Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

COMMENTARI . AT scabellum uno pede altius, quam cymba . Idque sic valet,

si tantum mari incrementum tribuamus , quantum afferre

limus debet; quid si illud etiam addamus, quod arena an fert, quod glare , quod lapides, quod alia permulta ponderosiora, quae in mare per tu inferuntur, quaeque ne Hartsoeherus quidem in supputationem adduxit θHis ergo aliisque de caussis, quas Manliedius in suo sermone diligenter, docte commemoravit, valde veremur, ne quana fallaciam Haximehero mensurae fecerint iste limus redundaverit Rhenus fortasse, Haris Oehero metienate, aestuabat altius, quam opus erat. Fortasse limo abundabat plus quam solet Fortasse etiam non ille is amnis est, quem recte medium constituas inter omnes ut hoc certe nomine hononiensi rheno concedat non nihil. Sed haec alii viderint. Nobis satis est, ea breviter attigisse, quae Manfledius in academia fusius disputans, novitate rei, Cipsa sermonis atque oris suavitate, qua semper valuit plurimum , animos omnium c quod plane recordamuro incredibiliter commovit. Quid si illam esse morituri hominis postremam vocem scivissent ρ

262쪽

COMMENTARII.

De luce dactylorum.

DActylos fossiles, quorum situ forma de diluvio ad

monent, naturali historiae tribuimus marinos, in quibus maxime lux spectatur, physicae tribuemus, nam quamvis, hi naturales sint, lux maxime ad naturam pertineat, tamen si Omnia , quaecumque huiusmodi sunt, in naturae historiam conferamus, nihil non haec sibi vindica

bito

Studium in dactylorum luce ab academia positum fuit

enim non unius tantum academici haec cura, sed prope omniumn haec habuit initia . Anno millesimo septingente si mo vicesimo quarto Aloyssius Ferdinandus Marsilius dactylos quam plurimos in suis adhuc lapidibus delitescentes, ad exercendam academicorum industriam , Ononiam importavit. Magnam horum partem statim arripuerunt Montius, male alius. Reliquos Beccarius sibi sumsit, cui sua studia adiunXerunt Heraclitus anhedius, Franciscus Vituarius, a cobus Zanonum qui cum toti in dactylorum luce contem

planda diuque fuissent, quamvis Marsilio, academiaeque plane satisfecissent, sibi tamen non satisfecerunt . Itaque reiecerunt multa in aliud tempus . Intermissa post studia longo intervallo revocavi Beccarius, cum hunc librum scribere ingressi essemus ac cum dactylos alios e Anconitani maris ora, unde, suos Marsilius advexerat, sibi importandos curasset, his totum se dedit, observationes modo veteres repetens , modo novas instituens; quibus affuerunt saepe, Iacobus Pistorinus praestans medicus , Franciscus Angelel lus, qui generis nobilitatem cum litterarum amore quae laus in bononiens homine est maxima coniungebat. Hi duo dactylos eccario comparaverant. Eodem studio iterum Galeatius exarsit eique adiutorem se praebuit Paullus apti sta Balbus, ut nemo iam fere Bononiae esset, aliquo doctri nae genere e Xcellens, qui non etiam clarescere vellet in da etylis. De quorum animalium genere ego quoque bene me reri posse mihi videbar , si omnes omnium Observationes in unum sermonem conferrem, monumentisque mandarem

