Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

COMMENTARII. Dex ubi adolevit, ex una tantum . Infra lanugo latet mollissima, si quod aliud, maxime tenuis atque alba, inquam parvula grana implicantur, rubra, sublutea quae Galeatius ut primum vidit, suspicari coepit de ovis est enim

iam apud physicos in more positum , Ut OV putent, ubiCUmque tale aliquid apparet. Suspicionem res ipsa comprobavit. Nam cum tubercula quaedam, in quibus praecipue diligentiam poneret, oculis designasset eodemque rediret diebus singulis, ut quo illa ovorum indicia spectarent, tandem o gnosceret; accidit, ut quadraginta circiter post diebus, quam tubercula XOrta erant, bestiolae apparuerint rubrae quae sese paullatim lanugine extricantes tandem foras Xie-Tunt, ac cum per item reptassent longius, ad extremum se abdiderunt in corticem. Quod autem ad bestiolarum for mam spectat oribus ex utroque latere pedibus nitructae

erant, a cum duas antennas parvas promitterent, duas pariter cuspides post se trahi bant, quasi caudas Haec spectans Galeatius, ac diu multumque considerans, de insecti genere magnopere dubitavit; nam neque illa, quae in cocco baphico visuntur, neque foedissimi asperiorum

olerum imices, quorum satim in mentem Venerat, satis ConVeniebant. Neque a formicis, quarum utique ad ea, quae diximus, tubercula maximus concursus est , insectorum Talium genus duci poterat; nam V in lanugine reperta similitudinem habebant nullam; praeterea satis constat, formicas illuc non ovorum ponendorum Catissa properare sed humoris cuiusdam nitidissimi, qui inde manat , cuiusque avidissimae sunt, hauriendi . Relinquebatur Uscarum genus quoddam colore viridi atque aureo, unde Galeatius insecto.

rum suorum XOrdia repeteret nam multa utique eius generis muscae tubercula , quae digimus , circum Volitant, in si

dentesque in his saepe percula transfigunt aculeo , ova ibi ponunt. Verum cum Omne studium in haec ipsa ova in tendisset, in eaque contemplatione per multos dies assiduus fuisset, verissimas inde manifestasque muscas Xire animad Vertit, quae genus profiterentur suum, nihilque haberent si mile cum bestiolis illis , quae post deinde ex aliis tuberculiovis prodierunt. His itaque visa est muscarum cognatio esse nulla Se ergo ad scriptores Galeatius contulit, omnesque insectorum formas, quascumque potuit, perquisivit ac uua

talem

92쪽

go COMMENTARII talem reperisset nullam , bestiolae tandem novae inventorem se esse sensit Quod cum illi anno iam millesimo septingentesmo quinto decimo contigisset, voluisset utique subtiliorem tuberculorum formam, Canimalium mores atque ingenia ante Cognoscere , quam publice de re tora disserere . Verum cum aliis distentus curis referre animum ad haec studia numquam potuerit, maluit post annos undecim observationem, ut sibi videbatur, minus perfectam in academia proferre, quam diutius exspectare. Nunc tandem cum rei memoriam prope abiecisset, rogatu meo concessit, ut sermonem illum in hoc

libro ederem; ita quidem , latine ipse redderem erat

enim talice conscriptus sicubi opus esset, mutarem Ordinem, , salvo insecto demerem quidquid vellem, atque adderem. Quae cum fecerim liberius, sermonem de insecto alieno feci prope meum. Tamen ut his accidit, qui in alterius solo aedificant, ut soli dominus aedificium sibi vindi cet sic illum sermonem ita composui , ut Galeatius ipsum sibi quodammodo vindicaverit , namque Galeatium loquentem indUXimus .eius nomen inscripsimus, ut videreatur idem esse, sermonis auctor, rei Sermonem in opusculis legendum proponemus.

De sorum pulchritudine conservanda.

