장음표시 사용
221쪽
COMMENTARII. o re subinde mutato, facile intelleXit, 1 esse cum sanguine
aliisque humoribus communicationem quanadam, unde pestis oriretur, accedente haud raro febres, quam gangraena ipsae revocarent. In his angustiis, ne quid reliquum faceret, Corticem peruvianum Yperiri tandem voluit. Igitur ante diem XI kal. mari dare hunc coepit, drachmana unam in dies singulos, veritus ne, si plus daret, adolescentulae stomachus id non ferret. Idque, quod dabat, in Σiguas bucceas dividebat, syrtipo citreo involutas , quo essent minus molestae Hic tum salus se ostendit. Febris finita; neque post rediit. Atque , haec adhuc narrante Bagano narrabat autem subeXitum mensis martii, cum morbi initia in ianuarium inci dissent pIagarum iam omnium, quotcunaque aut Vesicantia fecerant, aut naali vis pessima intulerat, orae plane Oiverant ut puella in tuto esse videretur. Antequam COIte X daretur, praeter eas, quas supra dixi, gangraenas , subesse aliae visae sunt genibus, quas intumescens ibi pellis, liuida praenunciabat se seque iam paullatim manifestabant. Sumto cortice hae statim constiterunt; post paullo colore in rubrum mutato, ab his quoque puella fuit melior in eo
die, cum primum corticem coepit sumere, numquam non cibi fuit appetens, somnum capere ad multas horas quotidie potuit, neqUe excretionibus, quas natura postulat, Caruit. Visus est ergo pertivianus Orte puellam servasses, cui remedia alia opitulari non potuerant. Hactenus Observationem primam sum exsecutus.
Transeo ad alteram. Homo quidam quadraginta iam fere annos ViXerat, pingui corporeo magno , fibris laxioribus , eoque patre Ortus, quem lues celtica pessime habuerat Esui, potui indulgebat liberius, ut Celsi praeceptum plus etiam sequeretur, quam Celsus ipse vellet. Huic post
magnas animi, virium contentiones immanis abscessus Oritur, ad gangraenam spectans, inter intestinum rectum ,
sinistrum clunem, qui post paullo intestinum ipsum , transversos digitos fere hiatuor super orificium ani, traiiciens
cutem circa medium perinaeum pervadit. Haec enim Vero cuiaxationem postulabant non timidam . Chirurgus statim in te
gumenta ad digitos supra decem in longum aperuit, intestronum secuit ab an usque ad eum locum, ubi ipsum gangraena traiecerat, non minimam eiusdem intestini partem huic
222쪽
COMMENTARII hinc atque hinc Ecidens tandem arterias relligavit ad pro fluvium sanguinis prohibendum. Sub haec suppuratione,
ferro factum est, ut ingeritia duo corpora, membranacea, inter intestinum rectum , proXimasque ei partes separarentur, spithamam unam longa , transversis duobus digitis lata , crassa Unum . His extractis nonnulla spem dederunt, nam vicesimo primo morbi die febris, quae aegrum ceperat, fatis remisit; gangraena autem cum cedere paullatim coepisset, quadragesimo tandem die fuit nulla . Tamen his bonis metus suberat, quipiape, codapsae carnes, deiectae extenuataeque vires, vultus ipse demissionem animi ostendens, pus denique
copiosius manans .mali odoris, timorem afferebant non levem Verentibus medicis , ne quem gravioris morbi impetus non rapuisset , eumdem levati iam mali diuturnitas con-
