C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ANNALIUM LIB. XII. 73tidio Cumano, cui pars provinciae habebatur: ita divisis, ut huic Gallisorum natio, Felici Samaritae parerent, discordes olim tum contemptu regentium minus coercitis odiis. Igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias, Waliquando proeliis congredi, spoliaquein praedas ad procuratores reserre. Hique primo laetari, mox gliscente pernicie, cum arma militum interjecissent, caesi milites Arsissetque bello provincia, ni Quadratus, Syria rector, subvenisset. Nec diu adversus Judaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum, quin capite poenas luerent Cumanus, Felix cunctationem adserebant, quia Claudius, causis rebellionis auditis, jus statuendi etiam de procuratoribus ded rat. Sed Quadratus Felicem inter judices oste lavit, receptum in tribunal, quo studia accusantium deterrerentur. Damnatusque flagitiorum, quae duo deliquerant, Cumanus; quies prO- vinciae reddita. . NE multo post agrestium Cilicum nati nes, quibus Clitarum cognomentum, saepe, alias

commotae, tunc Trosobore duce, montes asperos

castris cepere. Atque inde decursu in litora, aut urbes, vim cultoribusi oppidanis, ac plerumque in mercatores navicularios audebant obsessaque civitas Anemuriensis missi e Syria in subsidium equites, cum praesecto Curtio Severo, tur,

82쪽

C. CORNELII TACITIbantur quod duri circum loci, peditibusque ad pugnam idonei, equestre proelium haud patiebantur. Dein rex ejus orae Antiochus blandimentis adversus plebem, fraude in ducem, cum barbarorum copias dissociasset, Trosobore paucisque primoribus interfectis, ceteros clementia composuit. LVI SUB idcm tempus, inter lacum Fucinum amnemque Lirin, perrupto monte, qii magnificentia operis a pluribus viseretur, lacu in ipso navale proelium adornatur ut quondam Augustus, structo cis Tiberim stagno, sed levibus navigiis, minore copia ediderat. Claudius triremes quadriremesque & undeviginti hominum millia armavit; cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent: Clamen spatium amplexus, ad vim remigii, gubernantium artes, impetusque navium .proelio solita. In ratibus praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis, ex quis catapulta balistaeque tenderentur. Reliqua lacus, classiarii tectis navibus obtinebant. Ripas, colles, ac montium edita in modum theatri, multitudo innumera complevit, proximis

e municipiis, Walii Urbe ex ipsa, visendi cupidine, aut officio in Principem. Ipse insigni paludamento, neque procul Agrippina chlamyde aurata praesedere. Pugnatum, quamquam inter sontes, fortium virorum animo ac post multum vulnerum, occidioni exempti sunt.

83쪽

Α, ID B. XIL 7s LVII. Eo perfecto spectaculo, apertum aqUarum iter. Incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus ima vel media Eoque, tempore interjecto, altius effossi specus contrahendae rursus multitudini gladiatorum spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam. Quin convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens, proxima trahebat, convulsis ulterioribus, aut fragores sonitu exterritis. Simul

Agrippina trepidatione rincipis usa ministrum

operis Narcissur incusat ' cupidinis, ac praedarum.' Nec ille reticet, impotentiam muliebrem nimiasque spes ejus' arguens. LVIII. D. JUNio, in Haterio consulibus, sexdecim annos natus Nero Octaviam, Caesaris filiam, in matrimonium accepit. Utque studiis honestis, weloquentiae gloria nitesceret causa Iliensium suscepta, ' Romanum Troja demissum Juliae stirpis auctorem neam,' aliaque haud procul

fabulis vetera facunde exsecutus, perpetra ut Ilienses omni publico munere solverentur.' ΕΟ-dem oratore, Bononiensi coloniae igni haustae subventum, centies sestertii largitione. Redditur Rhodiis libertas, adempta saepe aut firmata, prolat bellis externis meruerant, aut domi seditione deliquerant tributumque Apamensibus, terrae motu convulsis, in quinquennium remistim.