Sed has etiam partes, quasi certamen fuisset aliquod , Bec

carius

263쪽

COMMENTARII,

carius occupavit ; etenim cum omnia diligentissime collegis set, commentariolum italica lingua composuit, quo nihil

nitidius, ne dactyli ipsi quidem quod ergo reliquum est,

res ipsas latino sermone huc transferam is quoniam illius scripti nitorem assequi non possum, sequar certe ordi

nem a

Principio animadversum est, idque in primis Montius, WGaleatius notarunt, dactFlos in suis adhuc lapidibus ab sconditos, lucem quamdam emittere haud ita magnam; sed quam facile noctilucis, non illis quidem, quae agris pervolitant, sed quae humi repunt, possis comparare I eamque per Iapidum foramina se prodere ac si lapides disrumpendo imminuas, clarius apparere . Educti e suis cavis dactyli, iique integri, duabus valvis conclusi, nitent pulcherri

me nam cortex pellucidus est succus quoque , qui manata cortice nitet similiter; sed si corte dematur, ac praeser tim si manibus fricentur aliquantulum, tum Vero fulgent haec animalia vel maYianae . Color lucis plerumque albus, fere ad caeruleum vergens, a quam Vis nitor per totum apta pareat, nihil tamen ea parte illustrius, quae ubi conicimuscularis formam habet, quamque animal tum X tra corti

cem emittit, tum retrahit pro voluntate. Quod illi munus natura tribuit, ut Reaum uri quidem opinio est , ad aquam maris , quae in lapidis foramina perpetuo illabitur, trahen dam modo, modo repellendam. Ut ut est, hic tubus certe partibus aliis omnibus antecellis; nam, fulgorem habetna aiorem, .servat diutius. Porro animalis corpus, succus ille, quem supra digimus, sunt admodum viscida , cuius visciditatis mentionem fecit Rondeletius, qui etiam Omnem lucis caussam in ea putat contineri quam opinionem improbare dissicilius est , quam defendere neque ero improbavit Aldrovandus. Hoc quidquid est , viscidum cum aliis corporibus adhaeret facile, tum vero humidis solvitur, hisque claritatem Quacem impertit, si modo ipsorum natura id ferat. Quae res magnum illum praeceptorem linium non fefellit. Is enim de dactylis scribens haec habet. His natura in tenebris remoto lumine , alio fulgore clarere , ct quanto magis humorem habeant;

lucere in ore mandentium lucere in manibus atque etiam in

solo, ac dies , decidentibus guttis ς it proculdubio pateat, suc- T. II. P. I. Ii ei illam

264쪽

COMMENTARII ci illam naturam esse, quam miramur in eo re. Quae ipsa Plinii sunt Uerba. Si ergo dactylus in os sumatur, a salivae humore, quo etiam solvitur, magis nitet fulgoremque suum ori, salivae impertit, qui apparet in sputis. Similiter contrectan tibus dactylos splendent manus, quacumque viscidus ille succus pervasit siccatae lumen amittunt, quod recuperant, si iterum humectentur idque 'eatimurius animadvertit; maxime si etiam fricatu incaluerint. Ita res ipsa Plinianum illud confirmat, tanto clariores esse dactylos, quanto humoris plus habent quippe oportet sic esses; nam siccitas ut modo digi , nitorem demit. Et sane dactyli ipsi tum vel maxime fulgent, cum adhuc sunt integri, succi pie ni si latimorem paullatim amittant, minus nitent ubi ad certum siccitatis gradum pervenerint Obscurantu . Neque id tamen sic dicimus, quasi lux in humore consilia , sed qui , uti res docet, humoris rationem is modum sequi

tur .

Porro mortui ad dies aliquot lumen retinent; namque, quos Marsilius attulerat, multos iam dies extra aquam maris versabantur; quos Beccarius accepit , iacuerant dudum in litores, antequam Bononiam importarentur; quo cum essent delati, dies adhuc aliquot pulchre nitue-xunt; illi maxime, qui in locis humentibus servati fuerant. Galeatius cum dactylos quosdam in aquam communem Contaiecisset, simulque succum affudisset, quem ex aliis expresse xat, lucem retinuerunt ad dies Omnino tres ex illis diebus nihil lucis apparuit, nisi si aqua paullo vehementius agitaretur; qua agitatione crassiores succi partes, quae fundum Getierant, ad supera ferebantUT.

