Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

COMMENTARII

nem Ventamus , quae altera Via est naturae vim cognoscen

di. Quamquam quo progredi natura possit in hac ciborum potionumque abstinentia dissicile est ratione cognoscere, nisi prius unde sit in nobis haec tanta, tam frequenter sumen

doruni ciborum necessitas, cognoscatur. Id ergo prim Una Beccarius X ponit ad hunc fere modum. Duabus maXime caussis alendi corporis necessitas continetur primum ut partes, quarum perpetua iactura est , reparentur, deinde ut iusta humorum conservetur temperatio utrumvis enim si tot las, corpori vitae ratio labefactabitur. Utrumque est explicandum

Quod ad primum spectat, minime dubium est, quin

humanum corpus innumerabili bus canaliculis contegium sit, mollibus, flexibilibus, per quos humores feruntur, in

Omnem partem XCUrrentes neque Vero XCUrrere humores

possunt, nisi agitentur valides, ut promti sint, mobiles, Cad cursum quemlibet paratissimi. Canaticuli quoque suas habent relaXationes constrictionesque, ut praeterlabentes uamores agitent , a quibus vicissim agitantur . In hoc ergo

a i , quo Iat, ut partes illorum quam plurimae per Xitissimas vias in poros deducantur, atque volent. Oportet deinde, ut iidem , canaliculorum tunicas perpetuo impellentes, particulas harum multas, quippe quae laxius cohaerent evellant, secum rapiant. His sane rebus apparet perpetuam esse sui darum , solidarumque partium iacturam . Iam vero ex hoc perpetuo partium attritu prosiliunt illa atque emicant sive ignea, sive sulphurea, sive aetherea, tenuissima quidem cer te quam maXime mobilia corpuscula , quae calorem an guinis , ut multorum sententia est, faciunt; qui calor partes omnes corporis maut fovet, simul etiam absumit ut recte fecisse Pitcarnius videatur, qui hunc calorem ab illo, quem veteres nativum appellaverunt, non distin Xerit. Porro dem alor, praeter quam quod partes absumit, iustam quoque humorum temperationem OntUIbat; nam sanguis praeseritim, cum motu attenuetur, quem ad bdum supra diXimus, magis etiam attenuatur calore quare subtilior paullatim sit, atque acrior, α, mobilioribus particulis evolantibus , supra modum densatur, Woleis tandem, salibusque exsolutis longe evadit asperrimus. Sic quibus caussis vita maXime conti-Ff 1 netur,

242쪽

aa COMMENTARII netur, idest motu, calores, iisdem dissolvitur nisi partes

perdita reparentur in illarum locum , quas calor aut motus depravavit, aliae subeant, novae atque integra. in hoc vero alimentorum est usus. Hoc fere modo cibatus necessitatem eccarius Xplicat; quae illos profecto minus urgebit, si qui erunt, qui vitam agendo minimam partium iacturam faciant, humo-Tum temperationem iustam vel sine cibo servare possint quod etsi raro, tamen accidere aliquando potest. Fac ergo esse aliquem , in cuius corpore canaliculi illi, per Uos Um

Te VehuntUr, ac revehulatur, perpetuosque habent circuitus , aperti maneant canaliculi alii, qui timorum particUlas aut in cava ad Certum tempus deponunt, aut X tra Or-Pus emittunt, Occludantur is profecto vitam transtiget dispendio partium fere nullo . Quamdiu enim cerebro materia suppeditabit, unde purissimus, tenuissimusque ille latex, sive spiritus, ducatur , qui per nervos ad Omnes corporis Partes late manat, humorum sane circuitus, in quo vita est Posita, Conservabitur; nam late ille ad canaliculos, per quos circuitus fiunt, deferetur, fibrasque XCitabit, ut Onetrahentes se se alternis, relaxantes humorem Contentum Propellant, e in girum agant Canaliculis porro aliis , per quos corpuscula foras evolant, occlusis, quantula erit partium iactura Fieri etiam poterit, ubi haec accidant, ut humorum temperatio ad longum tempus sit satis bona. Sed haec sunt adhuc latius X plicanda. Canaliculis, quos modo dixi, obturatis erit sane perspi-Xatio, non dicam, nulla inuis enim affirmare audeat sed Prope nuda in quo quantum momenti sit ad iacturam partium minuendam , illi intelligent , qui Sanctorii calculos tenent. Huc accedet, quod neque urina e renibus siue , neque saliva, neque naucus, neque humores alii horum mai

