장음표시 사용
81쪽
consuetudine adductus, Qvoluntate, ut fit, iam inclinati, sed quasi nolenS. Venio ad illud , quod proposueram . Inter testacea, quae plurima in illo , quem dixi, monte Iosephus reperit, permulta occurrerunt materia quadam compactiore repleta, quae quid esset, operae pretium erat cognoscere . Multa ergo domum suam detulit eo consilio, ut detractis, quacumque arte posset, testis nucleos in aperto poneret. Qua in re dentales, chamae se illi faciles praebuerunt illorum enim testae vel leviter percussae excutiebantur harum vero valvulae cuspide interposita dividebantur labore nudo ut manifestissimi apparerent nuclei, pulcherrimi Plus habuit negotii intestaceis aliis, quod vel archius adhaererent nuclei vel in testarum spiras introducti, divelli non possent, nisi frangerentur. Hic tum ille ad hymicorum liquores confugit eaque res ei cessit commodissime. Immissis enim in hos liquores
testaceis, continuo calor atque efferve entia exorta est, quam testarum secuta est solutio nuclei vero pulcherrime apparuerunt, terete , atque integri, ac testarum ipsarum, quibus
inclusi fuerant, formam sic referentes, nihil ut similius fingi posset.
Educti hoc modo patentesque ex omni parte nuclei tantam prae se achatum speciem tulerunt, ut nihil magis Chates videri posset, quam ipsi . Quamquam color non idem erat omnibus alii enim albi, quasi lactei alii caeruleum nescio quid traxerant; nonnuli opaci cum essent alii pelluciduli, inaequabili varietate . Quam differentiam adscripsit
Montius obscuriori cuidam terrae, quae in testas penetraverat, seque achati non seqtie per totum immiscuerat ; quapropter neque ad X tremos testarum anfractus pervenerat; ideoque
erat achates in his multo purissimus. Quo etiam apparet, terram non simul cum achate ab initio testacea invasiis, sed achatem primum occupasse cavos , post terram paullatim illapsam esse Ac verissimi huius achatis investigatio eo mirabilior Mon tio visa est, quod vel suas, vel aliorum, quas legerat, Observationes longissime memoria repetenti, succurrit nulla, qua id gemmae in testaceo quopiam compertum esset. Nam quam vis testacea nonnulla albo duroque lapide repleta Sc circa illum montem, qui bononiensibus lancanus dicitur, Wpropter
82쪽
COMMENT ARII pter illum, cui roncheriae nomen est ad rittorum a strum is alibi, iamdudum comperta haberet, tamen neque pelluciditas huic lapidi aderat, neque omnino habebat quidquam , unde achates Videri posset. Nec vero id usquam aliis inventum esse , litteris, quod tum Montius sciret, erat proditum . De uno tantum dentali audiverat, quem purissimo achate plenum vidisse se affirmabat vir nobilis , idemque in naturalium rerum studi versatus . Ac tum res vi fidem capiebat; sed alii post inventi fecerunt, ut de illo etiam Crederetur. Unc compererant ad illud, quod supra diximus , rittorum castrum
Sed similium paucitas adventitia quaedam est petita extrinsecus commendatio. Aliud Montius comperit in suis nucleis, quod summopere admiraretur, quodque esset positum in re ipsa mos enim diu multumique manibus Versans, inspectansque propius, multos invenit, dentalium praesertim, nucleos intus cavatos qui cavi non videntur profecto, nisi
in ipsa achatum formatione fieri potuisse . Et quod magis
mirere, ne rite reperit, singularis formae testaceum , cuius Nucleusis cavum habebat, ac ne de cavo dubitari possiet, faciebat aquae guttula intus contenta , manifestissima mobilis . Quod ipsum per se etiam admirationem habe ; nam de crystallis quidem aquae guttulas intercipientibus audivimus
