장음표시 사용
181쪽
carnem osculum naialis ductus, qua parte in nares hiat,
obturasse, ut regredi lacrimae per lacrimalia puncta cogerentur. Hanc rem totam Molinellius exposuit, etiti senatentiae, chirurgiae serviens commodo nam etiti quidem sententiam ea res sic confirmat, ut etiam amplificet chi- Iurgiae autem utile erit eamdem cognovisse, ut si quandonarium ulcus cum lacrimarum regressione incidat, chirurgi possint ad eam , quam dixi, caussam , si ratio sinat, respi cereo de sede ulceris, de altitudine cognoscere. Alter morbus, quem Petitus veretur, ne non satis ab lacrimali fistula diit inguamus, tunc it, cum partes lacri- mali sacco superpositae, tuberculum habent, quod accum ipsum sic comprimit, ut lacrimae regredi cogantur . Atque hoc etiam Petiti monitum res ipsa Molinellio confirmavit. Quippe hominem meminit, propinquum suum , tuberculo quod diximus, laborantem , cum phlogo si is doloris acerbitate tanta , ut saccus ipse affectus videretur . Huic tuberculum , sub ipsa maturitatis initia, statim ipse aperuit ne, si id naturae committeret, mora interposita, malum tandem abiret in itulam ; quod, in his tuberculis accidere saepe solet, Win illis , quae circa anum , Ut Petitu monet, enais scuntur. Tuberculo aperto, nihil lacrimarum exiit. Qua re Molin ellius cognovit malum externis tantum sacci partibus
insedisses idque postea sanatio ipsa ostendit, promta ,
faciliS. Cum praeclara Petiti monita observationibus suis Moli nellius confirmalset, auctoritates etiam clarissimorum Chiruriagorum, qui idem antea docuerant, in medio posuit; quas adducam, ut rei potius dignitatem amplificem, quam ut novitatem adimam. Heille rus in ea dissertatione, quam Al-tor fit anno 1 15 de illita lacrimali edidit, haec habet saniorisus subiectis , ubi pus benignius est , illud nec accum maLde erodere , nec integumenta incumbentia penetrare , nec ossa carie in cere , multo minus perforare , nec parietes callosos reddere, sed solum, puncta excretoria effluere . His verbis duo.
Ium morborum, de quibus Petitus nos monet, primus sane descriptus est disertissime . Platne rus utrumque descripsit in ea diuertatione , quam de eodem argumento composuit, ac
Lipsi edidit anno 1 14. Et primum quidem his verbis:
Abi esse Astulam lacrimatim ulcus manans , Annosum , ct callo-
182쪽
si , quod evases aer ales , se dictum facerem isa east
partibus, qua his proxime adiaceut, occupat. Sic enim distin guttur a simplici, quae ut plorimum fula principium est, ob- fructione, O te vi exulceratione saepius iam dictarum viarum lacrimalium , quam alii fulis adnumerare solent . An potuit primum illum morbum describere clarius P Alterum de icripsit his verbisci accidere tamen misse , ut sub reliqua abscessisne ancbu's accus lacrimalis intactus relinquatur , ut Dialis abscessus, ut, anc lops, morbis, qui etias lacrimater ob sident, plane non adnumerari debeant. His sane locis vide tur lat nerus utrumque Petiti morbum praeclare cognovisse,&, si Deo placet, etiam a lacrimat fistula distinxisse. Quod non dicimus, ut Petito detrahamus quidpiam, sed ut illi Plat nerum praeclarum socium adiungamus. Hactenus Molinellium habuimus in prima opusculi parte dissentientem a Petito non nihil, in altera magnopere con sentientem. Videamus in tertia quid probet, quatenus Qua in parte quoniam Petitus novam quamdam curandae a crimalis fistulae rationem tradit, antequam iudicium suum Molinellius interponeret, brevem curationis totius historiam conteXuit, quam paucis adumbrabo, inde ΣOrdiens, underes