Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

COMMENTARII . 87

mas, qui lucem sua sponte conservaret ad minuta viginti haud amplius sed quia conservatio longior a mercurii dena sitate exspectabatur . Sic fuit in hydrargyro . Cogitaverat Beccarius in mediis aliis permultis experimenta faceres, inuosdam quasi liquorum ordines constituere, qui vel prodessent adamantum lumini, vel nocerent; quod sane videbatur ad rem illustrandam vel maxime pertinere sed mercurio de ceptus periclitari noluit in aliis.

His fere experimentis adamantis lucem eccarius ornaverat, cum primum ea de re in academia sermonem habuit ac licet postea lucis huius studium deponere quam maxime vellet, tenere se tamen non poterat, quin saepe animo ad eamdem revolveretur . Tum vero desideri e Xar

sit, cum ait experimenta legisset, quae in parisiensis acade mi actis anni millesimi septingentesimi trigesimi quinti naria

Tantur putavit enim , cum tantum habuiis et socium in tu Ce inven1enda, non ab eodem discedendum esse in illu stranda . Multa ergo tentare decrevit, quae, Fayo tentata fuerant. Quae antequam edissero, non ei praetermittendum de quaestione quadam, qua illum , quem supra dixi, sermonem conclusit fuit enim academiae mos, quem utinam perpetuo retinuissent, ut sermones omnes concluderentur quae-vione aliqUa. Erat iamdudum in academia proposita, multisque tractata Lationibus quaeitio, utrum bononiensis lapis advenientem extrinsecus lucem hauriat, eamque conservet an potius lucis semina contineat in se ipse , quae impedita quasi

colligata, alieni luminis attactu exsolvantur; ut lapis non externam lucem arripiat, sed emittat suam , quemadmodum res electricae, quae fricatae de suo lucent. Franci scias Maria a notius, cum lapidem vidisset, in coloratis se paratisque solis radiis locatum, lucem ab his trahere non colorem, neutonianis facile persuaserat non illi e Xternam solis lucem inhaerere; sed potius insitam inclusamque intus, educi ; si enim, quod neutoniani maxime Volunt, colorem, quem semel lux habuerit, amittere numquam potest, quisieri potest, ut res ulla trahat lucem, colorem non trahat quae ratio cum alios ceperat, tum eum in primis , qui ex perimenti adiutor fuerat, ac tum Bononiae Nevioni physicam per Aperimenta tractabat. Eamdem postea, quod nemo

302쪽

COMMENTARII rno ante ipsuna fecerat, dialogis explicavit ad venustatem omnem compositis, ut Lycoridi legi possint. Quaestionem eamdem idemque experimentum ad suos adamantes ecca rius transtulit, ac cum illi idem in adamantibus, quod a notio in bononiensi lapide, contigisset, prope iam in evronianorum sententiam labebatur, ut Crederet, adamantes

quoque non solis lucem conservare, sed solis luce accensos suam Xpromere; ne si illam conservarent, viderentur luci colorem adimere Verum labentem iam in hanc opinionem eccarium sustinuit ratio. Cum enim animadvertisset, eos plerumque adamantes plus nitere, qui in maiori lumine locati essent; visum est, id non esse accensioni consentaneum tenim si accenduntur, eamque ob caussam lucent, quid refert, qua luce accendantur aut quanta P non enim scintilla, quod minor est, incendia quoque minora excitat. Id secum ecca. xius cogitans sibi per Neutonianos licere voluit, ut iudicium suspenderet quod illi vel Zanotius concessit. Venio nunc iam ad illa, quae eccarius nobilissimis FalieXperimentis excitatus, magno labore magnoque ludio aggressiis est; quae tamen cum plane intelligeret quantam dis ficultatem , quam incertos haberent exitus, valde veritus est, ne plus audaciae ad haec tentanda attulisse videretur, quam consilii. Itaque in his scribendis suum se periculum cognoscere , ante omnia professus est, . rei incommoda exposuit , quasi benevolentiam colligeret. Nos haec oratoria Praetermittimus. Res ipsas persequemur, ex aliis ad alias paullatim progredientes , ne cum experimenta ipsa quasi Cunctentur, properare videatur oratio. Hinc autem initium

capiam.

Tentaverat Fayus , si possiet , caussam evolvere, ob quam adamantes alii lucem recipiunt, alii non recipiunt; ac secum ipse cogitaverat, discit men hoc totum ex eo fortasse oriri, quod alii vehementissimum calcinationis ignem sub terra tulissent, alii nequaquam Omninoque differentiae illius caussam esse diversos caloris gradus, in quibus lapis fuisset. Quae cogitatio cum probabilis videretur cur enim non videretur experimenti occasionem Fayo praebuit. Is ergo adamantes decem , quorum quatuor luci aptissimos L se cognoverat, cum se reliqui essent inertissimi, artifici

303쪽

COMMENTARII . 289

tradidit, qui omnes combureret, Vssurus, num propter ilia lana ustionem quidquam de lucendi facultate mutaretur. Combustos artifex ad physicum retulit. Verum quod ad uacem attinet, nulla erat facta mutatio. Cum res praeter opinionem accidisset, idem experiri per se ipse Fayus voluit

in adamantibus duobus , quos habebat perpolitos, a cete ris rebus omnino pares, tantum in trahenda luce non a

res quippe alter erat ad id paratissimus, cum esset alte xylane iners. Hos ergo, pila ex albo hispaniens confecta involutos, in calore habuit paullo minori, quam quo argentum fundi solet polituram amiserunt, vim nitendi, quam ante habuerant, retinuerunt. Cum hic quoque spem calor fefellisset quasi neque rei satis sideret, neque sibi, ad ex

perimentum Fayus rediit. Quare adamantes, cum de politu 1 diligenter cavisset, ne quid depraVaretur, duas ipsas o Tas ad ignem tenuit, eumque tantum, ut, crucibulum quo illi intra sabulum repositi continebantur,is opercu luna fuerint vitr1ficata. Tamen, ad lucem quod speciat, ni hil illi quidem de vi sua mutarunt. Cum res ergo numquam non praeter opinionem cadeIet, abiecit animum physicus; quae enim spes esset amplius, vin tormentorUm vim tanta tam gemma sustinuisset, atque ipsos etiam corrodentes spi

ritus , vel si quid aliud validius his est, pati posset Rebus

Fay non succedentibus, nihil sibi sperandum esse eccarius existimavi ; sed tamen tento aliquid voluit nihil sperans. Et quoniam audere iam coeperat, non id tantum, quod Fayus, constituit quaerere , sed plus etiam . Nempe id sibi proponere non dubitavit, Ut adamantes, quoscumque veller, vel hosphoros faceret, si non essent, vel si essent, e phos phororum ordine depelleret. His autem cogitationibus u

Capiebat illum clara in primis neque improbabilis cogitatio de sulphureo principio quodam in adamantibus deli: tescente, quod vel Olum , vel aliis adiunctum, vim illis tribueret trahendae lucis ut quibus maior huius principii vis insedisset, ii lucem avidius complecterentur e contrario lucem respuerent illi, qui sulphuris aut nihil, aut parum ha herent. Atque haec timide suspicanti addebat animum hi losophantium multorum opinio, qui sane in lapidibus pretiosis aliis de principio sulphureo nulli dubitant. Boyleus, T. ILP.L OQ. cui

304쪽

COMMENTARII.

cui tantum , quantum cuique summo , tribuimus, in his, quae scripsit de gemmarum origine, diserte docet, probabilem opinionem illos sequi, qui putant, plerasque gemmas

adventitiis coloribus tingi, quos aut a succis mineralibus eisque coloratis, acceperint, aut Certe ab exhalationibus item mineralibus, quae illas infecerint. Idque etiam ex eo confirmat, quod nullius gemmae color, si amethystum Ohemicam excipias, ignis vim diu patitura quod cum ipse in

multis expertus sit, eo magis, clarissimo viro, Boetio de Boot credendum est , qui id Erma de omnibus. His calaulum Fontenellius adiecit, qui in parisiensis academiae historia Yperimenta illa narrans, quae Fayus in ernensi hosphoro sumserat , quorum recitatio in annuna inciderat illassimum septingentesimum quartum, vicesimum non dubitavit asserere, pretiosos omnes lapides crystallos

esse totidem metallico sulphure infectas , cuius sulphuris c lorem duxissent idque eo valere, ut quod ernensis lapis praestaret, idem iam esset ab aliis omnibus, si modo sulphur his quoque ignis vi posset discuti, X spectandum . Quam sententiam cum Fayus experimentis quam plurimis probabilem fecisset, fecit Fontenellii elegantia pulahriorem. Fayus gemmas quam plurimas igne adhibito in phosphoros converterat, cum bernensi tacita comparandos.

