C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ΑNNALIO M LIB. XV. 193 ad Imperatorem Romanum legatos, super petenda Armenia, & firmanda pace,' respondet. Monesen omittere Tigranocerta' jubet; ipse

retro concedit.

VI HAEc plures, ut ' formidine regis, MCorbulonis minis patrata' ac magnifica extollebant. Alii ' occulte pepigisse ' interpretabantur; ut omisso utrimque bello,, abeunte Vologese, Tigranes quoque Armenia abscederet. Cur

enim exercitum Romanum a Tigranocertis deductum' Cur deserta per otium, quae bello defenderant is melius hibernavisse in extre- ma Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam 'in sede regni modo retenti Dilata prorsus

arma, ut Vologeses cum alio, quam cum Corbulone certaret Corbulo meritae tot per annos gloriae non ultra periculum faceret.' Nam, ut retuli, proprium ducem tuendae Armenia poposcerat, & adventare Caesennius aetus audiebatur jamque aderat, copiis ita divisis, ut quarta duodecima legiones, addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul Pontica, Galatarum Cappadociamque auxilia Paeto obedirent: tertia, .sexta, & decima legiones, priorque Syriae miles apud Corbulonem manerent. Cetera ex rerum usu sociarent, partirenturve. Sed neque Corbulo aemuli patiens; artus, cui satis ad

gloriam erat, si proximus haberetur, despiciebat

202쪽

i C. CORNELII TACITI gesta, nihil caedis aut praedae, usurpata n mine tenus urbium expugnationes' dictitans. Se tributa ac leges, , pro umbra regis, Romanum jus victis impositurum. VIL Sus 1 DEM tempus legati Vologesis, quos ad rincipem missis memoravi, revertere irritici bellumque propalam sumptum a Parthis nec Paetus detrectavit, sed duabus legionibus, quarum quartam Funisulanus Vettonianus eo in tempore, duodecimam Calavius Sabinus regebant, Armeniam intrat, tristi omine. Nam in transgressia Euphratis, quem ponte transmittebat, nulla palam causa, turbatus equus, qui consularia insignia gestabat, retro evasit. Hostaque, quae muniebantur, hibernaculis adsistens, semifacta

opera fuga perrupit, seque vallo extulit & pila militum arsere, magis insigni prodigio, quia Parthus hostis missilibus telis decertat. VIII CETERUM Paetus, spretis ominibus, necdum satis firmatis hibernaculis, nullo rei frumentariae provisu, rapit exercitum trans montem

Taurum, ' reciperandis,' ut ferebat Tigranocertis, vastandisque regionibus, quas Corbulo integras omisisset.' Et capta quaedam castella, gloriaequein praedae nonnihil partum, si aut gloriam cum modo, aut praedam cum cura habuisset. Longinquis itineribus percursando, quae obtineri nequibant, corrupto qui captus era, com-

203쪽

ΑNNALIO LIB. XV. 19smeatu, instante jam hieme, reduxit exercitum composuitque ad Caesarem literas, quasi

consecto bello, verbis magnificis, rerum Vacuas. IX INTERI Corbulo numquam neglectam

Euphratis ripam crebrioribus praesidiis insedit:&, ne ponti injiciendo impedimentum hostiles turmae afferrent, jam enim subjectis campis magna specie volitabant naves magnitudine praestantes, & connexas trabibus, ac turribus auctas,

agit per amnem, catapultisque, balistis proturbat barbaros, in quos saxa, hastae longius permeabant, quam ut contrario sagittarum actu adaequarentur. Dein pons continuatus collesique adversi per socias cohortes, post legionum castris occupantur, tanta celeritate & ostentatione virium, ut arthi, omisso paratu invadendae Syriae, spem omnem in Armeniam verterent. X. IEI artus, imminentium nescius, quintam legionem procul in onto habebat. Reliquas promiscuis militum commeatibus infirmaverat; donec adventare Vologesen magnois insenso agmine, auditum. Accitur legio duodecima, , unde famam aucti exercitus speraverat, prodita ita equentia qua tamen retineri castra, eludi Parthus tractu belli poterat, laeto aut in suis, aut in alienis consiliis constantia fuisset. Verum ubi a viris militaribus adversus urgentes casus firmatus erasi rursus, ne aliena sententiae indigens

