Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

COMMENTARII tra huius generis sequae Galeati opinio est commodiora a cient, quae magis consentiant. Equidem scio alias ther mometrorum formas a plerisque iam adhiberi, in quibus aeris usus est nullus. Neque haec incommodis carent, de quibus ipsi viderint , nobis satis est uni generi consuluisse.

De quadam arometrorum

marietate.

ΡΗysicis saepsi accidit, his maxime, qui manu, ut ita

d1cam , philosophiam X colunt, Omnia per Xperimenta tractant, Ut rem quampiam Xplicare cum studeant, in aliam incidant ea plicatu dissiciliorem . Tamen non nihil proficiunt, quod consuetudines naturae perdiscunt varias, est aliqua etiam in dissicultatibus inveniendis delectatio. dillarum disputationum caussa dico, quae in bononiensi aca demia de quadam arometrorum varietate olim sunt habitae. Res X ponenda est breviter

Constat apud physicos , hydrargyri altitudinem non

eamdem in barometris esse omnibus, etiamsi omni in eodem conclavi collocata sint, eodem tempore spectentur liquor quippe in latioribus tubis effertur altius infra sedet in augustioribus. Quam rem multi sic Xplicant putant vitrum , quo tibi fiunt, hydrargyrum a se repellere eoque fieri, ut liquor sursum per tubos repens, resistente vitro, numquam ad iustam feratur altitudinem in eisque ferri altius, qui resistunt minus. Resistere autem minus latiores ubi Xistimantur, propterea quia oras habent a media hydrargyri columna remotiores; quae Columna, cum adis scendat liberius, liquor circumposito, Winternam ubi se ciem tangenti, auxilio est. Sic disputant, suamque rationem augent, experimenta adducentes permulta , quibus ostendant, vitrum sine ulla dubitatione ab hydrargyro abhor

rere.

Ut ut habet haec ratio, non eam Certe reiicere ex eo convenit, quod inter laydrargyri altitudines, latitudinesque tuborum proportio certa nulla sit; non enim , etiamsi daea bis pendeant, proportionem servari iustam necesse est. 4 2 Atque

322쪽

COMMENTARII.

Atque in hunc locum convenit Balbi nostr observatio Animadvertit hic, vitra hydrargyrum repellere non aeque omnia, aliosque tubos ad id plus valere, alios minus: quae varietas a principiorum, quibus vitra constant, temperatione varia , o fornacibus ipsis, in quibus ubi conflantur, est repetenda . Nihil est ergo, cur inter hydrargyri altitudines, latitudinesque tuborum proportio iusta servetur; non enina ut tubus hydrargyro plus minusve resistat, latitudo tantum facit, sed etiam vitri ingenium. Ac fieri interdum potest ut duobus in tubis, quamvis alter sit latior, alter angustior,

liquor tamen , propter diversas Vitrorum naturas, eamdem habeat altitudinem.

Videbatur ratio ad rem explicandam perbelle accommodata ; sed X perimentum Plantadii, quod est in actis academiae parissiensis anni millesimi septingentesimi trigessimi tertii propositum, conturbavit non nihil. Assirmat Plantadius, hydrargyri altitudines esse utique in variis tubis varias, maioresque in latioribus ; sed id quidem ita valere, si baronaetra infra centum hexapedarum altitudinem sint constituta

ceterum si in montium cacumina transferantur, quae Centiam

hexapedis altiora sint, hydrargyri altitudines in omnibus

continuo tubis aequales fieri. Quod X perimentum a Plantadio sumtum , dubitari non potest, quin ea diligentia factum fuerit, quae cie conveniret, Plantadium deceret . Hic vero quis iam repulsioni satis confidat Quae si infra centum hexapedarum altitudinem id essicit, ut in latioribus tubis altitudines hydrargyri maiores sint, minores in angustioribus, cur non idem supra centum hexapedas essicias Cur centumhe Xapedarum altitudo repulsionis vim terminato disterentiam omnem tollit Qua de re cum sermo forte in academia incidisset, sententias sequerentur alii alias, Galeatius rem proponebat, veram illam fortasse, sed quae tamen, quod ple sentiebat , ad explicandam quaest1onem non isset satis . Etenim ex

hoc ipso, aiebat 4lle, quod hydrargyrum in latioribus tubis consistit altius , quam in angustioribus, satis constat, rellina aeris in illis plus posse, quam in his Quod si , delatis in

altiora loca arometris pressus aeris minuit Ur, ut Certe minuitur, cur non illa quoque potentiae differentia minuatur

ut res tandem ad aequaluatem specie P Atque haec propone.