Hos igitur suspicionis suae quasi auctores habebat Beccarius; cur enim non id illi in adamantibus suspicari liceret, quod Boylaus, Boetius , Fontenellius in lapidibus aliis quasi pro certo haberent Θ Sulphurei vero in adamantibus inesse aliquid , an non id ipsum ostendit, aiebat Beccarius, quod lucem trahunt Quid, quod flavi, in quibus color indicium est sulphuris prope certissimum , lucem trahunt omnes Quod si albi quoque interdum lucem trahunt, ex hoc ipso coniicere licet, in his quoque non nihil esse sulphuris. His

rationibus fovebat Beccarius suspicionem quam meo iudicio communes etiam radiorum refractiones augere poterant sciamus enim sulphureos liquores radios lucis plus refringere, quam illorum fert densitas sulphur ergo lucem allicit, quae propterea si adamantes complactitur, proclive est credere sulphur his subesse aliquod Cum hanc sulphuris suspicionem, non enim opinionem audebat dicere, eccarius animo comprelaendisset, in spem

305쪽

COMMENTARII. 29I quamdam erectus est Occurrebat enim , si quo tandem ingenio adamantibus aliis sulphur detrahi aliis addi potuisset, fieri etiam posse, ut hosphori dignitatem amitterent alii, alii acquirerent essetque iam in physici potestate adamantes, quoscumque vellet, creare hosphoros . Videbatur auten duarum rerum altera longe dissicillima factu esse , ut ada mantibus sulphur adderetur altera , ut detraheretur , facilior; nam, multi adhibita ignis vi sulphur, quo gemmae colorantur, gemmis ipsis detraxerunt, Qui fieri idem posset in adamantibus, videtur spes aliqua fuisse Fayo. Qui

cum trahendae vim lucis primum a natura adamantibus univers fuisse insitam, recte propoluisset; si qui lucem non traherent, eos facile coniecit naturalem Vim propter vulcanios, aliosque ignes subterraneos, in quibus fuerint, amissses; neque vero si hanc in experimentis, quae ipse sumsit, non amiserant, continuo putandum esse existimavit, eamdem illos non in ardentissimis vitrariorum fornacibus, aut in alio vehementior igne posse amittere. Quod sane eo

spectat si sulphur quidem vim illam facito ut adamantibus possit igne vehementissimi omne sulphur adimi. Et vero a pidibus aliis nonnudis, bernensi in primis, Fayus ipse sic sulphur ademit, ut etiam illos virtute omni spoliaverit;

nam cum bernens duas haberet vires, alteram, ut calefa-otus, alteram, ut Xterno lumine excitatus niteret, debilior

ignis primam illi ademit, vehementior etiam alteram Videbatur ergo facilius factu esse, ut adamantibus, s quod inesset, sulphur detraheretur, quam ut adiungeretur aliquod, si inesset nudum . Quamquam ne id quidem desperatissimum esse Beccarius iudicabat licet enim difficillimum sit, rem adeo tenuem atque subtilem invenire, ut durissima ac densissima adamantum corpora penetrare possit, tamen, Cum corpus nudum esse credatur densitate ac duritie tam firma, ut halitum non recipiat aliquem, sint autem sulphurei alitus, praesertim si igne attenuentur, longe subtilissimi, pervadendis rebus aptissimi, quis neget posse illos artificio quopiam in adamantum naturam invehi, in eisque insidere δQuamvis igitur dissicile esset, adamantibus sulphur detrataere, addere dissicillimum opes erat tamen in utroque non

nuda.