Atque haec quidem tractantibus dactylos sua quas ponare occurrerunt. In ceteris studio plerumque Opus fui , ataque inductoria ; quae antequam narro , brevis quaedam distin

Aio est proponenda ; quam si qui nimis dialecticam puta hunt; non contendam ; sed si eaeperimenta ipsa legerint, facile per se intelligent, quanti eam intersit cognovillis. Aliud est igitur lucere dactylos , aliud lucere Palle; nam

interdum lucent interdum , quamvis non luceant, sunt a men , si certa ratione excitentur, ad lucendum parati neque essent: nisi amissa luce facultatem quanadam retinerent Opol tet

265쪽

COMMENTARII.

oportet ergo lucem ab hac facultate distinguere, quam facultatem eccarius qualitatem luminosam appellavit potui Lset etiam habitum, aut potentiam, aut vim nos his vocibus, ut quaeque occurret, utemur ; quoniam nihil ad rem est , quo quidque nomine appelletur. Sunt autem res, Ut

dixi, probe, diligenter distinguendae; nam incidunt tapecaussae, quod experimenta declarabunt, quae lucem adimunt; potentiam, aut habitum, aut vim non adimunt eaedemque, 11 remissus agant, lucem tantum tollunt, si validius, etiam potentiam G uti exsiccatio, corruptio, α, quae Xtrinsecus adveniunt, coctio, liquorum affuso, alia, de quibus erit infra dicendi locus mi praevis academicorum Xperimenta iam enarrabo ac si videbor interdum haerere in parvis, secare minutius singula ; quoniam omnia e Becia cario transtuli; non me poenitebit cum tanto homine peccavisse aliquid. Initium autem ab his capiam , in quibus quid dactylis fiat, si exsiccentur, apparebit.

Ρrimum siccatio dactylorum lumen non mediocriter a be factat principio extenuat deinde in multis animantis partibus omnino exstinguit post etiam per totum. Abeunte autem luce potentia adhuc manet; si quidem obscuratis,

si calida humectentur, fricenturque, nitor redit idque in longissimum tempus trahi potest quippe Galeatio cum essent dactyli exsiccatissimi Win tenuissimas membranas redacti post mensem madefacti aqua , solutique, pulchre nituerunt etsi nitor tantus utique non fuit, quantus integris esse solet. Haec siccatione fiunt, quam corruptio non sit secuta. Sequitur autem corruptio facile, nisi si per summam dili gentiam provideatur ac si dactylus inter siccescendum ole. re gravius coeperit, id videlicet certissimum corruptionis in dicium erit; quemadmodum in piscibus, Waliis animanti

bus Venit.

Sin autem dactylum corrumpi sinas, hic erit corruptionis modus. Initio corpus ipsum dactyli, cum sit solidum, tenax, albissimi succi plenum , laXatur audatim , moditurque, robur amittit. Inter haec multa partes nigro coalore inficiuntur,is succum imbibunt, qualis est sepiae. Tu bus ille conicus, de quo supra memini, serius corrumpitur; ramen, Ut animal corrumpi coeptum est, nigrum colorem

266쪽

COMMENTARII. videtur quo totus audatim tubus repletur. His omnibus

faetor adiunctus est, qui primum facile ferri possiit postea

vero usque adeo molestus, gravis, ut cum faetore alio nullo sit comparandus.

Putrescente dactylo hebescit primum lux, X tenuatur, multisque in locis penitus exstinguitur, nihil ut iam appareat praeter quaedam vestigia luminis obscuris admodum intervallis disiuncta conservatur lumen diutius in tubo,