te exstillabunt aut si quid horum exit illa verit, id statim madefacta leviter parte, per ductus lacteos , quae via illis est paratissima , redibit in sanguinem . Haec quaesis si fiant, quia in Ie V erit partium dispend1um , quam prope nullum i Ac ne illius quidem, quem supra dixi, labentis per nervos spiritus

iactura erit magna . Quae enim sunt caussae , quae hunc ma Xime absumunt meditandi studium, animi perturbationes,

sensuum applicatio ad res artas, incessus, cursus, sermo,

243쪽

COMMENTARII . 229 musculorum , lacertorumque contentiones, alia id genus. Haec ergo si tollantur, ne huius quidem liquoris nerve dispendium erit metuendum . Apparet ergo, quo modo artium iactura ad paucitatem summam possit redigi. Idque valere ad inediam ferendam res ipsa quasi persuadet, etenim clarissimarum inediarum historia Beccarius legens , nullam invenit, in quam non horum , quae 1Xi mus, multa caderent. Et illil quidem commune fuit omni bus, ut deiectiones habuerint ferme nullas, impeditae perspirationis indicia ostenderint manifestissima atque 1s plerumque accesserunt taciturnitas, languor, segnities, ad

1Omnum propensio, sensium torpor nonnumquam etiana membrorum tremor, mentis perturbatio . Fuerunt ergo in diuturnioribus hisce inediis ea ligna, quae partium iacturam Uam 1nimam eis Oitenderent ac si credamus, iactu

ra hac imminuta, famem diutius sustineri posse , erit opinio

non ab re aliena. Sed iam de imminuta ' partium adtura satis diXimus De conservanda vero humorum temperatione , quae praecipue spectatur in sanguine, expeditior est Uaeitio. Immutantur enim humores X attritu calores, Vos motus facit. Quare si motus quidem se remiserit humor vero ei Xesiit a vi pari, ut se nimis alteri non patiatura libratis , ut ita dicam , Iomentis, qualitates suas humor , UUmque ingenium retinebit ac tum quidem Calidorum corpusculorura1

e X solutio, sulphureorum principiorum , malium Xplicatio erit tanta, ut sanguinem liquidum possit reddere ut e Xcalefacere plus nimio, asperare possit, non erit. Quae sane cum per se singi propi r veri similitudinem

possimi, tum vero sunt observat1on1bus accommodatissima.

Nam motum quidem sanguinis remissiorem in his fuisse qui mirabilibus abstinentiis claruerunt, manifestissimis indi ciis ei proditum; etenim pulsus arteriarum fuit plerisque languidus, parvus, contractus aliis obscurus, ac ferme nullus calor numquam supra modum , aliquando etiam infra 'aeterea his abistinentiis aptiores fuisse videntur feminae melancholicae quidem maxime, pituitosae in quibus u.

mores feruntur lentius, suntque ad incalescendum minus proclives

His rebus utique apparet eri naturaliter posse , ut te,

iunium

244쪽

a 3 COMMENTARII. iunium ad hebdomadas, atque adeo ad menses quis trahat; fieri enim potest, ut interim , dum se abstinet, iacturam partium faciat quam minimam, iustam tamen humorum temperationem conservet. Huc illud accedit quod si quas partes amittat non enim nullas omnino amittere credena dum esto habet natura, vel sine ciborum augili: o, unde ad longum tempus has reparet Pinguitudinem in animante quovis maximum praesidium esse ad inediam tolerandam adeo

notum est, ut Malpighium citare non oporteat. Haec enim, ubi deficiunt alia, in sanguinem reVehitur, Qtoto corpore oberrans partes nutries eamque ob caussam putat Iacobus Ρerraultius alpinis muribus non unum mentum a natUradatum esse , sed modo triplex, interdum etiam quadruplex; ut cum diu lateant in summam ciborum angustiam adducti, habeant in omentis tam multis, unde alantur . Quod autem

pinguedo, id etiam fortasse praestat quidquid albi humoris est in corpore , praesertim si paullo sit crudius; nam id quoque , si necessitas urgeat, concoqui paullatim potest in

serum mutari, ut sit alendo. His sane rebus cum partes aliae, tum ille etiam, qui summam omnem continet, Derisveus late potest refici quem si in purissima quadam lympha consistere credamus, multos habebimus consentientes huiusmodi vero lympham circuitus habere quosdam , eoque saepius redire, Unde manaVit Morgagno, Oerhaavi an firmantibus, quis neget ΘQuamquam si de liquore hoc nerveo proprie sermo sit, est etiam aliud , unde reparetur; nam purissimam quidem eius partem, tenuissimamque, quae spiritus dicitur , ab aere posse repeti, eccari opinio est; quam multi probant, sed abeunt longius. Non enim spiritum hunc tantum refici, sed

universas etiam viventium corporum partes aere ali putant.

