Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ma contendemus, neque illa non esse, quae praetermisimus In his etiam rebus codigendis illorum praecipue ratio haben da fuit, qui nobis scribentibus suam afferre operam volue runt; neque sua tantum scripta nobis reliquerunt, sed siquid interdum obscurum esset, siquid litura confunderet, siquid

offenderet, id rogati Xplicare atque emendare non recusa runt quam diligentiam si praestare omnes aut potuissent aut voluissent, neminem fortasse praetermisissem ; sed quoniam multi rebus aliis districti suam dare operam non potuerunt, idcirco nostram etiam desiderarunt. Quam ob rem ne Xte

rorum quidem scripta, quae multa quidem ad academiam missa fuerunt, proferre in hoc libro decrevimus, nisi si ob id ipsum sint missa , ut proferantur; nam illa quidem, quae

ossicii caussa mittuntur, veremur interdum , Ut sint talia ,

qualia edi illi ipsi velint, qui miserunt; etenim ut sint politissima, fieri tamen facile potest, ut his, qui illa condiderunt, nondum satis polita videantur; nam sic fere sunt docti, vix ut aliquando sibi placeant. Hos ergo praetermisimus, ne essemus inoffciosi . Absentibus autem scribere, siquid mutare vellent aut addere, exspectare longum erat. Porro in his maxime verendum fuit, quod veremur etiam in aliis , ne scilicet cogitata aliorum Xponentes videamur ipsi interdum dissentire. Nam quamvis non id agimus, neque decet aliorum opiniones narrantem his repugnare difficile est tamen inter narrandum, si quid animo non probes, id omnino dissimulare is in omnibus usque adeo a-

Vere , ut ne vocula quidem te prodat. Quo in genere cum saepe, alia scribentes, praeter Voluntatem pecca Uerimus, minus iam studii in hoc coepimus adhibere. Cur enim vitare id vellem, quod accideret vel nolenti Quare si cui videbor, opinionem quampiam Xponens, non eam satis probavisse; hunc obsecro, ne voluntati quid imputet iudicio autem propter voluntatem ignoscat. Adhuc diximus de rebus ipsis. Nunc quod nobis annorum spatium proposuerimus, unde illas colligeremus, dicamus . Initio quidem decreveramus ea

tantum Xponere, quae Academia ante annum millesimum

septingentesimum trigesimum primum protulisset quae Ostea consecuta essent, in alium librum differentes; sed ut ab aliis permultis, sic etiam ab hoc proposito deflectere oportuita nam neque illa, quae maxime volebamus, quaeque

72쪽

PRAEFATIO eum, quem dixi, annum antecesserant, in promtu erant

omnia; multa illorum, quae hunc annum sunt subsecuta, promtissima habebamus, paratissima. Itaque cum X annis sequentibus ad librum explendum materia suppeteret, excludi his nolui, nec in illos superiores annos reiici, in quibus rerum non erat satis sic praeteritos omnes annos PerVagatus, quacumque aliquid editione dignum prodiisset, excerpsi, Win librum hunc contuli ; praeiertim cum multa occurrerent, quae si serius in publicam venissent lucem Verendum erat, ne amissa novitate minus pulchra viderentur . Sunt etiam nonnulla, quae facile praeripi ab aliis possunt, quaeque edi statim postulant, ut appareat , Unde primum sint orta. Quod cum academia, cunctationis, morae Plena, neglexerit, saepe accidit, ut quod primi invenimus, non primi ederemus. His de caussis nullum in hoc libro tempus nobis praefinivimus; sed res nacti ad librum faciendum satis multas , eas statim , cuiuscumque anni essient, ar-1ipuimus, e librum fecimus, non ut alias praetermitterem, sed ut in alios libro differrem nam neque academicis diligentia, si volent, neque nobis, si valetudo suppetet, edendi facultas in posterum adimetur. Iam vero, Ut de Cribendi etiam forma dicam , non vereor, ne quis me, quod minus latine minusque ornate scripserim , reprehendat solent enim hae laudes in his tantum requiri, qui illas assequi possunt, WVolunt me autem neque posse fateor, neque Voluisse , Oratio , ut credo, ipsa declarabit.

73쪽

AD NATURA HISTORIAM

SPECTANTIA. De gummi tribusdam .

