Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

COMMENTARII

sermone comprehendere , brevi, quoad res feret, Xpo. nere decrevi. Sed est prius videndum, quid sibi in omnibus cavendum esse Beccarius censuerit, ne sit idem postea repetendum in singulis Primum ergo id illi semper curae fuit, ut qui de adamantis luce iudicium ferre deberent, illi ante in tenebris fuissent perdiu . Quod multi quidem ad hosphororum lucem diiudicandam necessarium eis concedulit, sed levem rationem afferunt; quae quoniam eccari non satisfacit, non erit alienum X ponere , cur non satisfaciat, nihilque eam declarare, quam illi vel subiti tuit, vel adiungit . Id cum paucis explicavero, ad propositum latina re Vertar Putant multi pupillam a lumine arctiorem fieri ne que , si in tenebras oculus transferatur, nisi longo pol tempore, paullatim dilatari; quare , si qui hosphorus , cuius lumen tenuissimum eis solet, per id tempus proponatur, hunc non cerni, propterea quod pupilla, cum sit adhuc arctior, satis radiorum non accipit. Si illi Beccarius contra, uti pupillam non nisi stimulante luce conitringi vult, sic luce sublata dilatari citissime. Insidere potius nretina putat impressiones quasdam , tremoresque , quos lux dederit, quique diu maneant, etiamsi oculus in tenebras feratur; his autem manentibus exiguos fulgores, qualesphos pilororum esse solent, cerni non posse Atque hanc lucis impressionem quasi ad calculos revocans , neque in omnibus eamdem esse existimat, nec in eo dem semperi; sed pro oculorum ratione variam esse is in illis maiorem, qui in maiori fuerunt lumineis diutius quod in suismet oculis Ypertus affirmat; nam interdum cum in tenebras ingressus esset, horae quadrans omnem illi eXternae lucis impressionem ademit, ut iam obiecta quaeque internoscere posset, conclavi non obscurissimo alias vi se mihora. Nonnumquam etiam Cum in Obscurum locum se contulisset ibique mansisset, usque dum obiectas res Vide rei ad lumen rediit, unde discesserat in hoc mansit ad minuta secunda paucissima tum rursum in locum eumdem se abdidit, ac res obieectas vidit multo citius. Adeo appa ret, si brevior in luce mora fuerit, breviorem quoque eriis retina lucis impressionem.

Utcumque haec habςnc, oportet sane, ut qui hospho

292쪽

a 8 COMMENTARI r.

ros velit cernere, eos ante in tenebris exspectaverit satis diu id nisi fecerit, illi certe, quorum luces tenuior, ipsum fugient . Itaque properantibus hosphori sunt pauciores Beccarius ipse, cum adamantes plurimos primum quasi bascurissimos contemsisset, eosdem postea nitentes invenit, cum in tenebris fuisset perdiu. Illud ergo sibi semper cavendum esse existimavit, ut qui adamantis lucem spectare vellet, is ante in tenebris mansisset diu. Quod nimium iam saepe in culcamus; sed hoc ipso intelligetur, quam sit cautio necessaria

Praeterea illud etiam addidit, idque ei perpetuum fuit,

ut adamas e loco illustri, unde lumen accepisset, in obscurum, ubi spectandus esset, quam brevissimo tempore transferretur. Quapropter haec duo loca, quo brevior translatio es set, quamminimum distare inter se voluit. Etenim adaman tes sunt multi, quorum lux citissimae dissolvitur, quique, si longius transferantur, ante lucem amittunt, quam ad spectatorem pervenerint eoque magis festinare hic oportet, quod spectator in tenebris diu manens, adamantem X- spectans, non statim, ut hic affertur, Oculos in ipsum dirigit, sed vertit plerumque huc, illuc, hosphorum quaerens .inter moras lux deficit. Haec si veteres circumspexissent, quae eccari opinio est,

minus saepe errassent; quorum errorum X empla afferre possumus non pauca , sed pauca satis sunt. Carbunculos mul

tos numeravit antiquitas; non omnes negamus. Nam neque

Boyleus, cum adamantem quemdam vidisset ex affrictu ni tentem, negavit; Diodori siculi j primis nos movet auctoritas. Sed tamen , quando adamantes iam hosphoros est intelligimus, quis putet, non multos fuisse carbunculis

adnumerato , cum hosphori tantum essenes Iam vero ex his rebus, quae noctu tantum lucescere creduntur , Ur non

putemus multas esse, quae etiam diu niteant. Sed plerique cum has res imparatis cultis de die spectent, nihil sibi ab externo caventes lumine , Obscuras putant. Quos fallit ni mi in iudicando securitas. Hi minus errassent, si timere aliquando, sibi cavere didicissent. His visis erit iam experimentorum ipsorum narrati expeditior. Ad haec ergo properemus; quae UOniam Beeca-x1us partim fecit studio suo, cum Fayum nondum legisset, partim

293쪽

COMMENTARII

partim Fay lecto, primum illa edisseram, tum ad haec eaniam , ut, si non alium, temporis certe ordinem sequi via dear; nam si rerum vellem, ut hae mihi proponuntur, non possem Adamantis luce inventa quamvis statim Beccarius , uti supra diximus, animadvertisset, gemmas alias sinitimos

his lapides , nuda luce insigniri idem postea gemmis aliis

quamplurimis, quo esset opinio tutior, confirmavit quascum saepe in lumine habuisset, modo maiori, modo minori, interdum ad breve tempus, alias ad longiUs, nonnumquam ad longissimum, lucem arripere non potuerunt. Quasdam exposuit ad focum lentis maximae, ut ipsum prope tangerent ac cum minuta ad viginti ibi mansissent, balade incaluissent, delatis in tenebras lux fuit nulla. Est ergo adamantum solummodo haurire lucem , nec tamen Omnium nam, ex illis, quos mulier primum in medium protulit, fuerunt multi ad id rudes Walios postea Beccarius inve nit, quos ne focus quidem illius , quam dixi, lentis nitiodos fecit. Cum igitur compertum esset, adamantes alios esse phos phoros , alios non proXimum erat quaerere, si quas habe Tent notas, quibus vel sine e Xperimento distinguerenturi; at neque color, neque puritas , neque nitor illos satis discri minabant; neque qualitates aliae, Ob quas in pretio esse solent multi enim, cum essent his rebus simillimi fuerunt tamen in trahenda luce dissimiles ; alii contra lucem simili

ter traxerunt, Cum rebus aliis differrent omnibus , multos que saepe aptissimi aestimatores magni fecerant, quos ecca rius, cum lucem in Xperiment duYissent nullam, contem-

sic , alios magnus fulgor nobilitavit, quos illi nihili aestima verant. Dubitatum est, an discerniculum esset aliquod in magnitudine . EX perimentum capienti nudum fuit . Eteni nigrandiores multi, praesertim si super latam basim in modi

cana altitudinem attollerentur, luce fuerunt tenuissima. FrUstula praecelluerunt. Quamquam fruitulorum pulvis, quo

pulvere artifices ad poliendos adamantes uti solent, lucenta diurno lumine traxit nullam ne in ipso quidem sole o situs. Quod ut minus miremur, facit inventum ait, qui Iagulum luce imbui animadvertit pigmentum, quod ultra mare vocant, quodque ipse est laZulus in tenuitatem sum,

294쪽

COMMENTARII. mam redactus, nequaquam. De adamantibus ergo, qui mee capiant, qui non nisi experimentum at iudicium est adhuc Beccario incertum , nisi qua nota est in colore Etenim cum multos diversorum colorum ad Xperimen-- tum adhibuerit, Win aliis lux inhaeserit, in aliis non, tamen in avis inhaesi semper . Et similiter in subviridibus Numquam non fuit aliqua . Et quoniam Fayo, qui vir Beccarium, si non diligentia, adamantum certe copia superavit idem pariter in favis Omnibus contigit, proclive est credere , non id casu factum esse, sed naturae constantia; eamdem esse vim non illorum tantum, qui in manus Venerint, sed ad amantum flavorum omnium . Est igitur in colore flavo spes quasi certa Tamen de color1bus aliis minime desperandum es , nam multi non avi se hosphoros

praestiterunt

De adamantibus dixi, qui id habent, ut lumine accendi possint nunc dicamus de lumine, quod illos accendit. Illud autem ante omnia scire oportet, nullum adhuc lumen inventum esse , non ad id aptum namque in sole ipso positi lucem capiunt, in caeli claritate, sive serenum sit, sive nubilum Win luna, in flammae radiis ita quidem, si praestantes sint, .podeant; nam multi sunt inert1ssimi;

neque lux eadem illustrat omnes. Et sane in luna, cuius lunaen tenuissimum esse creditur, non nisi praestantissimi adana antes accenduntur, Whi quoque leviter; neque plerumque X perimentum respondet, nisi in maxima noctis clarietate , cum luna, plena est, is meridiano gyro propius abest ac ne tum quidem , nisi tu lunae plurima per lentem colligatur. Multi etiam citra fenestram posti, occlusis specularibus, lucem hauserunt nullam idemque postea u- per fenestram, in aperto locati claruerunt . Quod idem credimus, Hombergo in bononiensi lapide accidisse, quem

propterea in aperto aere poni vult, ut lucem trahat quippe lapides habuit fortasse non satis bonos, quique plus luminis postularent.

Et Fay quidem , cum, quod Hombergus in bononiensi

lapide , idem, ipse in adamante X periri vellet, adamantes prope fenestram positi lucem hauserunt, parvam utique, sed tamen aliquam quamvis fenestra vitris clausa esset, tela alba obtenta. Idque illi bene vertit, propter adaman

tum a

295쪽

COMMENTARII

tum, quos adhibuit, praestantiam ; ceterum non pariter res cessisset in omnibus. Beccarius utique adamantes invenit usque adeo Inertes, ut eos nihil, nisi si ipse e Xcitaret; apertum, commune diei lumen non satis valeret. Hic sibi facile suadebunt non nulli, adamantem quemlibet plus lucis accipere, si in maiori lumine collocetur, quam si in minori ac multo magis a sole ipso, quam adiurna caeli luce splendescere multoque m aYime a radiis solis per lentem coactis . Idque cum alio ipsa postulare videtur tum eccario experimenta permulta prope persuaserant. Sed si verum sine ambitione quaerimus, id perpetuum non est. Adeo nihil arcte in physica est tenendum. Becca rius adamantes complures ad radios solis per lentem colle Hos, quorum vis est magsma, deinceps exposuit. Erat lentis latitudo podicum decem parisiensium ac licet multi tantam lucem arripuerint, quantam ab nudo alio lumine antea ac ceperant ; alii tamen a collecto, refractoque solis lumine nihilo plus nituerunt, quam antea a directo non audietiam minus; non nudi etiam ab aperto aere plus lucis traxerunt, quam a lentis focosis nituerunt diutius. Fuit

etiam diuturnior lux in adamante quodam a directo sole, quam a refracto quamvis ille parem ab utroque lucem hausisse, videretur. Atius adamas a sole quidem plus nituit, quam a caeli lumine, sed fuit lux brevior . Atii duo cum ab aeris lumine aequaliter nituissent in sole positi nituerunt non aequaliter osque diutius nituit, qui nituit minus. Quas

varietates nemo facile crederet, nisi experimenta docuis senes, quo monemur , ut alias etiam esse mutias credamus, quamvis experimenta nondum docuerint. Nisi forte volu mus infinitam naturae varietatem Xperimentis nostris terminari. Itaque studiosis auctores sumus, ut haec diligentius persequantur, neque in simplicitate naturae, ut fere fit, sta tim consistant , sed inconstantiam timeant quamdam in

Cum has luminum differentia Beccarius notasset, placuit lumen quaerere, quo omnium minimo adamas quipiam accendi posset. In eamque rem adamantem illum suum, de quo supra meminimus, adhibere constituit, quippe cui facillima lux erat Lucernam ergo parari iussit cum flammula, cuius nitor, quoad eius fieri polliet, ad longum tempus T. II. P. I. N n idem