Et his quidem expeditissimum est scires, quo modo interdum ieiunia ferantur longissima ; putant quippe per id tempus

alimenti quam plurimum sumi ab aere. Neque ero eccarius horum sententiam sequituri sed tamen argumenta prO- fert, quibus videatur hanc etiam , si velit, sequi posse. Operae pretium est haec cognoscere. Versantur in aere, quod nemo quisquam post Boerhaavium ignorat, particulae innUmerabile omne genus, terrestres, aqueae igneae, multi spiritus, multa semina vel plan

245쪽

COMMENTARII tarum, vel animalium, sales quoque, olea, sulphura , volitantia rerum omnium primordia quorum tantum pondus es , ut si aeri detrahantur omnia , nihil ferme sit reliquum, in quo decantata illa aeris gravitas appareat Porro dubitari vix potest, quin animantium corpora hunc aerem ad se trahant, per aperta in cute oscula intus su-naant; quod ab Hippocrate acceptum Galenus confirmat recentioribus plerisque allentientibus. Iam ver qui haec concesserit, quam prope erit, ut illud etiam concedat, animantium corpora ali aere

Quid, quod idem persuadent observationes multorum quibus eccarius addit suas. Notissimum est , quod Bellinus in V animadvertit e quo pullus prodit ponderosior, quam liquores illi essent, quibus formatus ipse fuit, atque auctus. Unde ergo haec illi fit ponderis accessi, Bellinus quidem externum quidpiam in pulli corpus illabi putat, etsi

aerem non audet dicere. Neque ero id e X ternum non magnum aliquid esse oportet ova quippe vel cum frigidissima

sunt, frigidissimis in locis adservantur , magnam materiae vim perpetuo exhalantia, pondere minuuntur; quod cum alii Compertum habent, tum vero Reau murius, qui artificia huius Xhalationis prohibendae etiam tradit. Quanto plus igitur exhalabunt v in tanto calores, quantus est ab incUbituri Quo magis apparet, quantum sit id, quod pr aeter Viliquores pullo advenit ad eius pondus augendum , cum liquorum partes Volent tam multae. Hoc autem , quod pullo extrinsecus advenit, cur non putemus esse aerem , vel

potius quid putemus esse , praeter aerem Et Reaum urius quidem rationem hanc minuit hypothesi Ponit enim , liquores ovi, incubitus tempore , in giruna Verti, eaque conversione dispersionem prohiberi . Quod ut possit defendere , ipse viderit; ad Yplicandum certe pulli pondus, quod liquorum ipsorum pondus adeo superet, non

est satis. Beccarius, aliquid extrinlecus in Ova illabi, Observatione prope certissima ostendit Aestatis tempore vaduo habuit in conclavi quodam sicco , ne ramen admodum calido. Horis triginta alterum viginti quatUO granorum pondere imminutum es , alterum viginti trium . Illud in

cellam vinariam frigidio: em , sed non valde humidam translatum est, altero ibi, ubi erat, adservato comper

246쪽

COMMENTARII tumque est postridie illud granorum duodecim pondere auctum esse cum huic nuda facta esset ponderis accessio. Oportet ergo illi quidem aliquid extrinsecus advenisse. Un' de , nisi ab aere pΡorro viperas solo aere ali posse , atque augeri Dig-haeus, aliique tradunt, quos Vedelitis reprehendit Beccarius X perimento suo ductus edelio se applicat, quippe cui vipera viXit utique uno plus mense sine cibo sed fuit pondere quotidie minor tandem mortua est . Tamen fuit in hac etiam aerii cuiusdam pabuli suspicio nonnulla. Etenim cum viperam aliam laqueo suffocatam eodem tempore, Win eadem aeris affectione tenuisset quamvis diebus singulis ex utrius

que pondere detraheretur aliquid, plus tamen e mortua detrahebatur, quam e viva quod haec Orrasse alimenti su meret non nihil ab aere , quo dispersas partes, non omnes, multas certe repararet. QuamqUam fieri etiam potuit, ut humores in viva, circulari motu coerciti, minus facile dis sparentur . Id enim si Reaiamurio in Vis concedimus, Cur non idem in viperis quoque concedamus P Potuit ergo vivens Vipera minus ponderis quotidie amittere duobus modis vel quod aere aleretur non nihil vel quod partes eius pauciores evolarent ut sit iusta de utroque suspicio Neque Ver , si aer per hominum corpora ut de his etiam dicamus non se insinuat, nec ipsis adiungitur , X-plicari facile poterunt ingentia profUVia , quae interdum ciborum, potion unaque assumtarum pondus longissime superant. Beccarius cum haec adhuc scriberet, puellam nactus

erat, quae multos iam annos assiduo vomitu cruciabatur. Haec Omens multo plus reddebat, quam Vel manducans as

sumebat, vel bibens; quod cum assidentes, aliquot mensum spatio, animadvertissent, animadvertit poste per tortini mensem eccarius ipse quoque quod dico, ut nostra reis ram ceterum profluvia alia narrantur multo mirabiliora. Quamquam haud scio, an dum adiud mirabilius sit, quam illud , quod in priore commentariorum nostrorum libro X

Mundino commemoravim his . Unde ergo materia tanta sup petat praesertim cum haec profluvia non semper vires di mant, nec hominem macilentum reddant quod sane argumento est , non in his viscera absumi, neque corrilpta prO-

fuere. Unde ergo materiam in prosluvia tanta suppetere

247쪽

COMMENTARII. 33 credamus , nisi ab aere, qui in corpus illabens particulas

Omnis generis secum advehit hae enim illapsae in corpus partibus adhaerescunt variis, ut varie trahuntur; quod si partibus adhaerescunt, cur non etiam dicantur eas alere pQuid est enim, cur cibis ali animalia dicamus, nisi quia Ciborum particulae per corpus diffunduntur partibus adhaerescunt Quae si ita sunt, iam nihil Caussa erit, cur succum ipsum nerveum aerio hoc pabulo putemus refici, ac non potius partes omnes idemque aer succurrere ipse per se poterit inediis longissima is, ut praesidia alia non sint quaerenda . Atque haec est aliquorum sententia quam Beccarius commendat magis, quam sequitur. Non enim tantum debere vult aeri, quantum hi profitentur . Si enim aere sustentabantur, qui tantas inedias toleraverunt, cur segnes illi erant, cur torpidi, cur somniculosis Cur perspiratio erat illis prope nulla Θ Cur aliis, quas supra diximus, molestiis assiciebantur Quarum caussa quaerenda adhuc erit, si illos dicamus fuisse aere sustentatos; sin autem dicamus, sustinuisse illos se se eo, quem supra posuimus, modo, caussa una valebit ad omnia . Hanc ergo unam eccarius tenet, cui placet paucitas ceterum sicui ieiunia contigerint feliciora , quibus neque segnities adiungatur, neque torpor, neque uda ex his molestiis, quas communes fere hisce abstinentiis fuisse legimus, concedit Beccarius, ut hunc ieiunum, si qui erit, alacrem is bene valentem , ali aere,, sustentari potuisse existimemus. Sic Wieiunia, quae fuerunt, explicat, Willa etiam , quae esse

possunt; Xplicationemque physicam paratam habet ad omnia; ut nudum per se quidem pro miraculo habendum sit, nisi si locus, tempus wpersonae ratio, Wadiuncta alia id

suadeant.

Hactenus quod erat academiae proprium exsecutus eccarius fuerat, ostenderatque abstinentias fuisse quasdam longissimas, easque omnino naturales , quo modo esse possent. Petebatur autem ab ipso, an his novis rationibus, quae nunc maxime in scholis vigent, quorumdam veterum sententiae congruerent Academia quidem non solet in his opinionum comparationibus laborare; sed nihil erat Lam-hertino negandum . Proponebantur autem in primis scriptores tres acutissimi Fortunius Licetus, qui paullo post o-T II P. I ruit

248쪽

COMMENTARII ruit, aulius Zacchias, , qui omnes ingenii acumine or lasse superavit, aspar a Reyes. Hi omnes, disciplinam veterem secuti, ieiunia naturaliter longissima esse posse assirma runt, rationesque attulerunt varias; quas Beccarius in postrema sermonis sui parte expendit breviter is ad recentiorum dogmata accommodavit; ego haec paucis attingam ut nudum praeclara illius disputationis caput praetermit

tam o

ordiar a Liceto. Is putat nutrimentorum nobis opus esse ad radicate humidum reparandum hoc enim absumit perpetuo nativus calor quod si humidum invalescat, calor vero remittat aliquantulum, sequatis viribus neque humidum Calore absumetur; neque nutrimento, quamdiu illa durabit aequalitas, erit opus . Quis autem neget, humidi, caloris sequari vires polle, aequalitatem hanc diu maneres Haec Licetus; quem eccarius ab recentioribus physicis reprehendi non vult, sed potius explicari. Etenim radicate illud humidum is calor insitus, si, quemadmodum a veteribus exponantur, attendamus, quam parum a motu sanguinis , humorum densitate, vel potius quam nihil distant Quod si ita est, iam illa virium aequalitas, quam Licetus induxit, in eam virium temperationem recidit, quam Beccarius inter Circularem motum, humorumque densitatem posuit; qua posita licet nobis ieiunis perdiu esse . Sic Licetus eam caustam attulisse videtur, quam recentiores quoque afferre post sint; sed aliis nominibus est usus. Neque minus Zacchias ad recentiorum decreta pertrahi facile potest. Is putat tamdiu nos vivere, quoad nati V Calori pabulum non deficit naturae autem consili factum est se, ut crudus quidam is pituitosus humor in Corpore generetur, qui externa alimenta, si quando desint, in longum

tempus supplere possit; neque vero suppleri haec poli , nisi Wcalor remiserit, cutis ori con tricti fuerint, .hu

mores, qui nutriendo sunt, aeream quamdam Unguinosamque naturam Contraxerint. hi e cum dicat, nae ille videtur ipsam eccari sententiam , e recentioris philosophiae fontibus ductam, multo ante aperuiise . Namque Ccarius oleo lana materiam, id ei pinguitudinem , parari vult in Orpore, quae sit alendo cutis Oros obturari inque his ad tolerandam famem praesidia eis maxima. Non ergo Zac-claiae

249쪽

COMMENTARII.

chiae ratio recentiori philosophiae adversatur, cui potius praeivit.

Gasparis a Reyes sententia durior est, ut ne auctori quidem suo plane satisfecerit; qui cum suam opinionem in medio posuisset, aliis quoque se praebuit facilem: quod a.

rum est in ingeniosis. Hic ergo cum tolerandae inediae caussas alias aliis fuisse suspicetur , hanc in aliquibus putat Valuisse quod nativus calor cordi insitus non longe admoduna corde proferretur, eoque factum esset, Ut remotiores partes , minusque nobiles non amplius cordis calores, sed suo tantum, proprio assicerentur . Hae ergo minus caloris habentes minus quoque resolvebantur itaque modico alimen to indigebant; quod modicum redundantes in corpore humores singulis praestare possent. Haec aspar; qui hunc caloris modum exstaticum quemdam statum appellavit Mali a nomina admiscuit, quibus offeMdi, si res probetur, non de-Cet . Beccarius rem quaerens, non Verba , in hac etiam Gaas paris ratione , quid iobaret, invenit, eamque sibi accom modavit. Etenim si ad inedia tolerandas motum sanguinis, ut Beccarius vult, retardari oportet, erit hic in iis partibus, quae longius a corde distant, tardissimus est enim in his em per tardior quare e X trema vascula urgebuntur minus, mi nusque resiliento calorem habebunt satis modicum attri tu imminuto Calor igitur, quem affert motus sanguinis a corde proveniens ad remotiores partes Vix propagabitur id

que ad ferenda ieiunia valebit plurimum . Quod si hanc re mississimi caloris iopagationem intelligi aspar sinit, dum exstasin illam suam nominat, rei assentiemur, de verbo non

laborabimus Sic Beccarius tres veteres, eosque non mediocriter do eios, in suam sententiam perduxit,' ieiuniorum admirationem minuit. Quod erat utile, ne miraculis omnibus, quaecumque in vulgus sparguntur probantur etiam a doctis, fides tam facile haberetur; fecit enim multorum veritas, ut crederentur interdum etiam non Vera.

SEARCH

MENU NAVIGATION