Iosephus Montius pridie nonas februarias anno millesimo se

ptingentesimo quadragesimo quinto flores varios ad cademiam detulit, in vitrea vascula inclusos, plane siccos, sed coloribus suis praeclare distinctos, formosissimosque, quos puellae si viderint, contemnant sericos . Quemadmodum id illi contigerit, ut fores siccare tam pulchre potuerit, quidque illi hanc mentem iniecerit, pressius dicam ut intelligatur, me eius sermonem, cuius Xemplum referam in opuscula , legi malle Anno millesimo septingentesmo quadragesimo tertio

cum bellum in talia inter iis panos, germanosque Xarsisset, accidit ut hispani prope Bononiam castra ponerent . Erat in exercitu Iosephus uerus hispanus homo, chirurgus strenuis ia

93쪽

COMMENTARI L.

nuissimus, anatonae studio perpolitus. Hic cum esset quoque plantarum cupidus Montium saepe adiit qui cum hominem audivisset de re herbaria disputantem , vidissetque tabulas, wexsiccatarum stirpium ordines, quos ille vel in medio armorum tumultu mira arte digesserat, Otanicum agnovit longe excellentissiimum ut Valde miraretur inter hispanos, quorum ingenia acriora sunt, Waltiora requirunt, eum inventum esse, qui in hac tenuiori laude usque adeo excellere voluisset. Exsiccandarum stirpium , sic quidem, ut exsiccatae florescere adhuc viderentur, artificia tenebat mirabili a ;multa , quae anatomici in praeparandis animalium partibus faciunt, ad herbas transferebat, Mut olim aegyptii hominum, sic ille florum quas cadavera condiebat. Folia & osculos evellebat e pediculis , siccabatque Odertia tanta , Ut neque

colorem, neque formam, neque omnino adspectum muta rent. Haec eadem postea cum Catilibus aptissime coniunge hat, ut nemo esset, qui totos ramulos vel curiosissime in

spectans non pro integris haberet, idque ita esse non quovis pretio posito contendisset. Eadem siccissima esse levi at

tactu cognoscebatUr.

Re Montium illexit, cui statim cupido incessit videndi, an quod uerus in foliis, foribus faceret pediculo evulsis, id fieri etiam posset sine pediculi iniuria nam quamvis Que-gus omnia perbelle nectens ramulos integros sic imitaretur, ut posset quemvis fallere , videbatur tamen .ipsi, Montio id artificium fore pulchrius, si fallacia caruisset . Idque eo magis fieri posse sperabant, quod Uyschium plantas habuisse tali modo exsiccata acceperant , Montius de quoadam meminerat, apti quem ramos cum floribus, excipulis vitreis inclusos, olim viderat, plane siccos, Win summa ariditate pulcherrimos. Dolebant ergo botanici duo se non dum id posse, quod alii olim potui sient, nec facile ferebant. occultum in hoc genere esse aliquid ; qua de re cum sermo ne instituissent varios, voluit tandem Montius industriam experiri. Tum Querus cum exercitu alio profectus fuerat. Ad experimentum autem deducebat Montium haec ma xime cogitatio . Animadverterat herbas, fores inter char tas plui imas interiectos compressosque probe X siccari, colores suos satis pulchre retineres; sed ea compressione totos constringi ramulos .complanari, ut omnis Viresceam

94쪽

8a COMMENTARII.

tium species, decor evanescat. Itaque voti compotem se esse possie sperabat, si eum compressionis modum invenisset, quo naturalis foliorum aliarumque partium expansito conservaretur; nam colores quidem spes erat, ut servarentur compressione quavis. Occurrebat autem, minutissimorum granulorum , ut , milii, tritici, vel etiam arenae cuiuspiam acervo obtineri huiusmodi compressionem posse, si granula circa pediculos .caules commodissime Odocarentur, Win terponerentur inter folia degleritate tanta , ut nihil horum torquendo, flectendo nihil vacuola replerent omnia. Sic enim flores altius in acervo repositos siccari portebat neque contrahi, quemadmodum illi faciunt, qui in aperto siccantur, sed amplitudinem suam conservare. Coloribus vero quid fieret, res ipsa, atque Xperimentum docuisset. Placuit primum periculum facere in milio. In huius ergo acervos, quos Vascula varia Continebant, recentes heriabarum ramuli, flores eo, quem dixi, modo sunt abditi vascula ipsa papyro cooperta, patentibus in papyro foraminibus permultis acu factis. Et quoniam ad eam, quae quaerebatur, siccationem calor quoque non parum faciebat, omnia modo in sole habita sunt, modo in hypocausto Cum triduum praeteriisset, e quo sic habebantur , exemti ramuli praeclare siccati apparuerunt; sed species tamen non plane 1atisfaciebat; nam, rugas traxerant, flores praesertim in quibusdam foliis granorum vestigia insederant, quae pulchritudinem adimebant. Quae cum in milio tali, quale e paniculis evellitur, accidissent nihil commodius res cessit in

deglubito cuius etiam granula soliis, floribus turpissime

Abiecto igitur milio experimentum in tritico, atque oryza factum est. Ne haec quidem satis responderunt. Nam quamvis flores e horum acervis educti minus utique rugosi

essent, tamen erant crispati nonnihil, ut videretur acervorum undique prementium pondus contractionem omnem prohibere non potuisse. Ceterum granula haec quoque , utina illi, foveas in foliis reliquerant, pleraque inhaeserant. Quod mirari minus oportuit, nam huiusmodi semina in acer vum congesta calefacta , si plantas contingant recentes, N. succo turgidas humoris plurimum trahunt, quo humore

elutinosiora fiunt, facile ad illas adhaerescunt.

95쪽

COMMENTARII

Hac de caussa seminibus istis uti Montius destitit, ad arenam se contulit, qua fluvialem, qua fossilem, ut hanc quoque ramulis, foliis dextere interponens, quid his eget, experiretur. Erat fossilis ex eo genere, quod in bononiensis agri codibus passim occurrit, colore flavo . Experimentum primum non satis respondit, sed spem fecit. Nam flores e utroque arenae genere educti rugas habuerunt paucissimas Momnino fuerunt pulchriores a licet Crassiora arenae granula impressiones in foliis fecissent nonnullas , admistus pulvis non nihil foedasset, vitari haec posse vide-hantur, si experimentum rursum in quam lectissima arena, atque expurgatissima sumeretur. Vulgarem ergo arenam, ex eo genere , quod fluviorum

ripas obsidet nam flavam propter colorem ipsum iam minus probabato cribrari saepius Montius iussit Cribratam in Vasa quae plenum iniecit, fricavitque sub aqua satis diu ut quod erat in illa tenuius, aquae ipsi admisceretur quod interim desedit, effusa leniter aqua, separavit, sicca ditque ad solem Idem cum saepius fecisset, tantum sibi puris limae minutis ii maeque arenae comparaVit, quantum ad Xperimenta, UT Vellet, satis esset. In hanc ergo arenam ramulosis flores implicitos, alteque demersos, sic ut granula interposita foliorum situm, formam nihil mutarent, tamdiu habuit, done CsCCarentur tum eduxit. 1 enimvero quantum diligentia Valeat, apparuit . Nam educti flores , quamvis exsicCatissimi essent, tamen soli a habebant lata atque ampla, ut offensio esset nulla nihil contractum, nihil rugosum, nihil crispum neque de coloribus suis quidquam amiserant; sed erant pulcherrimi ad spectu iucundisiimi, quos Musae ipsae possent

sibi petere . Eosdem post Montius cum ramulis in vitrea Vascula inclusit, conservavitque ad multam hiemem, a tandem ad academiam, quasi novum botanices munusculum,

detulit. Et vero erant sub illis vitris formosi adeo nitentes que, ut integri modo nati viderentur itaque significabant, se esse ad longissimum tempus duraturos Neque vero cum Ore afferret Montius, non etiam sera monem attulit scitum, doctum , quemque, ut flores ipsos probaremus. Quo sermone rem X plicans ipso primum arenae genere factum esse docuit, ut, perfect1ssime exsiccaren tu ramuli, citissime. Siquidem arena illa, qua usus fue. I a Tat ,

96쪽

84 COMMENTARII. rat, minutissimis calcariorum lapidum particulis tota fere constat, ut sit propterea ad trahendos humores, calorem solis accipiendum retinendumque aptissima quae cum faciat, res intus abditas facile siccat Quod si flores folia altius

demersa sint, ipsum incumbentis arenae pondus contractionem omnem in siccescentibus, rugas prohibet. Compressione autem colores florum conservari satis constat. Non ergo mirum fuisse aiebat Montius, quod res sibi successi et . Quae cum diceret, rei caussas commodissime aperiret, non illud tamen assequebatur, ut inventum minus miraremur; faciebat potius, ut cum miraremur inventum, explicationem quoque probarem US. Quamquam hoc conservandorum forum artificium non universe sic alet, ut Xcipi nihil debeat; nam praeter quam quod ad experimentum rite capiendum arenam seligere portet aptissimam habenda est etiam cura , Ut convenienti calore assiciatur etenim si incalescat nimis, verendum est, ne florum , qui in illa sunt conditi, colores dilabantur maeque ipsae cautiones non aeque prosunt in omnibus. Ontio commodissime res cessit in fruticosarum plantarum floribus, hisque, qui corpore sunt minus laxo in laxioribus, hisque quos plantae bulbosae ferunt, desideravit adlauc aliquid . Quamquam in his quoque spem habet, si diligentia adhibeatur

maiori nam ipse una flores haberet Varios in manibus , Venustissimis adhibuit curam, alios contemsit. Hactenus rem magis iucundam consectati esse videbimur , quam Utile in . Sunt autem molesti nonnudi, qui laborari nolint, nisi in utilibus quibus assentirer, nisi ea utilia saepe dicerent, quae si quo spectent, quaeratur, nihil tandemasterunt praeter voluptatem . Sed si his etiam , si fieri potest is quoad potest, satisfaciendum. Hoc ergo habet Commodi Montii ventum , quod cum Otanici extraneas plantas , quasque ipsorum non fert regio, ex imaginibus tantum cognoscere sint soliti, easdem iam poterunt, si non Onan ES, certe aliquas , praesentes, veras intueri nempe si eas, ubi nascuntur , in arena prius apte condi in rite exsiccari tu beant, tum in vitreis vasculis inclusas ad se mitti. Sic neque imaginibus uti semper, neque peregrinationes oportebit suscipere ad herbulas cognoscendas . quidem nesci, an Oniatius , conservandae florum pulchritudini intentus, huc etiam

97쪽

COMMENTARII. 1spectaverit, an satis habuerit oblectasse otium .puellarum desideria commovisse . Sed sic sunt docti, ut utilia interdum proferant , etiamsi aliud agant.

De vi cicatricula, rivo quodam monstrosi

Istoriae proprium est res quaerere, non caussas Tamen qui caussas etiam explicant, non ab historia discedunt, sed historiam ipsam faciunt doctiorem . Velut aullus aptista Balbus in eo sermones, quem adhuc iuvenis in academia habuit anno millesimo septingentesimo quarto, Vicesimo,

cum OVUm monitiosum Yposuisset, caussam etiam aperuit

.de cicatricula disserens, Belliniana quaestione se implicuit. Argumentis ergo a physica scientia petitis naturae his oriana ornavit. Haec paucis referam , nam eius sermonem inseram opusculis. Belliniana quaestione exordiar. In vis, quod onmes norunt, detracto cortice album en apparet lagissimum, molle, X Omni parte, quacumque putamen aperiatur, difficiens. In medio haeret globus luteus, cui vitello nomen eis. Hi Cquoque mollissimus est, ut possit fuere , subtilissima membrana continetur . In parte huius summa pereXiguus a CCU-lus invenitur, praecipuo quodam humore plenus , membranae, quam dixi , adhaerens, quem cicatriculam ovi nominant. Nascitur pulli amnium me creditur idque Malpighius probavit. Porro dubium non est, quin hic sacculus membranae,

