Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

COMMENTARI L.

mentioremque, ut etiam aestus sequeretur decantatione facta, ut aqua leniter ac paudatim a mercuri secerneretur hunc ponderavit. Tantum invenit pondus, quantum antea fuerat, cum aqua nondum affusa esset quo facile intellegit Particulas mercuriales nudas in aquam traductas esse . Neque id minus successit, sive mercurium adhibuisset, quem sale, aut aceto, aut ablutionibus variis puriorem fecisset, sive eum , quem cinnabaris ad vim naturamque revocasset. Super haec aliud experimentum fecit, quod rem eamdem doceret. Duas aquae libras separatim mercurio affudit; ut altera in digestione esset satis diuturna, altera etiam Ulliret. Numismata aurea in utramque aquam post coniecit. Videbatur enim fores, ut si quae particulae mercuriales in aqua inessent, has numismata ad se traherent, .colorem album ducerent; quorum cum nihil evenerit, visum est Xperimentum ipsum monere, particulas mercuriales aquae subesse nullas. Ac licet postea vaporatione ad siccitatem facta, materia quaedam vasculorum lateribus adhaesisset, quam esse

mercurii aliquid suspicari quis posset, mercurii tamen nihil erat. Quippe aqua post alia materiam plane similem lateribus vasculi adhaerentem reliquit, quam aquam Hercurius

non attigerat.

Haec adhuc affusiones, digestiones, bullitiones docuerant consequens erat, quid agitationes infulionesque docerent, Cognoscere . His Menghinus aquam graminis , quam pauli ante destillaverat, aptissimam esse censuit. In hac mercurium habuit multos menses, agitavitque eo spatio plus mi dies . vaporatione facista, subsedit salium vis modica neque minor subsedit e alia aqua graminis, quam Vis 'Uantitate par esset, mercurium non attigisset quo minus

credi potuit, illud, quidquid erat, quod subsedisset, esse amercuri repetendum

His tentatis voluit etiam destillationem Menghinus X- periri. Hic vero res primum rectissime , post pariana procedere visa est . Nam cum mercurium , quoad eius fieri potuit, purissimum simul cum pluviali qua in cucurbitam vitream immisisset, Omniaque parasset, quae ad lentam destillatio nem opus essent, omnisque aqua spatio dierum novem ii lasset, nihil tamen mercurio detractum esse, e ipsius Ondere invenit. Velum cum eamdem aquam una cum eodem

132쪽

mercurio ad destillationem postea revocasset, fecit altera destillatio, ut, quod in prima apparuerat, dubitationem haberet aliquam namque a secunda destillatione mercurii pondus inventum est minus: ut viderentur particulae mercruriales satis multae sociari cum aquais coniungi potuisse Idque etiam egoidii, docti sane hominis, auctoritas confirmabat, qui sibi quCque mercurii pondus imminutum esse, cum destillationem iterum ac saepius instaurasset, memoriae prodidit. Quem cum Menghinus meminisset, essetque auctoritas non contemnenda , nihil propius fuit, quam ut ad germani hominis sententiam transiret. Fecissetque nisi illum Iacobi a non , qui experimentis Omnibus interfuit, abduxisset sollertia. Is enim cum cucurbitam AE capitelluna vitreum tenui quadam nubecula coloris quasi plumbei coopertum animadvertisset, calami scriptorii plumis leniter admotis totum illud, quidquid erat materiae, abstersit, cognovitque e pondere id tantum esse, quantum mercuri detractum fuerat unum tantum granum desiderabatur quod facile illi materiae tribuendum esse censuit, quam plumae inter detergendum sibi adiunxerant , unde, colorem cinereum duxerant. Quod cum ita esset, nihil opus fuit Pego id toassentiri potuerunt enim particulae, quotcun que mer Urio detractae fuerant, non quidem stillantem aquam sequi, ut ille vult, sed potius ipsam refugere, Mad superficiem internam vasisse recipere . Non ergo visum Menghino est , huius eae peri menti caussa, quod ipse postea instauravit saepius, negandum id esse , quod Xperimenta alia docuerant omninoque , si rem ipsam attendimus, non improbabilem Opinionem illo rum esse censuit, qui putant, particulas mercurii nullas cum aqua permisceri nisi si de paucissimis, aut maXime te nuibus id fingamus, quarum iactura insensilis plane sit quas

etiam oportet, mercurii naturam, Una aquae permiscentur, amitteres, nam, Ut supra Vidimus, aurum non appetunt. Hae cautem fingi, nisi e X perimenta suadeant, non solent.