323쪽

COMMENTARII bat Galeatius, non contendebat; cum enim obscurissimae rei caussam quaereret, rem ipsam, uti sit, versabat modis omni bus , in nullo acquiescenS. Inter haec aliquibus in mentem venit, caus tam , quam reperire studebant, in raritate aeris, levitate quaerendam esse. Qui enim putemus fieri, dicebant hi, ut arometricae altitudines in superiori aere aequales fiant, quae fuerint in hoc inferiori inaequales, nisi propter illam differentiam, quae inter illum aerem hunccinteres Quae differentia in a xitate maxime elucet, .levitate. Ac licet quo modo qualitates hae duae id essiciant, non satis appareat; apparet tamen debere ipsas, quando caussae aliae non suppetunt, dessicere. Non enim caussae negandae sunt, etiam si modus ignoretur. Cui loco cum multi vehementius insisterent, vi

sum est experimentum posse fieri, quo plane intelligeretur,

quantum aeris raritas levitasque huc spectarent. Occurrebat enim , arometra plura in excipulum machinae includi pos se, ut rarefacto inibi aere cognosceretur, an hydrargyri altitudines aequales fierent, quae millent ante inaequalec; nam si fierent, videretur utique raritas levitasque recte adduci; sin autem non fierent, catas tam aliam quaerendam esse. Hic tum Franciscus Maria a notius ad Galeatium conversus : Yperi mentum hoc , inquit, diligentiam tuam postulat. Cur non potius Galeatius inquit, Vituaxii ' Respondit Zanotius utrius que . Nam, Vituarii per erit Utilis, tuam nos optamus. Sub haec dimissa academia . Galeatius adiuncto sibi Vi tuario experimentum cepit ad hunc modum. Vitreos tubos tres sum sit latitudine Varios quorum unus parisiensem lineam unam patebat in diametro, alter duas tertius , quem medium inter utrumque appellabi, unam dimidiatam. Os replevit hydrargyro, quod ab aere e Xpurgatissimum habebat carbonum igne siccatum cuius pars quaedam si agnabat in vasculo. Repletos tubos, ut fit, invertens, omnes ex inferiori parte in vasculum immersit. De

scendit illico in unoquoque tubo hydrargyrum , Ut solet; O-que altius constitit, quo quisque tubus erat latior. Quod facile erat cognitu columnis omnibus in eodem horizontali plano, idest in stagnantis hydrargyri superficie insistentibus . Sed Galeatius voluit etiam altitudinum differentiam di

metiri. Ligneam ergo regulam in triginta parisienses digitos

divi.

324쪽

3IO COMMENTARII. diVisam sic tubis aptavit , ut extrema pars, Unde numerand1 initium capiebatur, stagnantis laydrargyri superficiem con tingeret comperitque per laanc regulam hydrargyrum inlatiori tubo unam lineam , eoque amplius fuisse altius, quam in medii in medio autem duas fere lineas, quam in ania iustiori. Hae tandem Omnia , tubos Vasculum , regulam apte inter se nexa , in machinae Xcipulum inclusit, ut aere educto experimentum Caperet. Hic apparuit, quam sit facile, dissicultatem cum velis exsolvere, in aliam incidere. Adducto vix dum embolo, ut aer intus in Xcipulo rarior fieret, continuo hydrargyrum deprimi in unoquoque tubo visum est sed multo celerius in latiori, quam in medio aliquanto etiam celerius in me dio, quam in angustiori ut eius altitudines in duobus illi statim aequarentur paullo post aequarentur in omnibus V e rum ad brevissimum tempus haec altitudinum aequalitas te nuit namque Xantlatione prima confecta , simul ut aer in eqcipulo quievit , mutatis altitudinibus fuit hydrargyrum eo altius, quo latiori in tubo Versabatur . Cum sic res in pri ma sanitatione cessisset similiter cessit, in aliis ; num quam enim ad Ytrahendum aerem Galeatius, Vituarius redierunt, quin statim, Ut embolum Commovissent, de pri meretur hydrargyrum in tubis omnibus, Waltitudines aequa rentur; quae post , sinita X antlatione ad inaequalitatem re dibant, sic quidem, ut esset semper hydrargyrum in latiori tubo altius, in angustiori depressus, quam in medio. Neque vero Xantiari aer est desitus , nisi cum hydrargyrum in tu bis usque eo descendisset, Ut iam digitorum circiter quinde cim altitudinem tantum Obtineret; quae hydrargyri altitudo ostendit, aerem in excipiat ea tandem fuisse raritate , qua in altissimi is europae montibus esse solet. Illud vero miran dum fuit, quod post tam multas Xantlationes eaedem fere altitudinum disserentiae fuerunt quae antea fuerunt aere

nondum Xant lato.