nos saepe, legimus, de achatibus numquam Atque haec quidem eo etiam Montium deduXerVnt , Utsbi iam tum persuaserit, Noe temporibus i Opter immensas illas aquarum eruptiones, cursus, solida quaeque Corpora disrupta fuistho soluta . Idque achates ipsi inventitatis ostendunt; quo modo enim, in testacea insinuare sese potuissent, nisi liquido fuissent corpore, sol ut , seseque ad illorum cavos formam praeclare adeo CCOmmΟ-
dare, aeriso aquae guttulas interciperes Quod si id achati factum esse credimus, cur non, gemmis aliis murno etiam marmoribus Θ Non etiam metalli. Quamquam si id argumentum longius serpat labimur in dissicultates. Alii enim militer instabunt, de testaceis ipsis, quae tamen neque confracta sunt, neque soluta , de lapidibus dactylo Tum , quos adhuc integros reperimus. Dissicile est, huic o
co satisfacere. Sed certe videtur Montius nihil a veritate
aberrasse, quod putaverit achatum naturam fluidam tuisse olim
83쪽
COMMENTARII. II olim solutamque sve id Noe diluvium fecerit, sive aliud quidpiam; nam quamvis de diluvio ex historiis , atque adeo ex ipsis fabulis constet consignatumque sacris litteris argumenta alia non desideret possunt tamen physici multa ad ipsum referre, quae aliorum sint temporum
Conchas olim mirabantur physici, si quas in montibus
abditas marinarum plane similes invenirent nunc magis mirantur, si quas inveniunt non similes. Harum exemplum est ostrei genus, quod Iosephus Montius iamdudum re perit in monte quodam, qui est contra aedem D. Mariae Virginis, quam vocant de saxo, quae aedes Bononia dilia milialia fere decem . Id ostreum neque forma est , neque magnitudine cum aliis, quotcumque novimus, marinis it rei Comparandum . Quod quidem mirari satis non possemus, si sin gulare esset atque unicum quid vero, cum sint in illo monte eiusdem generis quamplurima P multis etiam in locis usque adeo frequentia sunt, ut mons ibi ex ostreis talibus videatur totus constitisses; quamquam alibi, ostreae plurimae
permillae his sunt quas, si formam quaeras, cum marini illis, quae ex adriatico mari advehuntur, facile compare . Habent autem hae quoque admirationis aliquid, namque marinas Omnes , qua novimus in magnitudine, pondere longe antecellunt
Sed redeo ad illa maxima, quae supra dixi, quae mirum
quantum a marinis omnibus distant non magnitudine solum, sed etiam forma Constant haec lamellis , seu crustis tenuissimis, quas disiungas labore nudo, nitidissimis praeterea is coloris fere argenti, ut uniones imitari videantur . Itaque , inhaerentia ter rae , adspectu sunt pulcherrimo ; verum si manu educantur, attactu ipso confringuntur statim is in frustula abeunt te
nuissima quo magis dissicile est admirabilis huius ostrei a
gnitudinem, figuramque cognoscere Montius cum se totum in id unice contulisset, ac terram caVari leniter a per summam deXteritatem, o pe numero iussiiset, unum tandem ex
84쪽
his ostreis apprehendit usque adeo molliter, commode
ut prope integrum eduXerit. Id erat pondo fere quindecim. Alia etiam aliorum fragmina evulsit magnitudine non mediocri quae post multis modis conferendo,, alia aliis a palando saepius, donec illius, quod erat integrum , figuram adipiscerentur, quae esset totius ostre Vel interior forma vel
