Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

COMMENTARII

De maris altitudine aucta.

PHysic ingrediens ab illo ordiar, quod referre sine

maximo maerore non possum; nam cum scripta cademicorum, quae ad id genus pertinent, per Uolverem, statim inc1di in sermonem eum, quem uita- Chius anhedius anno millesimo septingentesimo trigesimo secundo idib. martiis de uina maris altitudine in academi- Corum conventu habuit; quem sermonem cum habuisset, academia pol semper illa voce caruit , , quamdiu erit, Carebit Eum quippe molestissimis curis ex academiae sinu Prope evulsum, distractumque a iucundissima sodalium suorum Consuetudine, longissimi crudelissimique morbi vis tandem eripuit. Quem nos dolorem scriptis eius, quae multa sane praeclara reliquit, leniremus, nisi haec ipsa memoriam hominis, desiderium excitarent. Tamen sermonem eum ut potui, latinum feci, erat enim talice conscriptus , refe- Tamque in opuscula , ut ab illis legatur, qu)bus , quoniam hominem numquam viderunt, pinei recordatio esse iucundior . Hic rei tantum summam Aponam Superficiem maris perpetuo odi vetus opinio est, multorum consensu, ratione firmata etenim Cum Torrentes, Wflumina magnam terrae, limi vim, ut alia mittam Ponderosiora, in mare perpetuo inferant, oportet ut his

1ubsidentibus, maris fundus attollatur; quod si fiat, maris quoque superficiem tolli necesse est. Neque vero intelligi a potest, nisi simul intelligatur, terras, montes praesertim, unde materia illa omnis exportatur, paullatim deprimi Propterea sunt quidam ad hanc rationem tardiores Nam cum agros, .montes nihil in ipsorum memoxia de pressos esse videant, facile existimant, vel nullam inde m teriam torrentes, flumina abripere, vel si quam a Grunt, auxillum id esse, quodque ad elationem maris Metendam, quae quidem sub sensum possit cadere , mini sie

252쪽

233 COMMENTARII. satis. Atque hi mare audatim ossi aegre in animum induacunt. Quorum opinio observationibus, Wcalculis est mi nuenda observationibus quidem, quibus ostendamus res Lis quasdam maxime firmas, stabiles, quas olim fuisse a ri altiores credendum sit, cum sint nunc inferiores nam si ita est, oportet sane superficiem maris se sustulisse Calculis vero est observatio adiuvanda nitendumque, ut quidquid limi in mare singulis annis invehitur, si possumus , in unam summam coli igamus, ut appareat, non minimum id esse, eamque hinc maris elationem sequi posse, quam homines, praesentem memoriam cum veteri comparantes, facile sentiant.

Nam paucis quidem annis, quoad observator quisque solet

vivere, elationem maris ad sensum nullam fieri facile creadimus; sed non sunt naturae vicissitudines unius hominis vita metiendae.

Ut ergo ab observationibus ordiamur, multas quidem codegit Manise diu ; sed illae praecipuae Ravennae cum Fars et tus, archiepiscopus illius civitatis, metropolitanam aedem antiquissimam a fundamentis usque reficere decrevisset ob eamque rem cavum in ea fieri iussisset ubi ad altitudinem pedum quatuor supra uncias septem perventum est , solum apparuit pervetus, marmoribus variis instratum, longeque pulcherrimum . Id olim pavimentum fuisse illius dis, nemo

dubitavit atqui tamen mensuris accuratissime factis Compertum est , illud supra maris superficiem Xstare uncias tantum ei, ubi mare quidem desedit aestuantibus vero aquis quod certis horis quotidie accidit, uncias plus octo infra esse . Quis autem credat, magn1ficentissimam illam aedem atque imperatoriam, quam Theodosi iussu atque impensa conditam esse historiae tradunt, tam humili abiectoque loco fuisse initio positam , ut aestuantes maris aquae, nisi si aggeribus arcerentur , in ipsam quotidie illabi, quod consequens erat, amnes etiam in eam invehi, pluviae demum propter diverticulorum inopiam ibi consistere is foedare omnia deberent Θ Quis enim domos aut templa sic aedificat poportet ergo, solum illud quotidiano maris aestu initio fui s. se altius ac nunc cum sit infra , dicendum profecto est mare ipsum se se altius extuliste; nam pavimentum quidem ipsum subsedisse , quae multorum suspicio fuit, an hedius in animum inducere non potuit, qui cum illud praesens, saepe s