His visis, ut ad tantadii X perimentum, unde haec omnis perquisiti orta est , reVeItamur, quis iam putet, rei caussam in aritate aeris esse positam jur enim, si hydrar gyri altitudines in editioribus locis aequalitatem conservant, ut Plantadio visum est; idque accidit propter aeris rarita tem non idem quoque accidit in machinae Scipulo, cum

325쪽

COMMENTARII.

raritas aeris sit eadem p Nec levitas quidem in caussa est; namque ut aer in montium Verticibus propter levitatem minus premit, sic etiam minus premit in excipulo elasticitate imminuta . Quis autem non videt, quaestionem a Planta dii eXperimento ad Yperimentum Galeati transferri poste in hoc quidem fieri dissiciliorem Θ Est enim in illo unum explicandum cur altitudines barometricae aequales fiant in hoc duo cur aequales fiant, .cur statim ad inaequalitatem

redeant.

Ac sane male alii experimentum spectemus, videtur extraneus quidam motus huc pertinere non nihil quippe retracto embolo, commotoque Xcipuli aere, statim erat altitudinum aequalitas; quae tollebatur, embolo atque aere quiescentibus. An putemus, tale aliquid tantadio accidissese eumque , cum arometra in altissimos montes deferret, ex traneos quosdam motus, tubis dedisse, hydrargyro, quibus motibus altitudines sequarentur Quam aequalitatem diuturnior fortasse quies sustulisset . Nihil enim non licet in tanta obscuritate suspicari . Galeatius cum X perimentum 1a academia narrasset, abstinuit Caussam quaerere Voluitque, ut

qui illud fieri iussissent, iidem , si pollent, Splicarent,

326쪽

3 Ia

COMMENTARII

De calore, frigore in vacuo.

CAussae, quae calorem faciunt, quamvis omnes ad attri

tum fere spectant, sunt multae an vero eumdem calorem in vacuo faciant, quem in aere , quaestio est Xperimentis illustranda quamplurimis ; nam nec in omnibus Caloris caussis idem fortasse valet, Wid ipsum, quod uno e X- perimento manifestum est, magis constat, si pluribus manifestetur.

Galeatius ergo cum thermometra haberet in manibus exquisitissima, ad Reaiamur ii rationem confecta quorumdam philosophorum experimenta iterare voluit, sua addere, ad vim caloris in vacuo cognoscendam . Quae cum ille fecisset, prope abieceras ac cum eadem in academia perlegere vellet, declaravit ante se id facturum, propterea quod nihil aliud per id tempus suppeteret seque ad academiam prope imparatum venisse Mihi vero ea esse videntur, quae dici potuerint vel a paratissimo . Haec ergo, quae ipse

fere contemnebat, paucis referam Scobe ferrea, sive stanne a s aqua forti dissolvatur, calorem pari, Otissimum est inter physicos . Id voluit Galeatius tum in pleno, tum in vacuo X periri, Ut cognosceret, quam differentiam haec diversitas afferret. Igitur dimidiatam scobis drachmam in dimidiatam aquae fortis unciam coniecit Scob dissoluta, calore cum tanto, ut immisso thermometro, hydrargyrum quadraginta altitudinis gradus obtinuerit, quae altitudo ostendit, calorem illum dimidium eius fuisse, qui budientis aquae esse solet; id expertus in aere, Xperiri quoque voluit in vacuo Scobem ergo in vasculum iniecit, immisitque thermometrum iuxta posuit vas alterum , sic nectens omnia, ut certo tempore inverti hoc posset, aquam fortem , quam intus gerebat, in scobem versare Excipulo machinae haec subiecit, Maerem X traxit. Tum effusa aqua forti in scobem , bullitio orta citior vehementior , quam antea fuisset in aere finivitqtie citius , praesertim in scobe stannea , quae citius etiam illo tuta est , quam ferrea . Verum ut omnia in vacuo fieri acrius si

327쪽

COMMENTARII derentur, calor tamen fuit remissior quippe hydrargyrum in thermometro non ultra quintum seXtumve gradum suapra trigesimum adscendit. Idem legerat Galeatius Musschen hroelii olim accidisse. Sibi ergo gavisus est de experimentorum consensione.