Has cogitationes complexus eccarius, quasi illum dissi Oo a cultas

306쪽

29 a

COMMENTARII.

cultas iam ipsa alliceret, id experiri primum voluit, quod

erat dissicillimum. Redibat saepe illi in memoriam Boylei opinio existimantis, gemmarum colores mineralibus quibus dam Ahalationibus fieri illudque simul Occurrebat, quod in arte vitraria Nerius, alii alibi tradiderunt, viam esse quamdam crystallum montanam si tingendi, ut gemmam quamlibet referre possit id autem qua alia ratione fieri u temus, aiebat Beccarius, nisi halit1bus subtilissimis, , quod pax est credere, sulphureis , in crystallum ipsam invectis P qui si in crystallum invehuntur, cur non etiam in adamantem illabi posse credantur P Nam quamvis crystallus duritie inferior sit, tamen in his, qui corrodunt, aliisque acriori bus spiritibus respuendis haud multum dilia . Cum his o gitationibus se confirmasset, rem tandem aggressus est ad

Duas aequas partes auripigmenti, duasque antimoni 1 crudi cum una salis ammoniac 1, quemadmodum est a Nerio in capite septuagesimo tertio libri quarti praescriptum, simul permis cuit. Tum ollam parvam afferri iussit e communi bononiensi terra, quae terra ignem facile patitur atque in ea stratum unum ex illa, quam dixi, mistura fecit, cui alte rum superaddidit, tertium. In stratis singulis adamantes binos reposuit, unumquemque argillacea pitula is flava quaeque cicer crassitudine sequaret, involutum . In hos scili Cet adamantes, experiri volebat, an posset sulphureo halitus intromitteres quos tum denique intromisisse se cognosceret; siquid novi in trahenda retinendaque luce adamantibus, X- perimento facto, accidisset Adamantum sex, quos dixi, erant albi duo, magnitudine fere pares, ambo ad trahendam lucem habiles, sed alter habilior. Alii duo, a gnitudine, colore pares, ad lucem minus apth alter enim vix aliquam retinebat, alter omnino nullam. Similiter, duo reliqui, qui, colorati erant, Momnium minimi. Ad singula adamantum paria adiunXit Beccarius crystallos mon tanas integras binas , binas calcinatas, quas in iisdem stratatis locavit. His paratis perculatam Ollam, ac bene e X Omniparte lutatam , relicto foramine in latere, per quod alitus eSire possent, ut Nerius ipse auctor est, in clibano vento lolocavit, tum carbones circumdedit, atque accendit. Conse

cuta est longa ignis per foramen Iuptio, quam unus hora:

307쪽

COMMENTARII . 293 quadrans finivit olla canduit. Viguit ignis in clibano horas

circiter quatuor . Postea Beccarius, cum refrigescere sivisset

omnia , ollam aperuit, atque inde crystallos exemit, .pitulas cum adamantibus. Mistura parum decreverat, Olo-xibus distinguebatur variis, luteo in primis, avo, Mne scio quo rubro Crystallos quoque colores varii infeCerant, sed obscuri plerique, mailiter, ut in viperinis pellibus ,

permisti. Quem ipsum tinctum Nerius denunciaverat. Cete rum crystalli erant diffssae per totum fragiliores; ac, attemius inspicerentur, rimulas intus ostendebant, atque asia sulas spissores, quaeque radios lucis, ut fit, variis modis in flectebant. Quantum autem oculorum obtutus penetrare potuit, videbantur colores in rimas 3 inter rudera se insinuas se omnino omnia unc helii sententiae praeclare congrue bant, cuius, ut refert Iunckerus, haec sunt costallum in Lmas in fatiscere , o duritiem suam amittere , ut sectionem θ' polituram deinde recipere nequeat, o solum ab insinuato Jue saris fumo auripigmentali tincturam pendere . Haec in crysiadis mutatio facta est. In adamantibus , quorum caussa susceptus hic labor fuerat, nihil mutatum est, quod quidem sensu posst percipi omnino in captanda luce ingenium reti nuerunt quisque suum Cum res tota male vertisset, illud tamen molestissim unierat, quod ignis .colorantes halitus, non per insensiles poros in integra crystallorum corpora pervasissent, sed in apertas rimas se coniecissent, quas facto impetu dilataverant; omninoque non penetrare halitus, sed potius dissindere cry stallos vis essent. Quae enim iam spes esset, Ut adamantes penetrarent, qui ne crystallos quidem penetravissenes Cougitantem hae atque aegre ferentem eccarium otii emo