quam diat, arctius adnectatues quippe quia quantumlibet vitellum concutias .in quamlibet partem Vertas, tamen Cicatricula ibidem semper haeret. Atque id sic habet in ovo integro Verum si ovum coquatur, post deinde aperiatur numquam cicatricula non in centro vitelli reperitur. Oportet ergo, an in coctione vi a membrana avelli, ad vitelli centrum ferri. Huius rei caussam quaerendam esse Bellinus existimavi ; sed dissiciliora cum sequeretur, Inorari ipse in hac noluit. Quoesnonem ergo aliis reliquit.

98쪽

COMMENTARII

Res ipsa, Bellini nomen Balbum excitavit; qui cum

quaestionem accepisset, ac plures rei causistas afferri posse coagnosceret, ingenio indulgens hanc attulit. Dubitari non o test, quin , dum Vum coquitur, partes eius magno calore agitentur, neque albumen solum , sed etiam vitellus; qui quoniam membrana undique continetur, agitari vix potest quin circa centrum in orbem Vertatur. Quod si ita est, iam facile intelligitur, quo modo cicatriculam a membrana abri piat vertendo enim sese impellat eam , oportet, secum

rapiat.

Restat, ut illud alterum explicetur, cur cicatricula hoc modo abrepta ad centrum feratur; quod ipsum facile intelligetur , si eam prae ceteris vitelli partibus levem esse ponamus. Constat enim apud Omnes , in his fluidorum corpo-Tum rotationibus leviora quaeque ad centrum trudi habent enim haec minus materiae, quo etiam vim centrifugam, si cetera quidem paria sint, acquirunt minorem. Id se Balbus accepisse ait a Neutono, cui debere vult omnia. Iam vero cur cicatriculam non ante alias vitelli partes levissimam esse

ponamus, praesertim si id res ipsa quasi postulet 8 Non enim,

nisi levissima inter alias esset, ad centrum ferretur. Verum Balbus hanc cicatriculae levitatem probare maluit, quam assumere Observationibus , quo opinio esset tutior , insistere . Duas ergo observationes in medio posuit, Bellini unam, arvae alteram, unde coniecturas Caperet. Observat Bellinus , sacculum , seu cicatriculam , Uam di Si,

purissimo tenuissimoque humore, quas lympha, plenum esse, qui ad ignem non, ut alii vi humores, coagulatur, sed dispergitur evanescit. Huius humoris apparet aliquid in vitelli centro a coctura est enim ibi semper diffluens nescio

quid , quod calore ignis dissipatur, non concrescit. Quis ergo cicatriculam non levissimam esse putet, quae humore tam tenui tamque volatili repleaturi Docet arva Us cicatricUlam , statim ut ovo incubare gallina coepit, magnopere dilatari. Quod si id incubitus facit calore modico, dum se ventur ova, quanto idem magis ignis faciet calore vehemen tissimo, dum coquunturi Est ergo promtissimum coniicere hanc vi cicatriculam, si non sit aliis vitelli partibus, prius quam ovum coquatur , ipsa per se levior fieri utique, dum id coquitur, ex dilatatione tanta leviorem . Quod si leviora quae

99쪽

COMMENTARII. 8 quae sunt, in uidis corporibus circumvolvendis, centrum petunt cicatricula levior est, quod coniecturae monent non nullae .vitelli humor, quod credi facile potest , calore circumvolvitur, consequens sane est, ut ovo calorem accipiente cicatricula centrum petat. Neque vero, si calescente ad ignem ovo cicatricula cen trum petit, non ibi haerebit, usque dum totum ovum o quatur. Etenim in coquendo OV partes primum, quae a centro naagis distant, coguntur, donec ad centrum perve

niat coagulatio ; itaque circa centrum rotari humor pergit, usque donec perfecta sit coctio Cicatricula ergo, ubi ad centrum deiecta semel fuerit, eodem loco usque ad cocturam continebitur Quod si ovum dum coquitur, vitelli humor longius a

Centro primum concrescit, tum pauliatim ad CentrUm Coagulatio pervenit; cur non etiam suspicemur, hun humo

xem, dum primum constringitur, sacculum a superiori parte plus iusto comprimere, quo, a membrana avellatur, cin1ubiectas partes deiiciatur; quae ipsum postea, constringentes sese paullatim, aliae ex aliis, propellant ulterius, ac tandem in centro sistanti Quid enim impedit, quo minus uni rei explicationes adhibeamus plures Neque Balbus, cum ad rem explicandam viam sibi unam aperuisset, praeclusit alias imo

etiam academicos hortatus est, ut rationes quaererent, si possent, commodiores quasi illos excitare mallet, quam in1uam opinionem adducereri in quo modestius fecit, quam

opus erat.

Sed iam de monstros ovo dicamus. Antonius Castel-vetrius, praestanti ingenio vir, a geometria, physica instructissimus , cum esset in utriis , qui pagus Bononia distat millia fere decem, gallinaceum ovum reperit, forma singulari quippe cui putamen non leve, aequabile, ut solet,1 e contortum in spiras ab obtusiore angulo adscendens in acutum desinebat. Id Castelvetrius Balbo dono misit, Bal bus in academia proposuit ac novae formae caussam X pli Cans putare se ait, vitellum huius vi , cum primum formari coeptus esset, non statim, ut debuit, in inferiorem uteri partem descendisse, sed substitisse in fornice , usque dum albumen, putamen adipisceretur eaque re factum esse, ut durescens paullatim ovum, partis eius, in qua haeserat,

100쪽

COMMENTARII serat, formam accepis et . An non etiam humani faetus in feminarum tubis saepe haerent, ibique aluntur, Waugentur pSic Balbus disseruit, non res tantuna proponens, sed etiam philosophorum more caussas nectens.

De rebus artis ad amralem historiam spectantibus.

M Ulta huc congeram; non enim tractare singula oportet satis est enumerare . Exordiar autem a Iosephi Ρuti sermone. I anno millesimo septingentesimo vicesimo quinto mali punici anatomen oratione, figuris sic expres sit, ut neque figuris oratio, neque oratione figurae indigerent; adeo omnia vel dicendo, vel delineando sub oculis posuit. Cum mali formam descripsisset, multa etiam adiunxit, quae sibi in eodem chymica ratione comperta erant. Ad X tremum quae sint in granato adversus certos morbos praesidia, Cum ex aliorum Observationibus, tum vero etiam ex suis commemoravit, ut esset sermo utilis, Vel videretur. Hunc in opusculis proponemus est enim dignus qui legatur Eodem anno Iosephus Montius peregrinas quasdam plantas accurate descripsit Qquo ferent illustriores, in tabulas eleganter retulit . Has in horto suo severat, cum semina abolanicis totius europae excellentissimis accepisset. Cum autem belle adolevissent, quod hoc caelo sperandum vix esse videbatur, eas statim cum ipsarum imaginibus contulit, quas scriptores Clarissimi proposuerunt, ut videret, num quid in his esset desiderandum multa desideravit in imaginibus convolvulorum quorumdam , quae quamvis ab idoneis auctoribus Proferantur, a Vero tamen longissime ablaorrent. De his ergo emendandis academiam statim monere voluit. Biennio post cum de peregrina quadam vite disseruisset, fecit rerum assinitas, ut omnia in sermonem unum conferret, quem referam in opuscula Anno item millesimo septingentesmo quinto vices. mo amethystinum quemdam hosphorum Iosephus Montius in academia exposuit. Acceperat lapidem nescio quem a

SEARCH

MENU NAVIGATION