Calor quoque fit ex effervescentia , quae Oritur, Commistis simul aqua forti, Woleo tartari per deliquium . Hic etiam calor, cum Sperimentum utrobique sumtum esset, minor fuit in vacuo, quam in pleno quamquam non mul tum interfuit quippe cum Calor utrobique modicus excita xetur, ut in his liquoribus fieri solet, modicam quoque inferentiam esse oportebat. Cal etiam , si aqua humectetur, particuli s igneis Ysolutis calorem concipit. Ergo hanc quoque Xperiri in a cu Galeatius voluit idque eo libentius fecit, quod cum experimentum nemini adhuc factum esse accepisset, gaudebat, aliquid esse in hoc genere, in quo posset allios ante vertere. Igitur fragmen calcis in duas divis partes in utraque cavum fecit, in quem immisit thermometrum. Tum ambas madefecit tanta aqua , quanta Opus esset ad illas accendendas constat enim , certum esse aquae modum, ne corpuscula ignea vel exsolvi non possint, si parum aquae L fundaturi, vel exsoluta obruantur, si nimium . Harum patatium alteram in vacuum contulit, ut ibi accenderetur, alte ram accendi sivit in pleno. Fuit in vacuo accenso prom ptior solutio X peditior, quam in pleno sed caloris mi nus habuit. Quippe in pleno adscendit hydrargyrum ad gradus fere octoginta, quae altitudo bullientis aquae calorem in dicat in vacuo tertiam fere partem infra substitit. Cum haec Galeatius narrasset, quaedam addidit, quae quamvis ad rem minus pertinent, physicorum tamen interia est cognovisse. Ad calcis Xperimentum divers anni temporibus rediit saepius animadvertitque , cum frigus esset, calcem multo serius accensam fuisse , quam cum aestas incaluis set cuius rei caussam si quaerimus, cur non putemus, quam penetrare calcem tam cito non posse ad corpuscula ignea expedienda, ubi calx ipsa sit multo frigore adstrictior Quamquam Galeatius rem proposuit, caussam quaerendam aliis reliquit. Idem quoque inter experimentum narrandum

thermometri Xquisitissimi iacturam deploravit. Hoc non in T. II. P. I. Rr sphae-

328쪽

3i COMMENTARII. sphaerulam , ut alia solent, desinebat , sed in cavum conve-X ConcaVum , quae forma censetur commodissima, Merat in gradu e Iste praeceptione distributum . Hoc illi calx, in recipiente Vacuo ad X perimentum faciendum locata, sub ipso solutionis exitu dissiliens, perfregit. Iuvat hoc cognoViise ut si qui experimentum iterare voluerint, sciant quo periculo id iaciant. Ad rem redeamus

Hactenus experimenta itenderant, res quasque minus calescere in vacuo , quam in pleno Id Galeati voluntatem

iniecit videndi, in fr1gescentibus quid fieret; nam Uam Vis refrigescere res in vacuo citius, quam in pleno, ex hoc ipso pollet coniici , quod in vacuo calent minus maluit tamen

Galeatius Xperimento id prosequi, quam coniectura fecitque periculum tum in duro corpore , tum in liquid O. Primum ergo laminas duas ferreas eiusdem - formae, ponderis pariter candefecit. Harum unam in XCipulum machinae inclusit, unde aer posset X trali 1, alteram in XCipulum aliud patens aeri Utrique laminae vasculum imposueravaqua affusa , in quam thermo metrum immergebatur. Erant autem vasculorum magnitudines,, quantitates aquae pares. Educto aere ex uno excipulo, citius in hoc quidem hydra gyrum se e X tulit, quam in altero, sed non ad eam clem altitudinem pervenit, quippe in quadragesimo gradu constitit , cum in altero ad quintum sextumve gradum e TVen rit supra quadragesimum. Ut autem in vacuo adscensus hydrargyri promptior fuit, fuit quoque promptior descensus

Videtur ergo candens lamina, Vel potius aqua, Ux a CaΠ- dente lamma calorem acceperat, refriXisi in vacuo citius, quam in pleno . Sic cessit X perimentum in durioribus aminis; neque multum aberrav1 in duabus ferventis aquae portionibus Uarum unam in vacuum Galeatius contulit, alteram in spatio pleno adservavit. In his etiam, quae frigus aut faciunt, aut factum augent, laboravit Galeatius nonnih1l ac multa i Iuli chen brOe-kii experimenta repetiit, modo vi a spiritum , modo aceti, modo etiam aquam fortem nivi admiscens, quo frigus intenderet eademque saepius tentans cum in Vacuo tum in aere, frigus semper in vacuo promtius habuit. In Uo apparet

naturae convenientia. Est enim maXime consentaneum, ut

ubi res minus calescunt, ibi quoque L calorem citius depo

nant s

329쪽

COMMENTARII. Di

nant, frigus habeant facilius. Neque vero Trmabat Gaialeatius, id per omnia perpetuum esses; est enim dissicile propter multiplices caussarum nexus, varios ; placebat tamen perpetuitatem in Sperimentis , quae ipse fecisset, fuisse aliquam