204쪽

is C. CORNELII A cITI videretur, in diversa ac deteriora transibat. Et tunc relictis hibernis, non fossam, neque vallum sibi, sed corpora Marma in hostem data ' clamitans, duxit legiones, quasi proelio certaturus: deinde, amisso centurione, paucis militibus, quos visendis hostium copiis praemiserat, trepidus remeavit. Et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia, tria millia delecti

peditis proximo Tauri jugo imposuit, quo transitum regis arcerent. Alares quoque Pannonios,

robur equitatus, in parte campi locat. Conjunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi data in praesidium cohorte ac disperso milite, qui in uno habitus, vagum hostem promptius sustentavisset aegre compulsum ferunt, ut instantem Corbuloni lateretur nec a Corbulone properatum, quo gliscentibus periculis, etiam subsidii laus augeretur. Expediri tamen

itineri singula millia ex tribus legionibus,

alarios octingentos, parem numerum e cohortibus jussiit. XI. AT Vologeses, quamvis obsessa a telo itinera hinc peditatu, inde equite' accepisset, nihil mutato consilio, sed vi ac minis alares ex-

teiruit, legionarios obtrivit, Uno tantum centUrione Tarquitio Crescente turrim, in qua praesidium agitabat, defendere auso factaque saepius eruptione,, caesis, qui barbarorum propius suges

205쪽

ANNALIUM LIB. XV. 197grediebantur, donec ignium jactu circumvenire tur peditum si quis integer, longinqua, avia;

vulnerati, castra repetivere virtutem regis, saevitiam, copias gentium,' cuncta metu extollentes, facili credulitate eorum, qui eadem pavebant. Ne dux quidem obniti adversis, sed cuncta militiae munia deseruerat, missis iterum ad Corbulonem precibus, veniret propere, signa, aquilas, nomen reliquum infelicis

exercitsi tueretur se fidem interim, donec vita suppeditet, retenturos.

XII. ILLE interritus, parte copiarum apud Syriam relicta, ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum commeatibus non egenum, regionem Commagenam, exin Cappadociam, inde Armenios petivit. Comitabantur exercitum praeter alia sueta bello, magna vis camelorum onusta frumenti, ut simul hostem

famemque depelleret. Ῥrimum e perculsis Pactium, primi pili centurionem, obvium habuit, dein plerosque militum quos diversas fugae causas obtendentes, redire ad signa, clementiam Paeti experiri' monebat se nisi victoribus immitem esse. Simul suas legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam ostendere Non vicos aut oppida Armeniorum, sed castra Romana, duasque in iis

legiones pretium laboris peti. Si singulis ma-

206쪽

is C. CORNELII A cITInipularibus praecipua servati civis corona imperatoria manes tribueretur, quod illud

quantum decus, Ubi par eorum numerus adi-

pisceretur, qui attulissent salutem, qui accepissent λ' His atque talibus in commune alacres, Merant quos pericula fratrum, aut propinquorum propriis stimulis incenderent continuum diu noctuque iter properabant. XIlI. Eouu intentius Vologeses premere obsessos, modo vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas defendebatur, adpugnare, propius incedens, quam mos arthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret At illi vix contuberniis extracti nec aliud quam munimenta propugnabant pars jussu ducis, Walii propria ignavia, ut Corbulonem opperientes, ac si vis ingrueret, provisis exemplis Caudinae ac Ν mantinae cladis Neque eamdem vim Samniti- bus Italico populo, aut oenis, Romani imperii aemulis. Validam quoque, laudatam antiquitatem, quotiens fortuna contra daret, saluti consuluisse.' Qua desperatione exercitus dux subactus, primas tamen literas ad Vologesen, non supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanae di- tionis, aut subjectis regi, quem Imperator delegisset, hostilia faceret Pacem ex aequo tilem. Nec praesentia tantum spectaret. Ipsum

207쪽

ANNALI tr. Lia. v. 9ρ adversus duas legiones, totis regni viribus advenisse a Romanis orbem terrarum reliquum, quo bellum juvarent 'XIV. AD EA Vologeses, nihil pro causa, sed opperiendos sibi fratres, Pacorum ac Tiridaten,' rescripsit: illum locum tempusque consilio destinatum, quo de Armenia cernerent: adjecisse deos dignum Arsacidarum, simul de legionibus Romanis statuerent.' Missi posta aeto nuntii, wregis conloquium petitum, qui Vasacen, praesectum equitatus, ire jussit. Tum Paetus, ' Lucullos Pompeios. si qua Caesares

