Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

COMMgNTARII. 3IT Tabaranus, cum esset Romae, de hac ubi forma

accepisset, voluit experiri cessitque ei res ex sententia; nam cum tubos parastet aliquot in scutellae formam desinentes, scutellam ipsam ex utraque parte calefaciens modo modo refrigerans, plane animadvertit liquoris saltum nullum seri; qui tamen fieret, si scutella ex una tantum parte calorem aut frigus accepisset; nam si pars tantum ConveXa Calefieret, ut hac una relaxata interius spatium augeretur, statim liquor subsidebat, itemque subsidebat, si adveniens frigus cavam tantum partem affecisset; contra attodebatur liquor, aut frigus in convexa insedisset, aut calor in Concava Quae omnia ostendebant vasculorum vitreorum circumferentias calore ampliari, frigore contrahi, eam tamen esse scutellae formam, ut frigescens e utraque parte, aut incalescens, interioris spatii magnitudinem nihil mutaret. Idque sane, ratio suadebat Bulfingeri confirmabat auctoritas; sed voluit Tabaranus experimentis etiam propriis idem discere. Haec eadem postea secum reputans, illud, quod supra notavimus, thermometrorum vitium facile emendare se post se exiitimavit; si nempe thermometra fieri iussisset, quae non in globum aut cylindrum, ut pleraque solent, desinerent, sed in scutellam eius formae, quam ut fingerus proposuerat; nam cum eius interior capacitas ne frigescente aere mutari possit, nec calescentes consequens est, ut si quid liquor vel attonitur, vel deprimitur, id totum calori, aut frigori, quod ipse acceperit, sit tribuendum. Multa ergo huius e neris thermometra primum Romae, tum Bononiae condidit quae Cum Optime responderent, non dubitaVit de re tota cum Musschenbroehi per litteras communicare. Probavit vir doctissimus thermometri genus, neque id sibi novum esse respondit se id explicasse in libro quodam, quem belgico sermone conscripserat, quemque gallicum , nescio qui , postea fecerat. Delectavit Tabaranum rei consensio, Whominis tanti approbatio. Neque minus novam thermometri rationem Didacus Re villas, qui Romae erat, homo mathematicarum physicarumque rerum scientia nobilis, commenda vit Cui cum Tabaranus Roma discedens thermometrum reliquisset scutella instructum, quo, si vellet, in quotidianis observationibus uteretur, quodque cum communibus ther-

332쪽

COMMENTARII in ometris , inter observandum , conferret, fecit homo dili gens, quemadmodum Tabarano placuerat scripsitque ad ipsum saepius, sibi scutellata haec , ut ita dicam , thermome tra multo videri commodissima atque inter cerera, ad sin gulas caloris vices indicandas, promtissima se itaque in quo tidianis observationibus conteaeendis illud unum sequi, quod

habebat, scutella Ornatum. Atque haec sane thermometrum novum commendabant;

sed illud magis, quod cum interiorem scutellae capacitatem neque dilataret calor, neque frigus angustaret, vitium tandem sublatum esse videretur , quod adhuc ethermometris insederat, in quibus cum pro scutella cylindrus esset, aut globus , quorum spatia calor aut frigus mutat, non satis recte caloris vis liquoris altitudine aestimabatur. Et sane cum

hanc communium thermometrorum fallaciam, ex interioris

spatii mutatione ortam, tubus ipse faciat, globus a xime , in quem tubus desinit; magna illis habenda est gra tia , qui globum in scutellam converterunt. Si enim vitium vel omnino oditur, vel, si id concedere quis nolit, certe

minuitur

Hactenus de notissimo thermometrorum fit o dixi, quod nemo adhuc ante Musschenbroe hium is abaranum emendaverat Bulfingerus modum proposuerat. Veni ad alterum, quod primus omnium, quantum scimus, Galeatius, lavit Oabar anus emendare studuit. Animadverterat Galea tius saepe numero, liquorem in ther dometro non nihil de primi, si hoc in excipulo machinae reponeretur, Wae inde extraheretur quod multi calori tribuendum esse existi maverant, qui in Xcipulo vacuo esset minor, quam in pleno neque opinio ratione carebat . Verum Galeatius , rem totam secum reputans, caussam attulit, suo Maliorum iudicio, probabiliorem quod aer scilicet, ex omni parte tubo incumbens , ipsum constringat non nihil, qua constrictione sublata tubus relaXetur eoque fiat, ut inclusus liquor deprimatur. Quod enim est Oipus, quod pressu X terno X-1olutum non se dilatet Ac si alia corpora in spatio actio locata intumescunt, cur non tale aliquid etiam tubis accladas Quod si ita est, oportet iam thermometris Omnibus inis

esse hoc vitium , ut cum aere e omni parte tangantUr, Uius reis constringantur non nihilo liquorem auius adigant,