quamquam non aeque per totum . Ad extremum hi etiam obscuraturi ut videantur haec animalia eodem fere, quo putrescunt, ordine lumen etiam amittere. Neque ero Um Putrescentia spoliantur lumine, quidquam est , cur siccatiOnem causemur; si1 enim tabescunt, ut non modo non siccentur, sed etiam humidiora plerumque fiant, molli Ora. Et quoniam lumen a potentia sive habitu luminoso distinximus, minime verendum est, ne, cum tabescentes dactyli illud amiserint, hoc etiam spolientur. Manet enim O-tentia, abeunte lumine, si non omnino, ex parte utique, ad tempus aliquod eaque potest vel fricatu, vel calida e X- citari quod eccarii experimenta luculenter Ostendunt. Is cum dactylos bene putridos , faetore tanto ut nihil supra, in frigida agitasset, tum aquam ipsam praeter modum Urbidam, cinere colore imbutam in tenebras transtulisset, non mediocriter nitidam invenit. Hanc abiecit, a tum quidem dactylorum, quae supererant, partes impensius albescere visae sunt, purius musculares praesertim tubuli, quos iam saepius memoravimus aqua enim humorem illum nigrum, quo intus replebantur, omnem absterserat. His ergo aquam aliam superfudit Beccarius, quam dactylorum reliquiae turbaverunt minus o nitidam fecerunt. Ipsi dacty- Ii, lavati semel atque iterum , si non omnes , certe aliqui, nitidioribus quibusdam maculis distinguebantur obscurissunt ero qui erant, in aquam non illam quidem , ut ante Diagidam , sed calidam, quaeque duas omnino uncias pondere non superaret, immersi , fricatique, quam ipsam sublustrem reddiderunt Alius similiter dactylus obscurus, putridus, faetore prae stans, coniectus in lac recens, solutusque est. Fricabatur identidem a Beccario, ut lux tandem prodiret aliqua, si qua in eiset Prodiit sane aliqua, .liquorem primum sublustrem

267쪽

COMMENTARII. 233 lustrem fecit. Post increvit, fuitque liquor, dactylus

multo lucidior. Super hunc Beccarius in idem lac dactylum alium indidit, quem habebat in manibus, odore te terrimo, tam putridum, quam quod maXimes ut cognosceret, una qua lacti fieret ex hoc etiam lucis accessio . Facta est nonnulla. Quo plane intelligitur adtyllis lucem redire post. vel corruptissimis, eosque, si lumen corruptione amiserint, non continuo tamen potentiam amisisse. Id quod Ilia ex perimenta in eodem lacte sumta postea confirmarunt. Sed

de his infra

Interina Beccarius, quamquam re contentus, a Coniecturis abstinere decreverat, tenere se tamen vi potuit, quin ad Rondeleti sententiam concederet, putantis omnem dactylorum lucem in humore quodam consistere. Hanc illi opinionem confirmare visus est dactylus quidam , qui bene lotus cum aliis permultis defaecatusque , lucis aliquid reti uuerat. Nam quidquid in eo nitebat, sic se praestabat, quas humor in tubo consistens, coactusque in grumulos lucidissimos , per cavum dispersos Ut grumi, versato inclina loque multis modis dactylo, huc, illuc labebantur ac si digitis comprimerentur , subter Ugiebant. Huc accedebat, quod fricatis intra aquam tubis huiusmodi non nudis, Ora tinuo grum exprimi visi sunt, egressique a aquam dissolvi citissime, nitorem late diffundere; cum siccae pelles, membranaeque dactylorum reliquae tam essent obscurae, quam quod obscurissimum , quamvis, albae essent, quidquid corrupti humoris insederat, deposuissent. Quo sane videtur grumorum lux fuisse, non partium aliarum Quod si in recentibus adhuc dactylis acidiores hi gru mi non apparent, etiamsi fricentur in aqua, dissolvanturque recens enim dactylus aeque per totum lucet id utique ex eo fieri potest , quod in recentibus atque integris fulgens ille humor, qui totuna late corpus pervadit, densior adhuc est magis tenax, quam ut expedire se se, ac per fir miores constrictioresque tubulos possit elabi contra in uatridis, quorum fibrae laXiores sunt, partesque omnes solutiores. In his ergo humor nitidusis facile cogitur in gruamos, per canalium Oscula effugit. Videbatur haec ratio, cum Observatione Coniuncta, quemvis posse capere, ad Rondeleti sententiam adduceres; tamen Beccarium non adis

