장음표시 사용
221쪽
ANNALIU LIB. XV. et Istudinem, divum Augustum abavum serebat. Jussi accusatores objicere prodigum largitionibus meque aliam spem, quam in novis rebus esse quin nec ignobiles habere, quos ab epistolis, libellis, rationibus appellet, nomina summae curae, meditamenta.'' Tum intimus quisque libertorum vineti abreptique. AEt cum damnatio instaret, brachiorum venas Torquatus interscidit, secutaque Neronis oratio ex more: Quamvis sontem .desensioni merito diffsum, victurum tamen fuisse, si clementiam judicis exspectasset.' XXXVI. ΝΕ multo post omissa in praesens Achaia causae in incerto fuere Urbem revisit; provincia Orientis, maxime AEgyptum, secretis imaginationibus agitans. Dehinc edicto testificatus, non longam sui absentiam, .cuncta in republica perinde immota ac prospera fore;''super ea prosectione adiit Capitolium. Illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum inis hi,
repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi 'curas amore patriae leviores' dictitans. si disse maestos civium vultus, audire secretas que-
rimonias, quod tantum aditurus es et iter, cujus ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum ortuita aspectu Principis refoveri.
222쪽
ai C. CORNELII A cITrΕrgo, ut in privatis necessitudinibus proxima pignora praevalerent, ita populum Romanum vim plurimam habere L parendumque retinenti. Haec atque talia plebi volentia fuere, voluptatum cupidine, , quae praecipua cura est,
rei frumentariae angustias, si abesset, metuenti. Senatus primores in incerto erant, procul ancoram atrocior haberetur dehinc, quae natura magnis timoribus, deterius edebant, quod eve
XXXVII. Ips quo fidem adquireret, nihil usquam perinde laetum sibi publicis locis struere
convivia, totaque Urbe quasi domo uti. Et celeberrimae luxu famaque epulae λεre, quas a Tim- lino paratas, ut exemplum, reseram, ne saepius eadem prodigentia narranda sit. Igitur in stagno Agrippae fabricatus est ratem, cui superpositum
convivium aliarum tractu navium moveretur:
naves auro ebore distinctae remigesque exoleti, per aetates & scientiam libidinum componebantur. Volucresin feras diversis e terris, animalia maris Oceano abusque petiverat. Crepidinibus stagni lupanaria adstabant, inlustribus feminis completa: contra scorta visebantur, nudis corporibus Jam gestus motusque obsceni; , postquam tenebrae incedebant, quantum juxta nemoris, & circumjecta
tecta, consonare cantu, luminibus clarescere.
Ipse per licita atque inlicita foedatus, nihil flagitii
223쪽
reliquerat, quo curruptior ageret nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege, cui nomen 'thagorae fuit, in modum sollemnium conjugi-oium denupsisset. Inditum Imperatori flammeum, visi auspices, dos .genialis torus,in faces nuptiales cuncta denique spectata, quae etiam in semina nox operit. XXXVIII. SE Qui τυ clades, sorte, an dolo
Principis incertum nam utrumque auctore prodidere sed omnibus, quae huic Urbi per violentiam ignium acciderunt, gravior atque atrocior. Initium in ea parte Circi ortum, quae Palatino Caelioque montibus contigua est. Ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat, quo flamma alitur, simul coeptus ignis, statim validus, ac vento citus, longitudinem Circi corripuit. Neque enim domus munimentis septae, vel templa muris cincta, aut quid aliud morae interjacebat. Impetu pervagatum incendium, plana primum, deinde in edita adsurgens, rursus inseriora populando anteiit remedia velocitate mali, obnoxia Urbe arctis itineribus hucque Milhic flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit. Ad hoc lamenta paventium feminarum, fessa senum
aut rudis pueritiae aetas, quique sibi, quique aliis
consulebant, dum trahunt invalidos, aut opperiuntur, pars morans, par festinans, cuncta impediebant: & saepe, dum in tergum respectant, late
224쪽
ai C. CORNELII A cIT Iribus aut fronte circumveniebantur vel si in proxima evaserant, illis quoque igni correptis, etiam, quae longinqua crediderant, in eodem casu. reperiebantur. ostremo, quid vitarent, quid peterent ambigui, complere vias, sterni per agros: quidam amissis omnibus fortunis diurni quoque victus, alii caritate suorum, quos eripere nequi- Verant, quamvis patente effugio, interiere. Nec quisquam defendere audebat, crebris multorum minis restinguere prohibentium; quia alii palam faces jaciebant, atque sibi esse auctorem vociferabantur; sive ut raptus licentius exercerent,
XXXIX. Eoo tempore Nero, Antii agens, non ante in Urbem regressus est, quam domui ejus, qua palatium & Maecenatis hortos continua-Verat, ignis propinquaret. Neque tamen sisti potuit, quin & palatium .domus, .cuncta circum haurirentur. Sed solatium populo exturbato profugo campum Martis, ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos, patefecit subitaria aedificia exstruxit, quae multitudinem inopem acciperent. Subvectaque utensilia ab ostia, propinquis municipiis Pretiumque frumenti
minutum, usque ad ternos nummos. Quae, quamquam popularia, in irritum cadebant, quia pervaserat rumor, ipso tempore flagrantis Urbis, 'inisse eum domesticam scenam, & cecinisse Tro
225쪽
ANNALIUM LIB. XV. 2I7janum excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem. XL. Ex To demum die apud imas Esquilias, finis incendio factus, prorutis per immensum aedificiis, ut continuae violentiae campus, Qvelut
Vacuum caelum occurreret. Nec dum posito metu redibat, haud levis, rursum grassatus, ignis, patulis magis Urbis locis, eoque strages hominum minor delubra deum, porticus amoenitati dicatae, latius procidere. hisque infamiae id incendium habuit, quia praediis Tigellini milianis
proruperat. Videbaturque Nero condendae Urbis novae, .cognomento suo appellandae gloriam quaerere. Quippe in regiones quatuordecim Roma dividitur quarum quatuor integrae manebant, tres solo tenus dejectar septem reliquis pauca tectorum vestigia supererant, lacerain semiusta. XLI. DoMuuM, insularum templorum, quae amissa sunt, numerum inire haud promptum fuerit: sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae, Magna ara fanumque, quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, aedesque Statori Jovis vota Romulo Numaeque regia, delubrum Vestae cum penatibus populi Romani, exusta. Jam opes tot victoriis quaesitae, Graecarum artium decora, exin monimenta ingeniorum antiqua, incorrupta. Quamvis in ramia resurgentis Urbis pulchritudine, multa seni.
226쪽
si C. CORNELII A cIT 1 Ore meminerant, quae reparari nequibant. Fuεω qui adnotarent, xiv Kalendas Sextiles principium incendi hujus ortum, quoin Senones captam urbem inflammaverant. Alii eo usque Cura progressi sunt, ut totidem annos mensesque, dies
inter utraque incendia numerent.
XLII. CETERUM ero usiis est patriae ruinis, exstruxitque domum, in qua haud perinde gemmae, aurum miraculo essent, solita pridem, ετ luxu Vulgata, quam arvain stagna, in modum solitudinum hinc silvae, inde aperta spatia, & pros. pectus magistris, machinatoribus Severo Celere, quibus ingenium, audacia erat, etiam
quae natura denegavisset, per artem tentare, Quiri-hus Principis inludere. Namque ' ab lacu Averno navigabilem sessam usque ad ostia Tiberim, depressuros' promiserant, squalenti litore, aut per montes adversos. Neque enim aliud hu- naidum gignendis aquis occurrit, quam Pomptinae paludes cetera abrupta, aut arentia a si perrumpi possent, intolerandus labor, nec satis causae. Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor, estbdere proxima Averno juga connixus est; manentque vestigia irritae spei. XLΙΙΙ. CETERυM, Urbis quae domui supere. rant, non, ut post Gallica incendia, nulla distinctione, nec passim erecta sed dimensis vicorum
ordinibus,in latis viarum spatiis, cohibitaque aedifi,
227쪽
ANNALIUM LIB. XV. aryciorum altitudine, ac patefactis areis additisque porticibus, ita frontem insularum protegerent. Ea porticus mero tua pecunia exstructurum, purgatasque areas dominis traditurum,'
pollicitus est Addidit praemia pro cujusque omdine,, rei familiaris copiis finivitque tempus, intra quod effectis domibus, aut insulis, adipiscerentur. Ruderi accipiendo Ostienses paludes' destinabat, itique naves, quae frumentum Tiberi subvectassent, onusta rudere decurrerent.
