De origine, et progressu congregationis oblatorum sanctorum Ambrosii, et Caroli, Mediolani : ab anno congregationis conditæ MDLXXVIII usque ad annum MDCCXXXVII

발행: 1739년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I 'notis uberrime explicavit. Ex quorum comparation vix memorandus videbatur libellus alter in quo Bibliothecas alias antiquitus Mediolani extitisIe demonstrat δε lucubrationes omnes enumerat quas Conditor ipse edericus marte suo exarata Bibliothecae legavit. aeternum amoris, sapientiae testimonium. Verum ego mihi omittendum existimo, quod sive ad Patria

decus, sive ad dignoscenda tanti Principis studia quoquo

modo pertineat.

Haec de scriptoribus oblatis eo libentius retuli

quod nonnullos eiIe intellexeram , qui nobis Scriptorum paucitatem velut inopia ingeniorum, vel desidiae argumentum objicerent. Nam eis paucorum nomina Protulisse videor, qui hoc laudis genere floruerunt, multo tamen plura aequis aestimatoribus videbuntur , si provinciam nostram totam, quanta est, quinquaginta hominum Rempublicam iuisse animadvertant. In tantulo

enim numero, tantaque Ossiciorum varietate, quantam

a nobis sacrarum rerum . Collegiorumque administratio requirit, facile intelligi potest, quandiu in hac palaestra detinemur nemini quidquam virium . nedum quietis, ac temporis si aperesIe Matura vero, idest ad recte cognoscendum aptis lima aetate . ad Sacerdotia , wregimen animariun dimittimur, rem scilicet gravioribus curis implicitam , quam ut vestigare aliquis arcana historiarum in scribendi argumenta conquirere possit. Qito si aliqui nostrum in ea gloriae parte clariss- morum hominum nomen habuere, eos plerumque unius negotii homines suis Ie constat , ac multos proinde idem

nomen

172쪽

nomen habituros, si quidem uti eodem vitae genere potuissent . Eierum haud erit alienum pauculos adhue Scriptores quanquam ex diverso venientes in hanc historiae partem admittere , atque Ambrosiani Collegii Alomnis ob ingeniorum , studiorumque similitudinem socios dare.

Hune sane locum jure quodam bi vindieat Io:

Petrus Puricellus , quod multa cum ingenii sui, tun Praeteritorum emporum monumenta Bibliotheca ipsi reliquerit. Ambrosian Basilica decora, qua nihil unquam sanctius Mediolanensis religio, aut venerabilius excoluit , quod ex caligine vetustatis in hac publica luce versantur , id ejus viri laboribus', studiisque debemus. Edificii primordia , sepulturam Principum, Sacerdotum jura , miracula, donationes, ws quid aliud ad Templi dignitatem pertinet, explorata diligenter omnia per tot gradus spatia saeculorum exhibuit, conatus etiam S. Satyri corpus caeteris ornamentis asserere, ut sanctissimos Fratres, quorum tanta ossiciorum, & vitae concordia fuerat, tumuli quoque propinquii a te conjungeret. Ex ea Basilica discedentem uno veluti narrationis cursu excepit a Zariana Edes, cum scilicet inter xvramque per Ambrosii Parentis vestigia commeatum facilem inveniret. Utramque enim Ambrosus coluerat

paribus sere donis, nulloque honoris relicto discrimine nisi cineres suos, nomenque alteri reliquisset. Post haec Herem baldum Cottam Λ Arialdum Alciatum Simoniacum scelus, Iacerdotum conjugia ferro, igni persecutos perspicuis documentis sanctorum loco reposuit libe-