His cognitis placuit idem studium ad chalybeatas aquas ferratasque transferre. Ferri chalybis candentia frusta Menghinus in pluviali qua saepe numero exstinXit hanc post vaporavit . Desedit in fundo salsum nescio quid . Id que pertentatum, diligenter, saepe , nihil habuit, quod

magnetem sequeretur. Quid ergo putemus, ferri particu

133쪽

COMMENTARII IIIIas, aut chalybis in eo delituisses Quamquam Zanonus,

quocum Menghinus consilia sua omnia consociaverat, statim veritus est, ne chalybis particulae, etiamsi essent aliquae, magnetem tamen sequi non possent, propterea quod salibus detinerentur. Hos itaque pluviali qua affusa dissolvere instituit. Verum cum magnes, ne his quidem solutis , quidquam traheret satis apparuit, nihil caussae esse, cur ferri, aut chalybis particulae inibi esse fingerentur. Atque haec eadem in puteali etiam aqua apparuerunt. Et militer ferrariorum fabrorum aquae, quae a Cote depluunt, eaeque , quae cum tenuissimo ferri pulvere in vas unum coniectae, diu multumque bulliverant, quamvis cogitationem omnem atque industriam in id unice Menghinus, 'anonus contulissent, tamen ferrearum particularum indicium fecerunt nullum

Quid quod ne destillata quidem pluvialis aqua ad Yperimentum adhibita illas ostendit; ne aquarum quidem faeces; quamvis in his quoque summum studium Menghinus posue xit, ut ferri particulas vel excitaret, si quae sopitae essent, vel excitatas alliceret. Omnino quae in mercurium cadebat propter Aperimenta, quae diximus, suspicio, eadena in ferrum cadere visa est Fecit autem iusta cum de ferro, tum de mercurio dubitatio, ut dubitare Menghinus voluerit etiam de antimonio. Experimenta igitur etiam in hoc sumst non illoruni dissimilia, quae supra diximus; neque dissimilis fuit egitus

Ut iam videantur neque mercurius, neque ferrum , neque

antimonium quidquam in aquis , quibus adiunguntur, relinquere , quo hae salubres aut noXiae fiant. Quid ergo Ista sane aquas Omnes a medicina reiiciemus, reclamantibus medicis prope omnibus P Menghinus id quidem , etsi velle videtur, tamen postulare non audet; vetustissimae consuetudini tribuit aliquid Verecunde ille quidem, recte. Nam istas aquas non usque adeo probavisset antiquitas, nisi utiles esse experimentis didicisset Fortasse mercurius, an timonium, ferrum qualitates quasdam aquis asserunt, non quia dem particulas invehendo novas, sed eas, quae antea in aquis inerant, commovendo agitandoque fortasse etiam pariticulas invehunt ex aere, atque aliunde arreptas, non suaS.

Ad haec adderem , qualitates esse posse nonnullam, quae in particulis non consistant, sine ullo materiae cursu in cor-

134쪽

1aa COMMENTARII. pora transferantur; quam sententiam Aristoteles probat philosophus non ignobilis. Sed valde vereor, ne si id vel timidissime proponam, videar physicis nostri seculi non satis Menghini verecundiam imitari Ut ut est, aquas istas retineant medici, si volunt modo intelligant, nihil particularum , quod quidem sensu possit percipi a mercuri aut ferro, aut antimonio ad has transferri.

De frumento.