siceret. Adversus hunc metum ius viperinum praesidio fuit; quod cum aeger ad longum tempus sumsisset, ceperunt iam vires refici, plaga ipsa melior esse . Verum quinto post mense, quam in morbum inciderat, febris ex improviso rursum Oritur, suppresso pure fere in totum quam erysipelas secutum est, clunem sinistrum Occupans, circa anum ad perinaeum usque pervadens, maculis praeterea distinctam gangraenam testantibus mi aegro magna sudorum Urinarumque a decimo quarto die provenientium is pro fuit Pus postea rediit copiosus. Tamen manebant adhuc inter intestinum rectum, partesque alias circumpositas, adeo magni sinus, ut natura ipsa hiatus tantos replere posse non videretur. Inter haec menses tres praeterierunt quibus Xactis febris iterum adduXit metum , quem sudores iterum , Urinae levarunt. Pus quidem ab hac febris reversione non substitit, ut antea tamen erysipelas sinistrum clunem en lavit, maculis 1 Odeuntibus, Vae gangraenam denun Ciarent. Quae omnia quamvis sudor, quemadmodum diXi, urina levasset, dissicilis tamen videbatur salus, nam X terioris pia gae os erat satis magnum interioris , quae inter intestinum a Pasque partes insederat, etiam maius. Pus multum , non
eiusdem semper rationis , Odoris pessimi. Neque pulsus placebat, neque sanguis ex febri saepe missiis cuius vitia ab
ipso morbi initio perstabant, quamvis remedia omnia, quaecumque ars praecipit, fuissent adhibita . Molin ellius, ut ni hi non tentaret, peruvianun quoque corticem ad X tre
223쪽
mum praescribere voluit, quod remedium cum satis tutum haberetur, fecit duorum clarissimorum hominum Marci An tonii Laurenti, Goseph AZZoguidi approbatio, ut videretur etiam tutius . Igitur drachmas binas eius, quem digi, corticis cum dimidiata sumere aeger coepit in dies singulos in eoque perseveravit menses fere duos stomachus scilicet, quod ei bene vertit, nihil repugnabat. Quin etiam id aegro huic contigit, quod aliis contingere haud raro solet , ut sumtus quotidie corte placide alvum moveret . Cum hunc cepisset dies iam quindecim, firmior factus atque alacrior, eumdem se esse negabat: quid est, saepe inquiens, quod hic me corte plane mutat Et vero cum plenior in dies fieret, color illi suus pauli post rediit, Muna cum viribus oris decor. In pulsu turbatio iam nuda. Quod autem ad plagas spectat; quae exterior erat, viginti diebus ad cicatriacem est perducta ex interiori minus puris manare coepit, idque ipsum odoris melioris neque dum quadragesimus advenerat dies, cum pus omnino destities mucosa tantum, eaque perpauca, X ire ano coeperunt. Postea neque 1nus
udus specillo patuit, neque febris rediit, neque erysipelas,
neque macula ulla, quae gangraenam ostenderet. Duabus propositis Observationibus venio ad tertianis ac de aegro dicam, quem cum sanaete remedia alia non potuerint, corte per uvianus in spem magnam ere Nit. Curatur
adhues neque dum plane emersit; sed hominem exspectatio recreat iam prope certa . Hanc quoque Aspeetationem tradam posteriS. Homo annos natus magis septuaginta, gracillis, X succus anteriorem tibiae spinam sinistri cruris graviter percussit,paudo infra crus medium. Crus idem multis ante annis perfractum ei fuerat idemque postea sanitati plane restituatum . inum , quem modo diXi, diebus aliquot homo contemsit, ut qui molestia assiciebatur nulla, nisi perambulans; idque ipsum , quo assciebatur, aeqUo animo ferebat, Carere se posse medico exist; mans. Verum cum molestia paullatim increvisset, nec ille ferre iam posset, opem imploravit. Cuni medicus accessisset, partem inspectans, tumorem deprehendit
Permagnum, in quo materia inerat non satis soluta. In medio tumor eschara apparuit, Ut gangraena agnosceretur. Hanc ille statim ferro excussit a tum cruor omnis, UOT II P. I. ud tumor
224쪽
tumor replebatur , una grumis effluxit. Biduo post febris
orta vehemens, sine frigore. Hic tum duabus trans ersis incisionibus parietes sacci, quo tumor continebatur, aperti sunt resectaeque orae Fundus erat inaequalis , tumens, quique e X attactu doleret. Ad febrem accessit cruris tumiditas
