nondum cognita libertorum potentia erat mirabanturque, quod dux, exercitus tanti belli consector, servitiis obedirent. Cuncta tamen ad Imperatorem in mollius relata. Detentusque rebus gerundis Suetonius, quod post paucas naves in litore, remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello tradere exercitum Ρetronio Turpiliano,' qui jam consulatu abierat, jubetur. Is non inritato hoste, neque lacessitus, honestum pacis nomen segni otio imposuit.

175쪽

ΑNNALIUM Lia. XIV. 63XL EODEM anno Romae insignia scelera, alterum senatoris, servili alterum audacia, admissa sunt Domitius Balbus erat praetorius, simul lon- senecta, simul orbitate, pecunia insidiis ob noxius ei propinquus Valerius Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum, adscitis Vincio Rufino QTerentio Lentino, equitibus Romanis. Illi Antonium Primum, &Asinium arcellum sociaverant. Antonius, audacia promptus; arcellus, Asinio Pollione pro vo clarus, neque morum spernendus habebatur, nisi quod paupertatem praecipuum malorUm credebat. Igitur Fabianus tabulas iis, quos memoravi, aliis minus inlustribus, obsignat. Quod

apud patres convictum. Et Fabianus Antoniusque cum Rufino QTerentio lege Corneli damnantur. arcellum memoria majorum, treces Caesaris, poenae magis, quam infamiae exemere.

XLI. Enc UL 1 is dies ompeium quoque AElianum, juvenem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnariim eique Italia, mispania, in qua ortus erat, interdictum est. Pari ignominia Valerius Ponticus adficitur, quod reos, ne apud praesectum Urbis arguerentur, ad praetorem detulisset interim, specie legum, mox praevaricando, ultionem elusurus. Additur senatusconsulto: Qui talem operam emptitasset,

176쪽

C. CORNELII A cITI vendidissetve, perinde poena teneretur, ac pub- lico judicio calumniae condemnatUS. VXLIl. Au multo post praesectum Urbis,

Vcdanium Secundum, servus ipsius intersecit: seu negata libertate, cui pretium pepigerat; sive amore exoleti infensus, dominum aemulum non

tolerans. Ceterum cum Vetere e more, familiam omnem, quae sub eodem tecto mansitaverat,

ad supplicium agi oporteret, concursu plebis, quae tot innoxios protegebat, usque ad seditionem ventum est: senatuque in ipso erant studia nimiam

severitatem aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus. Ex quis C. Cassius, sententia loco, in hunc modum disseruit. XLIII. SAEPE N PMERO, patres conscripti, in hoc ordine interfui, cum contra instituta, lcges majorum nova senatus decreta postularentur; neque sum adversatusci non quia dubitarem super omnibus negotiis melius atque rectius olim provisum, , quae converterentUr in deterius mutari sed ne nimio amore antiqui moris, studium meum extollere viderer. Simul, quidquid ioc in nobis auctoritatis est, crebris contradictionibus destruendum non existi- mabam, ut maneret integrum, si quando res-

publica consiliis eguisset quod hodie evenit, consulari viro domi suae interfecto per insidias 'serviles, quas nemo prohibuit, aut prodidit,

177쪽

ANNALIUM LIB. XIV. 16 quamvis nondum concusso senatusconsulto, quod supplicium toti familiae minitabatur. Decernite hercule impunitatem. At quem dignitas sua defendet, cum praesectura Urbis non profuerit Quem numerus servorum tuebitUr, cum Pedanium Secundum quadringenti non

protexerint Cui familia opem seret, quae ne cin metu quidem pericula nostra avertit An, ut quidam fingere non erubescunt, injurias suas ultus est interfector quia de paterna pecunia

transegerat, aut avitum mancipium detrahebatur' roniintiemus ultro, dominum jure caesum videri. XLIV. ii AE argumenta conquirere in eo,

quod sapientioribus deliberatum est' Sed timnunc primum statuendum haberemus, creditisne 'servum interficiendi domini animum insumpsisse, ut non vox minax excideret nihil per temeritatem proloqueretur Sane consilium occuluit, telum inter ignaros paravit num excubias transiret, cubiculi fores recluderet, lumen inferret, caedem patraret, omnibus nesciis Multa

sceleris indicia praeveniunt Servi si prodant, positimus singuli inter plures, tuti inter anxios; postremo, si pereundum sit, non inulti inter no- centes, agere. Suspecta majoribus nostris fuere ingenia servorum, etiam cum in agris, aut domibus iisdem, nascerentur, caritatemque domi-