exterior, facile intellexit. Quam formam non ratione tantum , cum hac de re in academia dissereret, sed etiam ii neis commodissime expressit. Ea res fuit cum aliis, tum vero medicis gratissima. Consueverant enim iam tum medici aliquot, pro communi-hus margaritiferis conchis, quae vulgo in ossicinis veneunt, fragmenta huius ostrei comminuta ad certos morbos adhibe Te eaque re aegris succurrebant nimirum cum infra ter ram diutissime iacuissent, laXatis oris merito in alcalicis terreis numerabantur. Placuit ergo, cuius rei usus esset co gnitus, eius quoque formam cognovisse . Porro Montius cum formam declaravisset, usum quoque experimentis illustrare o
luit. Primum igitur, huius ostrei, communium concharum pulverem in liquore acidos separatim coniecit, ad es fervescentiam quae alcalicorum vis esto excitandam . Ab Ostrei pulvere efferbuerunt liquores' citius balidius plus etiam de sapore acido remiserunt. Quibus rebus visum est ostreum hocce conchis aliis antecellere . Ad destillationem postea ventum est, ut scilicet principia ultima cognoscerentur, Man ostreum , quod dixi, Maliae conchae his differrent. Nihil differre visa sunt nisi quod e communibus conchis Ole aliquantulum eductum est, Mallis volatilis nescio quid; nihil horum ex ostre fossili elici potuit. Fortasse quidquid Oleosarum salinarumque partium in ipso Olim delituerat, ter-xa iamdudum absorbuit. Habet ergo fossile hoc ostreum similia multa cum vulgaribus conchis colorem, nitoremque quasi argenteum , principia etiam , facultates ut videantur cum hae, tum illud eodem nomine comprehendi posse, licet forma non si ea dem . Quapropter cum illae margaritiferae appellari consueverint, sive margariten, quem etiam unionem dicimus, ferant, sive non idcirco inibi fuit Montius, ut illud quoque suum ostreum concham margariti feram appellaret fecissetque sed veritus est, ne, cum res issa quosdam decepisset, mulios postea
85쪽
stea deciperet nomen. Operae pretium est, id totum ab iniatio repetere.
In versandis, quod saepe, a multis iussu Montii e
bat , inventi Ostrei fragmin1bus, forte fortuna accidit, ut cuidam in manus venerit oblongum frustulum nitidistimaum pulaherrimumque, quodque, colore, magnitudine, forma nihil magis videretur, quam unio. Ille continuo unionem exclamare, ecce unionem l ad quem Omnes conversi,
frustulum unusquisque sibi petere, curiose inspicere, ac dereperto unione sibi gaudere Montius, quem philosophia, rerum usus timidiorem fecerant, non sibi statim gratulari; sed rem totam diligentius considerandam esse censuit; nam quamvis, opinio delectaret hominem is rei color, nitorque, forma ipsa, novitas caperent, essetque animo iam inclinato tamen quam sint periculosa physicorum iudicia , plane sentiens, plus temporis sibi sumst ad rem totam pervestigandam , ne unionis spe veritatem Offenderet. Fecit ergo, ut quam plurima illius ostrei fragmenta colligerentur,.singula quam diligentisssime inspicerentur ut videret ii esset in aliis quoque tale aliquid , quod pro unione haberi posset fieri enim posse sperabat, ut si quam fallaciam unum
frustulum fecisset, non Omnia eamdem facerent. Et sane scrutantibus accuratissime singula, non pauca frustula Occur Ierunt, quae uniones videri possent, eaque specie vel Monatium fefellissent, si in ipsis concharum sinibus, qui locus margaritarum proprius est, fuissent inventa; sed ea delitesce-hant in foraminibus magnitudine, forma variis, Win X teriori crustae facie hiantibus. In his autem margaritae, quas uniones dicimus, condi non Olent. Ea res unionis Opinamnem sustulit Coniecit autem Montius, foramina, quae diximus, dactylis aliisve animantibus fuisse facta, quae, Corrodendo nitendoque, intra testaceorum corticem se intulissent.