si aliquantulum recreavit in Iunckero quippe legisse se meminit de otio, qui cum disputationem de auripigmento emississet, Nerium strenue adversus unchelium defendebatafirmabatque colores , qui crystallis in eo, quod dixi, ex- Perimento, Ccedunt, non omnes halitibus fieri, qui perrimas se insinuent; sed quaedam Istalli fragmenta nullas Lmas contrabere , tamen tota omni ex parte colorem laetum rubicundum ostentare, quem repetito labore exaltare Iiceat Persuadere sibi eccarius non potuit, eum, qui tanta asseve.

xatione assirmaret eauperimento caruisse i quoia experimen,

308쪽

COMMENTARII tum si non ex sententia sibi successisset id fieri potuisse existi mabat, quod diligentiam tantam nondum praestitisset, quantam res, Potius postularent; sic se incusans spem alebat. Ut ergo omnem indiligentiae suspicionem removeret, crystallos sum sit lectissimas, purissimasque, Win quibus nullus esset, quantum quidem cernere oculis poterat, rimarum metus; quarum crystallorum una erat longe praestantissima, in oleae modum conformata, sic polita, sic nitida, ut nihil magis. His crystallisis adamantibus praeterea instructus suis Xperimentum idem iterum fecit, praeter quam quod misturae rationem mutavit, arsenicum addens, ut esta Nerio in septuagesimo quarto capite propositum; ubi is,

quemadmodum crystalla ad similitudinem gemmarum Ol rentur, docet. Incensis carbonibus observatores, qui longe inde recesserant, coruscantes halitus exire subinde e vase animadverterunt. Post horas circiter quatuor omnis ignis absumtus est, misturae corpus decreverat fere ad dimidium. Tum Beccarius ad crystallos ante omnia oculosis studium Convertit, a primum ad illam, quam supra digi, oleae forma insignem , pulcherrimam , nitidissimamque . Erat iam haec in multas partes disiecta ; attentius inspicienti refertissima assulis videbatur , quarum pleraeque ea erant forma, ut possent cum pinnarum marinarum corticibus comparari

His porro crystalli partibus ad varia lumina conversis, Lsularum superficies sanguineis quasi ductibus distinctae apparebant, quorum color non erat idem per totum, sed senas extenuabatur, Win subflavum desinebat. Versata paullatim crystalli parte iidem ductus prorsus evanescebant, tantum supererat flavum nescio quid . Ceterum nudius coloris crystallum esse dixisses. Aliud quoque crystalli frustum, rude illud quidem, atque impolitum, sed purissimum tamen atque integrum , labem traxerat; nam' ipsum , uti crystallus, de qua supra dixi, assulas intus gerere videbatur, cavas , confertissimas , quamquam minores, subtilioresque & similiter coloribus distinguebatur pro vario lumine variantibus. Quare crystallus tota, quae Wfragilior erat, erat etiam obscurior Microscopium admotum manifestissimas in superficie assulas ostendit, ductusque varios parallelos inter se, ac minimo intervallo proXimos secundum hos videbatur crystallus diffssa,

309쪽

COMMENTARII. duobus ergo experimentis, quibus quaesitum fuerat, an possent inerales halitus praeter quam per rimulas in

crystallos immitti, neutrum respondit; nam in utroque o lores quidem apparuerunt, quos Nerius oraverat, sed aistentes etiam fuerunt rimulae, in quas se halitus coniicere potuis sent, colorem facientes, ut vult unhelius; qui si Liud etiam assirmat, colores laOsce , φατι α plane esse, uti Iuncherus refert in Conspectu hemiae, sed ab ode principiis . it. Observationes n. ac ratione non caret. Neque vero aut Nerii experimentum, quod sibi non similiter re spondisset, negabat Beccarius, aut Porti sententiae minus tribuebat; tantum hanc provinciam tradendam elle aliis existimavit, quibus si res melius, quam aut sibi , aut Κunhelio cessisset, gratularetur . Ne autem adamantibus quid factum sit in hoc secundo experimento, dicere praetermittamus; scire licet, O plane integros hoc etiam periculo evastile neque ad trahendam lucem tardiores postea fuisse, quam