duxit,

268쪽

1 COMMENTARI, .

duxit, qui haec sibi satis esse ad dubitandum existimavit, ad

affrmandum non satis. Hactenus illa exposui, quae , intus cum fiant, dactylo rum lucem corrumpunt reliquum est, ut illa explicem. quae extrinsecus advenientia eamdem vel tuentur , vel am plificant quodam modo , vel etiam extenuant, aut penitustodunc neque lucem tantum, sed etiam habitum , aut potentiam. Ac primum quidem, quod etiam supra monuimus, motus, fricatio praesertim, aquae calor, si modicus sit, praesentem non modo lucem augent, sed etiam praeteritam, Wamissam revocant. Quod autem in aqua compertum est,

idem placuit, in liquoribus aliis experiri , quo loco Oniati in primis, maleati se extulit industria. Hi dactylos

aliquot tum in Vinum iniecerunt, tum in acetum partes

etiam illorum non nullas in eisdem solverunt. Confestim lux illorum omnis exstincta est . Cum alios in spiritum se lis ammoniaci, Moleum tartari immisissent, res sic cessit ut in aqua. In oleo communi nitor aetyli duravit dies ali quot. Cui nitori spiritus vini nocuit solutis quippe in hoc dactylis expressoque succo, minus nituit solutio, brevi obscurata est; eoque plus nocet hic spiritus, quo est pu

rior Dactylus in purissimum immersus Beccario nituit mi nutum vi unum . Neque diutius luxit alter solutus in uri na, quamquam vi dum fricatus lucem ante amissam recti

perasset . Haec fere dactylis fiunt in liquoribus. Nunc quid liquoribus fiat ipsis, in quos dactyli immer guntur, Wprimum aquae, Videamus . De lacte aliisque dice mus postea. quam nitescere a daei ylis , eoque validius accitius, si sit calida, supra proposuimus Galeatius, cum quidquid potuerat luminosi succi e quibusdam expressisset, his frigidam affudit rursum dactylos fricavit, ut si quid esset reliquum, quod solvi posset, id aqua solveret, sibique admisceret. Hanc post aquam tela linea philtravit. Hinc li quo exstitit, rarior, nitidior Dactylos ipsos ex hac

lavatione aqua alia perfudit, compressitque validius edu eius hinc liquo nituit minus , sed nituit tamen . Quae expe timenta Beccario persuaserunt, certum esse dilatationis o dum intra quem corpus dactyli aut succus, quanto plus dilatatur, tanto plus fulget si dilatetur magis, lux hebe scat. Idem eccarius determinandae huius lucis cupidus o

269쪽

COMMENTARII. a Ido alios ac terminos in corruptissimis ac diffluentibus da etylis per experimenta alia voluit quaerere. Commodum illi erant in manibus mollissint dactyli laxissimique , odore pessimo, nilailque nitentes omnino e sententia. Os contrivit in mortario vitreo, si quid ex illo vehement1ori fricatu niterent. Nihil nituerunt Aquam super addidit nituerunt tum denique nec ipsi tantum , sed aqua etiam . Humentes igitur primum nullo nitore claruerant; nituerunt Os hu more aucto . An putemus, aiebat Beccarius, humiditatis etiam certos esse fines, citra quos lumen humore crescat, Ultra minuatur Has enimvero leges si sequimur, nullus erit legum modus. Tamen indulgendum est huic studio, nam

physica his alitur. Sed redeo ad lucem, quam dactyli in

aquam transferunt, quaeque tanta est, quantam vi credas,

nisi experimenta docuissent Galeatius plures aquae libras it lustravit dactylo uno solo, resque satis in illo fulgore digno vit, .literas legit maiusculas

