De origine, et progressu congregationis oblatorum sanctorum Ambrosii, et Caroli, Mediolani : ab anno congregationis conditæ MDLXXVIII usque ad annum MDCCXXXVII

발행: 1739년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

I salveo decurrunt. Gratiae tamen Mediolanensibus Archie. piscopis, qui QSummorum Pontificum memoriae habenda sunt, quod largitate beneficiorum hanc de nobis opinionem procul abesIe voluerunt. Omitto lituos,&insulas splendida honoris insignia, eoque splendidiora in hominibus nostris, quo longius ab ejus splendoris cupidi rate recesserant. In hac ipsa vero Mediolanensi Eccle-sa, cujus ambitu , terminisque concludimur, quod hono-Ita nomen invenient ex quo non aliqua Sodalibus nostris pars aestimationis accesserit Fulsere quam plures in primari Urbis Templo conchiliaris insignibus, easque ut plurimum occupavere sedes, quibus adjunctum aliud munus Tituli dignitatem ingeminat. Supremum sane

Poenitentiae tribunal exoblatorum Caetu aliquis fere semper obtinuit , ex quo etiam non pauci numerantur in

amplissimo illo totius Insubriae Consessu antehabili caeteris Theologorum nomine,& loco. Praefecturarum Urbis, quaein multae,in clarissmae sunt, nulla iam alte eminet, qua Sodales eosdem prisca , vel recens aetas indignos judicaverit. Alii Canonicorum Collegiis, alii forensibus ministeriis praepositi, alii ex paucis delecti, qui Sacerdotum moribus, quive Sacrarum Virginum Alceteriis vicaria auctoritate prospicerent. Par sere memoria sequitur ex Urbe dimittas ad regenda oppida , quorum aliqua in hisce Mediolanensum terris Urbium speciem aemulantur. Quorum etsi Millustribus titulis, multitudine ipsa delector, malim tamen eorum incommoda Iabores' perpendi; nec quantum auctoritatis in Republica habuerint, sed quantum a nem

192쪽

18o oneris pro Republica tulerint aestimari. Nec enim temere dixerim, magnam curarum Pariem , quibus res Ambrosiana nititur On eos incumbere, qui nobiliori bias unicipiis haud aliter praesunt, quam ut remota ab urbanis Magistraribus loca pro commilia sibi potestate tueantur. Qua de re monendi hoc loco fuerunt mira ad augendam invidiam . Omisia officiorum sollicitudine , opulentos tantummodo proventus & speciosa insignia commemorant, tanquam ampliora Respublicae commoda inertibus, otiosisq; tribuantur qua nulla major injuria fieri virtuti potest. Quod si qui nostrum in asIequendis honoribus desideria fortas te muliorum impediunt, in eos denique omnia

occusatio redundat quorum auctoritate Mnui admunia quaeque deligi a Dr. Nam , cum caeteris omnibus ad quaerenda Sacerdotia liber aditus paleat , nobis ne oblata

quidem accipere licet, nisi Archiepiscopi consensus accessiserit. Quamobrem si qui ex hac parte obtrectandi occasonem arripiunt alterutrum fateantur necesse est , aut nimirum iniquos futile , qui tam splendida munera Oblatis conferrent , aut non indignos luisse, qui acciperent. Libet praeterea rogare quinam illi sint, quorum adeo sive honoribus sive utilitatibus irascuntur. Delectos certe videbunt ex florentissima Seminarii juventute, probatos utriusque Philosophiae studiis excellenti ut plurimum ingenio praeditos illisque naturae donis qualia ex Conditoris decreto in eis iis oportet, qui cooptari in Oblatorum Collegium velint. His donis instructi, ornatique si extra Collegium in paternis quisque aedibus remansis sent, haud tamen dubium erat quin primarias in Republica

193쪽

Ist Republica sedes assequerentum nec erat quaerelae locussi studio scientiarum , cingenio praestantes auctoritate quoque Titulis eminerent. Nunc postquam blatorum nomen, munia suscepere, tanquam omni tire amisso, alieni juris perturbatores appellantur, ut paulo altius collocari sine aliquorum indignatione, inuerela non possint. Illud igitur in culpa est, quod domestico otio relicto severiorem hanc vitae rationem elegerint. publica utilitati semper addicti , atque omnia serme,

quibus Sacerdotale munus continetur, laborum genera perserentes. Piget tamen pudetque ejusmodi accusationibus refellendis mi ius immorari quas ipsa auctorum levitas nullius ponderis esse declarat. Sapient rim certe virorum haec

querela esse non potest quippe cum freti ingenio δε virtutibus suis, sit justo praesertim Praesulum nostrorur . Pontificatu, de consentanea sibi mercede non dubitent. neque ullius concursum in petendis honoribus reformident. Ab aliquibus ergo profecta pulari debet qui cereis alis ad sublimiora tendentes aliena iniuria dejecti videri volunt unde consilii sui temeritate deciderint. Quae si

ita sunt, non consutandi argumentis, sed amice monendi erant, ut vel aliorum honores aequiore animo erant, vel demum ii se gerant ut praeserri caeteris mereantur.

Nec secus audiendi sunt qui ad evertendam lotius ordinis dignitatem tristes quorundam exitus, & decepi a non ullis Sodalitii vota commemorant, quasi ulla sub coelo sit iam beata tellus, in qua omnes arbores aequis fastigiis,& pari ioecunditate adolescant. Superba atq; amensis la

194쪽

38 et

ista severitas es quae Collegia sacrorum hominum ob deo

generes aliquorum mores publici dedecoris poena condemnat. Ab hac autem severitate tam longe recessere Archiepiscopi Mediolanenses, ut malevolorum criminatio nes haud aliter quam perpetuo erga res nostias savore confutarint. Privilegiis equidem & honoribus, quibus in hanc diem utimur, adeo nihil detractum esIe voluerunt, ut novis insuper donis antiqua decora cumularent. Sacrosanctam illam,&in remedium humanae infirmitatis relictam a Christo Domino potestatem, quae occuliorum criminum laqueis devinctos absolvit cum reliqui Sacerdotes certo locorum, ac temporis spatio definitam accipiant tam ampla oblatis D. Carolus attribuit, quanta amplitudo Mediolanensis Ecclesiae foret. Et sane par erat, ut quos Archiepiscopi Adjutores appellaverat eo, rum operam eo usque extendi pateretur, quo usque Archie piscopi ipsus cura & auctoritas perveniret. Ea vero sa-culias, cum vel aetate ob lesceret, vel nimia fortasse aliquibus videretur, Caesaris Montii Cardinalis decreto confirmata in nostra usque tempora perseverat .

Etiam Federicus Vicecomes pro conjunctisIimis sibi oblato haberi voluit, statuto videlicet, ne quis in loca , vel res eornm praeter Archiepiscopum ipsum inquireret. Extant litera Busti Arsti datae, quibus, cum ipse gravioribus curis implicitus Iosephum Valvassorium ad visitanda Gortae minoris loca dimisisIet, cauium esIe voluit, ne immunitati nostrae visitationis ejus exemplum ossiceret. At edericus Borromaeus, cum a Clemente VIII. Pontifice Max constituendi regiminis, cujua nondum ablo

195쪽

absoluta forma erat seculiatem sccepisset ne ulla unquam perturbatio in ipso regimine oriretur, legem tulix huiusmodi. e sede vaeante Ecclesia Metropolitana Catitulo

quaequam innovare liceat quodi us Congregotionis satum at cap. MV. ringat neque aliquid decernere , aut Iam decretum abrogare , neque ejus eonsiturionibus derogare , neve mini ros amovere , veι mutare, vel novos creare, nec quicquam demum novi agere , quod ad ullam hujus Congregationis immutationem pertineat. Haec Q.

Cardinalis, qui de perpetua Sodalitii elicitate solicitus Q. spem certam habere se ajebat , succesIuros semper in Mediolanensi Pontificatu, qui & Sodalitium ipsum &ejus Praepositum paterno amore vi pro modo jurium suorum

omni studio tuerentur.

Nec spem ab illo benigne conceptam sesellii exitus, favente Coelo tanti viri desideriis, seu potius ipso favente e Coelis ejus ordinis incolumitati , quem in

terris vivens tam eximia charitate dilexerat . Praepost certe , quorum auctoritate regimur praecipuo semper in honore habiti sunt , atque in omni sere consultatione de gravissimis Ecclesiae rebus audiuntur. Et quamquam ea lex est, ut biennio elapsis, gradu moveantur , tamen ob laudabiliter gesta posteriorum temporum usus obtinuit , ut non aliter . quam splendidiore tit ni ornati magistratu decedant. Maec per se nota Urbi aliquando effecere, ut nonnulli Civi uim praecipua inter caeteros nobilitate.& sapientia . cum ha reditatis suae partem in pios usus erogari voluissent, exequendae rei curam S. Sepulcri Praeposito in perpetua tempora demandarent Bartholomaeus Aresus in primis,

