C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ANNALIUM LIR. XIV. 183sionem' An quia veram progeniem en tibus Caesarum datura sit, malle populum Romanum tibicinis AEgyptii subolem Imperatorio fastigio induci' Denique, si id rebus conducat, libens, quam coactus, acciret dominam, vel consuleret securitati justa ultione. Et modicis remediis, primos motus consedisse: at, desperent uxorem Neronis fore Octaviam, illi

maritum daturos.'

LXII. Allius sermo, ad metum atque iram accommodatus, terruit simul audientem, accendit Sed parum valebat suspicio in servo,& quaestionibus ancillarum elusa erat. AErgo confessionem alicujus quaeri placet, cui rerum quoque novarum crimen adfingeretur. AEt visus idoneus malemae necis patrator, Anicetus, classi apud i- senum, Ut memoravi, praesectus, levi post admis. sum scelus gratia, dein graviore odio quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur. Igitur accitum eum Caesar operae prioris' admonet Solum incolumitati Ρrincipis adversus insidiantem matrem subvenisse: locum haud minoris gratiae instare, si conjugem

insensam depelleret nec manu aut telo opus. Fateretur Octavia adulterium. Occulta quidem ad praesens, sed magna ei praemia, secessius amoenos immittit: vel si negavisset, necem

intentat. Ille insita vecordia, facilitate pri

192쪽

i84 C. CORNELII TACITI rum flagitiorum, plura etiam, quam jussum erat, fingit, fateturque apud amicos, quos velut consilio adhibuerat rinceps. Tum in Sardiniam pellitur, ubi non inops exsilium toleravit, Wisto obiit. LXIII. AT NERO, praesectum in spem s ciandae classis corruptum, Vis incusatae paullo ante terilitatis' oblitus, abactos partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta,' edicto memorat insulaqueiandataria octaviam claudit. Non alia exsul visentium oculos majore misericordia adsecit Meminerant adhuc quidam Agrippinae a Tiberio recentio Juliae memoria obversabatur, a Claudio pulsae. Sed illis robur aetatis adfuerat. Laeta aliqua viderant, praesentem saevitiam melioris olim fortunae recordatione allevabant. Huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deducta in domum, in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per Venenum patre, statim fratre tum ancilla domina validior Poppaea non nisi in perniciem uxoris nupta postremo crimen omni exitio gravius. LXIV. A PUELLA, vicesimo aetatis anno, inter centuriones .milites, praesagio malorum jam vita exempta, nondum tamen morte acquiescebat Paucis dehinc interjectis diebus, mori jubetur cum jam viduam se, tantum sororem' testaretur, communesque Germanicos,''

193쪽

ANNALIUM LIB. XIV. 18sti postrem Agrippinae' nomen cieret, qua incolumi, infelix quidem matrimonium, sed sine exitio pertulisset.' Restringitur vinculis, venaeque ejus per omnes artus exsolvuntur; , quia pressus pavore sanguis tardius labebatur, praeservidi balnei vapore enecatur. Additurque atrocior saevitia, quod caput amputatum latumque in Urbem Poppaea vidit Dona ob haec templis decreta. Quod ad eum finem memoravimus, ut, quicumque casus temporum illorum, nobis vel aliis auctoribus, noscent, praesumptum habeant, quotiens fugas, caedes jussit rinceps, totiens grates deis aetas quaeque rerum secundarum olim, tum publica cladis insignia fuisse. Neque tamen silebimus, si quod senatusconsultum, adulatione novum, aut patientia postremum fuit. LXV. ODEM anno libertorum potissimos veneno intersecisse creditus est, Doryphorum, quasi adversatum nuptiis oppaeae Pallantem, quod immensam pecuniam longa senecta detineret. Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam, ut C. Ρisonis socium, sed validius a Seneca eodem crimine perculsus est. Unde Pisoni timor, orta insidiarum inmeronem magna moles, sed improspera.

195쪽

BREVIARIUM

rum rex, quem Corbulo caues, fortiter tamen, repressi. VI. Caesennius Paetus adventat, proprius Armeniae tuendae dux imperiti Numeritate rem perdit Corbulo ei,sed serὸ, -- currit. XVIII. Romae tropaea de Parthis decreta, integro adhuc lesio. IX. Senatusconsultum de Idyis adoptionibus. IXIII. Neroni si ex Puppae nascitur. Ingens, sed fluxa,

laetitia. Infans, quartum intra mensem δε-- functa, honorem divae obtinet. XXIV. -- thorum legati Romam veniunt, super retinenia Armenia irriti remittuntur; θ' bellum Corbuloni permissum. Armeniam iterum invadit, metuque Parthis injecto, ad conloquium ventum es Placuit arma poni, G Tiridaten diadema saluae Neronis submittere, nec nisi sonte ejus resumere. XXXII. Nationes Llium maritimarum in jus Latii transeatae

196쪽

I88XXXIII. Ner Neapoli canit in publico: Gmis luxu, libidine omnia uiuit. XXXV. Torquatus Silanus mori adigitur. XXXVIII. Urbs ardet, forte incertum, an dolo Priscialis qui patriae ruinis usus, auream domum

exseruit. XLIV. Chrisiani quaesitis is paenis adfecti, falso crimine incendii. ALA a suppliciis ludibria. XLVII. Prodita.