173쪽

rsi liberavitque temeritatis nota, quam eorum nomini noninnulli temporum illorum Scriptores a iunxerant. Atque haec typis edria Civium, exterorumque judicia subiere. Caetera manu descripta in Bibliothecae scrinris publice

latent vii Laurentii Lilia Archiepiscopi Mediolarii, de vilhelmina Bohema judicium , Berengarii Haeresarchae facinora post insanos errores ad Catholicam Fidem reduus gravissimae de Eucharesitae Sacramento quaestiones , Humiliatorum origo. post muli a praeclara lacula gloria denique omnis voluptatibus, luxu que demersa Tania homini mens, illustrandae lite. rariae rei cupiduas suit. Puricellum proxime sequitur Oliverius Maguchellus, cujus laudes cum effuse ira flaverint Placidus u cinellus, Petrus Parilus Bolcha , laetor hanc periculi

partem , in quo silenae virluta commendatio versatur,

mihi elle detractam. Si quis ejus ingenium experiri voluerit in pro inpiu es liber quem de Casibus Reservatis inscripsit, uritissim iam sane opus iis Priesertim quos expiandis Poenitenta a Sacramenio hominum culpis Mediolaneus Praesul destinaverit. Nam postquam communes locos , .capita veluti sentenriarum exposuit graviora crimina ad Archiepiscopum deferenda separatim enumerat, productis in singula documenus, ne quis potestalem sibi commissam dubitanter exerceat

aut temere excedat.

Amaeniora suadia sectatus est Alexander Perlasca

in cujus orationibus recognoscere se se aurea Ciceronis

Augustique empora Carolus Maria addi us aiebar .raii ita,

X Hanc

174쪽

Hanc vero laudem in tuto postam habere Pella se visus est, postquam aspar Scioppius nodum in scirpo

quaerere siluetus non modo omni censura absis lutum dimisit , verum ultro in Maddi Sententiam ire non dubitavit. Tanta equidem sui puritate, Meleganti

sermonis, ut spud artis peritos nullius culpa reus vo

cari possit, is quod legendi desiderium disIertationum

suarum paucitate decipiat. Non ita certe parcus in scribendosuit Bartholomaeus Platea, vir smul eruditionis studio in laboris patientia memorabilis. Exacta juventute inter communes Sodalitii curas, honorifico Sacerdotio dimisso, quod Varisi obtinebat Romam prose flus, cum sorte ibi mitiorasydera quam Mediolani invenisset, diligentiam omnem suam ad res Romanas illustrandas convertit. Duo siquidem supra viginti diversarum rerum capita totider . libris complexus est , quibus explendis egre quisquam sufficere unius hominis vitam existimet, atque ejus praesertim hominis qui se s. adulta jam aetate , inter assiduas sere expeditiones , pluresque alias commissae sibi provincia sollicitudines ad hoc scribendi studium contulerit. Praepositum enim Canonicorum Collegio, atque ob integritatis,& sapientiae famam ad gravissima negotia semper adhibitum vix credibile dietii est tantum tem poris nedum virium habuis se, quantum in illa argumentorum multa ludine, ac varietate inquirendi, concinan

dique necessitas postulabat. Sed enim sapientissime dictiti est, ut divitiarum talem poris commoda non ex re ipsa, sed ex utentis igenio aestimari. De

175쪽

De Collegi, conenis. CAP. IX.

I Rosperos rerum eventus,& felicissimi temporis memoriam tristi plena lacrymarum narratio sequitiar, quae non modo ingentibus beneficiis finem imponat . verumeriam Largitori ac Patrono optimo lanus propemodum instruai Bartholomaeus Pappius Alconensis . vixdum matura rebus gerendis aetate ex paterna domo discesIerat , secutus videlicet vel regionis suae morem, vel ingenii vitri, quae ipsa vocare juvenem in spem meliora fabri unae videbatur Romam Prosectus, ac Civitate donatus brevi adeo Prosecat, ut ter artis suae viros solertia Mopibus emineret. Illud felicitati obstabat, quod matrimonio inito nullam ex eo prolem susceperat, quam divitiarum haeredem relinqueret. Prona insuper in senium arias monebat, ut rebas suis honesta aliqua si ione consuleret , ne, quod saepe fit , partas diuturnis laboribus ope brevis aevi luxuria diriperet. Optimum omnium duxit quae apud exteros invenerat retro convertere ad suos, inuoniam nullos ipse genuisIet . terram ipsam, in qua genuus erat, participem forinnae suae facere Testamento itaque condito,

Collegium Asconae legatis in id viginti quinque milli

bus aureorum excitari mandavit, in quo incolarum v

ventu honestu artibus educaretur, Patria nomen hoc

176쪽

ipi perpetuum habiturus quod sine liberis decessisset.

