De Lycurgo: Thesis

발행: 연대 미상

분량: 172페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

tates omnes hereditari quodam jure a quibusdam familiis, caeteris exclusis, occupantur . In his autem immorari quid prodest, quum nobis unico propositum sit mera Lycurgi instituta conside raro Ab eo creata suisse Spartanorum comitia vix quiSquam contendat, quum, ut apud caeteros Graeciae populos, ita apud Dorienses publicas couciones exstitisse compertum habeamus ' eas autem ab illo ad certam quamdam normam redacta fuisse, multoque majori potestate donatas, longior illa rhetr monet, quos nobis a tantum lycurges constitutioni cognoscendae profuit'. Heroicis enim temporibus in concionem

Vocabatur populus, non tam ut Sententiam Suam proferret, quam ut quid rex decreverit resciret Adde quod tum demum edicebatur conventus, quum id regi principibusve placuerat. Eam Lycurgus concionem jussit exiguis temporum

intervallis, quoque mense conVocari, ρα εξ οας ἀ-ελ-λαζειν, ut dicit rhetra, id est, ut videtur, quoties luna implebatur. Quin ipsum locum quo haberetur conci destnivit,

μαα Βαβύκας καὶ Κουακιῶνος Inter criticos quidem de horum verborum significatione multum disceptatum eSSejam Vidimus; quanquam autem gratum oret accurate locum dignoscere ubi congregabatur Spartanus

populus, illud praesertim nostra interest ex his verbis didicisse, Lycurgum legem tulisse, ne alibi atque intra

132쪽

1 6 DE LYCURGO

fines urbis c0mitia fierent. Haec enim significatio Vocabulorum μεταξύ αβυ-ας καὶ Κνααωνος Adde quod illud argumentum haud parvi momenti esse videtur, ut eorum resellatur opinio qui perloecos concioni participes fuisse contenderunt quo enim modo illi e longinquis Laconis partibus in urbem, desertis negotiis, ad jus exercendum, quoties coibat populus, Se conferre potuissent lSi quis autem credat laconicam concionem, non ab

Oeclesiis illis differe quales heroicis temporibus habitas

esse videmus, extrema illa rhotrae verba necesse est conSideret θάμ ορβε ιυρια ὁμε και κραπιος, quibus Significatur quanta pene populum tu gubernanda republica auctoritas fuerit Etenim, nequo reges, neque SenatoreS

quidquam per se ipsos conficere poterant, Oucioque sua voluntate aut probabat aut antiquabat proposita; quae autem tum demum ut lex alebant, quum eis suffragata suerat ecclesia. Talem quidem populo tribuerat potestatem Lycur-guS; non tamen i erat, qui ignoraret smpissime seri ut e Plesiis prudentia in consulendo, constantiaque in robus publicis administrandis deficerent. Quamobrem diligentissime ab eo cautum fuit, ne imm0dico populus ueretur imperio, interdixitque ne quisquam, niSi publico aliquo munere ungeretur, in concione Verba

saceret.

Haec ita a Lycurgo disposita suerant et ita temperata ut imperii partem quisque exerceret. Unde igitur evenit

133쪽

ut majorem sibi assumere auctoritatem populus Volue riti ecesse est in memoriam reVOcemu ea quae modo de agris diximus a Lycurgo iis c0nceSSis, qui se severis spartanorum institutis obsecuturos esse pollicebantur quorum alios divites, alios pauperessuisse vidimus; qui autem illud demum possidebant quod cuique aequa portione impertitus erat Lycurgus, quum non satis haberent unde mulierem puerosque alerent, providerentque futurum esse ut brevi ad inopiam redigerentur, omni ope ut opinor, nisi sunt ut rempublicam ad proprium commodum immutare possent Verisimile est igitur inter plebem, quae majora exp0stulabat jura, primoresque, qui auctori tatis sum tenaces erant, factam SSe contentionem; hos autem praestitisse, ex illa rhetra videre licet quam Polydoro he0pomp0que regnantibus, longiori lycurges rhetrae Subscriptati suisso diximus in pravum quid o tu statuerit, seniorum restumque esto discessionem facere , id est concionem dimittere, atque id quod optimum Videtur SSumere. Haec dicta sunt ut probabile esse videatur, tum populum Sua jura extendere Voluisse, tum devictum

fuisse ab illis hominibus qui, propter divitias, omnia

Senatu munera praeoccupaverant; hi sunt qui posthac totam in republica auctoritatem Xercuerunt. Hos posterius ειοφα Hὐτκτίαν instituisse persuasum

habeo , qua judicanda quum nihil praeter Xeno

134쪽

108 DE LYCURGOphontis locum supersit, nec quidquam aliud restet quam conjectanea sacere, simile aliquid mihi videtur concilio cuidam, in quod nulli alii atque ophori Senatores et forsan aliquot e primoribus conveniebant .mam quod Schoemannus ' contendit dissicile lare ut ille paucorum hominum conventus κόλησία vocetur, admodum parvi momenti argumentum est, quum contra natura

evenire mihi videatur ut ingenti populi parte propter

inopiam e concione ejecta, optimatibusque omnem exercentibus poteStatem, nomen ecclesim saltem pri mores civium concili illi servaverint, cui nisi magna res in quaestione esset tum enim a πάλη κόλησία ciebatur), rempublicam regendam commiserant. Adeo a

legislatoris voluntate deflectebant, qui nullum aliud negotium cives agere jusserat, quam negotia publica

curare.

Nec parum quidem ad turbandum ordinem a Lycurgo institutum, ephoros contulisse persuasum habeo. De hac ego magistratura pauca verba faciam, etsi Muta lorus eo Lycurgo antiquiores fuisse contenderit, docteque, non paucis collatis testimoniis, demonstraverit eph0ros in aliis quoque doricis civitatibus fuisse'. an tum autem hi fori 'erum venalium curatores disserebant a potentibus illis magistratibus, qui in spartana republica omnia ad nutum innectebant, ut illos ad rem nostram nullo pertinere modo merit contendam nec

135쪽

magis eo moveor quod apud Herodotuin Xenophon temque legitur ephoros a Lycurgo simul atque sena toros institutos fuisse. Illud enim ex eo nascitur, quod auctores illi, omnia quae in acedaemonia republica

animadvorterent ex eodem sonte delapsa eSSe putarent.

Si quis autem rum sedulius perspexerit, videbit omnia in republica qualem Lycurgeam fuisse vidimus optime ponderari, aliquid c0ntra omnino alieni creatis ephoris, in eam intromissum suisse Maxime igitur probabilis mihi videtur, quanquam a Dumio impugnetur Schm seri Stoiniique ' sententia, qui quidem Platonis', Aristotelis ' Plutarchique testimoni sulti, ephoros, Theopompo Polydoroque regnantibus, p0st primum

Messenis bellum civilia haec adeptos esse jura contendunt, quae tantae eorum potestatis initium fuerunt; non

enim multum absum quin putem eo magiStratu ex eadem causa orto esse, quae Theopompeam genuit rhetram. Quid enim in dissulisionibus illis, quas inter popellum primoresque factas esse Vidimus, verisimillimum est ab optimatibus ad plebem desecisse reges qui enim in senatu duo tantum suffragia habebant, rem pro-

136쪽

110 DE LYCURGO

secto aegre serebant, et quasi necessario evenit ut majorem auctoritatem adipisci quaererent. Refert Pausanias se Lacedaemone, prope restis sepulcrum, Polydori regis emgium vidisse, cui tantum honoris prae caeteris regibus, Lacedaemonii tribuerunt, ut, quae publice obsignari necesSe esset, ea Polydori imagine obsignarentur; ille autem, quem carissimum populus habebat, a Polu- marcho quodam interfectum suisse rursus tradit Pausanias', miraturque quod mortuo trucidatori monumentum Spartani erexerint. Res facile explicabitur, si concedatur Polydorum a Polemarcho, clam jubentibus optimatibus, intersectum fuisse; qui enim, quum suum huic sceleri consortium

celare vellent, ne populi voluntatem a Se alienarent, honore quo novimus mortuo regi tribuendo curave runt; non ea tamen nequitia usi sunt, ut interdicerent ne Spartae interfector sepeliretur. Propositum autem Suum primore aSSecuti sunt, quum Polydori collega rex heopompuS, metu perculsus, additiciam rhetram tulerit ephorosque creari Siverit. Fuerunt inter criticos, minimeque contemnendOS,

Hermannum 'Κopstadiumque dico, qui ephoros populi

patronos fuisse contenderent, ut jura du contra reges et senatum tuerentur haec autem sententia parum

mihi videtur cum jurejurando illo congruere, quoi AusANIAS, III, 11, 10. PAUSANIAS, III, 3, 3. - CL VIII, 52, 1. 3 HERMANN, Antiquitatum aconicarum libri quαtuor. acturg. 1841. ΚΟΡsTADT, De rerum loconicarum constitutionis rissina et

indole, p. 120.

137쪽

CΑΡ UT OCTAVUM 1is

sphori regesque singulo mense obstringebantur : promittebat enim rex, se regnum e legum latarum prascripto gesturum esse, ephori contra spondebant civitatem regnum inconcussum servaturam esse, Siquidem rex suum sancte servaret u urandum. Si quis autorii interroget unde fieri potuerit ut illud, quod apud nussui alium populum reperimus, in Spartanorum morem Venerit, non multum absum quin illud Polydori caedi popularibusque seditionibus, quas Vidimus, alludere contendam. Quid mirum enim Theopompum terrore perculsum, contumelioSam illam necessitatem ab optimatibus accepisse, eamque sequentibus

regibus tradidissos Ex his videre licet ephororum potestatem ab optimatibus croatam suisse ut ita institutam, qu sacilius

auctoritatem exercere possent. Quod enim cuivis ci vium haec dignitas patebat ephorique ab ecclesia eli gebantur, non opinioni nostrae adversatur, quum divitibus lacile esset eos corrumpere, quoties populi suffragia unum o multis ad honorem illum evexerant . Haec docent quantum a mera Lycurgi constitutione abhorreant ephori, qui multo magis ad paucorum administrationem urtinent, quam ad mixtam illam et temperatam quam effingere conati uinu rem Publicam.

138쪽

DE LYCURGE IS PRAESCRIPTIS QUAE AD VITAM PRIVATAM PERTINENT.

Jam nunc vidimus quae fuerint Lycurgi partes in ordinandis variis populorum illorum elementis, qui

Lacedaemonem non ante C. . Saeculo conVenerant,

et definire conati sumus quid cuique in regenda Spartanorum republica attribuerit. Restat ut latas ab eo lege examinemus, quae ad privatam civium vitam componendam pertinent. Jam enim animadverterunt historici Lycurgum praesertim operam exercuiSse in severa vivendi ratione omnibus spartanis pariter imponenda , unde non ita absimiles illi mihi videntur militibus, immunito loco sedentibus, quibus Semper excubandum, ne in eos vicini hostes impetum laciant. Non multum abesse quin ros ita se habeat compertum habebit, qui consideraverit spartanis, Lycurge tem pore, caVendum suisse ne ab Achaeis deprehenderentur

139쪽

qui Amyclis, Geronthris, vel in vicinis nondum subactis urbibus habitabant . Addo quod qui jugum impatienter subibant devicti populi, in lotarum conditionem redacti, nil aliud quam praesentem rebellandi

occasionem exspectabant, nec minus quam externi hostes metuendi erant.

Haec dicta sunto, quo melius quis intelligat quam omnia tum in spartana republica ad bellum intende

rentur; rem ceterum adeo plane significaverunt Veteres scriptores hucydides', Xenophon', lato , Aristoteles , Isocratesque , ut in ea immorari super-

Vacuum Sit.

Ad hoc autem legislatoris propositum aSSequendum, nihil tantum prosuisse mihi videtur quam publicarum coenarum institutio, quae quidem apud plures Italiae

Graeciaeve populos, Si cum ea Sacrata OnViVia conlandas invenitur ' a Lycurgo tamen ita immutata est, ut eam Spartanis Vere peculiarem eSse contendere pOSSim.

Non equidem ignoro Mulierum, qui de syssitiis egregie compluribus locis disputavit, illud quod apud Graecorum plerosque reperit, Lacedaemoniis ut aliquid proprium

abnegare', nec instior veterem apud Dorienses usum fuisse publice cenare quod vero ad Spartanos attinet, fieri potuit ut in seditionibus quas enarravimus

140쪽

114 DE LYCURGO

obsoleverit ille mos, nam malitiastis auctorum locis apparet a Lycurgo syssitis condita fuisse: Superiorib temporibus, inquit Herodotus , legibus Spartani tisi erant pessimis fere omnium Graecorum. Idemque ita pergit': Lycumus estes mutavi coenasque publicas instituit. Exprossior adhuc enophon est in suo de Republica Lacedaemoniorum libello Quum inquit,

Lycumus Lacedaemonios vidisset pro caeterorum Graecorum consuetudine domi sum victitantes, quumque animadvertisset in his plurima ignave steri, coenas eorum in publicin eduaeit, quod ea ratione futurum eristimaret, minime imperata transstre

derentur.

Haec Veterum testimonia recentiorum criticorum judicio comprobata fuisse nemo jam mirabitur, quum viderit quam congruat syssitiorum institutio cum eis quae jam de spartana republica novimus. Haec primum ανδρεῖα vocata suisso Ephorus Aristotelesquo' docent, verbum autem illud significat his opulis homines tantum adesse multo vero dissicilius est verbi λιδίτια. rationem reddere. Ait Plutarchus' ριθίτιον pro ριλίτιον

A. BIELSCHOWsΚI, De spartanorum syssitiis. Dissert inaug. in Universitate Viadrina, 1869. - Ap. STRABONEM X, 4, 18. AnisT. Polit. II, 7, 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION