장음표시 사용
101쪽
COMMENTARII. 89doistissimo Coppetero in bernensi agro haud procul a Brien
si repertum, sorma insgnem , qui pro novo habebatur. Hunc cum alio comparans, quem dudum a Turnefortio acceptum Aloysius Ferdinandus Marsilius in Instituti aedibuς reposuerat, invenit ambos , si ad ignem exponerentur, paris modo praestarea quamvis hic pacissimus esset, .colori hus variis distingueretur, contra ille neque colorem haberet unum , tam pellucidus esset, quam quod maxime . Eam occasionem nactus Montius Ostendit, hosphorum similiter ex utroque lapide parari posse eius generis, quod amethystinum alii, alii maragdinum appellaverunt. Genus notum est; nam, emeryus de hoc disseruit quale sit, quemadmodum conficiatur, is plane intelliget, qui miscellanea erolinensia legerit. Eo autem res spectat, ut horum lapidum, cuiuscumque coloris sint, formae, pauculam pulverem in ferream laminam proiicias tum prunis suppositis calefacias ubi enim calorem pulvis acceperit, erit hosphorus, .splendescet in tenebris. Quod est notandum; nam pauci sunt hosphori, qui calore tantum accepto lucem sibi pariant. Sed haec fusius tractare post Berotinenses eme
Anno millesimo septingentesimo vicesimo octavo Alexander Macchiavellus monstra duo e plantarum genere protulit. Is interdum ad naturalium rerum studia per otium se refert, quibus, ut homo est laboriosus doctrinae diligens, valere potuiiset plurimum, nisi vel iuris prudentia, quam profitetur, Vel antiquitatibus, quas plus nimio diligit, contexendis , clarescere maluisset Academia ab occupatissimo, quod dat, accipit nihil postulat. Sed redeo ad monstra. Alterum erat fungus rubro,, avo colore pulcherrime variatus, quem laciniae insigni viriditate, ab extrema ora pilei ex omni parte pendentes, ornabant. Alterum erat granais tum crassissimo cortice obtectum coloris quasi ignei, nis quod tuberculis adspersum erat quam nigerrimis. In medio cuiusque tuberculi foramen parvum patebat. Hac via allignum quemdam humorem illapsum esse coniiciebat Macchiavellus, qui humor pomum intus depravasset; nam rubicunda grana,
quae conspici in his pomis solent, in illo desiderabantur; eorumque loculamenta, alia pulvere , alia humore perviscido replebantur, ut in his maxime videretur vitium insedis- T. II. P. I. M se.
102쪽
se . Qua in re tamen is morbi magis apparet, quam ratio monstri nisi forte quidquid morbosum est, in monstra referendum esse Xistimamus. Ut ut est, cum his de rebus do- copioseque Macchiavellus disputasset, tabulas etiam in medio posuit, ad verum, ut ait, expressas, quibus, omnis granati labes, fungi monstros appareret formositas
Quando monstrorum mentio incidit, non praetermittam de agna sex pedes habente , quam cum Iosephus Garat tonus iuvenis doctissimus iugulatam in carnario invenisset, ab lanio emit, ut haberet, in academia de quo dissereret. Erat lactens, viginti fere dierum in humero autem sinistro praeter unum pedem, in quo nihil non secundum naturam erat, alii duo a parte superiori scapulae collum versus porrigebantur, tum inflexi retractique ad sternum, pelle, ungulis, ut bisulcOrum animalium pedes esse solent, instruebantur. His gressiis facultas propria nulla erat; namque ut naturalis pes attollebatur deprimebaturque, hi sequebantur. Idque illi etiam testabantur, qui vivam bestiam, incedentem viderant. Itaque erant ungulae horum duorum pedum teneriores. Non sunt profecto huiusmodi monstra rarissima; ideoque minus considerari solent. Rariores sunt physici, qui haec cum incidunt, non in glerna facie consiliant, Mad interiora progrediantur; quemadmodum arat tonus pro diligentia sua fecit. Is enim emtam agnam studiosissime secuit, quid intus esset, scire cupiens. Sed alia omnia erant ex consuetudine in sinistro tantum anteriori pede sese natura praeter morem oblectaverat. Huius ergo partis, earumque, quae ad hanc progime spectant, sectionem ad academiam retulit, quam Totidem fere verbis huc transferam ; nam quamvis hic locusanatomicorum videri possit, hi tamen si considerent suum
esse, animalium partes, ut naturaliter sunt, persequi, historiae naturali facile monstra relinquent. Sed iam ad eius, quam dixi, . partis descriptionen venio . Scapula erat unica cluabus instructa cervicibus, naturali una, monstros altera in cuius cavo versus superiorem partem atque Sternam protuberabat non nihil cervicum colla foramine Ovato, nec ita exiguo discriminabantur.
Haec eadem scapula a parte externa spinas accipiebat duas, quae mO sub collis .itae principio latiori maiori
una, minori ac depressiori hera, ad basim scapulae in acu.
103쪽
COMMENTARII. Itum angulum coibant ab interna vero parte inter latus scapulae, spinam additam inera sulcus an cervicibus X- tremis tres epiphyses, in naturali quidem una, duae in addita, processum coracoidem in adultis Ucientes, statim in
conspectum veniebant. Quae sane argumento fuerunt, nam
hanc scapulam duarum munus sustinuisse. Sed iam de pedi-hus ipsis dicamus. es naturalis humero, radio Uina, metacarpi ossibus , in ungulis iuxta solitum instructus erat; monstro vero duobus humeris, radiis, unica ulna , duplicibus metacarpi ossibus, .ungulis constabant; in quibus notatu dignum erat, binos humeros furcillae instar ab extremo superiori ad medium usque seiunctos , angulo acutissimo ibi facto, in os unum coaluisse, cuius extremum inferius Cum Tadiis duobus connexum habebat immobilem . mi radii duplices, unicaque ulna intermedia membrana tendinosa, tamquam Ummuni involucro, obducebantur iungebanturque extremis ossibus me tacarpi, quae pariter duplicia erant, membranaque , quam dixi, involuta . In iunctura mobilitas erat nulla. umerorum autem additorum capita, X terni quidem cum cavo cervicis monstrosae, interni vero partim cum eo, quod in eadem cervice ad natum protuberabat, partim cum prominentia capitis humeri naturatis coniungebantur. Haec in ossibus animadversa sunt; quae sequuntur , in musculis. Sed ante scire oportet, cum in monstrosorum humerorUm parte externa, tum in furcilla ab his facta, nihil Praeter pinguedinem apparuisse Musculus pectoralis maior tribus humeris communis erat, in naturali elevaror, in duobus aliis depres r pectoralis minor, cum capitibus superioribus, Minternis monstrosorum humerorum insereretur, humeros eosdem adducebat, in naturali humero ossicio fungens suo Delloides humeri naturalis per superiora omnium humerorum capita transibat in monstrosis vero protractus eorum capiti inferiori nectebatur. Supra spinatus, in angulo acuto a spinis facto ortus, humeri naturalis collo erat an nexus. In sulco autem , quem supra memoravimus , musculus nascebatur crassus, in duas partes postea divisus, quarum una supra spinati munere fungens, uni ex humeris monstro sis, in superiori Winterno capite, altera vero alteri, per foramen inter duo cervicum scapulae Colla transiens, insere
104쪽
minternam capitum superiorum humerorum additorum emittebat, in quibus erat depressor. In monstros duo aderant bicipites a parte superiori monstros cervicis seiunctim orti, congruentibus radiis adnexi, emissa productione illa, quae sub nomine coracobrachialis musculi venire solet. Brachialis internus humeri naturalis fibras impertiebat externe codo capitis superioris humeri monstrosi externi, eumque deprimebat. Ceterum neque in musculis aliis, neque in illorum sanguiferis ductibus aut nervis quidquam compertum fuit Praeter naturam . Ac de his omnibus non sibi tantum credi Garationus voluit, sed etiam Herculi Lellio, quem dissectorem eumdemque delineatorem egregium , laboris sibi, studii socium adiunxerat Testimonium praeclarum s sed Ga-
ration audito non erat alterius fides requirenda Video iam , fuisse me hoc loco longiorem , quam titulus aut res postulabat. In sequentibus ero brevior protinus sermonem exsequar, quem anno millesimo septingentesimo octavo, vicesimo Caietanus Montius in academia habuit, cum aliis de caussis, tum vero etiam propter suavissimam Ioannis Henrici Linckii recordationem , iucundissimum
Linchius ad bononiense Institutum lapides quosdam pro humanitate sua miserat, dignos hercles, qui is Linckio ad
Institutum defferrentur, Win academia describerentur a Montio. Inter hos erat unus, grandioris piscis speciem gerens, quem Ontius ad carpionum genus referre, etsi multa suadebant, non est ausus, erat autem magnitudine singulari; ut, si ille carpio esset e nostris tamen ob id ipsum eis non posset. Omnino piscis advena videbatur. Erant praeterea alii duo lapides pulcherrimi, quos Caietanus intueri non poterat, qui sibi stellarum quarumdam marinarum in mentem eni-Tet; non quod animalia integra in his lapidibus se prode-xent; sed erant partes quaedam Xpressissimi, quae monerent de aliis . Ac Montius quidem tum haec Considerans, tum alium lapidem filicum quarumdam folia perbelle referentem, tenere se non poterat, qu1 domesticam patre acceptam subruentis diluvii, permiscentis omnia, Opinionem complecteretur. His lapidibus alium in chius adiunxerat ex his, qui dendritae appellantur . In his autem non folium unum aut alterum, neque pediculi, aut caules , sed fruticeta integram nemora apparent, eaque distinctissima, quamvis in
105쪽
brevissimam formam redacta. Hic Montius diluvii memo riam frustra quaesivit assirmavitque, etiam casus temeritati
dandum esse aliquid . Probabilis ratio; si quid modo casui
tribuendum esse existimamus ac non potius sequi omnia alia ex aliis, eamque singulis rebus formam esse, quae sit ex ilialis motibus, quos Deus primum Universae materiae dederit, consecuta. Quo posito iam, plantaeo fructus, Wanima lia, .nemora, oes quaelibet in quibuslibet vel sine diluavi esse possunt. Haud scio, an laboresin studia, quibus Caietanus Scar- sellius in academia eluxit, ni proprie naturalium rerum titulo subiicienda , an potius hymicae reservanda sed quoniam significare illa tantum constitui, facile feret hymica aliquid sibi demi Scarsellius aquas omnes, fontes, quibus
hononiensium urbs, ager scatent, examinare .physicis observationibus, experimentis hymicis illustrare decrevit Iamque multas scatebras per varios sermones, quos in Cademia habuit, haec adhuc nobis scribentibus, Orna Uerat.
Eratque opus in summa exspectatione. Nihil enim neque ad naturalem bononiensis agri historiam ornandam splendidius, neque ad hymicam exercendam aptius, neque ad medicinam amplificandam utilius fieri posse videbatur . de autem ranti operis dignitati diligentiam adhibebat parem. Ego quae adhuc in academia recitavit, hic referrem, nisi mallem perfectum opus exspectari, quam minus perfectum legi. Antequam huic capiti finem impono, flagitatoribus quibusdam molestis satisfaciendum est . Nam cum priore commentariorum nostrorum libro dixerim , controversiam inter academicos fuisse maximam, utrum crystallus in alcalicis numeranda sit, in morborum curationibus hoc nomine adhibenda; neque illius controversae exitum declaraVerim,
sed iudicium de re tota in alium librum reiecerim; erunt fortasse , qui id a nobis hoc loco postulabunt. Illi quidem iure suo; sed sciant velim, quam vi controversiae huius nihil in hoc libro attigerim, voluntatem tamen meam ipsorum desiderio non defuisse Etenim cum res tota ad gravissimum, magni nominis Academicum, summa omnium consensione, delata fuerit, ut iudicium suum ho mo doctissimus interponeret, quaestionemque, quoad eius fiexi posset , dirimeret, ego quidem rogare hominem non destiti,
106쪽
COMMENTARII siti, ut sententiam ferret aliquam, ad me scriberet quod ille sane brevi tempore fecisset, si rem negligenter tractare voluisset. Sed cum aliorum experimenta iterare , sua addere, Wrem altius repetere constituisset, totum hoc studium in id tempus differre debuit, quo tantum sibi esset otii, quantum numquam fuit occupationibus quippe districtus gravissimis , numquam non aliquid habuit, quod cademiae otio anteponeret. Quod ergo iudicium tanti hominis in hoc etiam libro praetermittimus, non negligentia nostra, sed illius accusanda est diligentia. Ceterum si suam ille sententiam tulerit, litterisque ante mandaverit, quam huius libri opuscula sint edita , his illam libentissime inseremus, opusculis ipsis de tanto nomine adiuncto gratulabimur. Sed iam de naturalibus rebus satis diximus. CHY-
107쪽
HActenus naturalem historiam ornavimus . Nunc ad
chymicam feror, quam artem amplificare vi possumus, quinin facultates alias permultas, medicinam praesertim, amp1ificemus haec enim medicamentorum naturam Vim persaepe ignoraret, nisi a chymica didicisset. Idque videns summus ille vir at salva, cum Viveret disputare saepe solebat, remedia etiam blandissima, maginae simplicia differentias habere suas non contemnenda S; CVel in iis, quae eiusdem generis esse censentur, discrimina aliquando intercedere , ad sentiendum levissima , ad depellendos morbos non levia, quae si negligantur, medicorum spem fallant. In his autem aperiendis multum prodesse posse chymicos. Quae cum anno millesimo septingentesimo secundo, vicesimo in academia ut cum aYime inculcasset, essetque ipse praeses illius anni, suasit duobus academicis Iacobo Beccario, Hoseph Montio, ut differentias , si quae
essent, inter quaedam iura , quae uti dulcificantia is maxime alibilia proponi solent, hymica ratione investigarent. Animadverterat quippe medicus diligentissimus, Cancrorum fluviatilium ius, velut egregium dulcificans, scriptoribus multis commendari nostros autem medicos, quod illa crusta Cea non suppetant, cammarorum iure pro illo uti ac saepe, vel quod cammarorum non sit copia, vel etiam ut aegrotantium voluntati obsequantur, in eius locum ranarum ius subiti tuere aut testudinum, nihil interesI putantes, si hoc Utantur, an illo. orum autem opinionem ferendam non esse aiebat, nisi aut conitaret, iura haec omnia in praecipuis
certe qualitatibus nihil differre, aut curationis genus diligenatiam maiorem non requireret; nam si illa quid differrent, morbus curationem pollularet diligentiorem , ea facile inci dere posse, in quibus adhiberi alia pro aliis non deberent.
Haec uigo iura , quibus Malia , comparandi caussa, adiun
108쪽
ρ6 COMMENTARII. xerunt, duo illi, quos supra dixi, academici, auctore Vala salva , scrutari ingressi sunt.
Iura varia primum sibi pararunt, Cancrorum, cammaro,
rum , ranarum , testudinum is iuvenci praeterea is vituli quorum animalium carnes ad uncias octo in pari aqua pari tempore, idest horae unius spatio bullire siverunt. Hic praeterire non debeo, experimenta alia horum similia ante die hus octo ab iisdem fuisse facta quae quamvis narrare notu
mus tamen pro re nata erunt indicanda. Itaque erit etiam utile naturam carnium diversitatemque cognovisse Cammari
ergo, qui in secundis experimentis sunt adhibiti, grandiores erant, sed minus pleni, quam qui in primis hos ceperant,
cum esset plenilunium . Cancri contra minores erant, sed ii tamen, qui satis pleni viderentur. Ranae erant minores, macrioresque. His praeter extrema , quae amputari solent, etiam hepar cum adiacentibus partibus evulsum fuerat, Ut
nihil reliquum esset praeter iuncum coXas Testudo fuit ex genere aquatilium, eique caput, Stremi pedes ampu tati sunt, exemptis interaneis . Erat autem bessor quare pellicula oleossis partibus contexta Uri supernatabat. Caro bubula, itemque vitulina , muscularis tota erat. Sic carnes fuerunt ad conficienda iura adhibitae. Singula horum anima Ilium iura academici duo per summam curiositatem principio inspexerunt; qui esset cui oue sapor, qui color, qui odor, quae etiam partium 1 mitas, adhaesio, omnino omnia, quae his liquoribus accidere pos se videntur. Quibus ex ordine notatis,' quas in classes distinctis, tabulam confecerunt, ubi singula cuiusque iuris propria statim oculis subiicerentur, essetque facilis in in
promtu cuiuslibet cum quolibet comparatio. Et vero erant haec iura, ut cuiusque natura fert, perfectissima is quatia aegris proponi solent Aqua in omnibus aeque fere inter ut liendum decreverat. In his itaque experimenta fieri coepta sunt. Et recte procedebant. Tamen quia in carnibus, quas adhibuerant, cum testudinis, tum bovis etiam, Qui tuli deo siderari adhuc aliquid poterat, quo melius Oetae Viderentur, placuit haec etiam experimenta dimittere eademque postea repetere, cum iura singula, quorum pars haud ita magna absumta iam fuerat, cum suis carnibus iterum coeta essent, eoque pleniora haberentur. Quam etiam ob caullam ,
109쪽
crustacea ranas antea inserunt, aliasque carnes secuerunt minutius . Fuerunt iura omnia , si bubulum, vitulinum Xceperis, quae numquam non limpida se praebuerunt, ab altera coctioneis densiora, magis turbida, quae tamen densitas, turbatioque de qualitatibus primariis nihil mutavit, praeter gradum . Cum iura haec tanto studio dili gentiaque parassent, Voluerunt Beccarius montius, ante quam ad experimenta , quae sibi proposuerant, aggrederentur, examinare iterum singula quantum quodque specificae gravitatis haberet, cognoscere: quam in rem hydrostatica quadamis levi trutina usi sunt; quod instrumentum expeditum visum est ad id, quod volebant, satis
aptum; non enim subtilitas summa requirebatur. Ius Cancrorum gravissimum omnium inventum 1t infra hoc ius iuvenci, quod quamvis gravitate quatuor reliqua superaret, ipsum tamen a prim illo longius superabatur. Ius iuvenci proxime sequebantur ius ranarum se ius testudinis, quae duo iura nihil gravitate differre visa sunt . Ab his vix disse
rebat ius cammarorum erat tamen paullo levius Levissimum omnium fuit vitulinum idemque erat multo levius,
His notatis, in quibus physicae studium apparuit, ad ea
tandem Venerunt, quae Chymici erant operis. Haec paucis nar Tabo, dilucides, quantum potero . Principio iura singula syrupo violarum admista sunt, ut cognosceretur, si quid mi si mutaret Cammarorum ius viridem syrupum fecit, qui plus etiam viruit ab iure Cancrorum contra Uam diebus oecto ante acciderat, cum iura eiusdem generis ad idem ex perimentum essent adhibita nam ius cammarorum viridita tem induxerat maiorem. Quo facile creditum est cammaros,
quanto pleniores sunt, tanto plus principiis thalinis abun dare , quae postea in syrupum transferantur. Fuerat quippe ius in superior illo eaeperimento e cammaris pinguioribus Iura reliqua nihil in syrupo mutarunt sive bullivissent se mel, sive iterum, sive etiam in gelatinam concrevissent. Cum haec in syrupo violarum accidissent, sequebatur ut aliquid liquoribus vel acidis vel alcalicis tentaretur. Acido Tum autem duo erant paratissimi acetum destillatum , nitri spiritus . Effusis aceti destillati aequis partibus in partes aequas vel cammaiorum iuris, Vel cancrorum, color albus T. II P. N secu-
110쪽
secutus est. Tum pulvisculus praecipitavit, qui tandem ad fundum quasi in ramenta coaluit quae quidem fuerunt in
Cancrorum , quam in Cammarorum iures, frequentiora . Quod
superiore hebdomada secus cesserat. Neque est cur id quoque non accidisse putemus, propterea quod cammari illo tempore adhibiti fuissent pleniores. Neque minus acetum destillatum ranarum iuri affusum dealbavit; sed ita, si mo dic affunderetur. Tunc enim, ut liquo acidus affundebatur, tenuissima quasi farina atque albissima dispergebatur per totum; neque praecipitabat Omnis , sed prae sun)ma tenuitate magnam partem suspensa liquorem subalbum redde bat. Verum si maior aceti vis in ius immitteretur, minor farinae erat copia quae etiam penitus tollebatur, si acetum adhuc affunderetur copiosius ut iam sua claritas rediret iu-xi. Quodque admirationem attulit maiorem , nulla alia res farinam hanc, quam dixi albam absumere potuit praeter acetum destillatum nitri spiritus nihil ad id profuit. Quo magis apparet, non eadem semper esse ab acidis omnibus exspectanda . Ceterum novum non est, idque saepe alias accidiis intelleximus, ut liquor, qui affusus alteri rem quampiam in eo solutam ad fundum deiicit, si affundatur postea copiosius, nisi deiectum quod est, statim separatum fuerit,
eamdem iterum solvat cuius consuetudinis exemplum praetermittere eccarius non debuit, cui nihil videtur in natu ra praetermittendum Spiritus nitri, ut de hoc etiam exponamus , Vel cammarorum iuri, Vel cancrorum , iniectus colorem latim album fecit, quem ramentorum deiecti nonnulla secuta est; quamquam ramenta fuerunt profecto tenuiora , quam quae in experimento priore visa sunt . Rana rum quoque ius fecit album, deiecitque farinam quasi quamdam quam cum spiritus alius nitri superiectus non ablum serit, ne acetum quidem destillatum is pluries immissum ditsolvere potuit quod tamen ipsam dillo luerat in priore experimento. Quo sane ostenditur, non omnibus acidis per petuum esse, ut si modice affundantur, praecipitent qua damaut congregent, quae potie solvant, si affundantur Opiosius; nana sunt aliqua interdum, quae ab laac conlue tui in de flectunt. Adeo non et simplex, conlians natura in omni bus, Ut multi ferunt. In iure testudinis poli affusum nitri spiritum farina quaedam ad funduna desedit, ut in ranarum tute