De thermometris emendandis

thermo metra emendet, nae ille maximam apud phy

sicos gratiam ineat; sed opus dissicile errores enim ex omni parte concurrunt tam multi, ut unum si tolatas, alter subeat Petrus abaranus homo apprime doctus, cum Bononiae esset, Win academiam Veniret, rogatus, ut dicere quid vellet, sermone composito rem hanc totam est persecutus eaque proposuit, quae partim Romae, cum , e protio ma Xime hortante, in thermometris conficiendis se diu Xercuisset, partim Bononiae, cum Galeatium studii a huisset socium, compererat Singula non consectabor Duo. bus tantum thermonae trorum Vitiis insistam, quorum alterum notissimum erat, sed emendatio Bononiae quidem , ignora baturi alterius .emendati ignorabatur, Wipsum quoque; nondum enim , quantum scimus, fuerat Vitium ipsum ob

servatum

Dicam statim de primo Constat inter physicos, eodem calore, quo quo in therm Ometro sursum fertur, relaxari quoque tubum , eaque re fieri, Ut liquor Umquam ad eam altitudinem evehatur, quam praesens calor postularet, rela iaciat enim tubo dilatat se se in latitudinem non nihil ; qui ergo calorem liquoris altitudine metiuntur , non satis recte metiuntur; similiter decipiuntur, qui liquoris depressione frigus aestimant; nam frigus non tantum liquorem, sed etiam tubum ipsum Cntrahit, qui contractus liquorem non

sinit eo usque deprimi, quo ipsum frigus deprimeret.

Visum est 1 vitium hoc laermo metris adimi non pos se Verum in peti Opolitana academia fuerunt docti quidam, quibus videretur hoc vitium , quod adimi non posset nul lum elles negabant enim vitra , . tubos caloge, frigore

330쪽

COMMENTARII. sic assici, ut dimensiones mutentur quam sententiam cum experimentis probare vellent, nihil profecerunt sed erat tamen auctoritas hominum non contemnenda. Itaque ad hos persuadendos novam vitri formam ut fingerus induaeit, qua

cognosceretur, utrum vitrea vascula dilatarentur calore,

frigore arctarentur. Huc enim quaestio omnis spectabat. Antequam hanc vitri formam explico, pauli longior 1umenda ei oratio. Si tubus liquorem continens in globuna desinat, hunc globum adveniens extrinsecus calor e improviso occupet, non statim liquor sursum fertur, sed prius descendit aliquantulum , tum quasi accepto impetu sursum rapitur . contrario si magnum aliquod frigus superveniat, non illico descendit liquor, sed cum adscenderit aliquantulum, postea deorsum ruit. Brevissimas hasce descensiones , adscensionesque , quas statim contrarii motus secuΠ-tur, physici vocant saltus; quos sic e Xplicant. Advenien Sextrinsecus calor, antequam ad inclusum liquorem perVeniat, vitream globi crustam assicit, dilatat aucta ergo globi capacitate, oportet liquorem descendere, qui post calore accepto dilatatur, ipse , ac sursum fertur similiter adveniens frigus globum constringit, antequam liqum item assiciat imminuta ergo globi capacitate, necesse est, liquorem ursum evehi, qui post deprimitur, frigore adipium perveniente. Quae X plicatio est commoda verisimilis videtur, quia est commoda. Sed potest veri similior fieri Xperimento nempe Itubus fiat, qui non in globum , sed in eam formam desinat, Cuius capacitatem nec augeat calor, nec frigus minuat; si enim in hoc tubo liquoris saltus sit nullus, satis apparebit, saltum, in vulgaribus tubis cum fit, propter globi capacitatem fieri vel auctam, vel imminutam esseque calori hanc vim tribuendam , ut vitrea vascula dilatet, frigori, ut constringat Bulfingerus pro singulari odertia sua

hanc formam excogitavit. Tubum iussit fieri, cuius Atremum rinum in vasculum conformaretur, quod superficies duae curvae, parallelae inter se terminarent, ut esset X Una parte ConVextam , a Uum ex altera , in scutella modum . Videbat enim, lateriorem huius formae capacitatem eamdem fore,

sive calor superficiem utramque relaSasset, sive irigus constringisset. Tab

SEARCH

MENU NAVIGATION