HAEc quae cibi caussa sumuntur, si qui sunt, qui velint

cognoscere , nae illi mihi oraculo Apollinis parere identur , praecipienti, ut se quisque noscat. Nam si corpus

tantum spectemus, immortalemque ac divinum animum e X-cipiamus , quid aliud sumus , nisi id ipsum , unde alimur PPraeclare ergo, graeci, latini, orabes, qui illos summa cum laude sunt consecuti, galli atque itali in describenda explicandaque ciborum natura operam posuerunt. Quorum tantum in hac parte studium exstitit, ut cum egregias ipsorum observationes miremur, mirari magis porteat, siquid non observaverint. Novum ergo aliquid in ciborum genere invenire pulchrum est ut autem spes sit aliqua, cuiusque generis amplitudo facit, prope infinita varietas. Id sentiens Beccarius non dubitavit in eo cibo, qui

maXime communis esset, Winter Omnes paratissimus, dustriam experiri. Idque faciens, duas partium species in triticea farina deprehendit, mire inter se di Versas, quas sepa-xare , utramque in medio ponere promtissimum eis et alia tera erat illarum rerum plane similis, quae a corporibus vegetabilibus solent X trahi ; itaque in hac quidem nihil erat admiratione dignum: altera sic erat, ut non nisi ab ani mantium corporibus trahi potui is videretur; quod eccario sane admirationem attulit; neque tam mirabatur id ita es se , quam id potuisse scriptores fugere numquam enim id legerat. Suum hoc studium cum academia communicavit an no millesimo septingentesimo octia V vicesimo, sermone satis longo, quem conferam in pauca

be primum duas illas, quas datat, a Iinae Partes, quem-

135쪽

COMMENTARII. admodum secernantur, exponam. Res est parvi laboris. Farina sumitur ex optimo tritico , modice trita , ne cribrum furfures subeant; oportet enim ab his esse quam expurgatissimam, ut Omnis missurae tollatur suspicio. Tum aquae purissimae permiscetur, ac subigitur. Quod reliquum est operis , lotura absolvit . A qua enim partes omnes, quascumque potest solvere , secum avehit alias intactas relinquit. Porro his, quas aqua relinquit, Contrectatae manibus

pressaeque sub aqua reliqua, audatim in massam coguntur mollem, & supra, quam credi potest, tenacem egregium glutinis genus, ad opificia multa aptissimum in quo illud notatu dignum est, quod aquae permisceri se amplius non

sinit . Idae aliae, quas aqua secum avehit, altiquandiu inna tanto aquam lacteam reddunt post audatim deferuntur ad fundum is subsidunt; nec admodum inter se cohaerent; sed quasi pulvis vel levissimo concussu sursum redeunt. Ni hil his assinius est amylo; vel potius ipsae verissima um sunt amylum . Atque haec scilicet duo sunt illa partium genera, quae sibi eccarius proposuit ad hymicum opus faciendum, quaeque ut suis nominibus diit ingueret, glutinosum alterum appellare solebat, alter uni amylaceum Tanta est autem horum generum diversias, ut si utrum que vel digellione, vel destillatione resolvas principia

unde constant, hymicorum more , elicias , non X Una ac

simplici, sed ex duabus longissimeque inter se diversis rebus prodi1sse videantur cum enim amylacea pars suum prae se genus ferat, eaque principia ostendat, quae a vegetabili a tura duci solent; glutinosa originem quasi detrectat suam ac se per omnia sic praebet, quasi esset ab animante quo piam profecta . Quod ut melius in tedigatur, generatim pri naum scire convenit, quam dissimiliter vegetabilia atque ani mantia in digestionibus destillationibusque se praestent. In digestionibus, quas lenisse diuturnus calor facit,

animantium partes numquam ad Veram absolutamque fer mentationem perducuntur; sed putrefiunt te terrime semper. Vegetabilia quasi sua sponte fermentantur, neque putrescunt, nisi ars adiuvet eaque inter fermentandum manifesta acoris

indicia praebent , quae nulla sunt in animalibus, dum putre

scunt. Fermentatione autem Confecta, Vinosum aut acetosum

liquorem vegetabilia largiuntur animalia, si putrefiant, uri

136쪽

ia COMMENTARII. nosum . Ex ilIo plerumque ardens spiritus, non parum salis acidi semper extrahitur ex hoc autem salis acidi ne granum quidem alcalici vero non parum Denique vegetabilia, ubi