178쪽

iro C. CORNELII TACITI norum statim acciperent. Postquam vero nationes in familiis habemus, quibus diversi ritus, extem sacra, aut nulla sunt, colluviem tam non nisi metu coercueris. At quidam insontes peribunt. Namis ex fuso exercitu, cum d cimus quisque fusti seritur, etiam strenui sortiuntur. Habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur.'

XLV. SENTENTIAE Cassii, ut nemo unus Onta ire ausus est, ita dionae voces respondebant,

numerum, aut aetatem, aut sexum, ac plurimonim indubiam innocentiam 'miserantium. Praevaluit tamen pars, quae supplicium decemebat: sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine saxa ac faces ' minitante. Tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter, quo damnati ad poenam ducebantur, militaribus praesidiis sepsit. Censuerat Cingonius amro, ut liberti quoque, qui sub eodem tecto fuissent, Italia deportarentur. Id a Principe prohibitum est, ' ne mos antiquus, quem misericordia non minuerat, per saevitiam intende

retur. '

XLVI. DAMNArus iisdem consulibus Tarquitius riscus repetundarum, Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio, qui accusatum ab eo Statilium Taurum, proconsulem ipsius, memi-

179쪽

ΑNNAL Iu LIB. XIV. 7rnerant. Census per Gallias asi Volusio, QSextio Africano, Trebellioque aximo acti sunt, aemulis inter se per nobilitatem Volusio atque Africano Trebellium dum uterque dedignatur,

supra tulere.

XLVII. O ANNO mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate, constantia, fama, in quantum, praeumbrante Imperatoris fastigio datur, clarus: adeo ut Nero aeger valetudine,, adulantibus circum, qui finem imperio adesse' dicebant, si quid fato pateretur,' responderit, habere subsidium rempublicam.' Rogantibus dehinc, in quo potissimum' addiderat, in Memmio Regulo.' Vixit tamen post haec Regulus, quiete defensus quia nova generis claritudine,

neque invidiosis opibus erat Gymnasium eo anno dedicatum a Nerone, praebitumque oleum. equiti ac senatui Graeca facilitate. XLVIII. . ARio, L. Asinio consulibus, Antistius praetor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa adversus Principem carmina factitavit, vulgavitque celebri convivio, dum apud Ostorium Scapulam epulatur. Exin a Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem precibus Tigellini soceri sui receperat, majestatis delatus est. Tum primum revocata ea lex credebaturque haud perinde exitium Antistio, quam Imperatori gloriam quaeri, ut condemnatus

180쪽

111 C. CORNELII TACITI a senatu, intercessione tribunicia morti eximeretur. Et chimistorius nihil audivisse' pro testimonio dixisset, adversis testibus creditum. Censuitque Junius arullus, consul designatus, adimendam reo praeturam, necandumque more

majorum.' Ceteris inde adsentientibus, artus Thrasea, multo cum honore Caesaris, acerrime increpito Antistio, ' non, quidquid nocens reus pati mereretur, id, egregio sub Principe,

με nulla necessitate obstricto senatu, statuendum

differuit; ' carnificem, laqueum pridem a lita esse poenas legibus constitutas, quibus sine judicum saevitia, & emim,rum infamia, supplicia decernerentur. Quin in insula, publicatis bonis, quo longius sontem vitam traxisset, is privatim miseriorem, publicae clementiae

maximum exemplum futurum.

XLIX. 1ΗΕRTA Thrasea servitium alioriim rupit postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam ei his iere, paucis exemptis in quibus adulatione promptissimus fuit A. Vitellius, optimum quemque jurgio lacessens, respondenti reticens, ut pavida ingenia solent.

At consules perficere senatd decretum non ausi, de consensu schipsere Caesari. Ille inter pudorem iram cunctatus, postremo rescripsit, nulla in- uria provocatum Antistium gravissimas intrincipem contumelias dixisse earum ultionem a

SEARCH

MENU NAVIGATION