ipsa initium ducit. Fuerunt primum , qui fistulam lacrimalem c cura rent, quasi itula esset simplex ; in id propterea incum bentes unice, Ut callum absumerent. Verum cum saepe numero repeteret morbus sublato quantumvis callo, neque eius rei aliam verisimiliorem caussam, quam subiecti ossis cariem, invenirent, id vitii quoque ad sanitatem plane consequendam removeri oportere existimarunt. Tamen cum id etiam praestitissent, lacrimatio nihilominus sequere tu fere perpetua, ne sic quidem lacrimalis fistulae cura tio satis perfecte institui visa est. Incredibile dictu est, quantum postea in ea lacrimatione odenda chirurgi labo raverint. Initio non nudi de nova lacrimis paranda via quando iam vetus, naturalisque CClusa esset, cogitarunt. Ac tum os illud , cui nomen est ungui, terebrari coeptum est. Videbatur curatio utilis esse debere, sed tamen non respondit. Idque videns S. Vesius, Ocularius, dum viveret, multo clarissimus , quem Molin ellius, Parisis cum esset, praeceptorem habuit, facile intelleSit, cuiationem inutilem
183쪽
ex eo fieri, quod chirurgi stylo praetenui utentes, foramen
faciebant nimis angustum , quod statim excrescens caro ciscluderet. Is ergo illud aperire magis instituit, easque praeterea turundas, eaque ratione immitteres, ut ampliorem viam non modo essiceret, sed etiam , quod aeque necesse erat, Conservaret Turundis postea cannulas e auro, vel plumbo confectas Vothoussus substituit, quas ubi in novum ductum insinuasset, glutinato rite externo Vulnere, intus relinque
Verum istiusmodi chirurgias, atque alias praeterea ab his non magnopere dissidentes, quod sibi infidae ut plurimum , nimis vero asperae semper , viderentur, Anellius ad
unam omnes reiecit primusque docuit, neque saccum incidi , neque acrioribus medicamentis callum absumici multo minus aduri os radi findi terebrari minus etiam urundas, aut cannulas in usum adduci oportere fierique posse ut sotis ex argento conflatis tenuissimis, ac flexibilibus specillis, mitissimisque iniectionibus obstructa lacrimarum via recluderetur. Dici non potest , quanta totius ferme Italiae approbatio, quae laus , quae gloria mitissimam , modissimam que Anellii rationem, quam X perimenta firmare videbantur, statim sit consecuta. Verum, quam raro liceat chirurgo lenitatis laudem consequi, aud post apparuit. Nam quacratio commodissima ante visa fuerat, atque opportunissima, brevi iners morboque expugnando impar est inventa Re igitur in angustum adducta , Cum neqUe natUralis lacrimarum viae restituendae, nec novae stabiti que fora mandae ratio esset tilia ; chirurgus nobilis, cuivis excellentissimorum par, etitus, novam Curationis iam proposuit. Primum lacrimalem accum incidi iubet, deinde sulcatum stylum satis crassum in eum immitti, atque in narium usque cavitatem compelli post haec ceream urundam
per styli sulcum demitti deprimique in nares hanc denique quotidie mutari neque ante desistere, quam interiori ductus nas alis superficiei perfecte cicatrix obducta sit. Hac
ratione duarum rerum, quas sibi Anellius proposuerat, ut Clacrimarum iter recluderet, Wid sine acerbitate praestaret, alteram Petitus secutus est, alteram, quae vi a chiruriago postulanda videbatur, assequi non potuit. Opportunisimam autem prae ceteris hanc methodum si confirmat,
184쪽