AEdificiaque ipsa certa sui parte, sine trabibus, saxo Gabino Albanove solidarentur quod is lapis ignibus impervius est . Iam aqua privatorum licentia intercepta, quo largior, & pluribus locis in publicum flueret, custodes: subsidia reprimendis ignibus, in propatulo quinque haberet; nec communione parietum, sed propriis quaeque muris ambirentur.' ex utilitate accepta, decorem quoque novae Urbi attulEre. Erant tamen qui crederent, veterem illam formam salubritati magis conduxime, quoniam angustiae itinerum, altitudo tectorum non perinde solis vapore per mperentur. At nunc patulam latitudinem, nulla umbra defensam, graviore aestu ardescere. XLIV. ET MAEc quidem humanis consiliis providebantur. Mox petita diis piacula, aditique
Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano
228쪽
aeto C. CORNELII A cITI Cereri Proserpinaeque, ac propitiata Iuno per m tronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare unde hausta aqua, templum, simulacrum deae prospersum est; sellisternia ac pervigilia celebravere seminae, quibus mariti erant. Sed non ope humana, non largitionibus Principis, aut deum placamentis, decedebat 4nfamia, quin jussum incendium crederetur. Ergo abole
do imori Nero subdidit eos, quaesitissimis poenis adfecit, quos per flagitia invisos, vulgustavrisianos appellabat. Auctor nominis ejus CHRIs-Tus, Tiberio imperitante, per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat. Repress que in praesens exitiabilis superstitio rursus erumpebat, non modo per Judaeam, originem ejus mali, sed per Urbem etiam, quo cuncta undique
atrocia, aut pudenda, confluunt, celebranturque.
Igitur primo correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens, haud perinde in crimine incendii, quam odio humani generis convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut
ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus aflixi, aut flammandi, atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, mircense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi, vel curriculo insistens. Unde quamquam adversus sontes, novissima exempla meritos.
229쪽
ANNALIUM LIB. XU. et Imiseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius absunierentur. XLV. INTEREA conserendis pecuniis pervastata
Italia, provinciae eversae, sociique pomli, quae
civitatum liberae vocantur. Inque eam praedam
etiam dii cessere, spoliatis in Urbe templis, egestoque auro, quod triumphis, quod votis, omnis
populi Romani aetas prospere, aut in metu, sacraverat. Enimvero per Asiam atque Achaiam non dona tantum, sed simulacra numinum abripiebantur, missis in eas provincias Acrato ac Secundo Carinate. Ille libertus, cuicumque flagitio promintus hic Graeca doctrina ore tenus exercitus, animum bonis artibus non induerat. Ferebatur Seneca, quo invidiam sacrilegii a semet averteret, longinqui ruris secessum oravisse , postquam non concedebatur, ficta Valetudine, quasi aeger nervis, cubiculum non egressus. ' Tradidere quidam, venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, paratum, jussu Neronisci vitatumque a Seneca proditione liberti, seu propria formidine, dum persimplici victu, agrestibus pomis, ac, si sitis admoneret, profluente
XLVI PER DEM tempus gladiatores, apud oppidum Praeneste, tentata eruptione, praesidio militis, qui custos adesset, coerciti sunt jam Spartacum, vetera mala' rumoribus ferente
230쪽
aeta C. CORNELII A cITI populo, ut est novarum rerum cupiens pavidus que Nec multo post clades rei navalis accipitur,
non bello quippe haud alias tam immota pax
sed certum ad diem in Campaniam redire classem Nero jusserat, non exceptis maris casibus. Ergo gubernatores, quamvis saeviente pelago a Formiis movere,in gravi Africo, dum promontorium Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus impacti, triremium plerasque, minora navigia passim amiserunt. XLVII. 1N anni vulgantur prodigia imminentium malorum nuntia. Vis fulgurum non alias crebrior, sidus cometes, sanguine in.
lustri semper Neroni expiatum. Bicipites hominum aliorumve animalium partus abjecti in pu licum, aut in sacrificiis, quibus gravidas hostias
immolare mos est, reperti. Et in agro Placentino, viam propter natus vitulus, cui caput in crure esset Secutaque haruspicum interpretatio: p rari rerum humanarii aliud caput sed non fore validum, neque occultum quia non in utero repressum, at iter juxta editum sit.' XLVIII. IN ΕυNT deinde consulatum Silius Nerva, Atticus Vestinus, coepta simul Maucta, conjuratione, in quam certatim nomina dederant, senatores, eques, miles, feminae etiam, cum odio Neronis, tum favore in C. Ρisonem. Calpurnio genere ortus, ac multas insignesque familias pa-