253쪽

COMMENTARII. 39saepe, diligenter inspectaverit, nihil disruptum vidit, nihil diffisum, nihil inclinatum, nihil demum, unde commotum agnosceret.

Venetiis pariter sunt multa, quae de mutata rerum altitudine, si ad maris aestum comparentur, endrinum , navum in primis hominem , doetum , facile admonuerunt. Is enim , cum lacunam illam Omnem pro suo munere Obii Lset, situsque describeret, ac praesentes Um Veteribus Ompararet, animadvstit, multa nunc mari infe 11Ora esse quamvis credendum sit, fuisse Olim superiora, de quibus cum ad anfredium pro amicitia scripsisset, is haec Xcerpsit. In aede D. Marci solum subterraneum est, in quo Olim sacra fieri, religiosi christianorum coetus celebrari Consueverunt id enim memoriae proditum est. Atqui hoc solum quotidiano maris aestu nunc quidem depressius in Venitur. Egitillantes ergo ex omni parte parietes, sum OCO, Wreligionem ademerunt. Praeterea satis conita , maris aquas, cum altius aestuarent, solitas fulis inundare late forum in D. Marci templum decurrere . Itaque, refectum et forum, Muno pede alt1us evectum. Neque profecto putandum it, antiquissimos illius urbis conditores quotidianam fori inundationem ferre voluisse, quam posteri non tulerunt. Illud igitur initio structum sic fuerat, ut esset mari superius . Oite interius inventum est:

Est etiam porticus antiquissima , ad idem forum spectans, quo nobiles constitutis horis ad prensationes illas suas, cum quid petunt, solent convenire. Huius pavimentum fuisse olim uno pede inferius dicitur idque suadent stylobatae in terram iam penitus absconditi. Oportet ergo Whanc porticum aquis, humori foedo ac perpetuo patuisse . Non autem initio sic fuisse putandum est nisi forte no bilissimam ambulationem in foeditate summa constitutam fuisse volumus, ubi prehensarent optimates pedibus in aquam immersi. Neque ero putandum est , aut illud , quod modo diximus, pavimentum, aut forum ipsum longinquitate temporis se se altius in terram submisisse . Id enim ne in ponderosioribus quidem aedificiis fieri solere concedimus. Marii ergo in iis, quae nullo gravata pondere , Ut cetera

deprimantur, deprimi certe ipsa non possunt Restat igitur, ut non ipsa depressa, sed mare altius evectum sit.

254쪽

Praeterea circa magnificentissimam Marcianari mariam scabellum marmoreum prominet, mare tangens, quo insilire naviculari solent, ac pedibus in curiam itare , si quando propter navigiorum multitudinem applicare cymbas ad fo-Ies non possunt; itaque nemo dubitat, illud naviculariorum euntium ac redeuntium caussa effectum esse oportet ergo supra quotidianos maris aestus fuisse initio constitutum. Ut nunc tamen est , dimidiato pede est inferius, ac bis in dies singulos totum marinis aquis obruitur. De sedisse autem illud nemo crediderit; nam inclinatio nuda, nuda labes, nuda rima id ostendit ut nihil iam reliquum sit, nisi ut Credamus, mare paullatim se supra scabellum evexisse. Atque haec quidem ratio a scabello ducta manat longius plusque essicit, quam volebamus. Nam si scabellum hoc eam primum habuisse altitudinem putemus, quae esset insilientibus naviculariis commodissima dicendum sane est, ipsum cymbarum lateribus, in summo maris aestu, una cymbae altissimae sunt, par fuisse. Quare cum cymbarum latera , qua parte depressiora sunt, dimidium fere pedem ex tra aquam super emineant, oportet, scabellum quoque ipsum quotidiano maris aestu dimidium pedem fuis e altius atqui nunc dimidio pede est infra oportet igitur, ducentis superioribus annis, ex quo scilicet scabellum illud est con ditum, mare unum pedem se sustulisse. Ut iam non modomare audatim tolli, quod maXime volumus, scabellum hocce ostenda , sed etiam, quod minime quaerebamus, quam long tempore, quatenus. His quidem observationibus satis ostenditur, multa infra maris superficiem nunc esse, quae olim fuisse supra, credendum est , quaeque cum ipsa moveri loco non potuerint, de aucta maris altitudine nos monent. Neque quamvis observationes paucae sint, rem minus probant; nam vel una ad veritatem ostendendam est satis. Tamen non negamus