84쪽

C. CORNELII A cITI LIX. AT CLAu Dius saevissima quaeque promere adigebatur ejusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem, hortis ejus

inhians, pervertit, accusante Tarquitio Prisco Legatus is Tauri Africam imperio proconsulari regentis, postquam revenerant, paUca repetundarum crimina,' ceterum magicas superstitiones' objectabat Nec ille diutius falsum accusatorem, indignasque sordes perpessus, vim vitae suae attulit, ante sententiam senatus Tarquitius tamen curia exactus est quod patres odio delatoris, contra ambitum Agrippinae pervicere. LX EODEΜ anno saepius audita vox Principis, parem vim rerum habendam a procuratoribus suis judicatarum, ac si ipse statuisset.' Ac ne fortuito prolapsus videretur, senatus quoqUe consulto cautum plenius, quam antea, uberius.

Nam divus Augustus, apud equestres, qui AEgypto praesiderent, lege agi decretaque eorum proinde haberi' jusserat, lac si magistratus Romani constituissent mox alias per provincias, in Urbe pleraque concessa sunt, quae olim a praetoribus noscebantur. Claudius omne jus tradidit, de quo totiens seditione, aut armis, certatum, cum Semproniis rogationibus

equester ordo in possessione judiciorum locaretur: aut rursum Servilia leges senatui judicia redderent Mariusques Sulla olim de eo vel praecipue

85쪽

hellarent. Sed tunc ordinum diversa studia is quae vicerant, publice valebant. C. Oppius, Cornelius Balbus primi Caesaris opibus potuere conditiones pacis, arbitria belli tractare. Matios posthac, Vedios, cetera equitum Romanorum praevalida nomina, referre nihil attinuerit; cum Claudius libertos, quos rei familiari praesecerat, sibique, legibus adaequaverit. LXI. ET DL 1 dein de immunitate Cois tribuenda.' Multaque super antiquitate eo-riam' memoravit: Argivos, vel Coeum Latonae parentem, vetustissimos insulae cultores:

mox adventu fisculapii artem medendi inla- tam maximeque inter posteros ejus celebrem fuisse,' nomina singulorum reserens,, quibus

quisque aetatibus viguisment. Quin etiam dixit

Xenophontem, cujus scientia ipse uteretur, eadem familia ortum precibusque ejus dandum, ut omni tributo vacui in posterum Coi sacram tantum dei ministram insulam colerent. Neque dubium habetur, multa eorumdem in populum Romanum merita, sociasque victorias potuisse tradi. Sed Claudius facilitate solita, quod uni concesserat, nullis extrinsecus adjumentis velavit.

LXII. AT BYZANT11, data dicendi copia, cum magnitudinem onerum' apud senatum deprecarentur, cuncta repetivere orsi scedere,

86쪽

8 C. CORNELII TACITI quod nobiscum icerant, qua tempestate bellavimus adversus regem acedonum, cui ut degeneri, Pseudophilippi vocabulum impositum.' Missas' posthac copias in Antiochum, Persen, Aristonicum .piratico bello adjutum An-- tonium; ' memorabant quaeque Sullae, aut iucullo, aut Pompeio obtulissent.' Mox recentia in Caesares merita, quando ea loca insiderent, quae transmeantibus terra marique ducibus, exercitibusque, simul vehendo commeatu opportuna forent.' LXIII. NAMuar arctissimo inter uropana Asiamque divortio Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus Pythium Apollinem

consulentibus, ibi conderent urbem,' redditum oraculum est quaererent sedem, caecorum

terris adversam.' Ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores illuc advecti, praevisa locorum utilitate, pejora legis ient. Quippe Byzantium sertili solo, fecundoque mari, quia vis piscium innumera onto erumpens,, obliquis subter undas saxis exterrita, omisi alterius litoris flexu hos ad portus desertur. Unde primo quaestuosi, opulenti; post magnitudine onerum urgente, finem aut modum' orabant, adnitente Principe, qui Thracio Bosporanoque bello recens fessos, juvandosque' retulit. Ita tributa in quinquennium remis a.

87쪽

ANNALIUM LIB. XII. 79 LXIV. . As1Nio, Manio Acilio consulibus, mutationem rerum in deterius portendi, cognitum est crebris prodigiis Signa ac tentoria militum igne caelesti arsere Fastigio Capitolii examen apium insedit Bisormes hominum partus :& suis fetum editum, cui accipitrum ungues inessent. Numerabatur inter ostenta, deminutus omnium magistratuum numerus, quaestore, aedili, tribuno, ac praetore, consule, paucos intra

menses defunctis. Sed in praecipuo pavore Agrippina vocent Claudii, quam temulentus ecerat, fatale sibi, ut conjugum flagitia surret, deinpUniret, ' metuens, agere, celerare statuit,