XLVIII Conjuratio in Neronem inita prodita, dure ejus C. Pisone. Multi inlusrium interempti, quos inter Lucanus G Seneca. LXXIV. Decreta dona S grates diis. Mensis Aprilis Neronis cognomentum accipit. Gesta haec annis paullo amplius tribus.

197쪽

INTEREA rex Parthorum Vologeses, cognitis Corbulonis rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum simul fratre Tiridate pulta, spretum Arsacidarum fastigium ire ultum volens; magnitudine rursum Romanain continui foederis reverentia, diversas ad curas trahebatur cunctator ingenio, desectione Hyrcanorum, gentis Validae, multisque ex eo bellis inligatus. Atque illum ambiguum novus insuper nuntius contumeliae exstimulat quippe egressus Armenia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac diuitiis, quam per latrocinia Vastaverat. Idque primores gentium aegre tolerabant: eo contemptionis descensum, ut ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate obsidis, tot per annos inter mancipia habiti.' Accendebat dolorem eorum onobazus, quem Penes

198쪽

iso C. CORNELII A cITI Adiabenum regimen, quod praesidium, aut unde peteret, ' rogitans. Jam de Armenia concessum .proxima trahi, nisi defendantiarthi levius servitium apud Romanos deditis, quam captis esse. ' Tiridates quoque regni profugus, per silentium, aut modice querendo gravior erat. Non enim ignavia, magna imperia

contineri virorum armorumque faciendum certamen. Id in summa fortuna aequius, quod validius. Et sua retinere, privatae domus de alienis certare, regiam laudem esse.'II IGITUR commotus his Vologeses concilium vocat,is proximum sibi Tiridaten constituit, atque ita orditur: Hunc ego, eodem mecum patre genitum, cum mihi, per aetatem, summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae deduxi, qui tertius potentiae gradus habetur: nam Medos acorus anteceperat videbarque contra vetera fratrum odiari certamina, familiae nostrae penates rite composuisses prohibent Romani, wpacem ipsis numquam prospere lacesi sitam, nunc quoque in exitium suum abrum iunt. Non ibo inficias aequitate quam sanguine causa quam armis, retinere parta majoribus malueram si cunctatione deliqui, virtute corrigam. Vestra quidem vis, gloria in integro est, addita modestiae fama quae neque summis mortalium spernenda est, Ma diis aesti-

199쪽

ΑΗNALIUM LIB. XV. I9rmatur.' Simul diademate caput Tiridatis evinxit promptam equitum manum, quae regem ex

more sectatur, Monesi, nobili viro, tradidit, adjectis Adiabenorum auxiliis mandavitque Tigranen Armenia exturbari,' dum ipse, positis adversus Hyrcanos discordiis, vires intimas, m lemque belli ciet, provinciis Romanis minitans. III. v va Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones duas cum Verulano Severo, & α-tio Bolano, subsidium Tigrani mittit, occulto praecepto, ' compositius cuncta, quam festinanti is,

agerent: ' quippe bellum habere, quam gerere, malebat Scripseratque Caesari, proprio duce opus esse, qui Armeniam defenderet Syriam, ingruente Vologese acriore in discrimine esse.'

Atque interim reliquas legiones pro ripa Euphratis locat tumultuariam provincialium manum

armat hostiles ingressus praesidiis intercipit. Et quia egena aquarum regio est, castella fontibus

imposita quosdam rivos congessi arenae abdidit. IV. EA DUM a Corbulone tuendae Syriae paran- tur, acto raptim agmine Moneses, ut famam sui praeiret, non ideo nescium, aut incautum, Tigr ne ostendit occupaverat Tigranocerta, urbem in pia defensorum, magnitudine moenium validam. Ad haec Nicephorius, amnis haud spe alenda latitudine, partem murorum ambit Ecducta ingens absia, qua fluvio dissidebatur. In

200쪽

is C. CORNELII A cIT Irantque milites; provisi ante commeatus: quorum subvectu pauci avidius progressi, Wrepentinis hostibus circumventi, ira magis, quam metU, ceteros accenderant. Sed artho ad exsequendas obsidiones nulla cominus audacia raris sagittis, neque clausos exterret, semet frustratur. Adiabent, cum promovere scalasin machinamenta inciperent, facile detrusi, moX, erumpentibus nostris, caeduntur. V. CORBULO tamen, quamvis secundis rebus suis, moderandum fortunae ratus, misit ad Vologesen qui expostularent vim provinciae inla, tam socium amicumque regem, cohorte R manas circumsideri omitteret potius obsidi nem, aut se quoque in agro hostili castra positurum.' asperius centurio, in eam legati

nem delectus, apud oppidum Nisibin, septem,

triginta millibus passuum a Tigranocerta dista tem adiit regem, mandata ferociter edidit. Vologesi vetusin penitus infixum erat, arma Romana vitandi nec praesentia prospere fluebant: irritum obsidium Mutus inani copiis Tigranes fugati, qui expugnationem sumpserant misit in Armeniam legiones Waliae pro Syria, paratae ultro inrumpere sibi imbecillum equitem p huli inopiaci nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum, aut frondosum. Igitur, metu abstruso, mitiora obtendens, ' missurum

SEARCH

MENU NAVIGATION