ad quaestionis dignitatem requiri plures. Sed si illi , qui a

ris oras incolunt, earumdem rerum altitudines metirentur saepius ac cum illis, de quibus a parentibus suis acceperunt, compararent, ne observationum quidem numerum fortasse

desideraremuS.

Verum pergamus ad calculos , quibus maxime illi indi gent, qui quamquam mare paullatim tolli observatione sibi

255쪽

COMMENTARII. agi persuaserint, tamen id lim fieri, qui per torrentes, flumina in mare vehitur, affrmare non audent, quibus addet animum supputatio ; effciemus quippe subductis calculis, ut intelligant , multo plus limi in mare invehi, quam ipsi putant. Mans redius hoc totum duabus maXime rebus comprehendit, nam quaerit primum , quantum aquae singulis annis in mare influat, deinde quam proportionem id aquae habeat ad limum illum , quem secum in mare usque devolvit nana his cognitis facile intelligitur, quantum limi in mare ima portetur annis singulis, quantumque, eo subsidente, altitudinis incrementum fieri oporteat quod erit fortasse singulis annis perexiguum, sed et perpetuitate temporis tantum

quantum Volumus annorumque , ne ita multorum , intervallo, si memoriae diligenter comparentur, sub sensum fortasse cadet. Et quoniam has mensuras illorum praecipue caussa quaerimus, qui omnem hunc limum in mare invectum propter paucitatem contemnunt, nihil sane, de mensuris cavendum erit, ne sint iusto Contractiores. Immo iuvabit in hanc partem peccavisse ; si enim limus ille, quem mensurae contra gerint, ad id , quod volumus, satis fuerit, multo late magis satis erit, qui in mare Vehitur, si mensuras supe

Manise dius ergo contrahere studens Omnia, quam primum , quae per flumina, torrentes labitur, e pluviis tantum is nivibus repetit. Sunt, qui repetant etiam aliunde; iique quantitatem aquae augent; sed an fredius , ut diXi, paucitatem in omnibus consectatur eamdemque ob caussam cum aquas Omnes , nives , quae singulis annis in regiones varias e caelo labuntur , multi sollertissimi viri dimensi sint,

neque dimensiones consentiant, quamquam ad Constituendam aquarum Omlnium summam, par erat mediam quamdam dimensionem sequi, eamque ad terras Omnes transferre , illam tamen anhedius secutus est, quae omnium esset minima , quamque Maraldus Parisiis egit. Putat ergo an tum aquae e caelo decidere annis singulis, sive ea in nivem adstricta sit, sive soluta , ut si aequabiliter super terram universam extendatur, altitudinem obtineat unciarum octodecim parisiensium . Sic enim ferunt dimensiones Parisiis abi tae. Bononia Beccarius dimensionem aliam iniit, aquam

invenit duplam es aliis regionibus inventa est etiam copio- T. I. P. I. Hii sior.

256쪽

COMMENTARII

sor. Manliedius, nimietatis suspicionem fugiens, Maraldo se applicat.