'obtinendae donandaeve Armeniae egerant: V Vasaces, imaginem retinendi largiendive penes nos, vim penes arthos' memorat. AEt multum invicem disceptato, Monobazus Adiabenus

in diem posterum testis iis, quae pepigissent, adhibetur Placuitque liberari obsidio legiones, decedere omnem militem finibus Armeniorum, castellaque, commeatus arthis

aradi. Quibus perpetratis copia Vologesi fieret, mittendi ad Neronem legatos. XV. INTER1 flumini Arsaniae is castra praefluebat pontem imposuit, specie sibi illud iter expedientis. Sed arilii, quasi documentum victoriae jusserant namque iis usui fuit. Nostri per diversum ere. Addidit rumor, sub jugum missas legiones,Vis alia ex rebus infausis,

208쪽

Eoo C. CORNELII A cITI quonam simulacrum ab Armeniis usurpatum est. Namque munimenta ingressi sunt, antequam agmen Romanum excederet circumstetere vias, captiva olim mancipia, aut umenta agnoscentes, abstrahentesque Raptae etiam vestes, retenta arma, pavido milite, concedente, nequa proelii causa exsisteret Vologeses, armis corporibus caesorum aggregatis, quo cladem nostram testaretur, visu fugientium legionum abstinuit Fama moderationis quaerebatur, postquam superbiam expleverat. Flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus quisque regem, vi

equorum perrupere, quia rumor incesserat, pontem cessurum oneri, dolo fabricantium.' Sed

qui ingredi ausi sunt, validum, dum intel

lexere.

XVI. CETERu obsessiis adeo suppeditavisserem frumentariam constitit, ut horreis ignem injicerent contraque prodiderit Corbulo, Farthos inopes copiarum , pabulo attrito, relicturos oppugnationem, neque se plus tridui citinere abfuisse.' Adjecit, jurejurando aeti cautum apud signa, adstantibus iis, quos testificando rex misisset, neminem Romanum Armeniam ingressiurum, donec referrentur literae Neronis, an paci annueret.' Quae ut augendae infamiae composita, sic reliqua non in obscuro habentur: una die quadraginta millium spatium

209쪽

ΑNNALIUM LIB. XV.

emensum esse aetum, desertis passim sauciis; neque minus deformem illam fugientium trepidationem, quam si terga in acie venissent. Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius, non eam speciem insignium, armorum praetulit, ut diversitatem exprobraret. testimanipuli, ac vicem commilitonum miserantes, ne lacrimis quidem temperare vix prae eiu

usurpata consalutatio. Decesserat certamen virtutis, ambitio gloriae, felicium hominum aflectus sola misericordia valebat,is apud minores

XVII. Ducu inter se brevis sermo secutus est, hoc conquerente cirritum laborem potuisse bellum fuga arthorum finiri.' Ille integra utrique cuncta' respondit, conver- terent aquilas, wjuncti invaderent Armeniam, abscessu Vologesis infirmatam.' Non ea Imperatoris habere mandata,' Corbulo periculo legionum commotum, e provincia egrensum. Quando in incerto habeantur Parthorum conatus, Syriam repetiturum. Sic quoque op- timam ortunam orandam, ut pedes consectus spatiis itinerum, alacrem, facilitate camporii praevenientem equitem adsequeretur. Exin aetus per Cappadociam hibernavit. At Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detraheret castella trans Euphraten amnemque, ut

210쪽

ror C. CORNELII A cITI olim, mediiim faceret.' Ille, Armeniam quoque diversis praesidiis vacuam fieri' expostulabat. Et postremo concessit rex dirutaque, quae ultra Euphraten communierat Corbulo;

Armenii sine arbitro relicti sunt. XVIII. A ROMAE tropaea de Parthis arcusque medio Capitolini montis sistebantur, decreta ab senatu, integro adhuc bello, neque tum omissa, dum aspectu consulitur, spreta conscientia. Quin

dissimulandis rerum externarum curis, ero frumentum plebis, vetustate corruptum, in Tiberim jecit, quo securitatem annonae sustentaret:

cujus pretio nihil additum est, quamvis ducentas

ferme naves portu in ipso violentia tempestatis,ti centum alias, Tiberi subvectas, sonuitus ignis absumpsisset. Tres dein consulares, L. isonem, Ducennium Geminum, ompeium Paullinum vectigalibus publicis praeposuit, cum insectatione priorum rincipum, qui gravitate

sumptuum justos reditus anteissent se annuum sexcenties sestertium reipublicae largiri. XIX. ERO REBυ ERAT 1 tempestate pravissimus mos, cum propinquis comitiis, aut sorte provinciarum, plerique orbi fictis adoptionibus adsciscerent filios, praeturasque provincias inter patres sortiti, statim emitterent manu, quos adoptaverant. Magna cum invidia senatum adeunt, cius naturae, labores educandi, adversus fraudem

SEARCH

MENU NAVIGATION