Nec sane indignus beneficio locus erat cum ob alia naturae dona, tum etiam quod tales erga patriam animos gigneret Feras, ut in confiniis Alpium , Regio vineia,& segetes alit atque ex Germania venientibus laetum quoddam incipientis Italia rudimentum ostendit . Porrecta ab radicibus montium planities Verbano clauditur lacu, adeo favente natura, ut frugum provenius utilitatum aliarum initio definiat Partem aliam agri flumen intersecat lectissimo piscium genere abundans, leni cursu, ac pellucidis quis, nisi cum nivibus, aut pluviis auctus lignorum struem in congesta spolia silvarui horribili fragore in lacum evolvit. Alia si quae desunt vitae commoda ex proximo litiore Locarnum suppeditat, mercaturae culiu,&frequentibus nundinis celebre oppidum. Sed nulla interim apud incolas erant studia literarum, cum neque gymnasia domi haberent, paucos admodum in alienas terras migrare rei familiaris angustia neret. Id patriae suae malum aegre serens Pappius, postquam aedificando Collegio iam ingentem pecuniae vim destinaverat, Summum Pontificem suppliciter rogabat, ne tam salutaris consilii curam suscipere gravaretur. Anno millesimo quingenies mo octogesimo tertio aiennio postquam Pappius decesserat, Gregorius XIII. eila menti tabulas δε unaquaequα, descripta haereditatis jura ad S. Carolum cum his litem misit . Caveret in primis ne qua piae voluntati

injuria fieret , apium Collegio locum deligeret, leges Alumnis

177쪽

IssAlumnis daret, quidquid in ea re ageret Ad se pro rato. firmo habiturum. Voluerat equidem Pappius hunc

aedibus suis honorem haberi, iri ex eadem domo, in . qua natus ipse erat , nobilissimarum artium studi apud populares suos orirentur. Quod, cum gravissima secum incommoda afferret, abrogari mandatum neces.se fuit. AEdem Dei parce Misereni antiquitus sacraverant Asconenses, idque in publicis, privatisque necessitatibus commune perfugium erat. Huic Ediui Collegium adjungeret permovit Sanctissimum Praesulentia religio loci, Virginis patrocinium , ex quo rerum omnium initia capere consueverat . Sequenti anno. cum scilicet aliqua aedificii pars ad fastigium pervenisset, occulta quadam V agebatur, ne moram rum-plius ullam constituendar in serpetuum rei interponeret. Itaque ex sacro Varalli Monte digressus, quoad contemplanda Dominicae Passionis mysterim procesIerat, quamquam nox appetebat, ω tertiana

tentari jam coeperat, nullis aut amicorum precibus,

aut propinquorum consiliis inhiberi potuit quin illico Asconam versus navigationem indiceret. Pollaro die, qui fuit pridie calendas Novembris, adversante vento, aegre in litus evectus , advocato statim Gentis concilio privilegia in honores Collegio firmavit, nec ultra moratus Cannobium rediit . uiri demum apparuit quo illa spectaret agendi celeritas, quae praeceps sor

iasse in egena consilii aliquibus videbatur Seviente siquidem inierius sebri, atque ambiguis indiciis fallente Medicorum aries, quarto, postquam inde disces&

rat,

178쪽

Issrat die Mediolani moritur sane , cum Asconam tuis rus navim prope conscenderet , cuidam ex familiaribus amice suadenti, ut sellam corpus noctis illius qui ei reficeret, diserte affirmaverat, si tunc ire cunctaretur, tempus sibi ad ea, quae parabat perpetuo defuturum . Ita Vir clarissimus extremas vitae reliquias excidere sibi sine publica utilitate non tulit, ut non ante alienae salutis studium, quam hoc mortale corpus deservis

videretur

tali Caroli obitum excepere Collegii curam Gesar Specianus Novariensis Episcopus, ios alterum alter Augustinus Culanus, & Flaminius latius Romanae Ecclesiae Cardinales, donec Urbanus VIII provinciam hanc Mediolani Archiepiscopis in perpe

tua tempora demandaret.

Lites deinde, .certamina exorta, quae semper opulentas haereditates, oestamenta divitum comi. tantiar. Finitimi Asconensibus Populi trahere ad se se Collegii jura conabantur,in mortuum jam pridens Pappium per sophismata , clamoresque Causidicorum contentanea conatibus loqui cogebant . His publico judicio rejectis, aliud cum ipsis judicibus certamenta sitit. Postquam enim humaniores iteras in Collegio didicerant, utriusque Philosophiae, Iuris prudentiae, ac

Medicae ariis studia proponebantur Alumnis , ut eo denique operam verterent , quo sua quemque utilitas, aut in genrum vocaret. Itaque in exteras Civitates in

peregrina gymnasia passim dilabebantur . Collegii

vectigalia. annuam proventuum partem quocum que

179쪽

esset auditum, censuere Patres praeter Conditoris voluntatem fieri, nec ullum in alimenta jus esse Adolescentibus qui extra illud Asconense domicilium morarentur. Ea sententia perculsi provocavere ad Summum Pontificem, cujus nutu, cognita iterum Mediolani causa, tenuere, ut nihil ex pristina consuetudine adversi opinio detraheret. Ea vero ratione nitebantur, quod neque juvenum in eas artes tendentium desideria fraudari par erat, neque tot artium magistros aler

Collegium poterat, qui juventuti ipsi omnia sermo alimenta subducerentur. Ita denique parta Collegio quies, quae saepe ex altercationibus, dissidiisque, velut

ex tempestate serenitas, rebus humanis exoritur.

Caeterum post illud Urbani decretum, de quo antea diximus , primus omnium edericus Borromarus. posteaquam id quoque negotii inter Pastorales curas acceperat, formare Alumnorum mores, & communis vitae praecepta de integro condere est aggressus Ante hoc tempus regebantur omnia illorum arbitrio, quos supremi Administratores ei curae praefecerant , atque, ut semper diversa sunt hominum ingenia ita inconstans,in diversa semper forma regiminis erat. Intolerabile hoc Cardinali visum , qui optime nosset nullius familiae felicitatem sine certis legibus posse consistere. Itaque Asconam prosectiis, ut singula prius ex propin quo dispiceret, rationes, & instituta , quibus in ministerio quisque suo uteretur, pro ut hodie manent. accurate descripsit. Ex eo tempore interior administratio

180쪽

stralio Collegii ad Oblatos devenit, iussusque in pri

mis Sodalitii Praepositus diligenter inspicere, ne quid ea res detrimenta caperet . Docentium sedulitas , disciplina fama , qua duo ad nobilitanda ejusmodi

loca plurimum valent . excivere illico finitimas gentes ut liberos suos ad perdiscenda pietatis, eloquentia praecepta ei Collegio traderent. Locarnenses praesertim , aliique Verba ni lacus accolae, quin etiam ex Lucano, Larioque quam plures primordia inde scientiarum accipiunt,& nonnulli persaepe inter Sodales numerantur, quorum vi , atavique tyrocinium literarum in eo domicilio posuere. Duodeni ex indigenis Pappii haereditate, advenae parentum sumptibus aluntur, Paribus trinque ad virtutem stimulis, ne alii Conditoria beneficio alii omesticorum amore abuti per Socorindiam velint. Sed cum semper indigenae vix paucitate sua notabiles fuerint, dubitari non potest, quin celebritas omnis ex advenarum frequentia proveniat. Qua de re non ita Majores nostros male meritos pulo, ut oblatorum nomen displicere iis Regionibus positi. Nam praeter labores, studia, quibus initia rerum constitui, wpropagari Collegii amam oportuit quidquid

militatis ex eo contubernalium concursu percipi potuit

ad loci magnificentiam contulere . Stat hodie dignaliteris sedes, majestate δε deliciis inter ornamenta Reipublicae, vicinarumque Alpium asperitatem diluens aspectu suo da in ei iam ex Sodali ii nostro nonnullisuere, qui pro modo facultatum suarum crescentem

quotidie dignitatem benignis donationibus iugere

SEARCH

MENU NAVIGATION