Atqui non omnis aqua e coelo in terras decidens ad rem nostram pertinet; sed eius tantum habenda ratio est, quae cum caelo deciderit, per torrentes, .summa ad mare usque prolabitur. Nam haec una limum in mare potest vehere. Non autem eo prolabi omnem , hinc constat, quod partem eius aliquam terra haurit, praesertim cum aestate ca-Ιidissima Xaruerit, partim etiam abstergunt venti, ΟΙ rapit attenuatque in vapores. Quae quoniam nec ubique, ne omnibus anni tempestatibus aequaliter fiunt, unde aeris qualitates exsistunt variaeci recte facturum se esse putavit

Manise dius, si omnis eius aquae, quae in terras e caelo la-hitur, dimidia parte in alios naturae usus reservata, dimidiam reliquam in maria deduceret, vel etiam, ut infra modum sumerentur omnia , e tribus partibus unam tantummodo. Quis enim putet, agrorum necessitatibus,, temperatissimi aeris rationibus non satis consultum esse duabus tertiis Gam ergo haec omnia conferamus in pauca Tantum aquae e caelo in terras decidit annis singulis, ut uncias parisienses octodecim aeque in altitudine, si terras omne aequabiliter inundet. Huius aquae pars tertia in mare prolabitur, uti Manhedius postulat igitur tantum aquae in mare prolabitur annis singulis, ut si id, quidquid est, terras late inundet, uncias parisienses sex , idest bononienses quinque sequet in altitudine. Quae mensura minime verendum est ne quid offendat, nam certe nihil habet nimium Videamus nunc, si possumus, quam proportionem haec aqua habeat ad terram illam , quam in mare usque ipsa rapit. Quo loco satis constat, non utique omnis terrae, quae aquae admiscetur, rationem hoc loco haberi, sed tenuioris

illius tantum , leviorisque, quae in quovis vel lenissimo aquae cursu sustinetur; nam quae crassior est, .ponderosio , sustineri diutius non potest, ciundum petit, antequam ad

mare perveniat

Scire etiam convenit, proportionem illam, quam nunc quaerimus, pro locorum, amnium varietate ipsam quoque variam esse portere ; nam neque loca omnia eamdem terrae Vi amnibus suppeditant, neque idem amnis eamdem

fuit Omper . E saxosis rupibus, 4ypse is, aliisque duriori.

257쪽

COMMENTARII

bus nihil abducitur. Quae denso gramine solidantur, quaeque dumetis nemoribusque sunt obsita, vix terrae aliquid sibi sinunt eripi Terrae plurimum ex iis locis aufertur, quae culturam patiuntur, praesertim si sint declivia, multum pendeant. Ne ipsis quidem amnibus vis est semper eadem;

nam modo incitatiores currunt, ac maximam terrae vim secum auferunt, modo sedatiores labuntur, ac limi habent minus. Atque horum omnium tanta est varietas, ut infinitum prope sit persequi singula.

Quapropter, ut certi aliquid statuatur, mediam quam dam ab1eptae terrae mensuram inire oportet, e qua mensura

si de amnibus cunctis iudicium fiat, tantum detrahatur aliis, quantum aliis adiungitur, sitque in singulis error aliquis, in

universis nullus , vel ferme nudus. Quam utique mensuram assequemur, si mediam quam dam inter omnes sumamus in eo torrente, qui, ipse in ter torrentes omnes sit quasi medius Medium autem eum

esse censebimus, qui partim per a Xa devolvatur, partim culta secet, vepreta silvas abluat, interdum ruat in citatissimus, aliquando placidius labatur, omnesque habeat

modo varietatiS.