ante , neque paratiores

Quamvis, res summa vi praeditas ad id, quod vole bar, Beccarius nequicquam adhibuisset, halitus tenuissi mos excitasset, quibus nihil in terrae venis validius est; quid enim aliud hi, qui haec tractant, in ore habent, nisi auripigmentalia, Warsenicalia, Walia id genus P ipsumque, multorum exempla , auctoritates, testimonia fefellissent; neque iam quo se verteret, habere videretur; Gmen desistere coepto noluit, nisi prius omnem movisset lapidem . Cum ergo ad omnes physicorum calliditares Versaret animum, Venit in mentem experiri, an metallica res quaepiam adamantis naturam posset penetrare. Quam in rem ferro in primis uti voluit eoque illum hae caussae adduxerunt. r1mum ferrUm metallum est, quo res prope omnes

penitus imbuta esse creduntur deinde sulphuribus abundat, quae sulphura ingendis rebus maXime idonea sunt, eo in gemmas plurimas se in sim uant, atque adeo in adamantes ipsos quare 'orum nonnullos magnes trahit quod p siensium acta anni millesima sexcentesimi nonagesimi secundi

ex Boyleo testantur. Visum est ergo ferrum ad id, quod

quaerebatur, aptissimum. Experimentis factis tam multis, restiterat Beccario massit

quaedam e sulphure limatoque ferro, quae aquae adni ista

310쪽

subacta incaluerat iam vehementer, foedissimosque vapores

exhalaverat post exsiccata in vase adservabatur. In hanc ergo adamantes Beccarius indidit, operto , atque involutos, ut in superioribus experimentis fuerant, periculum militerfecit, ut antea . Primis duabus horis, cum esset vis ignis longe maxima , canduissetque olla maiorem in modum , ae Tulea quaedam flammula per foramen exiit, quae, super carbones diplicabatur lates Wos clibani occludebat. Duas alias horas ignis constitit, numquam olla non candente ad extremum per se ipse, ut alias fecerat, rest1netus est. Re cluso vase massa intus apparuit, colore, nisi quod ad vio laceum vergebat nigerrimo, lentore nullo eius pars quaedam se se circa os Ollae effuderat, rubra, tenuis, Ut cro cum martis innitari velle videretur. Pitularum , in quibus adamantes delituerant, erat niger color, firmitas prope nuda. Sed iam de adamantibus ipsis dicamus. Hi damnum fecisse maius ex hoc experiment Visi sunt, quam antea;

alii enim fissuras habere videbantur in angulis corro in alii

apparebant, subnigras, Xiguasque maculas Ostentabant demum nullus erat, quin nigrum traxisset quidpiam mul tumque de sua claritate amisisset. Depravatos hoc modo adamantes quis crederet, non aut aliquid adeptos esse, quo fierent hosphori, si non fuissens aut si fuissent, non alti quid amisisse, quo hosphori amplius non essent P Tamen, locati in lumine, sic fuerunt, ut antea tantum illi, qui tu men semper tragerant, visi sunt non nihil de sua praestan tia amisisses ceterum qui lucem respuere consueUerant, O

rem retinuerUnt.

Quod idem accidit, cum e alio Xperimento maior facta esset in iisdem adamantibus depravatio quos cum Bec carius philosophiae, ut ita dicam, devovisset, non dubitavit in candentissimum vas abdere mistura illa involutos, qua doctissimus Reaiamurius utitur, ad ferrum in chalybem ver tendum . in adamantes, Sperimento facto, prodierunt

nigri magis, .magis corrosi sic certe videbanturo ac di simi sed adhuc hosphori, qui antea fuerant; qui non suta

Tant, ne tum quidem.

Cum his rebus nihil eccarius profecisset, essentque iam adamantes, quos toties adhibuerat, vitiosissimi, pericli tari adhuc aliquid voluit in vitiosi illinis. Occurrebat illi,

SEARCH

MENU NAVIGATION