COMMENTARII quod aliae numquam, haec sibi semper atque optime responderit. Haec adhuc fuerunt summorum chirurgorum st dia in lacrimalibus fistulis curandis Quoniam vero qui hanc novam, quam diXimus, etiti rationem in lacrimati itula sananda sequi velit, oportet eum haerere in multis, quae nondum satis a Petito pio, ut qui rem totam aliquanto pressius tradidit, sunt explicata operae pretium facturum se esse Molinellius putavit, si dissi cilia quaedam loca, dubia explicaret, monitisque quibusdam suis novum hunc chirurgiae laborem , quantum in se esset, adiuvaret. Quam egregiam voluntatem cum praestiti Lset, par sane fuit veniam illi dare, ut quod inventum pro suo ingenio illustrasset, de eodem quid ipse sentiret, sermone libero declararet
Haec ergo Molinellius, quae bi ad praXin necessaria Visa sunt, quaeque silentio praeterire Petitus maluit , quam longus esse , paucis monuit. Non est dubium, quin plagam haec methodus paullo , quam aliae, maiorem postulet . Siquidem in aliis saccum aperire tantum necesse est in hac quam maxime patefacere quod nisi fiat, molestissima styli in ductum a1alem immisisto futura sit. Sectionem igitur paullo infra tendinem orbicularis musculi inchoare expedit, immo tendinem etiam ipsum , si callus subsit, audaeter incidere . Id quod hactenus facere multi noluerunt, Verentes scilicet, ne sic motui palpebrarum Obes ent; quorum metum minuere potest experimentum Molin ellii cis enim se ilialum dissecuisse assirmat in muliere, itula vetustissima labo-Tante, neque ullum inde incommodum me consecutum.
Ceterum plaga medio esse loco inter palpebra limbum orbitae marginem debet. Huic si propior sit, ne ingens dolor; si alteri, coloboma, morbus scilicet, in quo palpebrae turpissime hiant, ne sequatur, metus est. Haec de plaga fa
Quoniam vero, hac facta, stylum introducere oportet, nihilque est in hoc opere, quod maiorem aut industriam
aut diligentiam requirat in hac etiam introductione cavere oportet nonnulla . Principio recta fere immittendus itylus est ubi ad plagae finem venerit, elevandus, atque in X-ternum latus inclinandus, ita, ut eius an Ubrium spectet ad eum anguluin, qui supercilium inter , . naium Interce-
185쪽
COMMENTARII . ITIdit. Quod cum in iis cadaveribus, in quibus novam hane
methodum Molinellius expertus est, minime a principio faceret, res ei non raro sic cecidit, ut eo stylum, quo vellet, demittere sine circumpositorum ossium fractura non potve rit. Quamquam cum nas alis ductus non semper oblique, sed interdum fere ad lineam descendat, quod Molinellius non semel, Morgagnus aliquando observavit, proinde inclinabitur stylus, ut si inclinationis modus aliquis non re spondet, alius quaeratur quam lenissime, qui respondeat.
Quod optime sane praestabimus, s stylum obliquantes, illud
semper in animo habeamus, nudam esse perpetuam nas alis duetus obliquitatem. Immissus in nas alem ductum stylus deprimendus est postea in narium avitatem eoque pervenissehullans sanguis indicio erit a plaga prorumpens, qui enaribus effluet, qui in fauces delabetur. Idem quoque coniecto in nares specillo cognosci plane poterit Coniiciendum est autem specillum secundum inferiorem narium aperturam , quo stylum facilius incurrat. Debet vero stylus ad alterum usque extremum sulcatus esse , idque extremum habere omnino leve, retusumque latera etiam, si ex argento praesertim sit, crassa , atque firma. Praeterea, ne quid reliquum fiat, videndum etiam est, quae cerea candelae pars Ytra Orificium ductus foras promi vel ea ut capitulo instructa sit, aut filum conneYum a beat ne scilicet profundius, quam par est, prolabatur, aut si casu prolabitur, ne modus desit, quo apprehendi a cile, Xtrahique possit . Quamquam enim Molinellius doaegra quadam sciat, in qua cum id minus autum esset, tu runda cerea non Ultos post dies e naribus exiit sine no xc tamen periculosa res est quod facile concedent