pedic praeterea erysipelas, quod , cum prope plagam incepisset, latius serpens, audatim crus totum, pedem, COXam occupavit. Interim tumuit pes supra modum , sura gente in medio dorso vesica, quae gangraenam ostenderet; hac aperta serum exiit subflavum. Immissum specillum destiati admonuit, qui sub integumentis latens, hinc ad primam medii digiti phalangem, hinc ad iuncturam pedis
tibiae ferebatur. Hic quoque apertus est fere citra dolorem. Inter haec febris ingravescebat magis magisque, molestior sub vesperam, cum vigiliis Murinarum paucitas, natura metum dabant. Molestiam quoque Xhibebant non parvam pars abdominis, quae ad stomachum spectat, maxime Lsumto cibo, intumescens; frequens vomitus etiam ciborum4 ventris distentio; alia, quae homo dudum ex hypochondriaca affectione contraxerat, quaeque praesen malum graviora fecerat. Quartus decimus febris dies nihil mutavit ut viderentur, crebrae missiones sanguinis, remedia, qua intus sumta , qua extrinsecus applicit , nihil profuisse . Prioris plagae adspectus malus erat alterius peior in dorso pedis; cuius, orae, fundus colorem ostentabant varium , hic avum, illic obscurum nigricantem neque pus manabat, nisi nigrum, saniosum, odoris pestimi, qualis est cadaverum. Tumor pedis nihil desidebat. Erysi pelas coxam cum totam iam obsedisset, in inguen se immisit. Cum haec sic essent, neque decimus quartus dies, ut supra dixi, quidquam levasset, deploratis auxiliis aliis ad pexuvianum corticem medicus confugit. Fecit enim rerum de
speratio, ut tentare liceret iam quidlibet morticem exhiberi aegro saepius per diem iussit, ut drachmas binas sume re diebus singulis cum dimidiata. Quarto die, X Uo Corte sumi coeptus est , pulsus frequentia se remisit aliquantulum , atque impetus urinae fuerunt paullo dilutiores e pedis plaga materia exire coepit, copiosior, melior tu mor cum erysipelate sisti visus est . Hic tum medicus inte gumenta in dorso pedis aperuit latius , quo pus totum libe-gius
225쪽
COMMENTARII III rius exiret; nam adhuc quidem Xprimi non potuerat, nisi comprimendo, quod erat aegro molestissimum. Sub haec ten dines quatuor ex his, qui ad musculos pertinent digitorum extensores, transversim secti sunt. In hos scilicet suppuratio
invaserat; itaque, colorem mutaverant, .sensum amise rant. Perseveravit aeger corticem sumere ad uncias circiter
sex eo, quem supra dixi, modo. Igitur die sextoin vicesimo urinae nubeculas quasdam ostendere visae sunt; erysipelatis supererat iam nihil; tumor quoque vel cruris, vel pedis omnino fere desederat. Paullo post etiam febris finivit.
Quid plura Etiam molestiae , quas hypochondriaca illa anfectio, quam ante dixi, Xcitabat, leviores erant, rario resque . Ac cum haec modo narraret Molinellius, quadragessimus iam dies agebatur plagaeque ambae, tum quae in doris pedis insederat, tum quae in tibia, meliores quotidie erant ut, nisi ratio omnis falleret, salus in propinquo fias videretur. an igitur peruviano cortici laudem tribue mus, ut hunc quoque aegrum in certissimam spem addu
His ergo etiam tribus casibus peruvianus cortex malo rem in modum commendatur, qui in duobus salutem attualit, in tertio spem ostendit. Quamquam quid aegro futurum sit, in quo ad gangraenam febris accedat continens putrida, eoque principio, quod gangraenam facit, orta , pronunciari ex his quidem non potest. His enim hoc mali genus abfuit. Nec illud quidem satis constat, quo modo corte hos ipsos sublevaverit, an quod adversus gangraenas praecipuam vim quamdam habeat, an potius quod purget, uti notum est, , quo valet ad multa, corroboret. Sed si saepe accidat, ut gangraena laborantibus opituletur, mmodo id fiat , parum refert.