296쪽

COMMENTARII idem plane constaret. Tum adamantem in eodem plano positum , in quo flammula insistebat, audatim ad flammam ipsam admovere coepit, ipsum identidem in tenebras referens, ut cognosceret, num qua lux insedit Iet Semel o terum; tertium nulla insederat Insedit tandem aliqua, cum longe a flamma quadraginta parisienses pollices adamas confiitisset; idque perpetuum fuit, Eperimento iterum ac saepius facto. Tantulum fuit lycimen, quo primum adamas acCendi potuit. Hic Bec dari in mentem venit, probatis limam physicorum leger i ad experimentum deducere, quo esset probatior. Statuunt physici, lucem flammula prodeuntem sic procedendo minui, ut tanto fiat minor , quant quadratum illantiae fit maius. Quam rationem si sequimur, oportet, ut quod lumen ammula una in certa distanti essicit, idem lumen in dis antia dupla essicere nequeant flammulae, nisi

quatuor, singulae quidem aequales illi uni in distantia

tripla, nisi novem. Cum ergo Beccarius distantiam illam cognovisset, qua maxima inter flammulam unam Madam an tem interposita, adamas accendi posset; quaerere militer uoluit, an , si haec distantia duplicaretur, quaternae similiter requirerentur flammulae ad eumdem illum adamantem accentadendum novem, si triplicaretur; nam Cum omni accen

dendi vis in lumine esse credatur , videbatur eadem debere esse .luminis ratio, accensionis. Adamante igitur ad distantiam duplam, id est octoginta parisiensium pollicum, retracto, cum primae flammulae se cundam , eamque prima plane similem, adiici Beccarius ius sisset, habuissetque adamantem in illo lumine minuta ipsa duo, quam eamdem moram per Xperimentum hoc totum semper conservavit adamas quidem lucem recepit nullam; tertia flammula adiecta est; ne tum quidem quarta addita tum demum lucescere visus est eaque tu brevi evanuit, similiter ut illa, quam antea in dimidia distantia ab una flammula obtinuerat. Dupla ergo distantia physicorum e

gem accensione tantula confirmavit . Tripla aberravit non nihil. Etenim cum adamantem eccarius removisset ad di stantiam pollicum centum biginti, quae tripla erat, quamvis flammulae se accendere illum non potuerint ne septem quidem oetava adiecta accensus et . Sic quod a flammulis minimuni noveni Sspectabatur, id Octonae praestiterunt; ex pertia

297쪽

COMMENTARII

perimentoque iterum sumto, eodem modo res cessit. Quid ergo Physicorum legem mutabimus P Id vero Beccarius non patitur ac se mavula in distantiarum iudicio, aut flammua Iarum aequalitate constituenda peccavisse aliquid, quam physicorum rationes in bare; quorum etiam decretum Xperi

mento confirmast se putat, propterea quod non multum

aberraVit.

His compertis eccarium cupido incessit videndi, quo temporis spatio adamas ille suus, quem inter omnes piaestantissimum esse intellexerat, lucem arriperet; quaeque esset huius lucis magnitudo, diuturnitas ; nam quamvis affirmari de omnibus ex uno nihil possit, placuit tamen scire, quid esset de omnium , quotcumque adlau Viderat, praestantissim o affrmandum . Id ergo primum asseverare se posse putat, adamantem suum illum, vi dum lumine, praesertim solis, attactum, lucem traxisse manifestissimam neque me diocrem ad quam augendam nihil profuit, adamantem in eodem lumine diutius habuisse id quod in aliis etiam ada mantibus Compertum est, quemadmodum supra, nisi fallor, monui quorum aliqui, cum diu nimis in maximo lumine habiti fuerint, tantum abest, ut luce e illa tanta mora aucti sint, potius nitoris sui non nihil amiserunt. Ita vide

tur in omnibus perpetuum esse, ut ubi ad certum nitoris gradum venerint, non Ultra progrediantur, etiamsi externo maiori lumine attingantur. An illos aquae similes esse puteamus, quae cum bulliendo certum Calorem acceperit, nihilo maiorem accipit, quantumcumque post Ullia P Et vero est luci cum calore cognatio nescio Uae