perdita prius Domitia Lepida, muliebribus causis: quia Lepida minore Antonia genita, avunculo Augusto, Agrippinae sobrina prior, ac neii mariti ejus, soror, parem sibi claritudinem credebat:

nec forma aetas, opes multum distabant .utraque impudica, infamis, violenta liaud minus vitiis aemulabantur, quam si qua ex fortuna proopera acceperant. Enimvero certamen acerrimum, amita potius, an mater, apud Neronem praevaleret. Nam Lepida blandimentis ac largitionibus juvenilem animum devinciebat truci contra ac minaci Agrippina, quae filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.

V. CETERu objecta sunt quod conjugium Principis devotionibus petivisset, quod-

88쪽

8o ORNELII A cITI que parum coercitis per Calabriam servoriam agminibus pacem Italiae turbaret haec mors indicta, multum adversante Narcis , qui,

Agrippinam magis magisque suspectans, prompsisse inter proximos ferebatur certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum, seu Nero potiretur Verum ita de se meritum Caesarem, ut vitam usui ejus impenderet. Convictam Messalinam, Silium. lares iterum accusandi causas esse, si Nero imperitaret. Britannico succes re nullum rincipi meritum ac novercae insidiis domum omnem convelli, majore

flagitio, quam si impudicitiam prioris conjugis

reticuisset quamquam ne impudicitiam quidem nunc abesse, allante adulter, ne quis ambigat, decus, pudorem, corpus, uncta regno viliora habere. Haec atque talia dictitans. amplecti Britannicum, robur aetatis quam maturrimum ' precari modo ad deos, modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris ini- micos depelleret: matris etiam interfectores

ulcisceretur.

LXVI. IN TANTA mole curarum, Claudius valetudine adversa corripitur, refovendisque viribus mollitie caeli, salubritate aquarum, Sinuessam pergit. Tum Agrippina, sceleris olim certa, oblatae occasionis propera, nec ministrorum egens, de genere veneni consultavit: ne repentino,

89쪽

ANNALIUM Lis XII 8t praecipiti facinus proderetur; si lentum, tabidum delegisset, ne admotus supremis Claudius, dolo intellecto, ad amorem filii rediret Exquisitum aliquid' placebat quod

turbaret mentem, mortem differret.' Deligitur artifex talium, vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata, diu inter instrumenta regni habita. Rus mulieris ingenio paratum virus, cujus minister e spadonibus fuit Halotus inserre epulas, explorare gustu solitus.

LXVII. AD Eouar cuncta mo pernotUere,

ut temporum illorum scriptores prodiderint, cinfusum delectabili cibo boletorum Venenum; nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane Claudii, an vinolentia.' Simul soluta alvus subvenisse videbatur. Igitur exterrita Agrippina, quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia, provisam jam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet. Ille tamquam nisus evomentis adjuvaret, pinnam rapido veneno inlitam faucibus ejus demisisse creditur haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragicum praemio.

LXVIII. Voc ARATUR interim senatus votaque pro incolumitate Principis consules, sacerdotes nun pabant, cum jam exanimis vestibus sementis obtegeretur, dum res firmando Neronis imperio componuntur. Iam primum Agrip-

90쪽

8 C. CORNELI ITA cITI, &c. pina, velut dolore victais solatia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem' appellare, ac variis artibus demorari, ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque, Octaviam, sorores ejus, attinuit, cunctos aditus

custodiis clauserat crebroque vulgabat ire in melius valetudinem Ρrincipis,' quo miles bona in spe ageret, tempusque prosperum ex monitis

Chaldaeorum adVentaret.

LXIX. TUN medio diei, tertium ante Idus Octobris foribus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest. Ibi monente raefecto, festis vocibus exceptus, inditur lecticae. Dubitavisse quosdam ferunt, respectantes, rogitantesque ubi Britannicus esset V mox, nullo in diversum auctore, quae offerebantur secuti sunt. Inlatusque castris Nero, congruentia tempori praefatus, promisso donativo, ad exemplum paternae largitionis, Imperator consalutatur. Sententiam militum secuta patrum consultari nec dubitatum est apud provincias Caelestesque honores Claudio decernuntur, citineris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam. Testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio privignus injuria Minvidia animos vulgi turbareto

SEARCH

MENU NAVIGATION