fermentata fuerint, tartari non modicam vim relinquunt,

.salis XL; cuius salis in putrefactis animantium partibus indicium est nudum. Haec inter vegetabilia atque animantia in digestionibus intersunt. Quod si animalium vegetabiliumve partes, eaeque recentes atque integrae, destillentur, quod vehementior igne fieri solet, his differunt. Ex animalibus primum aqua trahitur, saporis omnino Xpers deinde favescens spiritus, isque alcatinus hunc sequitur copiosus sal, alcatinus pariter Volatilis , siccus, oleo tamen permixtus flavo, vel pulchre aureo, levi, foetido a quo si secernatur, fit candidus nivis modo . Ad extremum aucto igne adscendit Oleum aliud crassum, nigrum , ponderosum, odore pessimo, terrain fundo vasis manente, spongiosa, levi, insulsissima, tam nigra, ut nihil supra quae tamen aperto, ut aiunt, igne dealbetur. Hanc quantumcumque abluas, salem elicies nullum . Sic est animantium destillatio. Vegetabilia vero liquorem primum fundunt aquosum, non nihil acidum , qui post aucto igne acidior fit, magis rubet interim egit Oleum leve, avum X tremo tandem spiritus acidissimus, ponderosus oleum item grave, Crassium, nigrum, quod picem aemuletur. His rebus animantia, vegetabilia

differunt, ut communis hymicorum fert ratio, quas res in summam conferamus, eo fere spectant, ut X animantibus alca lina , e vegetabilibus principia acida eliciantur. His praevisis ad illas, unde discessimus, triticeae farinae

partes, amylaceam, glutinosamque revertamur; quae cum ex

Uno prodeant genere, videntur tamen , sive in digestione sive in destillatione habeantur, a duobus proficisci; namque amylace , ut supra dixi, vegetabilis naturae omnino se esse probat glutinosa vero tantam animalis prae se fert spe ciem, ut qui illam nesciat e frumento esse ductam , anima lem esse sine ulla dubitatione facile asseveret. A digestione ordiamur. Hic pars farinae glutinosa ut tum acoris indicium facit intra paucos dies foetet, Corrum pitur, foedissime putrescit cadaveris modo ; putridum quod

est, liquatur, Win superfusam aquam dispergitur pauxillum

137쪽

COMMENTARII. Ia Ilum nigricantis materiae in fundo relinquens, quod carnem

corruptam refert commodissime Amylace vero acidum nescio quid exhalare primum deinde manifestius acescere;

tandem vinosum cum odorem tum saporem Contrahere, quem etiam cum supernatante liquore Communicat. Ceterum quam illa ad putrescendum proclivis , tam haec acoris sui est tenax; quippe quam Beccarius, cum dies amplius quadraginta calidissimo aestatis tempore, quo esset Corruptio facilior, in loco minime temperato habuisset, odorem tamen saporemque subacidum, numquam non integra atque

incorrupta, serVaVit.

Hic placuit in aqua, in qua vel glutinosae partis, Vel amylaceae digestio confecta esset, pericula facere . Eodem omnia redierunt aqua enim , quam amylacea pars affecerat, sic se praebuit, ut acida quaeque solent. Acidorum aliorum affusione nihil mutata est cum alcalicis salibus , puta cum sale tar tari, efferbuit, leviter illa quidem, sed efferbuit ac praeterea perspicuitatem amisit. Contrarii salis vi particulas albi cantes deiecit tandem violarum tincturam modico quidem, sed qui percipi tamen posset, rubore infecit. Aqua vero, quam affecerat glutinosa pars ea praestitit, quae alcatini liquores solent. Efferbuit e acidi cuiusvis admi stione colorem mutavit, ac post aliquot dies tenuissimum quasi pulvisculum deiecit ad fundum . Hic Beccarius pauca quaedam silentio transire noluit, quae sibi in illa, quam modo dixi, coloris mutatione comperta fuerunt. Haec ergo narrabat. X aquae fortis affusione liquor amarantinum colorem traxit, Umque pulcherrimum , qui post magis magisque saturari visus