196쪽

I 84 qui Patrum memoria Supremum in Mediolanens Senatu locum obtinuit, veritus, ne in re gravissima quam antea constituerat, post mortem suam injuria aliqua veritati fieret, oblatorum Praepositum inter Iudices nominavit Pari serme consilio usi sunt Hannibal Vicecomes, Carolus andrianus , edericus Lans rancus, Carolus an altus, aliique , vocato scilicet Praeposito eodem in jura eligendi Sacerdotis, cui annuos reditus ad rem Divinam faciendam ceriis conditionibus assignaverant. Novissime vero Helena Vicecomes Borro. maea miserta nobilium foeminarum, quae post mariti jacturam pauperiatis insuper onere premerentur, qua

tuor ex earum numero quotannis deligi testamento mandavit, quarum singulae ex ejus haereditate centum aureos nummos acciperent. At prudenter sollicita, ne,

ut saepe fit, solatia miseriarum mendax aliqua egestas, aut callidior interpretatio interciperet , conditionea adjecit ut illae blummodo beneficae voluntatis participes fierent, quas Oblatorum Praepositus eo subsidio dignas judicaret. Sed haec, atque alia ejusmodi vix notabilia videri poterant in conspectu duorum Cardinalium, qui Ambrosano Pontificatu .vita decedentes testamenti tabulas ejusdem fidei praesidio firmari voluerunt. Hi suere Federicus accia, Joseph Archinius, quorum ille haereditatem omnem suam in pauperum alimenta convertit, hic pariis honeste opibus illustre

Sacerdotium in familia sua constituit, quo facilius posteri ad supremos Ecclesiae gradus per Majorum exempla, simul Mauxilia pervenirent

197쪽

Ego vero ita sentio, ex iis, quae hactenus dicta

sunt non modo gloriam eorum, qui nobis praefuerunt posse deprehendi verum etiam laudatores quosdam temporis acti facile confutari, qui severiorem illam vivendi rationem a Majoribus traditam novissimis hisce empo. ribus intermissam criminantur. Qui enim existunem Principes viros, atque adeo de Reipublicae incolumitale

sollicitos tantum spei in illorum integritate habituros, sub quorum regimine δε cura salinaris disciplina pars aliqua concidisset Restat ergo, ut, cum dignitati satis

consultum alieno beneficiosuerit, pauca in medium asserantur de Instituti utilitate, quam tamen magis summorum hominum testimoniis, quam argumentis, ratione defendam Iampridem enim in hoc judicium vocali suinus, nisi coeleste auxilium ex insperato afluisset prope erat, ut nominis nostri memoria penitus interiret. De re autem tota ex jam vulgatis annalibus eo libentius reseram, ne favore partium subduxisse aliquid, aut adjecisse videar.

Religios cujusdam ordinis Viri Mediolani erant, paues' nuper in Urbem inducti, atque adeo amplificandae po- qt Iiestatis paulo cupidiores, quam ProseiIOS modestiae Prae' bdθρ.Bον-cepta & morum innocentiam deceret. Summa votorum roma tib. erat ex AEdibus S. Sepulcri exturbare oblatos, quo faci V 'lius, arce veluti capta, caetera occuparent. Augebat

desiderium opportunitas loci; seque felices fore ominabantur si modo sedem figerent in meditullio Civitatis, cujus obsequia, & opes sibi jam animo destinabant. Regebat eo tempore Ecclesiam universam Sixtus , acri

198쪽

issseri Pontifex ingenio, quem facile quilibet in sententiam adducere ubi de promovendo Christianae Fidei cu hu,

an resormandis sacrorum hominum moribus ageretur.