Quamdiu autem adamanti illi suo lux inhaeresceret quaesivit Beccarius ad hunc modum. Ipsum die quodam in sole posuit, cum esset hora iam secunda, vicesima supra minuta duodecim , servatumque ibi minutis ipsis tribus , in capsulam inclusit atque inde exemit hora noctis fere pri ma, ut, siquid luceret, cognosceret lucebat adhuc; neque alia, quae post secuta sunt, minuta quadraginta quinque tu

cem illam exstinguere omnino potuerunt adit Uc enim , ad motis aliquantum oculis, cernebati . Tandem cum minuatum quintum trigesimum, ex hora noctis secunda, adve

nisset, lux prope omnis interierat quippe exiguus tantum nitor supererat, tenuitate tanta, ut se iam exstingui signifi-

298쪽

a 84 COMMENTARII. caret. Quod tempus si finem luci attulisse credimuς, dicendum erit, eam hora quatuor, minuta viginti perstitisse; sed Viguit horas certe quatuor. Hoc ergo spatium illi luci

praefiniemUS.

Experimentum hoc fecit Beccarius, ad sui illius adamantis ingenium cognoscendum, multo post tempore , quam phosphorum agnoverat. Idem etiam tentare voluerat ante diem quintum a L nov. anno quem supra posui, millesimo septingentesimo quarto origesimo se experimenta alia ex aliis nectens, ad ea paullatim delapsus fuerat, uxipsum a proposito abduxerant, quaeque haud scio, an illi ipsi rei, quam sibi initio proposuerat, anteponam ; etenim

arten quasi quamdam continent restituendae huius , qua de agimus, lucis, cum interierit, revocandiu in quo Oritantum rei natura, sed etiam physici elucet industria. Haec ergo etiam tradam litteris. Exposuit Beccarius hora diei vicesima tertia minutis

quadraginta quinque iam Xactis, adamantem sub dio, cum caelum rubesceret praeter modum tum obtexit , ne quod aliud lumen acciperet . Duabus noctis horis elapsis eodem rediit, ut adamantem viseret , quem cum aperuisset, adna Vissetque oculum , ne plus duos circiter digitos ab illo distaret, lucentem adhuc invenit; sed lux magis magisque X- tenuabatur, WVidebatur brevi interitura . Hic Beccari VO-luntas incessit tentandi quidpiam. Quare quam frigidam an ferri iussit, in eamque statim anulum cum adamante immersit post minuta secunda quindecim ex aqua eduxit, atque, ut erat madidus, linteolo abstersit. Erat etiam adamas ab aqua frigidior. Hunc Beccarius studiosissime scrutari coepit Sed quamvis oculos quam proxime admovisset, intendissetque vehementer, vestigium lucis nullum apparuit. Illum sibi in os indidit, ut calefieret eductumque post X Ore ,& saliva, ut adhuc erat, humentem, Oculo propius admo-Vit invenitque nitentem aeque ut antea, cum in aqUam

immersus fuerat. Post haec iterum ac tertio immersit in fri gidam ac lux semper exstincta est, quam deinde oris calor suscitavit quamquam numquam rediit non tenUIOr ac quarto tandem, cum rursum ad periculum rediisset, sic est

Obruta, ut revocari calore oris non potuerit.

Haec secum eccarius non sine admiratione reputans,

299쪽

COMMENTARII. 83 illud primum facile intellegit , non humore fieri, ut adamas

in frigidam immersus privetur luces, quasi humor, ut electricitatem, sic etiam lumen rebus adimat; etenim calore excitata lux redibat, etiamsi adamas adhuc saliva humeret. Tum alia ex aliis cogitanti suspicio orta est, lucem non eam, quae antea fuisset, calore oris excitari, sed creari novam, perinde ut affrictu solet. Verum cum rem diligeniatius considerasset opinione destitit. Nam si lucem procrea Tet calori, non renovaret oportebat, eodem oris calore saepius adhibito eamdem semper redire lucem quid erat ergo, quod minor semper redierat, a tandem nulla P Quid, quod illo eodem vespere adamantem adhuc integrum in calore non mediocri Beccarius diu tenuit, ut id ipsum videret,