226쪽
HI mihi morbi proponuntur duo, quos si ante accepissem, capitibus aliis intexere potuissem . Sed lina Ordinem pervertere assuevimus. Hos statim referam, ut medicinae, quantum possumus, illustremus commoda Caietano Taccon , illustri medico voluntatem nostram probe-
Caietanus acconus cum medicinae laude oreret, Win Chirurgia praesertim nomen comparasset, chirurgus primarius in nosocomio S. Mariae mortis , sic enim vocant, Onstitutus, morbos omnes, quicumque inciderent memoria digni, describere instituit, atque edere . Multos edidit tanta cum laude, ut docti nonnulli eosdem edi iterum voluerint. Nos illos his doctis relinquemus, nam edita non Consectamur duos tantum paucis exponam, de quibus est in cademia disputatum Ac primum ab illo ordiar, quem anno millesimo septingentesimo nono, trigesimo curavit acconus strenue S feliciter. Mulier vicesimum septimum annum agens, gra- Cilis, exsucca , matrimonio iuncta , complures habebat libe-TOS. Hanc dudum vegabat gravis praecordiorum dolor, qui
alter aut terti quoque mense revertebatur. Dolor accedebant refrigerationes, anxietates, inquietudines, tremores,
Nomitus stomacho intumescente, cibosque omnes fastidiente dolor ipse ad mucro natam usque cartilaginem pertingebat. Inter haec peperit exacto puerperio conquerebatur, dolorem sibi in deXtra parte vehementissimum insedisse is erat in ea regione, ad quam hepar perinae t. Eodem loco tumor postea ortus est renitens, durus , cui febris adiungebatur modo calida, modo cum horrore. Tumor increscens magis magisque per menses duos, abscessum tandem se esse ostendit, ad suppurationem perductus est quem cum acconus incideret, erupit sanies ad uncias fere quatuor, quod magis mireres, septem cum calculis. Immisso in Vulnus primum specillo, tum etiam auriculari digito, intelleXit acconus, altiorem sinum subesse, qui in ambitu digitos circiter quatuor pateret. Hinc sanies quatuordecim
227쪽
dierum spatio educta est tanta, quanta credi vix possit; eamque perpetuo secuti sunt calculi alii atque alii, quorum
cum figura erat Varia, tum magnitudo, pondus unus autem inter omnes spectandus videbatur, qui myristicam maiorem nucem aequabat alii exierunt cum bile, quam bilem ex ipsa cysti felle provenisse , sapor testabatur ,
color namque amariti praestabat, linamenta is fasciolas colore flavo, quique ad viridem traheret, inficiebat. Interim dum hoc modo purgatur vulnus, dolor, qui anteae attactu contrectatione ingravescebat, paullatim se remittit etiam febris alvus, quae erat adstrictior, lenientibus solvi coepta est. Quodam vespere tria quatuorUe membranarum frustula emisit mulier cum faecibus, tenuia, lata flavescentia id illi bene vertisse visum est; nam bilis exire post paucior; deiectiones ventris commodiores esse ceperunt omnino meliora fuerunt omnia . Exigua tantum fistula relinquebatur, quam dies octo ad sanitatem perduxerunt. Sic mulier restituta. Morbum, quem sanaverat, studio quoque illustrare ac-Conus voluit. Utrumque enim medici est , morbos depellere, docte id facere. Tumoris ergo rationem secum reputans in has sententias adductus est . Primum credidit tua morem hepati, inter concavam gibbam eius partem , regione vesicae felle ae , altius insedisses, increscentemque ma- gis magisque ad peritonaeum pervenisse, quam membranam urgeret validius, Win ea praesertim parte attolleret, qua adactus scalpellus sanie egitum patefecerat. Haec opinio visa est accon cum ipsa per se probabilis , erat enim ad
omnia , quaecumque observationibus accuratissimis, ferro, atque adeo manu ipsa compererat, accommodata, tum ero
ad illam , quam diximus, bilis eruptionem, calculorumque quasi cursum explicandum aptissima. Unde enim bilis ea duceretur, nisi ex ipsa cysti fellea, ad quam tumor hepati incumbens, Maltius penetrans pertineret Hinc etiam caloculi derivari poterant commodissime. Praeterea illud etiam per quamdam veri similitudinem
coniecit accolaus, tumorem , quem diximus, membranoso folliculo coercitum contentumque , praecipuam Uamdam
hepatis partem laesisses; alias nihil , vel ferme nihil violasse Quod sane ad hepatis incolumitatum videbatur necessarium
228쪽
COMMENTARII. Neque vero rem proponebat a naturae consuetudine abhor rentem constat enim glandulosis tumores non raro occurrere, qui conclusi in parte una circumscriptique viscerum rationem nihil turbant. Atque hanc accono de folliculo opinionem visa sunt confirmare membranacea illa frustula, quae mulier cum faecibus deiecit quod supra monuimus. Praeterea ne illud quidem a ratione alienum existimavit, si in illis membranarum reliquiis particulae esse crederentur nonnullae ab ipsis vesicae felleae tunicis avulsae , quae recluso ductu cystico in intestina essent lapsae. Non enim dubitabat Tac conus, quin , cum scalpello tumorem incidisset, eodem fere tempore fellis vesicula, qua parte hepati adnectitur, vulnus, ulcus contraxisset id enim iam illi, bili qexiens, Xcurrentes calculi persuaserant. Quamquam utuque intelligebat, nec ibi aperiri vesiculam debuisse, qua a nies ex abscessu proveniens manare in ipsam posset neque demum in ea parte, cuius laesio spem vix ullam salutis reli quisset; non enim putabat, se morbum sanavisse spe omni
His cognitis ad totius morbi rationem plane intelligendam , illud etiam requiri videbatur, ut, bilis , quam supra diximus, e vulnere profluentis, calculorum natura penitus cognosceretur Tacconus ne quid praetermitteret, huc quoque studium suum contulit ac plus fecit, quam res
postulabat; nam primum quidem calculos, ex summam di ligentiam observavitis quos versans modis omnibus eorum plane similes invenit, qui in cysti felle recondi solent id que eo valuit, ut ab ipsa cysti felle manasse hi quoque vi derentur deinde tenere se non potuit, quin Vagaretur latius, ac de calculis universe disserens ad alios morbos dela heretur; quae digrediendi licentia danda est homini, ingenio observationibus abundanti Indicabo breviter, quae ille, abiens longius , est persecutus tum ad propositum rever
Primum igitur cum e calculis in cysti felle latentibus molestiae, morbi oriantur complures , praeclare constituit, his omnibus occurri posse, si ratio inveniatur aliqua aut impediendi, ne concrescant, aut eosdem , ubi concreverint,
dis luendi neque hanc tamen invenisse proderit, nisi signa habeantur muc de gignendis calculis, de iam genitis
229쪽
COMMENTARII admoneant . Haec ergo signa attentissime perquisivit nihilque non rentavit eorum, in quibus spes esset aliqua aut prohibendae concretionis, aut dissolvendae ; quae quidem tantam habent dissicultatem, ut etiamsi nihil inveniatur, praeclarum sit tentavisse. Quid si inveniatur aliquid Θ Sed pro-Peremus ad alia
Ρutat acconus, arquatum morbum , quem etiam auruginem UOCant, ex eo non raro Oriri, quod biliferi ductus obiectis intrusisque calculis obstruantur. Decet autem medi cum, quandonam morbus hanc caussam habeat, cognoscere. Tacconus in hoc etiam laboravit, ut signa ostenderet.
Verum nulla sibi esse fatetur, nisi incerta , atque Obscura, si calculi longius ab eo angulo constiterint, quem facit ductus hepaticus cum cystico , neque bilis iter omnino intercludant. Quod si propius ad eum, quem dixi, angulum accesserint, ductum chole dochum bturent, aurugo est paratissima, cuius caussam haec detegunt dolor vehemens in dextro lateres, lassitudo sine manifesta caussas , quod certissimum prope indicium es , gravis dolor in sterno in si dens, in cartilagine mucronata ; quippe quod calculi in biliferis ductibus haerentes, dum nituntur progredi ligamentum sulpensorium, quod sterno arctissime adneXum est, plus nimio 1ltrahunt. Interdum etiam accidit, ut calculi in choledochum infixi, si grandiores sint, ocuminibus instructi, pungendo nimium, ligamenti, quod diximus , fibras contrahant, quae supra modum tensae cartilaginem ipsam in tro trahant, unde vomitus moventur stomachi per
turbationes aliae, dolores, qui facile pro cardialgicis haberi possint. Hactenus de aurugine acconus laboravit. Nunc e redeamus, unde discessimus. Mulier, quam supra diximus non tantum calculos, sed humorem quoque e vulnere emisit, quem acconus bilem esse statim iudicavit, eumque ex
ipsa cysti felle prodiisse ; praestabat tamen idem cognoscere multis modis ac, si vera bilis esset, quae ex ipsa cysti ex
apertum tumorem manaret illud quoque explicare oportebat, unde tanta esset in cysti bilis copia . Quo loco cana. liculos hepaticysticos proponere non dubitavit, quos canaliculos alii viderunt in bestiis quibusdam , unde coniecturam fecerunt de homine, alii vidisse se putant etiam in homine
230쪽
216 COMMENTARII. His ergo humorem in cystin perpetuo reVehi putavit, quo
bilis suppeteret. Et vero eam , quae ex abscessu profluxerat, verissimam fuisse bilem, omnino cysticam, multa docuerunt; nam ut mittam , principia eius ultima , quae ignis vi manifestari potuerunt, eadem fuisse , ac bilis cysticae color quoque, amarities, acrimonia, densitas, qualitates aliae omnes cysticam demonstrabant calculi quoque ipsi, simuIcum ea prodeuntes, an non idem testabantur Quid quod, cum illa per aperti tumoris os laberetur, adstrictior mulieri alvus erat, contumax, faeces reddebat subalbidas. Quo magis credendum est , bilem, cum intestinis prohiberetur, in tumorem proximum se recepisse . Quid quod mulier per idem tempus tremoribus subinde agitabatur, & doloribus vexabatur gravissimis ad ventriculum , ad sternum , ad caratilaginem mucronatam
His rebus agnovit acconus, ductum cysticum , quamdiu manare bilis per abscessum non destitit, calculis obstru ctum fuisse, sic quidem, ut neque bilis e cysti in intestina
derivari, neque per porum hepaticum materia nova in sest in traduci posset, unde bilis suppeteret quae tamen Cum esset paratissima , fecit necessitas, Ut ad canaliculos, quos supra dixi, hepaticysticos, acconus confugeret; non enim aliam inveniebat viam, qua bilem tantam in cystin deriva ret. At sunt multi, qui hos negant cum enim non vide
rint , ne fingi quidem volunt, visu omnia terminantes sed horum opinio suspecta esse debet; nam multa finguntur a physicis, cum ingendi appareat necessitas, etiamsi ipsa non
appareant. Hos autem canaliculos viderunt multi in bestiis quibusdam neque Bergerus , neque Garenge OtUS , neque in-slovius eosdem in homine facile descripsissent, nisi vidissent. Atque ut ad bilem redeam ex aperto abscessu manan tem , e hoc etiam coniecit accOnUs eam fuisse cysticam, quod cum mulier membranulas quasdam, quemadmodum supra dictum est, simul cum faecibus deiecisset, exire bilis ex abscessit audatim destitit is alvus, Omnia fuerunt postea meliora . Sic ergo sibi totius morbi rationem infor mavit acconus, probabiles coniecturas nectens, physico rum principia in feminae salutem Vertens. Hactenus primum casum exposui; venio ad alterum, in quo