Est enim id illis in more . Atque ab his quidem animantibus, si quando ad sinum conchae penetrent, nonnuli physici margaritarum petunt primordia . Recte ne an secus , dividerint oblonga certe illa, quae Montius repererat, tantum ab natura unionis distare ipsi visa sunt, ut potius putaverit margam esse , quae in foramina illabens, duruisset o stea magis magisque, ac levorem , coloremque is formam cavis ipsis accepisset sunt enim cavi intus leves , niti-
86쪽
COMMENTARII di, uti concha omnis . Sic evasit Montius ex illa, qua iam iam tenebatur , margaritae inventae suspicione. Quo ille pe-xiculo functus suam illam concham margaritiferam nominax noluit, ostreum dixit fossile, ne, cum multos res prope ipsa de unionibus decepisset, alios deciperet Omen . Adeo circumspicit omnia, .cavet. Porro cum haec disseruisset, alia ex aliis nectens, facere non potuit, qui tandem ad κατακλυσιν prolaberetur. Unde enim immane hoc ignotumque Ostreum ad nos usque advenisse putemus, nisi ab remotissimis inundi ori. Neque vero importari illinc potuisse videtur, nisi immenso quodam aquarum cursu usquequaque X Undantium . Quod ego argumentum non persequar, ne videar Ο- cum eumdem saepius premere. Mae e epitoma XcerpsimuSeius sermonis , quem recitavit olim Ontius in Academia quemque in opuscula reiicimus.
ALoysius Ferdinandus Marsilius paucis ante diebus quam
moreretur, arcessit Montio suo, habere multa se di-Σit, quae in libris suis ac praesertim in maris historia emendaret, ac perpoliret Verum adventante iam morte impedixi rogare se illum atque Obtestari, ut pro veteri anticitiarem Usciperet notaret locos, quos emendare oporteret, C de iis, si quando occasio daretur , monumentis mandaret;
tum locos indicavit, quid in ipsis mutari vellet nihil hi gratius in extremo illo vitae spiritu fieri posse assirmans
quam ut omnes intelligerent sententiam mutat se se in aliquihus , a maluisse adversari sibi , quam veritati . Montius rem suscepit atque omnia, Marsilio mortu , per varios sermOnes cum academia communicaUit, quos postea, me hortante, in unum contulit, quem edam in Opusculis. Hic summam referam quamquam cum sint in illo sermone ex omni genere multa, ea solum attingam, quae doctrinam continent,d rerum naturalium scientiam aliqua e parte amplificant; praesertim cum in his X ponendis suum subinde udicium Montius interposuerit a Marsilii sententia nonnumquam discedens , est enim do trina pars non Σigua doctorum viro-
87쪽
rum cognoscere dissensiones. Haec autem fere sunt de cocrallio Non est dubitandum, corallium rebus variis innasci Iapidibus, animalium ossibus conchyliis, fictilibus etiam, aliisque rebus , quae forte in mare decidunt. Quod cum tabulae multorum ostendunt, Marsilii in primis, tum vero etiam corallia ipsa, quae plurima in bononiensis Instituti aedibus
adservantur creduntur autem talia esse , qualia primum ex ipso mari educta sunt; quorum cum Unum inter cetera pyritae seu marchasitae cuidam inhaereat, facile intelligitur metallicis etiam rebus corallium succrescere.
Verum corallium multi duplex faciunt; quibus coloris differentia satis est ad genera dispertienda . Aliud enim est rubrum , aliud album . Alterum igitur ex altero posse X- surgere Monti opinio est, quam olim probare Marsilius non poterat quippe qui piscationibus cum interfuisset quam is plurimis, nudum umquam corallium e mari ipso prodiisse viderat duplici colorum varietate distinctum; quae ergo Circumferuntur ramis partim albis, partim rubris, ea putabat artificioso quodam tinctu colorem album duxisse . Nihil est enim hoc artificio promtius aut Xpeditius. Verum cum ad piscatum postremo rediisset, id illi accidit, quod minime
omnium Xspectabat; nam inter corallia multa, quae mari extrahebantur, Unum tandem vidit in duos ramulos distinctum, UnUm album , alterum rubrum. Qua re tandem sibi persuasit corallia quaedam naturaliter alba esse, cum pleraque sint rubra alia innasci aliis Sed est alia quaestio multo gravissima inter Marsilium Montium de forma, Mnatura corallii. Putavit enim Mar- illus , eamque opinionem ad mortem retinuit, corallium quamvis planta sit,is floribus nobilitetur suis, radicibus tamen, contra quam plantae solent, carere Montius longe secus namque radice corallio concedit, flores adimit Arigumenta utriusque in medio ponam, quo sit iudicium de
re tota expeditius Marsilius ergo non semel atque iterum , sed saepe numero observaverat, Orallii ramusculos, si statim ut mari extracti sunt, in Vasculum vitreum, quae marinae plenUm, coniiciantur, illico flores albos ex omni parte emittere,
praeter modum exiguos, ad stellarum imaginem , ut fere
88쪽
6 COMMENTARII stellae pingi solent, conformatos eosque visum non fugere si vasculum praesertim inter oculos, maius quoddam lumem interponatur. Ea observatio ipsum dubitare de floribus non sinebat. Quid enim dubitaret qui viderat P dubium tantum illi fuit, utrum esset aliqua inter hos flores humorum communicatio turget enim corallium recens quod ipse non ignorabato succo quodam lacteo , qui circulationem significare videtur non nudam . Id ergo voluit Xperiri.
Quare cum duos coralliorum ramulos recens e mari eratractos, ligaminibus sericis, in multos orbes revolutis, quam arctissime constrinxisset, immisit in vasculum, quod antea
marina aqua repleverat. Continuo fiores inter vincula serica per totos ramos prodierunt. Quae res arsilium docuit, nulla circulatione fieri, ut flores exirent, nec ullam esse inter ipsis humorula communicationem . Eoque deduxit hominem coniectura , ut iam putaret, nudam certam definitamque coralli partem esse, qua humor ingressus sese per totum distribuat; sed potius partes singulas, apertis scilicet viarum osculis, id sibi ex aqua maris sumere, quo alantur, WVigeant. In quam opinionem adductus radicem corallii se sustultis probe sensit. Si enim illa pars tollitur, quae alimentum X trinsecus sumito ad reliquum corpus transmittit quid iam erit aliud , quod radicem appellemus P amademque rationem transferebat Marsilius ad plantas marinas prope omnes. Sed de his alii viderint. Haetentis argumenta exposui, quibus ille cum fiores corallo dedit set, radicem
Montius contra ores pernegat; nam quamvis Marsilius flores vidisse se aflarmet, veretur Montius, ne succi lac ei guttulas cum viderit, vidisse se flores putaverit eamque suspicionem ipsa florum exiguitas, multitudo, forma, color confirmant Etenim cum foramina in corallio ex omni parte pateant quam plurima, eademque pereXigua ad tellae similitudinem conformata, de quibus micros copia pertissime nos monent, si succus lacteus undique per haec foramina se prodat guttae singulae Marsilianos Ores sic e X priment, nihil ut similius fingi possit; nam, albae erunt, qui color est succi, stellas quasdam referent, quae forma itforaminum erunt quam plurimae, pere Siguae. Quae omnia cum prodeuntibus guttis, quae in recenti corallio
89쪽
numquam non praesto sunt, tam apte conveniant; nihil opus erat, flores, quos nemo umquam vidisset, sibi fingere praesertim cum florum ratio non undique appareat. Nam nullum certum habent tempus, ut Ore alii sed aeque hieme prodeunt a vere aestate etiam calidissim . Quid est autem, quod corallio in marinam aquam immerso oriantur statim; ex aqua educto evanescant P Quis putet perfectos iam so res , si emergant in aerem , e conspectu abire tam subito pHaec ontius conssiderans nihil minus cogitandum esse putavit, quam de floribus. Potius succi lacte opinionem com
plectebatur, quam adhuc tenet, nisi illum quod nescio
aut praestantissimi Reaum urii, cuius volumen seX tum modo legimus, aut praeclarissimi naturalium rerum studio fore natissimi Boni suspiciones commoverunt. Hi enim duo, magni sane homines , nsecta quaedam in corallium quasi in nidu los quosdam sic invehunt, ut facile credas, posse illa flores imitari. hiod si ita elle credimus, iam neque flores retine bimus, neque similitudinem succo tribuemus ullam omnia insectis dab1mUS.
Sed venio ad corallii radicem, quam Marsilii opinione sublata n Montius restituit his de caussis . Primum truncus Wram apparent in corallio, ut in plantis aliis , manifestissimi. Quis ergo similitudine ipsa ductus non radicem o rallio tribuat suam Deinde cum truncum videamus latiori
insistentem basi attenuari in ramos, cur non Credam VS a
sim radicem esse, qua potissimum alimentum sumati quod
alimentum quoniam largius ad truncum fertur, in Us Opi se ad ramos hi propterea tenuiores sint, cum ille crasse scat. Quod si partes coralli singulae ex aqua maris , quam proxime contingunt, sine udo humorum Circuitu, ut Marsi lio placet, aluntur cur non aeque Crassescit Corallium per totum P cur in ramos distinguitur Madolescit tam pulchre Quam quidem rem consideranti Montio, neqUe X tremas tantum partes, sed interiores etiam propius intuenti, tanta esse videtur illarum convenientia, nexus, ut e hoc
ipso verissimam plantam agnoscat. hi sane videtur non Llis omnino assentiri, qui de fortuita nidulorum tubulorum que congerie suspicantur. Sic illi utique , cum haec scriberet, opinio fuit. Neque minus negabat corallia sub mari adlluc
delitescentia sic semper posita esse , ut rami deorsum spe
90쪽
8 COMMENTARII. ctent , has sursum nam neque plantarum hic postus esse solet; Marsilio ipsi, quamvis ita esse in sua maris historia assirmasset, idque scite expressisset in tabulis , postea ramen uisum est secus. Haec adhuc de corallio scripsi , non ut quaestionem dam dirimerem , sed ut argumentis in utramque partem prolatis, iudicio utatur quisque suo.
De insecto quodam novo in vite
reperto. On est dubitandum , quin insecta pleraque partim ut
chritudo quaedam, forma partim etiam ingenii laus, admirabilis industria commendet. Sed tamen negari non potest novitatem in his quoque valere plurimum . Itaque qua sunt notissima , ea plerique contemnunt; OV perquirunt Win his sudium, labor ponitur . Id sentiens GaleatiUs, insectum, ut tum erat , novum in Cademia XpOnere voluit XIIII hal. an anno millesimo septingentesimose X to vicesimo, cum sibi esset, qua de cumque re Vellet, disserendum quod insectum nos hic memoriae tradere decrevimus, posteris commendares quamquam ne OVUmst amplius, fecerunt postea doctissimae, plane aureae ReaU- muri lucubrationes Etenim cum huius modo libros, quos pro humanitate sua ad nos misit, attentis time legeremus
id genus insecti in his invenimus, eaque partium descriptione, forma ut facile Galeati insectum agnoverimus idque vel ipsa figurarum comparatio, si conferre quis volet,
monere poterit. Verum etsi rem novam emittere non possumus, OVitatem enim Reaum Urius ademit, rem tamen emittemus ipsam , satisque erit eam olim novam, neque dum aliis compertam, in academia prodiisse. Sed iam totam Galeati observationem paucis perstringamus. Solent innasci vitibus tubercula quaedam haud ita magna, quae in natura, colore a cortice satis disterunt Maaxima quae sunt, fabulam vi aequant . Haec perculum contegit natura fere cartilagineum, cuius X trema cortici ex omni parte adnectuntur, cum tuberculum adhuc parvum