Praeclare autem cum anfredio actum est, quod haec omnia in Ononrai nsem rhenum apprime Convenirenes eu ius rhcni cum sint etiam dimensiones quam plurimae, eaeque certissimae, iamdudum conititutae is celeritas praeterea, vis Omnis alio cursus ei quisita diligenter videtur iam torrens esse academiae studiis aptissin iis . Hunc ergo unum Manire dius inter torrentes quasi mediUm posuit, in eoque, cum incitatione esset, tuu impetu quodam medio, limiquae sivit mensuram , eamdemque proportionem ad amnestra niihili universos. Uod cum faceret, non ille quidem quaeitionem dirimere se velle aiebat, sed Xemplum tantur proponere in amne quopiam . Verum Xemplo utentem taliquis putet non quaeitionem quoque potuisse dirimere,, diaiemige Gam dimensionem . n totan exsequamur. Exspectavit, dum amnis modice intumuisset, fiet paullo turbatior tum aquam eduxit, non uidem e sum m , ubi limi vis est quani minima , sed pauli altius ea que lagenam implevit. Cum hanc immotam servasset ad

multos dies, limusque omnis ad fundum decidisset, quodi Hli a super

258쪽

COMMENTARII

super exstantis aquae puritas manifestabat limum ' aquam spatiis, quibus seorsum continebantur, per summam diligentiam dimensus est eamque limi ad aquam proportionem invenit, quae est 1 circiter ad 1 4. Quam comparationem, Guidoni Grandio probavit, Iacobo Mari nono, Dominico Corrado is Francisco Mariae Zanotio, aliisque , qui intermerunt, quique in limosis limo, ut esse credebatur, amne proportionem X spectaverant multo maiorem Proportione hac cognita ad amnes Omnes translata, quaesito iam expeditur ad hunc modum . Singulis annisi aquae in mare illabitur, quod si super terra Omne aeqUabiliter effundatur , unciarum bononiensium quinque obtineat altitudinem limus autem, qui pariter in mare vehitur, sic usi ad aquam, quemadmodum 1 ad 1 Illa ergo Uncias, quinque si in centum septuaginta quatuor partes dividas talium partium unam explebit limus. Habemus iam igitur, quantum limi singulis annis in mare inferatur. Videamus nunc, quantam mari altitudinem hoc tantum limi debeat addere. Tantam nempe addet, quantam haberet ipsum , si super immensam maris altitatem aequabiliter fusum consisteret . Sunt autem maria duplo fere vastiora, quam terrae, quod geographorum rabulae ostendunt; limus igitur in mare invectus, si super illa immensa spatia aequabiliter fusus consistat, non unam ex illis centum septuaginta quatuor partibus, quas supra diXimus, altitudine aequabit, sed dimidiam ut tantum scilicet ex altitudine detrallatur, quantum accedit ad latitud1nem. Duplicemus ergo partium numerum, ut contrahatur unaquaeque ad dimidiam a pro centum septuaginta Uatuor ponamus quadraginta et supra recentas; limus igitur, super vastissima maris spatia aequabiliter fusus , nam ex his trecentis quadraginta octo partibus altitudine aequabit, in quas partes uncias quinque bononienses divisas esse volumus, eamque altitudmem singulis annis mari addet. Hinc porro illud sequitur, ut annis ipsis octois quadraginta supra trecentos uncias bononienses quinque , invecto per flumina, torrentes limo , mare tollatur. Unde facile intelligitur, Wquo temporis spatio pedis unius altitudine nillic rari debeat, quo duorum quo trium . Quae illi invenient, quibus est amor supputandi. Nos aditum aperuimUS. Ut

259쪽

COMMENTARII

Ut autem ad id veniam, quod caput est, dubitari omnino non potest, quin altitudo unciarum quinque bononiensium , idest pedis fere dimidiati, ea sit, quae facile sub

sensum cadat. Quam cum anni afferant trecenti quadraginta, octo, non longe admodum respicere oportebit, neCannales antiquissimos pervolvere ad illam comprehendendam. Quod si paullo antiquiores physici, ut ad alios multos, sic etiam ad hunc philosophiae locum , diligentiae aliquid adhibuissent, altitudinem maris, ut erat illorum temporibus, certissimis monumentis te ita tam consignatamque reliquissent, haberet iam praesens Physica de aucta maris a Llitudine certum aliquid ; sed fecit maiorum negligentia , Ut