Cum haec de luminis magnitudine constarent, eccario venit in mentem experiri, quoad aqua acceptam lucem reti. neret, Wan tu pertineret calor pertinere enim ad ma gnitudinem visus fuerat Calidam ergo aquam, soluto in ea

dactylo, nitidam fecit, tum sic distribuit in ampullas tres

vitreas, Maequales , ut unam quamque impleret ad dimidiam Harum unam in communi patentique aere servavit, cum Reaumurii thermometrum in gradibus tredecim supra gelu

constitisset . Alteram nivi imposuit. Tertiam immisit in aquam calidam, ibique tenuit, quoad haec bulliret. Lu in prima brevi tempore extenuari visa est tum ni agis magis que languescere . Post minuta octo originta vi nitebat, post quinquaginta septem nullo modo. In altera, quae nive insederat, aqua refrixit statim frigefacta minus quidem ni tuit, quam quae in prima versabatur, sed illud quidquid erat nitoris, diutius tenuit, nec nisi hora una, minutis quadraginta septem, postquam in ampullam effusa fuerat, visa est penitus obscurari. In tertia vestigium lucis e ebul litione nullum apparuit. Cum ergo in quodam caloris gradu citra uditionem, lux omnis interiisset nec sibi satisse cille eccamus putavit, nec rei, nisi hunc quoque gradum

cognosceret . Quapropter Galeatium suum OnVenit, roga

yitque, ut quando thermometIma domi servabat longe ex

270쪽

236 COMMENTARII. quistissimum, gradibus ex Reaum uri ratione distinctum,

rei maxime , Uae quaerebatur, aptissimum, periculum secum vellet facere . Ille se rogari diutius non sivit; erat enim Beccari studiosus, Wipse quoque laborabat in dactylis. Igitur aquam in ampullam fuderunt dactylorum succo dactylis ipsis codustratam 'os dactylos putres iam is tabidos vel

calore, vel motu manuum accenderant. In eamdem ampullam thermometrum immiserunt, ampullamque ipsam immiserunt in vas aquae plenum, idque ipsum furno angusto imposuerunt super ignem. Tum aqua utraque paullatim calescere, per gradus physici duo inter haec aquae lucem

attentius intuentes, oculos subinde in thermometrum inten debant, ut qui calor cuique lumini responderet, cognoscerent. Ut primum calorem accepit aqua, Wipsa nitere magis, dactyli coeperunt; isque nitor usque eo tenuit, quo ad calor ad gradus quadraginta quinque supra gelu pervenit. Ut gradum illum attigit, continuo lux obscurari, quasi puncto temporis Xstingui neque se accendi amplius sivit, physicis duobus in id frustra diu multumque incum

bentibus. Dactyli ipsi sic erant, tamquam cocti. Hic ergo modos naturae quosdam, quasi leges notari eccarius voluit; primum quidem certum esse gradum, quo cum Calor accedit, dactylorum lucem auget, si ultra progrediatur, exstinguit. Deinde hanc ipsam lucem, si calore Σ1tinguatur,eXstingui citius, quam si frigore quasi calor, unde nitorem maiorem fieri toties diXimus , lucis principia dissolvat

primum atque explicet, explicandoque postea dissipet atque dispergat ut eadem sit, augendi luminis ratio, Ystin

guendi . Haec praecipue illorum caussa aOtata sunt, quibus satis est consuetudines naturae quasdam is leges cognovisse . Veteres plus postulabant; sed nos huic seculo satisfecis se , si id quidem possumus , contenti sumus . Redeo ad rem Quoniam motus ad dactylorum lucem plurimum facit, etiam calor , uti diΣimus, operae pretium facturum se esse existimavit Beccarius , si perquireret, utra caussa esset potior. Cum ergo amphiliam non ita magnam aqua implevisset, quam aquam dactyllis nec satis integris, Megregie hi Catis, illustraverat, eamdem probe occlusit, servavitque insequentem diem quo die sub vesperam ad ampudam rediit scire cupiens si quid accidi siet. Invenit obscurissimam . Os igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION