Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

COMMENTARII.

De formatione ferri

Q Uaestio vetus est inter doctissimos homines, Win a

turalium rerum studio versatissimos, utrum metalla ex

certa principiorum congressione , locorumque ingenio procreentur, an quidquid metallorum vel intus in terraevenis vel in corporibus passim inclusum est, iam inde abortu mundi e Xstiterit, eamdemque formam perpetuo retinuerit. Sunt enim , qui velint metallorum particulas nulla es se , quae non ipsae eiusdem generis sint metalla , sena per fuerint atque hi quidem principia esse negant aut semina, quibus coalescentibus metalla fiant. Ali contra principia esse putant aliqua, labore chymico inveniri posse confidunt. Haec autem quaestio, cum si in aliis metallis omnibus implicatissima, videtur tamen minus dissicilis in ferro fledebere . Est enim ferrum , ut chymici tradunt, concoctum minus, perfectumque , quam alia, quodque facilius in ea principia, aut partes dissolvas, unde coalescit quae si forte naturam ferri non habuerint, iam erunt semina, quibus dicamus ferrum gigni ; sin autem habuerint, nihil erit, cur id dicamus. E ferro autem coniectura et de metallis

aliiS. Fecit ergo commoditas, ut quaestio ab universis metallis ad ferrum contraheretur. In quo multi sane hymici labo- Tarunt, quos nominare possumus; sed ubi eos rotum , Lemerium nominaverimus , alios non est opus . Hi duo in sententias eunt longe diversas Geoseolus Omnes ferri mi

Cas, quaeCUmque in cineribus alcinatarum rerum Occurrunt

occurrunt autem semper aliquaei non veteres esse Xisti mat, Win rebus ipsis ante calcinationem delituisse , sed in ter calcinationis opus, quae caloris atque ignis vis est is

vas exstitisse illarum primordia esse terram, sulphur, ιδ sales acidos his simul iunctis ferrum fieri. Sic ille, ferri principia agnovisse se putat, faciendi ferri artificium quod

dam esse in calcinatione . emeritis nihil horum concedit; vult enim particulas ferreas inesse in rebus ante calcinationem, easque iam tum sic ferrum esse, ut nihil magis ve-

122쪽

IIo COMMENTARII rum naturis aliis permistas complicatasque vim suam non ostenderes calcinatione autem fieri, Ut Xtricentur, iunctaeque in maiores micas coalescant, 'genus suum profiteantur , Ut ferri forma, si Lemerium audimus, non ignis vi

fiat, sed appareat. Atque haec magni hymici in utramque partem copiose, docte disputantes, cum rem illustrare maxime velint, quaestionem faciunt dissiciliorem Gus manus Galeatius, argumentum idem Omplexus, iam inde ab anno milles mo septingentesimo tertio, vicesimo de Geoholi, emerii controversa e pari sensis academiae

Commentariis saepe retulit; tum nervis omnibus contendit, ut quaestionem quacumque posset ratione dissolveret. Coniecturas adduxit laboribus hymicis non pepercit physicam

quoque scientiam , omnium parentem artium, atque adiUtricem , huc adhibuit. Observationes eius licebit legere in opusculis. Ego unam hic referam , quam videbor physicae surripuisse se quasi Galeati munusculum ad hymicam, quo se ornet, detulisses physica, credo, ipsa, tamquam

bona parens , ignoscet. Intellexerat Gus manus, si communes plantae Urantur, reperiri in cineribus particulas ferri satis multas . Idque suis etiam experimentis cognoverat. Id ergo in opinionem venit, si hae quidem particulae non ante X sciterint, sed ipsa calcinatione fiant, non multo plures debere occurrere in plantarum cineribus, quae prope fodinas ferri nascuntur, quam in illarum, quae longius , ac si multo plures Occutaxant id sane argumento esse, non eas fieri calcinatione Nam si fierent cur, quaeso , cum eadem sit plantarum a tura, eademque calcinatio, non eadem quoque esset ferri vis P Argumentatio satis commoda is proxime ad verum

accedenS.

Fecit igitur Galeatius, ut plantae urerentur variae tum hononiensis agri, ubi metallorum nihil effoditur tum verobrigiensium montium, quos ferri fodinae claros faciunt. Accum ferri particulas , quotquot erant in cuiusque plantae ci neribus, pervestigasset tanto plures in cineribus rixiensum invenit, ut observatorem neminem , quamlibet oscitantem, differentia illa posset fugere ; nam centies alias omnes su perabant, eoque amplius. Quo illi probatum est irticulas

123쪽

COMMENTARII. III

sulphur, sales, primordia ferri iunxisset, fuisse factas cur

enim credamus brigienses plantas principiis hisce tanto

plus abundare, quam alias sed potius in plantis ipsis

ante calcinationem delituisse . Quarum plantarum quae prope fodinas ortae essent, plus etiam ferri cum alimento sumsissent. Quod autem plantae Galeatio persuaserant, idem ani malia quoque confirmarunc; nam cum plura vel riXiensia, vel nostratia necari, cremarique iussisset, fuerunt illorum cineres particulis ferreis multo refertiores similiter ut in

plantis accidit quippe animalia illa haud longe a fodi

ni pascuntur, Wferri plurimum assumunt cum pabulo. Haec observatio, cum recte in plantis aliisque animantibus procederet, offendit non nihil in hominibus. Videbatur enim, ratio ipsa, viventium aliorum similitudo postulare, ut quod aliis accidit, idem accideret, hominibus; iique , qui in fodinis , vel circa fodinas vitam tolerant, in eliciendo perficiendoque ferro aetatem consumunt, plus

etiam ferri continerent quam alii. Contra tamen stare Observatio visa est. Nam cum sanguinem concretum X siccatumque vel eorum , qui in fodinis aetatem degerent, Vel aliorUm, uisiiset, eadem ferri paucitas apparuit in omnibus . Ea re Galeatius a sententia fortasse destitisset nisi certior per litteras effet factus , metallicos illos homines, qui in riXiensibus fodinis, aut prope fodinas, vitam agunt, cibis perpetu vesci , non inde quaestis, sed longe advectis similiterque aquas refugere, quae ex illis scatebris manant, sed aliis uti quippe illas sine noxa sumi non putant. Quo sane intelligitur nihil esse, cur ferrum ipsis inesse debeat copiosius, quemadmodum plantis, animantibus ceteris. Sic aleatius opinionem 1etinuit, quam plantae , Ut ipse argumentatur, Manimalia comprobant, hominibus non repugnantibus.

124쪽

COMMENTARII.

De corporum dissolutionibus.

E Tiam eccarii Σperimentis artem hymicam ornabimus; quae ille, quoniam ea faciens se totum dederat physicae, physicae tribuebat. Verum, res ipsa agitur enim de cor porum dissolutionibus' hymica plane est, quamquam physice a Beccari tractata, est Beccarius ipse egregius hymicus ut si ars hymica Xperimentis hisce augeri Velit, neque alienam rem postulet, Beccarium suum sibi vindi

cet.

Quid intersi, utrum corpora dissolvantur in aere , an in Vacuo interesse enim aliquid, proclive est credere quaestio est ad cognoscendum pulcherrima , quam Beccarius experimentis quibusdam suis fecit pulchriorem. Primum metalla Xperiri voluit. Igitur aquae fortis aequas partes inaequalia vascula infudit. Horum non nulla recipienti subiecit, rebus omnibus ita compactis, ut, Cum aer X tractus Lset, aequalia metallorum frustula in vascula demitti possent. Reliqua vascula sub recipiente alter locata sunt, nullo tamen artificio adhibito, ne quid aeris , si res ferret, posset ingredi. Id enim in primis agebatur, ut aer in hoc se liber . Paratis hac ratione vasculis aequalia metallorum frustula in omnia eodem tempore demissa sunt. Continii aqua fortis in his misceri, effervesceres, X plicari in bullas re herrimas, continuasque quamquam haec in recipiente, quod aerem admittebat, erant remissiora , in altero turbatio ma ior, assurgentibus altius bullis, praesertim circa labra , non sine stridore quodam quod sane in recipiente VacUO, in

quo sonitus maiorem in modum Stenuantur, admirationem habuit non Udam.

Videbatur ergo citior futura esse metallorum dissolutio in recipiente vacuo , quam in pleno in illo quippe liquoris aestus erat multo maiori idque iam sibi persuaserant Becca rius, aliique, qui intererant, solvendi vim effervescentia aestimantes. Quod tamen secus accidit metalla enim multo citius in pleno dissoluta sunt, quam in vacuo. Admirabilitas rei fecit, ut idem Spei iri Beccarius vellet etiam in salibus; verum cum sale varios in communem

125쪽

COMMENTARII aquam, quae proprium est illorum solvens, deiecisset idem que omnino in his fecisset, quod antea in metallis non idem fuit exitus. Illorum enim, qui in vacuo recipiente locati fuerant, solutio fuit celerior, quam qui in pleno quod

contra accidit in metallis Ut iam duo miraretur Beccarius, primum cur metallorum solutio non in maiori liquoris aestu celerior esset; deinde cur metallis , salibus non idem esset solutionis modus, sed contrarius . Ea res scilicet Becca

rium sollicitum diu habuit aegre quippe ferebat, neque rei caussam, de quo tamen minus laborabat neque quod plus studebat perpetuam unam naturae consuetudinem sibi hisce experimentis compertam esse; quare experimenta alia super hae addere vehementer cupiebat; sed alio distractus

non potuit.

Verum longo post tempore , idest anno millesimo se

ptingentesimo quinto, vicesimo, Cum Connubium ratio

nis, Aperientiae, sic enim praeclarus Senguerdii liber in scriptus esto a Ioseph Marchesio accepisset, legissetque avidissime , sese ad industriam, X perimenta revocavit. Intelia leXit enim ex eo libro, idem illud, quod ipse fecerat, metallorum experimentum, Senguerdio quoque in mentem venisse, duccessiste similiter rei vero Caussam, quam Senguer-dius afferebat, ex parte probabat, probare e toto non poterat. Proponit en guerdius liquorum aestus atque effervescentias graVitate aeris, pondere non parum reprimi; eoque fieri, ut liquoris partes efferentes sese magna vi, C. cursu aeris repercussae, rebus infra positis Validius impinga natur; atque hanc propterea esse caussam, cur metalla in loco

aeris pleno citius dissolvantur, quam in vacuo neque aliter solventi liquor accidere, quam flammae, quae corpori cuipiam adhaerescat, ipsumque comburat adhaerescit enim o ercita ab aere reperculsa vim acquirit quod Senguerdius demonstrasse se putat. Quae ratio Beccarium capiebat videbatur enim ad me tallorum Xperimentum perbelle accommodata . Sed sales repugnabant; quos eadem de caussa oportuisset, in loco aeris pleno solvi citius, quam in Vacu contra quam X- perimentum summo studio, saepius sumtum ostende rat Gaudebat ergo ille Yperimentum suum suum esse, QSenguerdit aegre autem ferebat, sibi adhuc cum illo an T. ILP. I. Ρ to

126쪽

II 4

COMMENTARII to homine dissensonem esse aliquam nec tam de rei caussa , quam de naturae constantia laborabat. Videbatur enim in alium, metallorumque dissolutionibus varietas esse non ferenda. Ea de re sermones cum Galeatio saepe contulit, ac tandem Yperimentum alium, quod antea fecerat, iterax decrevit, quasi sibi ipse dissideret. Hic enimvero cognitum est, quam nihil in physica sit

mordicus tenendum adeo multa cavenda sunt, neque quid Caveas, quando, est uda certa ratio , quae doceat velut experimento salium eccarius did1cit. Ad id enim cum rediisset, exspectaretque , ut sales in recipiente Vacuo citius, quam in pleno dissolverentur, quemadmodum olim fecerant; Te Contra cecidit, ut praeter opinionem in pleno citius soluti sint, quam in vacuo idque iterum C a pius contigit quotiescumque placuit X periri . Quae sane cadebant commodissime ad legem quamdam stabiliendam ; idem enim comperiebatur in salibus, quod antea in metallis. Sed adhuc haerebat scrupulus, quid esset, cur sales iam cum metallis Consentirent, cum antea dissensit senes ac modo consentieniates, modo non viderentur quodammodo diisentire a se

Dubitationis plurimum res habebat quam eccarius diu multumque in animo secum versans, non nihil ab anni tem-Pore cavendum esse existimavit, quod modo calores afferret, modo frigora meminit quippe experimentum, quod olim de salibus sumserat, in itatem , dim1ssis iam academicorum coetibus, incidisse, cum modo idem factum esset de hieme; hinc omnem fortasse varietatem Ortam esse, quae toller tur, si experimentum , quando hiems erat, in aqua tepida sumeretur. Res opinionem comprobavit; nam cum statim experimentum fecisset in tepida , idemque pollea saepius ite rasset, citius in vacuo sol ut semper sunt sales, quam in ae-xe . Fuitque in vacuo aestus aquae vehement1ssimus, Ut solet,

xecipiente, quod super positum fuerat, praeter modum cale facto. Eo igitur deducta res fuit, ut si sales frigida solve

Tentur, metallorum rationem serVarent, solverenturque i

lius in aere, quam in Vacuo sin autem aqua vel propter aestatis calores, vel alia de caussa tepuisset, contrari Una eve

vitet.

His periculis factis ad alia Beccarius se transtulit, quod

127쪽

COMMENTARII.

quod antea n metallis, salibus, idem experiri voluit in camphora , ad quam bivendam vini spiritum , ut qui omnium aptissimus esse creditur, adhibuit.

Cum vini spiritus duas aequas partes in duobus vasculis sub recipientibus dinis parasset, atque aerem e recipiente altero duXisset, duas pariter aequas partes amphorae in vascula immisit. Sub recipiente, quod erat vacuum ab aere magna bullarum copia, bis,' quasi cursus citissime camphora est soluta . Sub altero, quod aerem capiebat nul lus liquoris aestus, quem utique sentire posses solutio camphorae multo segnior. Expertus eccarius vini spiritum, vitrioli quoque experiri spiritum voluit, ut in hoc etiam acido tentaret aliquid. Lapillos sumst, quos vulgo cancrorum oculos nominant

hi quippe solutionem habent in hoc spiritu facillimam; quamquam spiritum ipsum pauxillo aquae primum diluit,

rem peraVitque , ne citior solutio esset, vehementiorque quam vellet. Tum lapillos in spiritum immisit, experimentamque in his similiter fecit, ut antea fecerat in camphora: e.dem fere modo res cessit. In recipiente vacuo Vehemeniati simus liquoris fervor fuit, placidior in altero ; quare in illo brevior qui cum quievisset, sublatis statim recipientibus liquor ille dulcior inventus est, qui in vacuo fuerat dii Pedinem autem solutae lapillorum partes faciebant; nihil viro dubitatum est, quin lapillio commodius in vacuo

tui essent Citius EX perimentorum igitur summa huc spectat ut metalla aqua forti solvantur citius in aere , Uam in VaCUO; Camis Paora, cancrorum oculi, illa vini spiritu, hi vitrioli solvantur citius in vacuo sales, si solvantur frigida , metalia lorum morem sequantur aliarum rerum, si calida . Atque haec physico ponenti leges satis esse possunt rerum caussas

quaerenti non sunt satis. Non ergo αιτιιζητητικοῖς etiam satisfaciemus' quidem scio, eam opinionem multorum iam animos pervasisse, ut re

rum caussas ne quaerendas quidem esse putent, nihilque aliud a philosopho X spectandum, nisi ut consuetudines naturae quasdam declaret, quid sit in Unoquoque genere perpe- uum, constans , aperiat id unice ad Vulgares artes prois novenda requiri, quae si maxime vigeant, nihil esse praete

P a Tea

128쪽

COMMENTARII

rea a philosophis postulandum. Neque his fortasse eccarius

abhorret Verum ut multa in hanc rem disputent, numquam tamen ficient, Ut rerum caussias cognoscere non Uehementissime, natura ipsa ducti, cupiamus ac si certas atque evidentes assequi non possumus, probabiles tamen, quantum possumus, non consectemur. Idoue quam sit omnibus insitum , ex eo apparet, Uod Vel hi, qui rerum a Ussas se nolle quaerere profitentur, conantur tamen, Cum possunt.

Velut eccarius, quamvis de invenienda rei caussa munus laboraret, 1dque ultro fateretur ipse, caussam tamen proposuit obiter non nudam quam profecto ne obiter quidem proposuisset, nisi voluntas fuisset aliqua inveniendi Proposuit ille , solventibus quibusque liquoribus particulas esse quasdam tenuissimas, maximeque mobiles, quae facile avolent, nisi vel ipsa liquorum mole, vel incumbentis aeris pondere contineantur his praesertim particulis omnem sol vendi vim maiorem in modum adiuvari eamdemque propte rea extenuari oportere illis avolantibus. Et sane hanc tam tam in solventibus rebus particularum tenuitatem, Celeritι- temque praeclare testantur fumi illi, quos liquores igne coa-tinenter emittunt; quos multi quidem Communem aerem e se putant, sed videant quemadmodum id probent; quibusqueeΣperimentis ostendant , elasticitatem his esse conitantem. ut est aeri, quaeque udarum magnitudini densitati re. spondeat. Deinde ad compactissima metallorum corpora T

seranda , viasque crassioribus particulis aperiendas, udaptius subtilissimo hoc halitu fingi potest Quod si ten his

hic apor quem fumi probant, quique est commodissimus ad omnia , assumatur eique in solutionibus primae partes dentur quis iam neget, si idem hic dissipetur , atque Volet, solutionera debere sequi segniorem quae contra erit promtior vividicisque, si contineatur ille, ne abeat. Id quod etiam in aliud αccarii Xperimentum apprime con Venit. Aquae fortis partes et quas duobus infudit vasculis, iniecitque

cupri fruitula aequalia Vas alterum crassiore tantum papyro obteXit alteri commune olivarum leuna affudit, quo nihil ad conservandos liquores creditur eis aptius, Vel quod aerem externum prohibet, vel quia mobiliores subiectorum liquorum halitus tenacitate sua impedit, ne dispergantur. In hoc

129쪽

COMMENTARII hoc ergo celerior cupri solutio fuit, perfectiorques quod etiam liquoris color, solutionum harum testis locupletissamus, manifestavit. Quid enim Θ Nempe subtilissimae quae fortis particulta, quibus solutiones mirifice adiuvantur, sua perfuso oleo, evolare, dispergi non potuerunt. Potueruiat

autem, nuda re coercitae, in vase altero.

Caussa eadem ad experimentum metallorum, quod primo loco narravimus, traduci potest. Illa quippe in vacuo segnius soluta sunt, celerius in aere, propterea quod tenuissima liquoris spiritus, qui solutionem faciliorem reddunt, in spatium vacuum liberius evolarunt. Tale aliquid in salibus valet, quos frigida celerius conficit in aere, quam in vacuo. Quod si calida contrarium praestat, ac sales citius solvit in vacuo id facile ex eo fieri intelligimus, quod aer in particulis salium inclusus elasticitatem in vacuo habet plus nimio expeditam quam si calor tepentis aquae adiuvet, exserit se vehementius, .poros reserat, sales ad solutionem aptiores reddit quo illos aqua facilius solvit. Quin haec eadem ad camphoram quoque Cancrorum OcUJOStransferamus P Quis enim neget satis magnam aeris Vim his contineri, quae in vacuo, etiamsi calor absit, Xerceat se validius P Haec fere eccarius in academia disputavit anno millesimo septingentesimo vicesimo sexto IIII id. an. , experimentisque per id tempus , quantum scimus , nondum editis, hymicam locupletavit ac cum rei caussam afferre minime velint, veri simillimam attulit aliud agens . Id scilicet acutissimi est , . ingenium adhibentis ad omnia De

130쪽

COMMINTARII

De medicinalibus quibusdam aquis.

HI quoque hymicae tribuam, quod facultare aliae, me dicina praesertim, sibi fortasse Vindicabunt neque ego his repugnabo; sed nihil impedit, quo minus uno titulo

disciplinis pluribus serviamus Mercuriales aquas, ferratas, chalybeatas, quaeque antimonio infectae sunt, praesidia habent multi adversus certos morbos certissima alii inutiles putant, interdum etiam noxias. Quorum dissensio locum non haberet, si illa opinio removeretur, quam plerique complexi sunt, antimonium , ferrum , chalybem , mercurium aliquid in aquis relinquere, quo salubres, aut noXis fiant. Rem hanc primum Petrus audus Molinellius Vincentio Menghino proposuit, tum is eleganti sermone in academia tractavit anno millesimo septingentesimo primo quadragesimo, cum conceptis multo ante Xperimentis, post missis, ad studium rediisset. Sermonem ipsum referemus in opus Ula. Haec autem summa est. Reputabat secum Menghinus, qualitatem nullam neque amercurio, neque ab antimonio, neque ab rebus aliis quibusli

bella quae adiungi posse , nisi si quae illarum particulae huic simul

adiungerenturi ad quaestionem ergo conficiendam , post multas Varias rerum talium cum aqua permistiones nihil aliud quae rendum esse existimabat, nisi utrum partes earum ali quae in hac insedissent, an nulla ; nam si aliquae insedissent, qualitatem noVam aquae accedere potuisse, sibi persuadebat; sin autem nudae , non potuisse . Quis iam enim post Cartesium putet, qualitatem ullam eo transferri posse, quo particulae nullae

transferanturi A sunt quidem recentiores multi, qui vim attractivam , quam in corporibus compertam habent, ad in

finita spatia sine particulis diffundi putant. Sed hi qualita tem nullam aliam talem admitti volunt, praeter hanc unam, quam ipsi invenerunt. Hac ergo ratione ductus Menghinus ad experimenta se contulit ac primum si quem modo narrandi eumdem agendi ordinem tenuito in mercuriali aqua industriam po fuit. luvialem aquam mercurio affusam in digestione habuit satis diu, ad ignem primum modicum , post maiorem vehe-

SEARCH

MENU NAVIGATION