Huic igitur simulatu in doloris speciem oratione significani est Mediolani paucorum hominum Collegiuar, quo S. Carolus Borro marias ianquam exempla Sacerdotalis disciplinae in media luce atque oculis Civium collocarit. At miserabile dictu ite quanium a sanctissmi Viri des demis institutisque illorum vita recellerit. Fieri negligenter omnia languescere studia pietatis , solitudinem in Templo esIe, de nulla denique re minus cogita ri, quam de illius Ecclesiae commodis, cui se se inanibus verbis devovissent. Nec vero spem ullam superesse,

redituros aliqDando ad Majorum vestigia , a quibus tam longe aberraverint. Adeo certe exaruisse primaevae vi

tutis semina , ut ne in posterum quidem fructum aliquem

inde expectare Mediolanensi Populo liceat Per segnitiem interim exhauriri destinata honestis laboribus vectigalia , quae s Apostolica auctoritate sibi tribuantur brevi facturos, ui Sacrorum cultus, uludia publica saluiis sub ejus Sepulcri nomine reviviscant. Commoverat Pontificem fucata honestissimis verbis oratio, intus dolosa, fallax & prorsus oblita veritatis, quae labia Sacerdotum 4 Pontificis aures dcceret.

Sed jam extrema meditantem retinebat aut immissa divinatus mens aut formido aliqua, ne pronior ad credenduin Videretur , quo tape vitio Principes ad iniqua Λ absurda prolabuntur . Manavere interim indicia fraudis nec

tantua seduluatio adlisa defendenda Majoribus nostris defuit,

199쪽

defuit, quantum aliis ad parandas ins dias cassiditatis,

audacia suerat. Federicus Borromaeus, cujus ego nominis utcumque epius iterata repetitione delector, paulo antea Cardinalium mnero adscriptus Romae morabatur, intentus in omnia studiorum genera, quibus Principum animi ad fgnae fortunae culium excitantur. I, , ubi nequiis mae conspirationis seriem intellexit, exarsit illico pia quadam indignatione foedum utrumque ratus sve calumniis violarentur immeriti, sive aliquis

commoda , .honores ex fingendi licentia referret. Novera apprime oblatorum mores jam inde a puero S. Sepulcri AEdibus assiue ius crebroque in Templum ,

cellas accesI , quoties aut publicis inieresse concionibus , aut secretis colloquiis excolere animum placeret. Itaque, cum Summum Pontificem convenisset,

exorsus ab ipsa Congregationis Origine coepit exponere quae rationes, quaeve consilia D. Carolum permovis.sent , ut Ecclesiam sibi commisIam hoc praesertim Sodalitio communiret. Prodire inde praestantes pletate,& doctrina viros, parata semper auxilia ad omnes sere necessitates, quae in tantae Provinciae administrationem incurrunt. Inde Rectores Collegiis juvenum , inde Magistros dari nec sere ab aliis accepisse documenta reis

ligionis, Minitia literarum quotquot in Ambrosiana Ecclesia sacro aliquo honore praefulgeant. Ejusdem Inititur homines eiIe qui animarum Pastoribus morte sublatis, vicarium operam populis exhibeant , pios ubique convenius habeant, Urbis agrestium locorum Templa circumeant, ne addiscendis Christiana Fidei praeceptis

200쪽

eonstitutae leges temporis . aut hominum vitio consenescant. Ad S. Sepulcri Edem , quae Caput Sodali ii sit Civium concursus ais due fieri prout alii diluere secretas

conscientiae labes, alu salutaria monita audire vel san- Elioribus uti mysteriis velint. Interiora Domus piorum hominum Societatibus occupari , qui designatis in singula Sacella Sacerdotibus vix ullam temporis partem Officio vacoam relinquant. Admoneri se se consciendiae stimulis. insita erga Patriam charitate ut in tanto discrimine opem aliquam serat oblatorum nomini, quod nimirum Procerio sciat absque gravi Civmm suorum incommodo perire non posse. Haec ille cum ingenii spiritu perorasIet

consignata literis in libello comprehensa Pontifici tradit, quo maturins capita sententiarum, & totius causae momenta secum ipse conserret. Commode accidit , ut quamvis commoto animo

Pontifex nihil tamen in praesentia decerneret , ne quis mutasse consilium subitaneo quodam erga Cardinalem savore suspicaretur. At ubi dubiorum caliginem sedula medit alio discnssi , tum manifestius nolle pericula credulitatis, damnare pessimas delatorum artes rasci sit perbis cupiditatibus, quae sacros etiam homines in prava consilia & insanos errores abducant. Itaque ejectis in perpetuum accia satoribus severe denuntiat , ne herius lacessere oblatorum sumam malignis sermonibus sudeant quos

ipse non modo omnis culpae experies, verum etiam optime de Republica meritos agnoscat. Me fuere ossicia Cardinalis responsa Pontificas, quae renovari quatilio- nemine pudore non sinani jamdiu definitam tanto prae

serim

SEARCH

MENU NAVIGATION