DP i , quae ad naturalem historiam spectant, scribe

re ingrediens nudum certum mihi praescribam Ordineri namque, ordinari varietas tanta vi potest quae sunt scribenda, ea nobis non uno tempore proponuntur omnia, sed alia ex aliis. Quapropter vagabor liberius, quocumque res Vocabit, sequar Dicam hic ergo de duobus gummi, quae Caietano ΟΠ-tio primum comperta, post exposuit in academia Iosephus pater anno supra millessimum septingentesimum quinto Vicesimo idib. dec. cum recitandi munus ad ipsum rediisset, putans observationibus se uti suis, si domesticis uteretur. Α quamquam res est breviter exponenda, erit enim in

fine huius libri ipsius Monti sermo, ad quem lectorem allegamuso tamen repetenda est altius, ut id totum , quidquid

est, cognoscatur. Gummi, quod omnes norunt, est humor viscosus Gentus, diffluens ex arboribus . Huius non una est Tatio Quapropter rem ordine tractantes illud distribuunt in multa genera. Plerique animadvertentes non omne gummi

iisdem liquoribus solvi, sed alia aliis, divisione hinc ducta

genera faciunt tria . Primum illorum est, quae in liquoribus aqueis solvuntur alterum illorum, quae in oleosis tantum tertium in utrisque. Ac prima illa quidem generis nomen retinent, gummi proprie appellantur altera resinae tertia, uti naturam , sic nomen habent duobus compositum gummi resinae. Hac divisione facta pulchrum est , quod cum que occurrat gummi, praesertim si novum sit, nec ab aliis descriptum , id statim cognoscere, ad quod genus referatur; an gummi proprie sit, an resina , an gummi - resina . Ac si quartum genus in ipso se prodat, commendabitur etiam generis novitate. Caleis

74쪽

COMMENTARII

Caietanus Montius id gummi nactus est ex antiqua populo evulsum , sapore amaro, nigro colore spectandum , in quo rei novitas, generis appareat quamquam ille ad

gummi - resinas id referens videtur ipsus rei novitate fuisse contentus novitatem generis minus curasse. Sed iam rem , uti gesta est, Xponam US .Evulsum, quod dixi, gummi Caietanus domum tulerat, ut genus agnosceret; statim ergo aliquot eius frustula in va sculum vitreum coniecit, is quam superfudit. Id totum in loco calido reliquit ad diem unum . Die altero fecit, ut aqua modice bulliret. Exspectavit, dum vas refrigesceret; ac tum demum comperit gummi illud non ex toto, sed partim tantum solutum esse. Ex eo autem , quod solutum erat, aqua, saporen traxerat colorem. Tum, reliquum quod erat, gummi, quodque solvi non potuerat ab aqua, diligentissime separavit, separatoque spiritum vini affudit. Tunc enimvero quidquid erat gummi solutum est. Facit res ipsa, ut existimemus gummi hoc duabus componi partibus, gum mea, oesinosa, quarum illam aqua 1olvat, hanc spiritus. Ac ne de resinosa dubitemus, illud etiam facit, quod si quid huius gummi ad candelam accensam admoveretur quod Caietanus expertus est statim

flammam concipiebat odorem mittebat non insuavem veluti res nosum aliquid. Erat ergo inventum gummi partim gummi, partim resina, ut merito gummi resina dici posset. Ac sic Montius appellat, quamquam si gummi resinas eas dicimus, quae tum aqua, tum spiritibus oleossve liquoribus vel totaeclissolvuntur, vel partim, fortasse nomen vix conveniet; quartum potius Xsistet genus.

Negant Montii duo se quemquam leg sse, qui de hoc,

quod diximus, gummi in suis libris mentionem fecerit. Quis autem id legerit in hoc quidem genere, quod non illi P Nihilominus dubitatur de Dioscorides Caietanus itaque vel gummi novum deprom sit, vel Dioscoridis inventum obscurum adhuc, dubium aperuit. Venio nunc ad gummi alterum, quod Caietanus quatuor ante annis, quam sermo ea de re in academia fieret, in quodam ramo populi animadverterat, eoque quod sane admirationem habet aliquam amputato iamdudum ac fere sicco Hunc cum aliis permultis domi servabat ac cum forte aliud

75쪽

COMMENTARII.

te aliud agens in hos intueretur, unum vidit, quem fila plurima complectebantur tenuissima, tam rubra, quam quod maximes omnino serica esse dixisses. Haesit ille aut lisper secum cogitans, quis illa serica circumduxisset tum propius accedens, manum admOVens, gummi agnovit quod cortice natum quasi in fila ramum complectentia pulcherrime distinguebatur. Rem totam ad patrem detulit, qui statim, ut gummi genus agnosceret, particulas eius ali quot ad ignem propius admovit; verum neque flammam ii lico apprehenderunt, uti resinosa solent; neque odor fuit similis . Suspicionem ergo de resina deposuit. Post gummi eiusdem aliquantulum in frigidam coniecit Totum brevi so lutum est. 9 minus dubitari potuit, quin illud verum gummi, propriumque esset. Neque, quantum scimus, de gummi hoc rubro, quasi in fila distincto scriptum est adhuc a quopiam quo magis Aistimavimus, rem literis esse mana dandam

De visu bononiens.