Cum his monitis novam Petiti methodum Molinessius tutiorem fecisset, quo etiam videbatur acceptior esse posse; tamen non eam usque adeo probaVit, ut ne exceptione
ulla vellet amplecti. Neque ero illud admodum premebat,
lacrimationem, quam usitatae hactenus curationes tollere non potuerunt, non tanti esse, ut arduum adeo, molestum
que , quale illud est, quod a Petito proponitur, auxilium
sit aegris requirendum. Immo etiam concedebat ultro, non
leve id quidem incommodum esse, neque parvi faciendum;
186쪽
perpetuum' expositum esse maxime; quod summam continet, ad oculos spectare, quibus nihil esse potest, neque dulcius, neque ad vitam utilius quae omnia Molinellius congerens dignitatem morbi amplificabat addebatque
insuper gravissimorum hominum auctoritatem , qui cum C rationis huius rationem summo studio excoluerint, pini ne mali auxerunt. Quid quod aegrotantes non demerUnt, qui perpeti quidvis maluerint, quam sibi a tanta foeditate oculos Udo tempore non vacare; quorum constantia de morbi gravitate persuasit. Quibus rationibus tantum videlicet Molinellius tribuebat, quantum Petitus vult sic tamen, ut hoc ipso liberalitatem ostendere velle aliquam videretur. Et similiter quasi praeteriens dixit, sed dixit tamen , multos , qui fistula laboraverant, etiamsi aliter, atque ut a Petito praescribitur, curati essent, tamen ad perfectam sanitatem fuisse perductos . Quo loco S. vesium commemorabat experientissimum hominem, quicum sibi Parisiis, ut supra diXimus, coniunctio fuerat, cuique nihil non credendum esse existimabat quem haud semel assirmantem audiverat, se sua methodo plures lacrimates fistulas perfectissime sanavi illa Adiungebat etiam Schobingeri testimonium. Ac ne aliorum tantum experimentis ageret, se ipse in medium adducebat, assirmabatque, mulieres se duas , adolescentulum Unum, quinque iam ante annis ea ratione , quam S. Yvessius docuit, curavisses atque in muliere altera lacrimationem pollea fuisse omnino nudam in altera , itemque in adolescentulo, mperialis quidem aliquam , sed raram adeo ac remissam, Ut malum hominibus a natura potius , quam a fiitula, insedisse videretur; lippos enim sine fistula videmus elle non a
cos. Atque haec Molinellius cum diceret, non tamen admodum urgebat
Instabat his potius. Quoniam stylum per lacrimatem saccum immitti Petitus iubet, idque in eius curatione primum est, qui fieri tandem id poterit, si lacrimalis sacci parietes crassi adeo, callosique fuerint, ut hiatum vel nullum relinquant, vel ferme nullum P Nam eos aliquando cesse, vir gravissimus Platne rus monet, res etiam ipsa persuadet. Saepe enim lacrimatis itula , cui callum ubique adiungitur , tortuosa est saepe multiplei saepe plures sinus habet . Omninoque eiusmodi saepe eit, ut partem sacci
187쪽
omnem, quae intra orbitam continetur, vel vicinarum partium callum nisi medicamentum , aut suppuratio consumserit, nihil plane in curatione proficias. Quod si crasib adeo, callososque interdum esse sacci parietes concedendum est, ut certe est, illud etiam concedatur Oportet, ferramentum praesertim fatis crassum, retusumque , qualis est stylus a Petito propositus, in his utique casibus vel nullo modo , vel certe non sine laniatu, dolore summo immitti posse. Qui casus Petito si occurrerint, vel methodum abiiciat suam vel, quemadmodum Molin ellius sibi persuadet, alias etiam invocet, necesse erit. Idemque etiam valebit, si posteriorem , superioremve sacci partem callus occupet; siquidem nihil aut parum proderit, inferiorem illius partem recludere, alias, morbo quam vis affectas, non curare. Quid si a crimalis fistula, aut ostium nasi, aut ossis maxillaris superioris, aut, quod saepenumero in paullo vetustioribus evenit, ossis unguis cariem adiunctam habeat P An non tum erit vel Yvesiana ratio, vel Vothousiana, vel alia quaevis potius, quam haec etiti nova, adhibenda P Quam novam adhibere, ne sublata quidem carie consumtoque callo, ut Molinellio videtur, satis tutum erit. Etenim ab huiusmodi chirurgiis
aut novae Carnes succrescunt, aut sanarum partium fit tumor aut nova a cute ad os usque via is quasi canalis aperitur; quibus tamquam obicibus positis, neque patere amplius saccus potest, neque in a salem ductum sulcatus stylus sine summa molestia , summoque periculo in trudi. Sed fac etiam , ne idem urgeamus semper , in trudi stylum posse , tutissime ; tamen lacrimationis metus, quem maxime tolli volumus, non omnino tolletur. Quippe in tanta partium iactura, quantam fieri in curatione tota, praesertim si ignis adhibeatur, necesse est , reliquae sacci partes
non poterunt, quin corrugentur Vehementer, MContrahantur, his autem contractis , sacci capacitate imminuta, nihil magis metuendum est, quam ne orificia quoque illorum ductuum , qui in saccum influunt, modo unum, modo alterum, Od etiam Utrumque, arctentur plus nimio quod si fiat, humoris cursum retardari oportebit lacrimationem sequi. Has ergo cauit is quoniam Petiti ratio non tollit, nec lacrimationis quidem metum adimit.
Neque vero haec ita obiicit Molinellius, quasi explicari:
188쪽
1 4 COMMENTARII. non posse putet; nam sibi tantum non confidit, sed utique
desiderandum erat, ut a Petito in opusculo illo suo , pro eo, quo est, ingenio, doctri laque explicarentur. Neque minus desiderandae erant fistularum historiae, quas nova haec ratio ad sanitatem perduxisset. Nam Garengeotus, qui rem totam, ex ipso Petit ore iamdudum acceptam , in suis ad ministrationum chirurgicarum libris adumbravit, mulierem
hac quidem ratione a lacrimat fistula persanatam vidisse se dicit quae illius fistulae natura fuerit, non dicit. Qui vero historiis persuaderi volunt quis est autem in hoc rerum genere quin velit multas, accuratissime scripta re
Eoque magis historias huiusmodi exspectat Molinellius, quasi postulat, quod casus aliquos utique esse concedit, quibus nova haec Petiti praeceptio utilissima fit, aliis
omnibus anteponenda adeo illam non funditus tollit. Hos autem casus nulla res magis declarabit, quam curationum multarum accurata narratio. Quas curationes si qui suscipe re volent, eos in primis Molin edius monet, ut princip; oin eius generis fistula, quae simplex, recensque si experimentum sumant. raeterea in hoc sumendo melius aegro, chirurgo etiam commodius futurum esse de nunciatos plum heis, vel cereis urundis, quas Petitus per a salem ductum
in nares immitti praecipit, funiculus filis sericis contextus, quemadmodum in setonibus solet , substituatur Moveri enim is quidem quotidie mutari, ut urunda, quotidie non debet . Haec dura non parum, gravis ille mollior & levior Haec habuit Molinellius, de praeclaro Petit invento in
academia quae diceret; quae eadem per literas antea cum egregio, Win primis claro orando communicaverat, ut eius etiam de re tota iudicium cognosceret. Quo minus Uereri debuit ea in academia diceres, quae scribere tanto homini non dubitasset.
189쪽
V Escantia, sc enim remedia appellantur, quae vescas in
cutem inducunt, cum aliis de caussis, tum vero etiam medicorum dissensionibus claruerunt: alii enim praesentiss1-mum in his esse ad omnes fere morbos auxilium putant, alii eadem non solum non utilia esse ponunt, sed etiam no-Σia . Fecit dissensionis magnitudo, ut horum naturam scrutari Veratius voluerit potissimumque ad hymicorum confugit industrias. Huius experimenta paucis exponam, re L se , ut soleo subiiciamque huic titulo, ne quod ille in medicinae usus paravit, id ego ad facultates alias transferam Sermonem, quem Veratius in academia recitavit anno milia lesimo septingentesimo quarto, trigesimo kal. pr. differam in opuscula. Ad vesicantium naturam, vim aperiendam placuit quaerere, quid in humoribus nostri corporis mutarent, si his admiscerentur tum cognoscere, quid mutarentur ipsae alcalicorum , aut acidorum admistione postiem eorum
principia seiungere singula quasi sub oculis ponere quod
cum aliis solventibus tentatum est, tum vero igne, quod est solvens essicacissimum Exordiamur a primis conatibus Cantharides adiunctae sanguini ipsum coagularunt idque decies tentatum cum fuerit, eodem semper modo cessit oportet ergo Baglivo eorum aliquid accidisse, quae interdum vel doctos decipiunt docet enim, sanguinem his solvi. Neque minus coagularunt euphorbium, e sinapi Titi mali succus , itemque succUsallit,is radicis ari coagulationis signa initio praebuerunt post aliquot dies dissolvere coeperunt quamquam Cum intervallum fuerit dierum modo quatuor, modo octo, interdum etiam longius, Verendum fuit, ne potius sanguinis,
aut succorum corruptione id factum essEt, quam quod ea
Haec in ipso sanguine tentata sunt, eademque postea cum in sero sanguinis tentarentur, nihil apparuit, quod physicorum studio dignum admodum videretur quippe serum si imponeretur igni, coagulabatur statim, Qui solet,
190쪽
COMMENTARII neque solutionis indicia praebuit ut videatur Baglivus , cui secus res cecidit, ad hoc etiam experimentum accessisse Musis invitis . Una res tantum admirationem habuit, quod serum scilicet, cui succus allii admistus fuerat, post aliquot hebdomadas in gelatinam quamdam transiit . Ceterum neque in lacte, neque in bile, neque in urina novi quid quam , quod notatu quidem dignum esset, ex iisdem expe rimentis apparuit. His visis placuit quaerere , qui acida , aut alcalica in vesicantibus mutarent. Res tota huc rediit. Acida effervescentiam nudam excitarunt, unde alcalicum quidpiam in vesicantibus agnosceretur Alcalica vero cantharidum quidem pulverem euphorbii, sinapis penetrarunt sed nihil effervescentiae. Postremus fuit labor vescantium principia solventibus variis adhibitis separare , quod aqua primum tentatum est, tum vini spiritu, tandem igne. Igitur cantharidum pulveris unciae uni tantum aquae superfusum est , quantum satis esse videretur tum vasculum cineri calido impositum ad tincturam extrahendam Aqua Colorem liXivii impense traxit. Hinc porro infusionis librae tredecim exstiterunt, quae infusio, supposito deinde igne , in extractum tandem redacta est amarum , salsum . Inter haec placuit acidorum, alcati corumque experimenta in infusione ipsa facere. Interim ergo dum in vapores abibat, magis magisque tinctura constringebatur, partes eius nonnullae subinde educebantur , ut eis positis acida, aut alcalica admiscerentur. Nihil habuit adamistio, quod memoriae tradere oportuerit. Itaque extractum , quod dixi, cantharidum pulvis, qui ex infusione reliquus erat, studia omnia ad se converterunt. Illud autem quaerendum in primis visum est, an vesicarum excitandarum vis, qua cantharides praestant, in X tractum ipsum traducta esset, an adhuc pulveri insideret. Nam si in extractum fuisset traducta , videbatur ea in principio quodam salino reponenda esses quippe satis constat, si mixta corpora communibus solventibus discutiantur, aqueis menstruis sales abripi ; sin autem vis pulveri inhaereret, credi facile potuisset salinum principium , quo cantharides constant, principio quodam sulphureo impediri valde, coerceri; hoc enim principium que solventia non sequitur. Quod