an lucem calor crearet udam ' nudam Creavit. Quo sane Ostenditur, lucem potius, quae antea fuerit, calore Xcitari, quam novam fieri. Qui ergo adamantes calore lucidos fieri scripserunt, id in multis experti, videant, ne in errore Versentur. Potuerunt enim per imprudentiam adamantes eos adhiberes, qui lucem antea accepissent, quibusque calor ni torem non novum adderet, sed amissum restitueret . Redeo

ad remo

Postero die ad experimentum eccarius rediit. Ada

mantem in aperto aere exposuit, nebuloso, ut tunc erat. Nitorem is traxit pro ingenio suo maximum. Hunc

statim in aquana frigidam immersit eductumque inde paullo post oculis diligenter collustravit inerat adhuc lux ali qua, sed multo tenuior quae quamvis postea paullatim refici visa est; numquam tamen tanta rediit, quanta aut prius fuerat , quam in frigidam immergeretur, aut fuit postea cum esset demersa in calidam; nam calida vires maiores illi addere visa est quamquam brevi nitor omnis evanuit; quasi adamas Obtrusam tanta caloris vi lucem ferre diutius non posset. Atque haec eadem tentata post saepius eodem semper modo responderunt, ut dubitari non posset, adamantis lucem calore refici Neque minus calor lucem illam restituit, quam antea lunares radii per lentem codecti in adamantibus effecerant. Quod sane eccario admirationem attulit non nullam . Is enim lunaribus radiis calorem assignabat nullum , experimentis suadentibus multis, quibus ratio non repugnabat. Non

300쪽

COMMENTARII. Non ergo exspectandum videbatur, ut quam lucem unares radii nullo calore praediti excitassent, eamdem extinctam postea calor suscitaret. Et tamen suscitavit. Erunt autem

qui lunae radiis calorem inesse aliquem ob idipsum fortasse contendant. Sed cur, quaeso, si est aliquis, non in aliis ex perimentis se prodit Ac illum ponimus, quid ergo e perimenta consectamuri Quid illud praedicamus, nihil te nendum esse, nisi quod Xperimenta multa, certissima comprobaverint At calorem, lucem multi iam putant esse Unum , propterea quod ambo in re una saepe insunt. Qui videant, ne fallantur . Aliud est enim in re una esse, aliud

esse unum.

Ut ut est illud certe eccarianis experimentis appar l, frigus adamantum luci inimicum esse, quam e contrari calor adiuvat. Quod cum vidisset Beccarius, operae pretium facturum se esse existimavit, si quaereret, num alia quoque essent aut noxia huic lumini, aut utilia. Et primum quidem medium ipsum occurrit considerandum , hoc enim adamantem ambiens ex omni parte potest attactu ipso habere vimma Ximam . Quare e re erat cognoscere, an hoc mutato

mutatio quoque lucis fieret a Iliqua. Idque ipsum eccarius per experimenta aliquot quaesivit. Adamantem suum luce plurima imbutum excipulo subdidit, unde statim Xtraxit

aerem ut cognosceret, an eadem lux illi esset in vacuo, quae antea fuerat in pleno Fuit eadem neque cum aer in e Xcipulum rursus immitteretur, mutatio lucis ulla est con secuta

Tentato aere, medium longe aliud, densissimum , pacissimumque tentare eccarius constituit, spe ductus, ut UX in illa tanta densitate melius conservaretur diutius Adamantem ergo, non illum quidem, quem conitrictum gerebat in anulo, sed alium quemdam solutum, praeclare

nitentem in mercurium mersit, eumque artificiose coercitum, ne propter levitatem superiora peteret, ibi tenuit ad semihoram. Post eduxit, Versansque illum in omnem partem diligenter, quamvis Waciem admovisset, Win id ma xime se intenderet, hae sille totae in animo spes lucis , nitorem tamen vidit nullum fuitque illi adamas tam obscurus, quam quod maxime . Mercurius ergo spem fefellit; non quod obscuritatem adamantis fecisset ipse erat enim is ada

SEARCH

MENU NAVIGATION