AViculam quamdam prope Bononiam invenisse se putat

Caietanus Montius , quae praeteritorum temporum Udia fugisse videtur; nemo enim illam Xposuit; ne mentionem quidem fecit; quapropter nomine caret. Quod sane mirari satis non polsumus, Cum volucres Ceterae vel rarissimae in catalogos, tabulas relatae a nostris fuerint, hanc Unam , eamque nostratem, prope domesticam 1llorum di ligentiam fefellisse Poloni quidem non nudi aviculam nota aiunt nescio quam , cui nomen remi Z, quod latinae aures vix ferant, imposuerunt quam si accuratius descripsissent, o

stram fortasse agnos Cerem US.

Avis est admodum parva , quamque , si rostrum toatius corporis formam spectes, facile parum iudices quamquam nudum est pari genus ex his, quae hactenus ab aucto ribus notata sunt, cui adscribi iure possit . a lustria amat loca, in quibus circum volitando vitam sibi reperit Nidum

vero tanta arte sibi fingit, ut hac e una volucres alias omnes Videatur longe antecellere

76쪽

M COMMENTARII

Ulysses Aldrovandus, naturalium rerum , s quis alius, peritissimus nidum comperito elegantissime verissimeque cie scripsit hac una re falsus, quod illum paro caudato tribuit, cum esset Viculae nostrae tribuendus; quapropter Cum alium pari caudati nidum, eumque certissimum, comperisset,

uni avi duas nidi formas assignavit. Quod ipsum per se verisimile non videtur sed illum fortasse nidorum fefellit simi litudo . Etenim cum nidi ambo supra infraque occlusi , ex

Una tantum parte aperiantur, minus diligenter considearentur, unius tantum nidi speciem referunt, quem volucris unius industria comparaverit. Sic Aldrovandus, cum duaruma Uium nam tantum agnosceret, duos nidos pro uno facile habere potuit. Ve Ium Montius, considerata re attentius, ut aves, sic nidos agnovit duos longe inter se differentes; nam quam Vis illa conveniant, quae modo diXimus tamen caudatus parus numquam suum nidum in ramis non infigit Dum contra avis nostra demittit semper e ramo pendullam, Unde pendU-Ιini nomen invenit apud accolas, quo nomine si docti uti

volent, a Cient Ut neque novum , neque rusticum Videatur.

Praeterea pari nidus in Yteriori parte festucis, foliis r horum inter se nexis , musco totus obductus est . Sub tum lanugine populi conte Xitur insternitur plumis avium moli1ssimis. Nihil tale habet pendulini nidus, qui Otus, quantus est, lanugine arborum componitur festucasin avium plumas fert nullas. Sunt ergo nidi duo duarum avium , iique admodum inter se diversi, quos Aldrovandus quasi unum Unius proposuit. Neque vero id dicimus, ut Aldrovandi gloriae quidquam detrahamus. Quis enim postulet, ut qui Tam multa praeclare scripserit, nusquam offenderit in his praesertim disciplinis, quae Observationibus magis, eisque saepe alienis , interdum etiam fortuitis , nituntur, quam ingenio Pin quibus disciplinis iam nemini liceat scribere, si errare aliquando non liceat . Haec habui dicere de avicula bono Diensi ex epitoma illius sermonis, quem dudum Caietanus Montius in academia recitavit, quam epitomam , dum haec scriberem , habebam in manibus: ceterum ipsius Monti sermo in fine reponetur huius libri.

77쪽

COMMENTARII.

De fossilibus quibusdam dactylis.

ANno millesimo septingentesmo nono vicesimo v. d.

dec Iosephus Montius ea disseruit, quae .communem qUamdam κατακλυσιν , IV inundationem rerum omnium, ostendere posse viderentur is essent nihilominus scit digna, etiamsi κατακλυσιν non ostenderent. Ea fere sunt in

fossilibus quibusdam dactylis, qui etiam balani appellantur

animadversa Forte cum rus petisset, olvetiam transiens, qui in sa- modiam influit sic enim amnes illi appellantur lapides quosdam animadvertit, quos aquae per declivia montium decurrentes in alveum detulerant. Erant hi levissimi, quod acumina, qua fuerant, aqua fortasse abras erat praeterea ostendebant ex omni parte patentia foramina , quae Montius ut vidit, statim illi adiylorum in mentem Venit. Etenim dactyli similiter, ut pholades , testacea sunt animalia, quoci foratis lapidibus delitescunt; ac quamvis marina sint, nihil tamen impedit, quo minus, ut aliorum, sic, ipsorum exuviae ccurrere possint in montibus quamplurimae. Suspicatus ergo Montius, perforatos illos lapides, in quos inciderat, marinos esse, quos olim testacea quaedam animalia in-Coluiisent, multos per summam diligentiam collegit, ac domum detulit bisurus scilicet utrum diffractis lapidibus apertisque , testacea ipsa in foraminibus se proderent . Diffregit multos inutiliter vel quod testacea nuda essent, vel quod diffractis lapidibus diffringerentur, ipsa, forma amissia Observatoris oculos fallerent. Verum cum diligentiam omnem atque industriam in id contulisset, eodemque redisset saepius, res illi tandem cessit ex sententia ; nam testacea , uti Vole-hat, eduxit haud ita pauca, integra, eaque forma, Ut detestaceorum natura dubitari non posset quae forma erat Omnibus eadem , etsi magnitudo dispar. Cognitis testaceis reliquum erat, Ut genus Ognosceretur. Verum cum .dactylos, qui Ancona huc importantur, Wpholades, quibus alm ti- cum mare frequens est , omnesque horum species formas, quotcumque per maria occUIIUnt, Ua auctores enumerant, cum repertis sibi modo testaceis Montius comparasset, ne- T. II. P. I. I Que

78쪽

COMMENTARII que formae ratio convenire visa est, neque Omnino quidquam habere usque adeo simile , ut idem genus agnosceretur. Ac ne lapidum quidem foramina milia eranta namque in repertis modo lapidibus audo erant maiora cum in his , quos dactyli incolunt, sint parvissima , vi ut oculissentias . Etenim dactylus cum sese insinuat in sagum , Xiguus eli, Me Xiguam aperturam facit postquam irrepsit altius, alitur,in crescit aquam maris hauriens per aperturam, ac lapidem intus abradendo domum ampliorem comparat. Visum est ergo testaceorum, quae Montius Te perit, genus novum , idque dignum , quod describeretur . Quod fecit ille satis eleganter ac ne nomen desiderarent, dactylos fossiles nominavit fodiuntur enim e terra, neque a dactylorum natura, quod in lapidibus delitescant, multum abhorrent. Nec vero dubitat Montius , testacea haec olim fuisse animalia, quae terrae infixa similiter, ut dactyli sub mari viverent diluvio autem factum esse , ut ad nostros montes adiungerentur , ibique consisterent . Etenim quamvis animalia id genus nemo adhuc in mari deprehenderit tamen cum multa alia occurrant in montibus , quae etiam in mari deprehenduntur , quaeque idcirco marina et se sine ulla dubitatione creduntur, fecit opinandi consuetudo, ut idem de Omnibus iudicaretur; ac iam illa etiam marina esse existimentur, quae similitudinem quamdam habent, etiamsi in

mari nondum apparuer mi.

Sic vulgatissimam , quamque academici plerique conceptam animo habebant, de ante diluvianis exuviis opinionem

Montius confirmavit; neque ad faciendam fidem animalia tantum protulit, Ut plerique solent, sed lapides etiam, si Deo placet, itendit, in lapidum foramina ante diluViana Etenim Cum testacea ostenderit in illis adhuc lapidibus 1nclusa, in quos viva olim irrepserant, consequens est, si illa ante diluvium exstiterint, lapides quoque ipsis ipsorumqUe Oxamina pariter ante diluvium exstitisses Quod quam illis sit

commodum , qui dura qua que corpora , Velia XI me compacia per diluvii tempus confracta elle, soluta, in animum induXerunt, neque , si id illis eripias, ante diluvianas Xuvias tueri se posse confidunt, alii viderint. Qui enim factum est eputemus, ut metallain marmora, qua sunt duriora , confringerentur omnia, dactylorum horum lapides non confringerentur Θ Ac

79쪽

COMMENTARII.

Ac scimus nos quidem multos esse, qui haec ad κατάκλυσιν non referant. Potius putant maria olim fuisse altissima postpaudatim desedisse is conchas, marina alia in montibus reliquisse . Cui opinioni ne se Montius adscribat, faciunt hi ipsi fossile dactyli, quos invenit; etenim si noti essent,

iidemque nostrates , viderentur utique potuisse mari supero subsidente in montibus Ostris relinqui cum autem alienige nae sint, ignotique advenerint, videntur sane ab X tremi us

que mundi oris ad nos appulisse quod fieri non potuit nisi

per immensam allUViem quamdam , qua Otti terrarUm oris

bis sit obrutus . De his omnibus sermonem ipsius Montii Lcebit legere in opusculis.

De testaceis quibusdam achate plenis

D testaceis non nudis bi inventis, achate, quae Obilissima gemma est , plenis communicavit iamdudum per litteras Iosephus Montius cum amicis quibusdam , qui

Tem admirantes inventi summam in suis libris emiserunt; idque in vulgus, quas academiae bononiensis repertum, manavit Fadem hic ergo litteris mandare decrevim Us , ne qui illa alibi legerint, diligentiam commendantes altior am nostram desiderent. Quare quae super hac re a Montio sunt tradita, summatim exponam , sermonem ipsum Monti referens in opuscula Mons est prope Bononiam, ad modicam assurgens altitudinem, vetustissima B. Mariae Virginis imagine, quae in summo illius vertice sanctissime colitur, quaeque a D. LUCRdepicta esse multorum opinione fertur, clarus nobilis . Ad hunc Montius, cum magnificentissima illa porticus X strueretur, quae ab urbe ad aedem usque D. Mariae ducit, vel religionis, vel philosophandi caussa ventitabat atque ut mons multis in locis fodiebatur altius , observabat studiose omnia ad subterraneas naturae opes, quotcumque poterat, Odigendas . Id ei videlicet bene cessit ; etenim consideranti, Minmanus sumenti fragmenta omnia , frustula, ac multis modis versanti, nihil non marinum visum est . In his testacea

permulta indica, crustacea , quibuscum sibi, propter stu-

80쪽

COMMENTARII

dii assiduitatem, vetus consuetudo erat, statina agnovit Accum plane intellexisset, non potuisse haec ad nos usque petavenire , nisi longissimis aquarum per universam terram X- cursionibus rediit scilicet animo atque opinione ad κατα-

Non est alienum, antequam ad rem venio, idque velle videtur Montius ipse paucis exponere, quemadmodum ille ad hanc opinionem deductus fuerit; fuit enim dudum quod ipse fatetur in sententia longe alia. Quam ego quidem sententiam vituperari nolim, ne qui praesentem Monti opinionem probant, illum de veteri reprehendant. Et

sane nisi Observationes reclamassent nescio quae, quis tuto satis assirmaret conchas istas testasque, quae passim in montibus reperiuntur , X traneas esse potius longissimeque advectas, quam nativas, Win illis ipsis montibus iam inde ab initio conditas, in quibus reperiuntur Θ Nam quamvis ad speciem simillimae illarum sint, quae in mari degunt quamquam id quidem de omnibus assirmare nondum liceto quis tamen neget, millimas formas a Deo fuisse conditas, quarum usus locusque si dispar quo appareat incredibilis naturae simplicitas is rerum convenientiaci Sunt etiam , qui velint terrarum orbem talem a Deo effectum esse, qualise antecedente quadam materiae, quam Ipse posuit set, Conversione ortus esset non quod talis uda conversi antecessierit, sed quia Deus mundum fortasse sic formavit, quasi antecessisset. Quod si ita est , iam possunt conchae quaelibet montibus reperiria non quod diluvium huc illas advexerit, sed quod talis conversio id tulerit. Equidem nescio, an haec ipsa Monti animum antea e pisse n. sed quidquid illum movisset, haec ei certe sententia

inhaeserat, marinarum concharum aut piscium nihil umquam montibus insedisse . Verum cum lapides ipsos in montibus ipsis repertos haberet quotidie in manibus,, modo in te gros, modo dissectos curiosissime intueretur, marinorumque piscium formas tam pulchras, tamque expressa Videret, Odem saepius rediens tenere se tandem non potuit, quin sententiam abiiceret, eosque verissimos olim fuille pisces assir mare , quos diluvium postea montibus adiunX ille . Quod ille , uti de se testatur, invitus prunum alia Imavi ; sed resipia adegit invitum. Sic opin1onem notissimam hausit, non

SEARCH

MENU NAVIGATION