est Vitrioli spiritus rubellum colorem indugit, acetum stillaticium vix aliquem. Haec sane si timulierus cognovisset, cum coloris mutationem in chylo explicare vellet, luddii experimento opus fortasse non habuisset Fluddius sal quod dam e pane elicuit, quod cum esset albissimum, tamen vase vitreo diligenter occlusum is in sole positum , hyacinthi num seu purpureum colorem paullatim trahebat, similiter ut chylus, qui albissimus cum sit, in sanguinem vertitur. Adduci in eamdem rem potuisset, ut Beccarius putat, illa etiam coloris mutatio , quam supra dixi. Sed iam ad liquorem propositum redeamus os aqua affusa, quae mercurium sublimatum imbiberat, turbavit neque

138쪽

COMMENTARII que minus turbavit, cum aqua salem saturni imbibisset in quo alcalica visus est imitari praeterea albissimum tenuissimumque pulverem deiecit ad fundum , quod in sublimato certe, alcalica faciunt tantum volatilia Sic ambo liquores partium illarum, unde sunt ducti, naturam plane secuntur quod etiam in destillatis manifestissimum fuit humor enim

ex altero per destillationem manans, acidae naturae notas omnes habuit ex altero , alca linae.

Cum haec in binis triticeae farinae partibus, glutinosa scilicet atque amylacea, per digestionem comperta essent, nihil ab his postea destillatio dissensit. Etenim cum partes illae, recentes adhuc atque integrae, quas nulla dum labefactasset digestio, in destillationem adductae essent, glutinosa quidem pars inter initia aquae insipidae aliquantulum post paullo spiritum urinosum , tandem olei utriusque ,

salis volatilis tantam vim fudit, quanta e pari cornu er- vini pondere prodire solet. Quae sane animalis naturae indicia sunt. Amylace vero pars principio quulae non nihil, deinde acidi spiritus multo plus postremo utriusque olei non parum reddidit semper vero acidae naturae notas reti nuit, quae vegetabile genus testarentur. Sic duas, easque inter se diversissimas, naturas in una eademque farina cum digestio hymica ostendit, tum vero etiam destillatio. Cuius re inventio Beccarium illeXit. Qua propter in farina etiam abacea , hordeacea , aliisque X periri idem voluit. Sed si eam excipias, in aliorum emi num farinis res non respondit. In his quippe partes omnes aqua sic eluit, ut neque glutinis, neque compactae dius re quidquam relinquat, quod sit cum illo triticeo glutine comparandum ut miraretur Beccarius in similibus generi bus dissimilitudinem esse tantam Farinae quidem omnes, quemadmodum etiam amylace illa pars, de qua supra X- posuimus, dilutae aqua, convenienti calore excoctae in pultem coeunt viscidiusculam, eiusque similem , qua ut so lemus a papyros conglutinandas; sed ea nihil fere habet cum triticeo glutine commune Amylum quoque triti eum, si, tempus spectemus, quo soliditatem acquirit,is solidi talem ipsam , farinis praestat omnibus etiam Oideaceae quod in primis miratus est Beccarius , ut qui hanc a1inam omnium viscidissimam est antea exiit amaverat. Opinionem

139쪽

COMMENTARII.

experimentum infirmavit. Idque vidisse videntur veteres, qui morbo acuto laborantibus cibos ex hordeo dari iusserunt, panem , qui sit tritico, fortissimum omnium papellarunt. Utcumque haec habent videtur certe eccarius, in multis farinarum generibus,' quod maius est, in unius triticeae farinae partibus, dissimilitudines invenisse admirabiles ; quas tamen miraremur minus, si, quam sint varii, multiplices rerum omnium neXus, cognosceremus. Sed hic iamduduna physicorum mos est, ut similitudinem constantiam ubique aucupentur naturae autem , ut illos saepe fallat varietate. Atque haud scio, an haec ipsa varietas perpetuitate illa, quam quaerunt, sit pulchrior.

Haec adhuc de frumento, farina dixi, ut alios, si1 possumus, ad rem cibariam illustrandam eccarii exemplo excitemus est enim studium physico dignum , in quo aegrotantium res agitur, Wbene valentium. ANA.

SEARCH

MENU NAVIGATION