esset dissensio inter posteros. Obis autem uiandum erit, idque academiarum nolirarum industriae convenit, ne sit nepotibus hac eadem de re disputandum. Neque Vero, si altitudinem, quam mare nunc obtinet, monumentis certissimis consignaverimus , diu erit nepotibus dubitandum Citius enim, si ad veritatem gigantur omnia, mare tollitur, ascensusque habet multo celeriores quam Mani rediana fert supputat1O. Etenim non arenam crassiorem anfredius ad calculos re Vocavit, non glaream non lapides, non alia ponderosiora , quae per torrentium fluminum alVeos reptant, ac tandem in mare, ipsa prolabuntur; quae Omnia , si in unum conferantur, altitudinem mari addunt multo maiorem , quam limus A neque limum omnem anfredius redugit ad calculos, sed tenuiorem

tantum hunc ipsum quam timide dimensus est i quam saepe contraXit mensura nimietatem ubique Ver1tus quam Omnia addugit i angustum' Quo minus mirari oportatet, esse adhuc illi non levem cum monumentis quibusdam veteribus disiensionem praesertim cum scabello illo veneto, quod supra diximus, quodque unius pedis altitudinem annis vi amplius ducentis mari adiectam est praeclare testatur. Nimirum scabellum eam altitudinem ostendit, quam caussae omnes fecerint, supputatio eam tantum , quam limum. Haec adhuc , notata apud se , Mani re dius saepe , Ut Otium erat, versabat animo, cum amici Communicabat; puta batque se locum in physica aperuisse intactum bacuum, a quem nemo hactenus calculos admoville . Cum subito Hastide eri libri allati sunt, quos legens eam se provin-

260쪽

a 6 COMMENTARII.

ciam attigisse sensit, in quam antea homo batavus involavexat. Neque is tantum quaestionem arripuerat, sed eadem fere ratione etiam tractaverat. Namque Wipse mare perpetuo tolli proposuerat, idque invecto in ipsum limo fieri, Qtempore haud ita longo sensu posse percipi huiusque

limi vim ex eius aquae comparatione deduXerat, quae ipsum in mare invehit quam comparationem in certo amne, quasi medio, quaesiverat, ad alios omnes transferendam . Omnino videbantur,artsoeherus, mansredius eadem secuti esse hoc differentes, quod hic bononiensem rhenum medii amnis loco posuerat, ille germanicum Haud scio, an gloriosius anhedio fuerit cum Hartsoe- hero consensisse, quam si rem solus invenisset quamquam

cum in re tractandae ratione consenserint, consentire tamen in mensuris capiendis non potuerunt. Fuit autem mensura. 1um dissensio longe gravissima nam cum anfredius in bononiensi rheno mensuras agens eam limi ad aquam propotationem comperisset, quae est unius ad centum septuaginta quatuor Hart eherus multo maiorem invenerat in Germa Dico . Uippe ex aquae partibus nonaginta tantum, .novem unam limo assignaverat; quare cum ei limus in im mensum quasi creviget, incrementa quoque mari dedit celeriora; idque annis centum pedem unum attolli statuit. Manhedius contra uncias tantum quinque annis vix an dem quadraginta octo supra trecentos . Quae dissen si , meo quidem iudicio , utriusque sententiam conturia

Quamquam quid valet monumentorum audioritas cur autem non valeat in re praesertim tam obscuras videtur sane nobis anfredii sententia esse commodior. Nam ut mittam, Ravennatum aedes, WVenetorum alias antiquissi mas , quas haUd scio, an tantam maris elationem ferant, quantam Hartsoeherus pollulat scabellum illud certe, quod supra diximus, naviculariorum ausi circa venetam curiam, annis ab hinc ducentis fuisse conditum , tantum illud elatio nis non patitur . Oporteret enim , cum sit nunc quotidiano

maris aestu dimidio pede inferius fuiste ab initio uno pede, dimidiato superius. Quod credi non potest nam si illud architecti in tanta altitudine posuissent, navicula: torum in si lientium commodo non satis consuluissent L fuisset en 1m

SEARCH

MENU NAVIGATION