Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

81쪽

ri planitie versantes certum naufragium Ac certa maneat pernicies, e contrario in scopulis & collium verticibus stationem securam inveniunt navigantes. Antequam enim aestus subsideant ad vertices istos declinant, jactaque ancora jugum collis illis est proportu. Illic haerent donec sequens adveniat aestus, qui cum primo indomitus sit & instar teli advo- let, paulatim quanto altius excrescit , tanto magis impetum remittit, ubi vero ad sex orgyas aut circiter adscenderit, reddit scaphae motum. Illa vado Bluta collectaque ancora, aestu secundo ad aliam se confert stationem, & sic porro , donec peractis septem stationibus ad Peguanam deseratur

civitatem.

Et hi quidem duo Tonae Torridae aestus prae caete ris magis habentur memorabiles , & tamen si altitudinem exundationis spectes, utique iis qui in Bri-

tanniae Normanniaeque cernuntur panibus , minoet res deprehenduntur. Maxime vero hic observandum , quod quamvis uterque hic aestus in Zona fiat Torrida, ita tamen esse considerandos, ac si extra eam contingerent. Cum enim in Mari Indico motus selisequus propter situm terrarum in Austrum inclinet, uti diximus, fieri aliter non potest, quin eodem quoque inclinet motus Anthelius ; sive Soli contrarius, qui in hoc mari etiam cum se minime . extendit , tamen ad AEquatorem usque pertingit.

82쪽

Inde adparet aestus hos, cum a motu maris Soli contrario efficiantur, .aestimandos esse ad legem m tuum qui in Temperatis fiunt Zonis. Caeterum non dubito sit in nostris oris taliter sor- mati sinus occurrerent, quin etiam multo altius adscendant aestus quam ubi maxime adscendunt. Vel in hoc ipso nostro mari , quod tamen freti potiusquam aperti maris nomen promeretus, si qui Hollandicum littus pulsant aestus per planam decurrerent saperficiem, nec in obicibus, aut arenariis quos vocant pulvinis frangeretur eorum impetus, non dubitandum, quin vel modico adflante Zephyroborea, ipsos quoque transcendant colles. Quod si alibi terrarum sitae essent Britanniae, & non oblique , sed quemadmodum caetera Europae litora Ita quoque nostra prono cursu impeteret Oceanus, utique mare, aut saltem aestuarium , esset thaec nostra tel-

lus, magnaque item pars BelgikCAP. XVI. ae multa perperam adscribi, o ostenditur illam non implere ostrea O caetera restacea OUos hactenus exposiimus oceani motus, illos uni adsignavimus Soli , utpote qui nullo jure vel

possint, vel debeant ad Lunam referri. Nunc videamus ecquas etiam Luna habeat vires in commovendo Oceano, & praecipue in motibus diurnis &

83쪽

menstruis ut vocant. Quod itaque esse tus & securutates Lunae adtinet, minor fuisse complures qui cum huic praecipuam aestus marini causam adscripserint, ejus tamen radios stigidos esse dixerint, ac si stigus tumorem induceret, aut ullum lumen calore destis tueretur. Scilicet quia Lunae radii imbecilles sunt, praecipue si cum Solaribus componantur , ideo; ut volunt, stigidi sunt minimeque calidi. Verum quis

non videat hoc argumento tantundem confici, ac

si quis pertendat Lunam non lucere, propterea quo ejus lux minima sit si cum illa Solis conferatur λ Sane quo multis aliis contingit in rebus, ut sensas nostri nos decipiant, id ipsunt hic praecipue locum habet. Ovia caro nostra calidior est quam sit aqua, ideo illam stigidam existimamus etiamsi modice tepefacta fuerit, cum tamen haec, etiam cum maxime frigere nobis videtur , ne tunc quidem careat

calore. Mirifici itaque sunt illi, qui ex eo quod nonnulli ad Lunae splendorem obambulantes frigus& gravedinem contrarerint, sideris hujus. radios frigidos esse dixerunt. Verum si quis tempore brum fi in Sole apricetur de eodem malo adfligatur, an propterea Sol hybernus frigidus sit dicendus λ. Non itaque in eo haerendum esse existimo utrum Lunae radii frigidi sint an calidi, cum nulla sit lux quae seorsim considerata aliquem saltem non conti-- I 3 nean

84쪽

o DE MOTU . MARIUM

neat calorem. Quod vero ejus calorem non persentiamus, hujus, rei satis manifesta est ratio. Ut in te diu non lucet Luna quia a majore luce obruitur, ita neque noctu ad nos pervenire potest sensus caloris; quem Lunares spargunt radii, propterea quod aer quem haurimus, etiam cum recessit Sol, non detinat tamen multo esse calidior quam sit ille calor, quem ad nos Luna possit transmittere. Ponamus Lunam aequaliter a Sole illustrari & calefieri atque haec nostra tellus, quod tamen non facile admittent complures, non tamen ullus exinde ad nos perveniret calor etiamsi centuplo fiat vicinior cur qualia ab aequalibus non patiantur. Itaque nis mirum quod ne thermoscopia quidem,licet speculis comburentibus adjuta,a splendore Lunae adficiantur.

Ut itaque absurdum Lunae radiis frigus adscribere, ita neque calor aliquis sen si bilis iis tribui debet,& quidem talis, qui cum in aliis imperceptibilis sit, in commovendis tamen aestibus ipse sit potentior Sole. Expediant sese qui sic sentiunt, unde sat ut eum in praedictis aestibus Luna nullas habeat partes,

in menstruo tamen, ut vocant, excluso Sole Luna sola omnia possit. Attamen non desunt qui existimant Lunam etiam alias posse habere facultates quibus maria commo- Vere valeat. Adeo enim. conspicuas esse inquiunt

operationes Lunae in ciciadis 3c sedandis aestibus, in

85쪽

ΕΤ VENTORUM 1 rinflandis & inaniendis Cancris , Ostreis, Echinis, Astacis, alliisque testaceis, idque ad legem augmenti, & decrementi sui, uti ad sidὸrix hujus effectus excludendos, nullum humanum sufficiat ingenium. Et sane adeo potens visa est: haec ratio plerisque iis qui de aestu scripsere, ut vix effugium invenerint, ac inviti etiam Oceani imperium Lunae coacti sues intadsignare. Quapropter nψn me operam lusurum

spero, si manifeste ostendero plurimum falli qui sic

sentiunt, & haec omnia similiter eventura etiamsi nulla coelo luceret Lunae.

Quod itaque ostrea & testacea aatinet, quae cum Luna crescere & decrescere creduntur, de illis sic sentio. Non esse Lunam, aut ejus effectum, qui tu- morem & pinguedinem animati,is istis conciliet, sed ipsum maris aestum. In multis Indiae locis uti ad Camba jam, Bengalam, Javam insulam & alibi, in no- .vilunio & plenilunio inania sunt pleraque testacea, heserentibus id ipsum pluribus oculatis testibus, eadem vero plena sunt in quadraturis.' Nempe in praedictis oris nullus comparet estus quando Luna est vel nova vel plena, sed demum quatuor aut quinque diebus serius,' prout tardius citiusve ad ea loca accedit Oceanus. . Itaque in sinu Cambajensi & Peguano, cum Luna se quadro aspectu videndam pri ebet, maxime tument maria, eademque subsident Luna vel nova vel plena. Hinc adparet non Lunae aspectu, sed

86쪽

.3c DE MOTU MARIUM

adventu aestus saginari ostrea. Ne illis quidem perinde est: quo potu inebrientur. Respuunt haustus laquae mortuae & jam situ squallentis , adventante vero pleno aestu & aquis e medio Oceano adfluentibus totos expandant sinus, donec genitali pastu ad satietatem usque reficiantur. Verum id esse vel inde possis cognoscere, quod si captivis cancrorum &ostrearum gregibus aquam vivam dederis, prorogabis vitam ad dies complures. At vero si e stagnante litore &jam labe aliqua contacto aquam, ut vocant, mortuam iis adfuderis, adspernantur hanc& tanquam per salivam excernunt breviq; tabescunt.

CAP. XVII. Unde fiat ut sugulis a 4 boris duo fiant aestus. MAria adventu Solis & praeciue illo imminente intumescere , satis nisi fallor ostendimus. Nunc exponmus quo pacto illa singulis diebu, &noetibus bis adsurgant & bis subsideant. Ecquid Luna efficiat id postea videbimus , nunc dicamus quid futurum sit si nulla esset Luna. Mo itaq; etiam sc sore ut singulis 1 horis bis adfluant & bis defluant maria.

Esto tellus A B C D , eamque ambiens Oceanus E F G H. Immineat Sol parti A E, secundum ea quae diximus intumescet Oceanus,& adsurget usque ad I.

87쪽

ET VENTORUM. 23

Elapsis dein sex horis imminebit Sol punctis D H,attolleturque Oceanus usque ad K. Subsidebit interea

tumor in Inon tantum usque ad Ε, sed etiam aliquanto inserius nempe ad N. Ubi vero Sql perpendicularis fuerit factus punctis C G, elevatumque fue-Κ rit

88쪽

DE MOTU . MA' RIUM

rit mare ad L , oceanus qui quadrante seu sex horis distat interea subsidebit usque ad O. Quia vero omnis motus habet seam restitutionem , fiet ut interea mare quod toto distat semisse, denuo adstendat &intumescat usque ad I , aut paulo inserius , quia restis

89쪽

ET VENTORUM. πη

tutio motus secundum leges naturae minor esse debet quam motus primarius. Immineat dein Sol punctis BF, & adscendat mare usque ad M, jam tumor in L recedit, & deprimitur mare usque ad P, & superficies in O restituitur ad K aut circiter, & tumor ad I descendit denuo ad N , aut aliquanto su perius. Nam decrementum illud aliquanto minus esse debet priori, quia etiam aliquanto minus fuit prius incrementum propter absentiam Solis. At vero eodem iterum imminente puncto Ι, denuo redibit tumor & adscendet usque ad I, aut etiam altius, nisi motus contrarius, de quo inserius agemus, obstiterit. Si quis hanc aestuum accedentium & recedentium periodum consideret, nullam ut puto aptiorem posilit causam reddere, ac sit ista quam exhibemus, nec opus erit ad antiselenen aliquam confugere, aut a suo cursa dimovenda erit tellus. Ipsa motus ne- .cessitas exigit hanc legem, cum omnis motus, cui lagendi relicta est libertas, necessario sitam requirat frestitutionem. Sive itaque ponamus tellurem aequaliter ambiri Oceano, sive illam quam tellus obtinet relinquamus faciem, necessarium est ut ubicunque & quocunque modo vel sursiam vel deorsum vel quaquaversum attollantur aut progrediantur maria, iidem motus aliquoties redeant & aliquoties reciprocentur . Nisi indies a Sole reficeretur hic mo-

90쪽

DE MOTU MARIUM

tus , utique post aliquot reciprocationes cessaret, aut taltem insensilis fieret. Nec magis quaeri debet, quare in opposita Meridiani parte & puncto a Sole remotissimo mare intumescat, quam quare in punctis Orientis & Occidentis quae obliquissime Sol meridianus aspicit, maximast detumescentia. Cum enim ubi desinit Solis aetio, ibi incipere debeat instauratio & restitutio prioris libramenti , illud vero libramentum non redeat in prima reciprocatione, sed paulatim & successive debeat restitui, clarum fit quare in illo puncto, quod quam longissime abest a Sole summa motus intensio& summum aquarum culmen esse debeat, 1 ed tale tamen, quod aliquanto minus sit ac fuerit illud quod

duodenis horis eodem in loco praecessit. Issa vero motuum restitutio quo pacto in Zona Torrida , qua item ratione in Temperatis fiat Z nis , ex iis quae antea diximus fatis cognosci potest. Nempe in Zona Torrida non refluunt maria plurimis in locis, sed ex obliquo & a lateribus denuo implentur. In Temperatis vero & Frigidis Zonis, ubi non intumescunt maria nisi per motum progressivum, illic, ut plurimum, ista qua venere, eadem

quoque via recedunt maria.

Sed redeamus unde digressi sumus, & concludamus aestum aut defluxum qui ubique gentium & lo-

SEARCH

MENU NAVIGATION