장음표시 사용
271쪽
COMMENTARII. a Tigitur ampullae nam aperuerat digito apposito diligenter
occlusit, tum aquam diu Vehementissinaeque agitavit, ut vim lucis abditam, si qua inesset, commoveret quod cum ei male cessisset, agitavissetque aquam usque ad taedium , eam denique aperta amphida in calidam effudit Lux continuo
exorta est satis magna. Ea re eccarius, agitationis inertiam arguens, calori prima detulit; quamquam Cum aquae nonnii diu multumque agitatae calor lucem restituerit, videtur adhuc motus sibi vindicare posse non nihil. Eique ego quidem assignarem aliquid, nisi Beccari assentiri mallem, quam agitationem motumque defendere Cognitum his fuerat, quid luminis aquae afferrent dactyli Cupido incessit cognoscendi , quid aquae ipsi dactylorum lumine codustratae ab liquoribus aliis fieret, si illi affun derentur. Hic etiam eccari nobilitatus est labor. Aquam sumsit dactylorum lumine imbutam , eamque in partes aequas distribuit, singulas unius unciae pondere cum dimidia tunisingulis partibus liquores varios affudit, singulorum drachmam unam . Res sic abiit. Solutio salis marini lumen alia de intendit salis nitri paullo minus in solutione salis ara moniaci Xperimentum semel atque iterum factum est primum nihil mutavit, post lumen labefactavit pon nihil Spiritus salis armoniaci destillati cum sale tartari, vel auxit lumen, vel certe nihil offendit extradius calceis offendit, Wexstinxit, Oleum artari per deliquium inibi fuit, ut X-stingueret usque adeo extenuavit quod Montii, Galeati ieXperimentis videtur adversari, quibus dactyli in hoc oleum immersi sic nituerunt, ut in aqua; sed his oleum nec ita
recens fortasse fuit, nec ita actuosum , ut Beccario Spiritus vitrioli, cum esset admodum debilis, tamen lucem delevit penitus similiterque commune acetum, etsi erat mitius.
Id expextus eccarius in duobus acidis, de ceteris non laboravit praesertim cum horun periculum fecisset iam in nocti lucis itaque exemplo duorum adductus coniecturam parem fecit de omnibus Spiritus vini rectificatissimus, cum lucem brevi tempore corrupisset, sivit postea eamdem diu manere ; Beccarius nihil dubitat, quin si maiorem eius spiritus quantitatem a disset, lucem aquae omnem ademisset; idque ut crederet, fecit dactylus, qui cum niteret pulcherrime fuissetque in hunc spiritum coniectus, lux illi ad minu- T. L P. I. tum
272쪽
tum unum sui integra post paullatim extenuari, demum egitingui . Solutiones vitrioli limati lucem omnem brevi sustulerunt salis saturni etiam citius. His peractis, ne quid reliquum eccarius faceret, Cum liquorem haberet a ratissimum eius generis, quod glutini e tritico X tracto su per innatato erat enim eccarnis id temporis in dactylis, Et tritico totus essetque is tam purridus , ut nihil supra hunc etiam liquorem nitenti aquae affundere constituit; sci re volens , an tu refugeret haec putrida . Affudit sine udo nitoris dispendio Lux ergo hoc putridorum genus non ab
Cum aquae nitenti liquores tam multos eccarius assu disset , postulare res videbatur , ut ipsam quoque rebus aliis affunderet rugi ergo varias in Vascula totidem coniecit, drachmam uniuscuiusque ferme unana erant Vascula vitrea
aequalia ; tum affudit singulis duas circiter uncias nitentis aquae Calcinato gypso affusa aqua multo magis nituit putri non adeo Crystallus montana, qualis apud pharmaco. polas venit, lucem sic auXit, ut calcinato gypso nihil cede rei. Nuceriae bolus gypso putri parem se praestitit Amylum
minus valuit, quam haec Omnia, tamen Mulcem amplificatavit, fecit diuturniorem nihil praestantior fuit amylo Darinae flos merussa lucem permagnam attulit , quae turbata post aqua prope e toto Vanuit Ida perduravit , qua Cata. 1uleum encaustum res pictoribus cognitissima quam auxit. A saccaro magna primum luminis accessio facta est post aqua ad nitorem suum rediit mal viva, etsi prina olucem maiorem fecit, post agitata delevit penitus Minium me nitorem aquae nihil miliarunt; ne auripigmentum quidem , nisi si agitaretur; namque agitatum lucem non ferebat. A cinnabari tu initio fuit clarior turbato post ii quore, tenuior cum liquo resedisset, ad se rediit Cro cus martis cinnabar fere parem se praebuit principio claritatem attulit, quae post Omnis decessit.
Tractanti lucem vi licebat Olores non attingere. Hos ergo etiam tentare Voluit Beccarius multis nodis nec ab
aqua tamen discessit. Coniecit dactylum in aquam calidam atque a Cocceia ilia egregie tabentem , eumque fricando, ut opus exat, fecit nitidum quod quamvis sub aqua non ap parere,i se tamen lux satis prodidit, cum dactylus sursum
273쪽
COMMENTARII veniens supernatavit. A qua ipsa lucem traYit vel nullam vel ferme nudam. Pariter in aquam calidam , iam pulchrenitentem dactylum quemdam immisit tum croci aliquantum iniecit id lucem maiorem in modum labefactavit, tantum non omnino sustulit; nam non interiisse omnem cum ipsa per se a Qua manifestabat, tum vero etiam dactylus, qui superiora petens nitorem suum saepius protulit quo sane visus est croci color coercere potius lucem , atque impedire,
Periculis hisce in colorata aqua factis , venit in mentem experiri, quid coloratis aliis rebus fieret, si in luminosam aquam immergerentur; quidque aquae ipsi futurum esset. Cui quidem rei sua studia, Beccarius, qui cum illo in dactylis se exercuerant, iam usque ab anno millesimo septingentesimo vicesimo quarto intenderant quamquam per id tempus in albis tantum nigrisque rebus iudium omne constiterat Tela linea , atque alba , in aquam nitidam immersa , tantum lumen arripuerat, ut aquae ipsi vi cederet.
Alia , eiusdem generis, sed nigra , fuerat obscurissima Otaad res albas Convenire lux maxime visa fuerat quippe multam reflectunt, si physicos audimus, quo Videantur pulcherrimae, multam imbibunt, quo pol fulgeant. Nisi forte volumus, non telam ipsam tum nituisse , sed aquam potius imbibisse, quae niteret ut non accidens quoddam sed ipsam rem traxerit. Verum quid est, quod nigra , cui
tamen adhaerere aqua debuisset, non nitu Ut ut est Beccarius Min albis nigrisque rebus experimentum iterare decrevit, ad colores alios transferre
Fasciolas sericas paravit longitudine, latitudine inter se aequalec; crassitudine etiam, quoad eius fieri potuit colore tantum differebant, nam cum duae sibM, Una alba, altera nigra , erant aliae quinque praeterea, una rubra, flava altera , viridis tertia, quarta caerulea , quinta demum violacea, ut nullus lucis color fuerit praetermissus . Hae fasciolae in nitentem aquam immersae, pariter madefactae sunt, tum ingulae X tractae Lucis gradus traXerant varios itaque
singulis signa adposita, quibus quantum luminis cuique fasciolae insedisset, cognosci possiet; nam ut experimentum sie-hat in tenebris, colores non distinguebantur. Translatis postea fasciolis in apertum lumen comperta haec sunt. Lic a Fa-
274쪽
COMMENTARII Fasciola alba praeter ceteras enituerat. Secundum hane
flava tum viridis . Aliis tu nuda insederat, quae quidem cerni potui Tet. Idque X perimento iterum ac saepius facio
Hic vero Beccarius , cum intelligeret, illud, quidquid erat nitoris, non fasciolis fortasse ipsis tribuendum esse, sed
aquae pauxillo, quod inter fila illapsum ibi consedisset ac
quasi velamentum quoddam tenuiuimum fulgeret, veritus valde est, ne quam sibi illa lucis tenuitas fallaciam faceret. Quapropter in asserculo tractus alti quot depingi iussit , exi guis intervallis parallelos, latos digitis plus tribus colore
autem varios, ut essent unus ruber, alii X Ordine aureus flavus, viridis , caeruleus, violaceus; a ne quid aqua corrumperet erat enim asserculo aqua superfundenda: colores omnes dissolvi oleo voluerat Pariter asserculum alterum si
bi paravit coloratis similibus tractibus distinctum . Sed hos
tractus fecit e tenuissimis illis vitreis tubulis , quos filo inserto, emit in interdum collo circumligant, adnectunt auribus ad ornatum mos tubulos cera excipiebat, super
vitream laminam qu abiliter extenta erant autem colores
Tuber, flavus , Viridis , caeruleus, violaceu ; qui cum solido essent corpore, bitreo, minus erat pericilli ab aqua , ne corrumperentur. Alserculos duos origon taliter super fuit dum assis scite locavit deinde aquam multo dactylorum lumine imbutam affudit ad eam usque altitudinem, ut, super utrumque asserculum aeque diffusa, digitum supereYsta re fere dimidiatum. Experimentum fiebat a tenebris qua propter una colorati tractus alii plus lucis traxissent , alii minus, neque tamen colores ipsi dignoscerentur infiXae sunt tractibus singulis notae quaedam , quae translatis postea in apertum tabellis, cui colori plus lucis minusve insedisset, indicarent. Experimenti exitus aic fuit. Cum essent colores depicti alii, , ut ita dicam, adventitit, alii vitro insiti,, quas nativi, non eadem fuit Utriusque generis ratio; nam quamvis ruber in utroque genere Obscurum valde se praebuis set, quod idem in depictis fecit etiam aureus ; flavus vero inter
ceteros maxime nituis let, minime omnium violaceus reliqui Colores duo caeruleus, WViridis , non Consentiebant; niim que in plebis caeruleus certasse cum a V videbatur , viridis me xa languidior in vitreis contra fuerat caeruleus inferior viridi.
275쪽
CouwENTARII. Quorsum haec evadant, videant illi, qui putant , Orpbra alienam lucem ad se trahere, qua post niteant, praeterea unicuique lucis radio colorem assignant perpetuum. Nam quae nitent, oportet utique, ut radios, quibus nitent, de
se pellant; quod si rescissae, quas supra diximus, radios, quibus
nitent, ab aqua traxerunt; portet igit Ur, ut eosdem radios trahant, quos pellunt. Quo quid incommodius dici potest Enimvero res albae, quoniam radios Omnes pellunt, nullum deberent trahere tamen tam multos trahunt, ut luceant pulcherrime Flavae radios non pellunt nisi flavos; quomodo ergo tam multos inveniunt, quos pellant, in ea dactylorum luce, quae minime ad avum Vergit; quaeqUe cum caerulea fere sit, par erat, Ut res caeruleae ab hac plus niterent, quam flavae is vero nituerUnt minus. Dicamus ergo potius, lucis ingenium non ubique nec semper fortaste dena esse eamque eis vim in corporibus, ut radios quosdam in tus accipiant, Uos intus acceperint, mutent se postea reiiciant; ne omnia Neutonianis liceat sumere, nobis ni hil. Sed iam ad eccari experimenta redeamus; nam aussas perquirere longum est, nec parvi laboris e X perimentata autem narrari postulant. Ab aqua ergo, ne quid non tentaret Beccarius, ad liquores alios se contulit in quibus excelluit lac nullus enim neque ad recipiendum dactylorum lumen , neque ad retinendum fuit aptior. Adeo sena per quae sunt alba, videntur ad illum nitorem esse accom modatissim . Uno tantum dactylo in laetis unciis septem sis. luto , tantam lucem ac misit , ut adstantium Ora internosce rentur . Erat autem lac ipsum adspeetu pulcherrimi quippe, albissimum erat, opaco quasi translucebat di-Σisses , lumen non ex summo tantum prodire, sed X ire al
Ac si quae res in ipsum demittebantur, ea Radem his speciem fulgoremque adiungebat neque his solum, sed etiam demittentium digitis, manibus , Ut lucere Omnia, quasi pellucere viderentur. Cum linea mat1or fasciola ad experimentum sumta esset, laoc postea compressa mani bus,, glomerata , nisi quod pelluciditatem ostentabat quamdam , globo nivis fuit quam simillima Atque ad haec omnia tanto lac est aptius, quanto est
276쪽
COMMENTARII. densius , crassiusque. Tenuius minus valet. Hoc tenvius arctiori vasculo effusum in latius , quo superior facies maior fieret, lucem quoque suscepit aliquanto maiorem . AEquamvis manus intromissa, cum Xtraheretur, minus prose
et niteret, quam si in lac densius fuisset immersa, tamen ut primum siccari coepta est, crevit lux per minuta secunda aliquot Post illa elanguit. Crevit iterum manibus confrica tis quamvis calor fricatione ortus lac uti inhaerens e tu
brico fecisset primum subviscidum, post etiam quasi sic
Inter haec cum duo liquorum genera , eaque inter se contrari , spiritus vitrioli, Moleum tartari per deliquium,
essent Beccario paratissima quando a recenti dactylorum lumine imbutum praesto aderat, non praetermisit Beccarius idem illorum experimentum in lacte facere, quod antea fecerat in aqua . Continebatur ac duobus vasculis vitreis, quorum utrumque unciam lactis unam dimidiatam pos se capere. Affusis separatim liquoribus, a spiritu vitrioli lucem omnem lac amisit ab oleo tartari magna lucis accessio est facta, quae tu duravit ad multum tempus. Sic Oleum lacti, quam aquae fuit aequius huic enim lumen prope ademerat . Spiritus vitrioli utrique iniquissimus Sed quoniam lucem, lucendi vim sive facultatem aut potentiam supra distinΣimus; haec autem saepe manet, cum 1lla interierit scire convenit, lucem ipsam , quam lac arripit, non admodum diuturnam esse vis, potentia inhaeret diutius. Cum septem laetis unciae lumen accepissent, hora una, quadrante sic nitor extenuatus est, ut an plane s-gnificaret, se mox interiturum . Beccarius morae impatiens non sivit; sed statina agitavit lac, vim latentem Xcita vit nitor ergo X stitit fere, ut ante . Itaque quoad luce nata retineat, ne facile constituere possimus, fecit physici
properatio . Sed is se post horis, quam lac agitaverat, ad ipsum rediit adservabatur lac in pelvio invenit obscurissi
naum. Rem nescio quam immisit, qua vehementius commΟ-ta lac iterum agitaretur lux statim subrus Orta ; quae rem illam, quocumque se ferret, sequebatur ac tandem liquo. rem peraeque totum sic illustravit, vix ut ante fuisset illuo strior. Iam satis animo Beccaritas indu erat. Abiit ergo
Post horam rediit; ecce tibi obscura omnia. Sed ille lucem
277쪽
COMMENTARII digito revocavit; nam quocumque digitum in lac intulit, ibi statim ex illo attactu liquor fulsit ut iam videretur Bec carius lucena lacti afferre posse, cum vellet, quasi dactylus Neque destitit, donec immis sepius digito ac tot una Claritate perfudit tanta, quanta fere initio fuerat. Digitus ipse obscuro la vir dum attacto repente enituit ut se miraretur Beccarius, cui digitus tam cito claruisset. Haec tanta digiti, tam subita accensio, quam liquoris agitatione minime fieri, manifestum erat, inferebatur enim digitus admodum leniter, suspicionem eccario movit non nudam. Visus est enim sibi vereri posse, ne , quando lac in catillo terreo adservabatur, cum illud obscurari videaretur Othim, tamen non totum obscuraretur, sed facies
tantum summa , quae obscurata subiectam lucem obtegeret.
Suspicionem augebat pellicula tenuissima, qua lac obduci so det atque, ut aliud e alio, dubitare etiam coepit, utrum huc aer spectaret non nihil nam si facies superna lactis,
quae aerem contingit, obscuraturi, Cum lux infra maneat, videtur sane aer merito in suspicionem quamdam ca-de1e
Ut has ergo dubitationes sibi adimeret, ampullam parvam
paravit, eamque Vitream, ut si quid intus 1 tuisset, trans lucendo se proderet. Hanc lacte egregie lucido replevit unque ad os tum X spectavit, done obscuraretur, scire uapiens, an obscurata superficie etiam ad interiores partes obscuratio eadem pertineret. Pertinuit nam superficie ob
ducta nihil, quod niteret, per vitrum potuit transpici. Ea res ostendit, lucem , quam in ali experimento digitus X- citaverat, non ipsam quidem fuisse ante in lactes; sed in eo potius potentiam quamdam delituilse, e qua digitus lucem eliceret. Simulque apparuit, Obscurationen lactis non esse aeri adscribendam quam suspicionem alia etiam Yperimenta sustulerunt illud in primis Eam, quam Odo 1Σ , ama
pullam erectam tenens , ut os semper sursum versum specta ret, Commovit magnopere eccarius atque agitavit ex illo motu potuit facile aer in superiores lactis partes, quae cottalo continebantur , irrepere, in Ventrem usque non potuit; illae ergo pulcherrime nituerunt; qui nitor descendendo ex tenuabatur, ac tandem ad dimidium fere collum evanesce
bat. Cetera omnia tam obscuIa, ut nihil supra. Neque si tu
278쪽
COMMENTARIIIum ferreum crassitudine unius lineae in liquorem alte immersum, quamvis valide diu quateretur, quidquam profuit. Adeo constans erat, secreta ab aere , obscuritas
Non ergo, quod obscuratur liquor, culpa est aeris; sed laus potius quaedam , quod lucet. Et vero cum digito ad am puli os adposito ampullam ipsam eccarius invertisset, ut agitare tu confestim ad fundum vasis, qui idem erat pars summa, excrevit bulla aeris, quam lactis nitor secutus est. Isque cum postea audatim defecisset, eccarius, ad vim
aeris declarandam magis, ampullam reXit, a vitreum tu-hulum in ventrem usque demisit. O tubulo liquorem intus agitavit agitatio lucem nudam attulit. Xseruit statim se luX, ut flatu immisso, aeriae bullae , e ima tubuli parte erumpentes, per liquorem sursum Xcurrerunt. Quo etiam
visus est aer lucis adiutor esse. Videbatur quaestio satis explicata, nisi fuisset Beccarius dissicilior, quam res ipsa Os ergo, cum nondum sibi satis fecisset, experimentum aliud sumere constituit, ad vim aeris magis aperiendam Vascula duo sum sit cylindrica, digitum fere unum crassa, se longa, aud amplius alterum tubulis vitreis instravit intus ad unius fere digiti altitudinem alteri infudit hydrargirum ad unciam dimidiam tum lacte
nitido utrumque replevit usque ad os, ut redundarent ac statim cera constrictissima occlusit, illud in primis diligena ter cavens, ne quod inter Ceramis ac spatium aperiretur , in quo aer versvi posset; demum Vesicam humentena
imposuit, Warctissime subligavit. Viginti septem post horis, cum haec fecisset, revisit vascula . Lucem Omnem lacamiserat, uti solet. Agitavit ergo illa vehementer , ac licet tubuli in vase altero, in alter hydrargirum huc atque
illuc raperentur , quo sane agitationem maiorem fieri opor tebat tamen murmur erat nudum unde satis constitit,
nihil aeris intus versari Wiu profecto nulla prodiit nisi quod in eo vasculo, in quo tubuli condipi fuerant, circa
os, quo ortasse pauxilium aeris penetraverat, tenuissimum lumen apparuit. Hoc demum vasculum adaperuit, inclinavitque, ut lactis paullulum efflueret obstruxitque iterum os digito de lac quassavit, cui quassationi adiunctum est mur mur, contenti aeris indicium . Et vero exseruit se lumen .manifestissimum pulcherrimum quam qua va intra mi
279쪽
in ad summum quatuor Xtenuarum valde est. Revixit, agitatione iterata, aliquantum neque postea , quantumlibet agitaretur , accessio luminis facta est ulla. Haec in eo vase , in quod tubuli coniecti fuerant, acciderunt. Vas alaterum , ut erat perfecte occlusum, in sequentem diem est repositum quo die rediens Beccarius ad experimentum sub vesperam , cum Oram iam unam supra quinquaginta ac in vase mansisset eadem in hoc tentavit, quae pridie in alte roa par atque unus fuit Xitus, ut iam dubitari vix posset, quin aer laetis luci amicus esset. Non erit alienum hoc loco illud animadvertere, quod his duobus, quos dixi, diebus is sequentibus eccario usu venio namque, rem illustrat, Whominis commen dat diligentiam. Redibat quotidie eccarius sub vesperam ad vascula, eademque tentabat saepius ; cumque animadvertisset non par semper lumen oriri laeti ex agitatione, sed modo maius, modo minus venit illi in mentem varietatis huius rationem quaerere . Considerando autem omnia, .sae pius, diligenter , plane intelleXit, liquorem tunc vel ma xime nitescere , si ante agitationem fui stet perdiu obscurissi mus eumque nitorem numquam non ad minuta aliquot retinuisses. Contra , si ex agitatione allia paullo ante nituis set, neque dum finito lumine agitari iterum coeptus esset, ex hac altera agitatione lucem sum per prodiisse per quam
tenuem , quamque interdum minuta secunda sex septemve sustularunt . Certe quidem minutum primum numquam aequavit quamvis WBeccarius agitaret valide, neque desisteret, intermisso interdum paullis per per sequo lucis augendae studio sagi abato eodem rediret saepius. Neque hic illud transibo, quod transire eccarius no
luit, lucem, si longiori intervallo Xperimentum instaurare tur, tantam apparuisse , quanta appaIUerat, Um X perimentum primum fieret eosdemque habuisse in subsequentibus agitationibus defectionis gradus. Si quidem ut experimen to instaurato agitatio prima agitationi illi responderet, quae prima fuerat in Xperiment primum facto, eamdemque tu
cena pareret altera responderet alteri, tertia tertiae, aliae- quae aliis deinceps Atque haec sic acciderunt in utroque a
sculo per dies quinque . Diebus his Xactis vas illud , ouoli drargirum mul cum lacte continebatur, rursum in Spe-T. ii P. I. Ll rimen-
280쪽
COMMENTARII virimentum, venit. Vehementer nituit , ut primum agitari et
pium est aucis post minutis vix iam sub nitebat. Agita tum est iterum es nitori accessisse aliquid visum est; sed brevi totum illud lumen dellatum Quo ut vidit Beccarius agitavit tertio Agitationem an tertiam secuta lux est omnino nuda Verum cum se tenuisset Beccarius horas tres agitare vasculum rursum coepit idque nituit, minus quam ante sed nituit tamen; nitorque ad dimidium minutum constitit. Quo exacto homo lucis cupidus statim ad agitatio
nem rediit, nihilque profecit. Apparet ergo, agitationem lactis vel nihil vel parum ad eliciendam lucem prodesse si
statim ex alia agitatione sequatur ..His cognitis, scrutari rem altius Reccarrus coepit, quasi caussas vellet evolvere i non quod has consectari soleat sed occasio, illegit hominem. Sic ergo, secum ipse disputabat. Primordia lucis, quae in lacte aliisque id genus corporibus: delitescunt, principiis aliis coercentur, ne in lucem erumpant V autem erumpant , in inde lux at . Oportet sane ..ut principiis hisce exsoluantur neque id tamen satis est oportet etiam , ut exsoluta cum sunt, agitatione, Calore Ιatius explicentur; eXplicatio, haec tandem lucem facit. Mi nime vero putandum est, primordia, quae dixi, dum X sol vuntur, exsolvi statim omnia nam multae exsolvuntur primum, haec ipsa paullatim alia in custodiis manent done ea, quae X soluta sunt explicentur in lucem , ac disti
pentur. His positis minus iam mirabimur, quare agitatio linquori adveniens iamdudum obscurato lucem maiorem proferat potuerunt enim exordia lucis long illo tempore ex solvi quamplurima. Et contra si agitatio redeat , iatim ut nitor evanuit, lucem parvam treid, in brevem nempe initia lucis nondum exsoluta sunt satis multa mora interposi ta solvuntur plura. Oportet autem haec lucis semina quam plurima esse nec nisi admodum longo tempore exsolvi omnia quo fiat, ut vi illa sive facultas 1 tendi, quam liquor mi illa luce adhuc retinet, diuti ilinae conservetur Va sculum fano, quod supra dixi, per dies ipsos quindecinT, cum sub vesperam agitaretur, lucem mittere numqUam de stitit is vero patens apertumque fuit semper neque de conservanda lucis potentia cautio fuit ulla; quamvis utique