333쪽

COMMENTARII. gant, quam caloris ratio requirit idque cum in aliis ther- mometris metuendum est; tum vero in his, quorum pars superior vacat aere, fallacia est certissima. Haec Galeatius cum Tabarano pro amicitia sua contulit, qui cum thermometra Bononiae iam confecisset in scutellae formam desinentia in his quoque experimentum voluit capere neque res secus cessit, immo fuit manifestior in his enim thermometris, cum essent in X cipulum inclusa , X-

tracto aere, desedit liquor paullo plus, quam in ali ii quod

scutella fortasse cum lamellis constaret tenuioribus, magis ab aere constringeretur sublatoque aere , magis etiam re

Tabaranus huic malo , quod iam thermo metrorum omnium commune esse vider l, hoc modo occurri posse egistimavit; si thermometrum, antequam scala condatur, in vacuo Odocetur, ut e liquoris depressione appareat, quantum hic X terni aeris gravitate extollatur idque Oitea, quidquid est , in condenda scala seponatur, Ut in numerationem di gradus non veniat; sic enim illos tantum altitu dinis gradus numerabimus , quos liquor habebit a calore altitudinem , quam habebit a constrictione ubi propter aeris graVitatem, praeteribimus.

Est autem haec ratio, ut ego quidem iudico, utilissima

nam vitium tollit, vel certe, si subtilissime agamus, plerumque minuit. Etenim cum aer modo sit gravior, modo e .viora modo etiam constringit plus tubos , modo minus liquores propterea ad altitudinem evehit modo maiorem, modo minorem. Cum ergo liquorem ad eam efferet altitudinem, quam in condenda scala praetermisimus, vitium a pressu aeris nullum erit eritque minus , si ad altitudinem efferat maiorem plerumque etiam , si ad minorem Quando de prellu aeris sermo incidit, non longe a dia modum videbor digredi, si controversiam Spos Vero, quam Tabaranus cum quibusdam physicis Romae habuit, quamque exposuit ipse, cum his de rebus in academia diisere ret Paucis me e X pediam . Erant nonnulli, qui thermo meatra in superiori parte aperta minus probabant, propterea quod aer, e illa parte in tubum ingrediens, liquorem premeret, neque sineret ad eam usque altitudinem evehi, quae calori deberetur. Tabaranus quoque thermometra hae aliis post

334쪽

COMMENTARII postliabebat; sed tamen caussam negabat ac ne rationibus

quaerendis tempus tereret, ad Aperimentum statim se con tulit Thermometra duo aere vacua perfecte occlusa,

cum ad ignem posuisset, ut liquo supra calorem bullientis aquae adscenderet, immisit postea in bullientem aquam, atque hinc demum educta in glacie locavit, quam sibi iuxta Reaum uri praeceptionem fecerat notavitque diligentissime altitudines, ad quas liquor constitisset. Eadem thermome tra , cum post aperuisset, ut liberum aerem reciperent, inhudientem aquam primum immersit, deinde in glaciem; utrobique liquor ad easdem rediit altitudines . Hoc experi mento sibi aliisque Tabaranus persuassit, liquoris altitudinem in apertis tubis pressu aeris non minui ac si interdum, extracto aere , assurgere videtur liquor paullo altius id ex eo fieri existimavit, quod aer in liquore ipso delite-iscens, externi aeris pressu sublato, se se Xerat, foras evo

lan quod quamdiu facit, quorem aliquantulum attollit.

Sed ad thermometrorum vitia redeamus , in quibus emendandis valde optandum est, ut Tabarani Xemplo multi laborent, errores Omnes, si possunt, tollant; nam ego quidem haec instrumenta mecum ipse considerans , veri ius saepe sum, ne qui unum tantum , aut alterum errorem tollunt, instrumentum interdum eius faciant sunt enini errores quidam contrarii inter se se, quique mutuo se emendant , quorum unum si tollas, praevalebit alter, eritque deceptio maior velut in his duobus apparet, quos supra commemoravimus alter enim relaxato per calorem tubo, Iiquorem plus iusto deprimit, alter, eodem tubo e aeris pressu constricto, plus iusto attollit quorum errorum Uterque per se fallaciam fortasse maiorem facit, quam ambo xum summa atque interdum sic se ambo compensabunt, ut commodissimum sit duobus modis erravisse . His ergo, qui in pho sic labore delectantur, auctor sum, ut non semia

per in singulis erroribus consistant, sed aliquando omnes colligant, .videant, quid sit deceptionis in summa id

enim cum viderint, erit iam thermometrorum ratio absoluatissim . Neque ignoro, dissicillimum id quoque esse sed

qui in singulis erroribus emendandis laborant, ne ipsi qui dem , ut puto , rem facilem consectantur Ut ut est , non enim docere quidquam volumus, neque positanaus, Tabar

335쪽

COMMENTARII.

no certe gratiae habendae sunt, qui ductus sublatis erroribus thermometra meliora fecit, OV Umque therm Ometri genus in taliam primus intulit. Huius sermonem Opusculis in se tam , si per ipsum licebit , quod vehementer cupi ; nam cum haec nobis scribentibus longe abesIet, neque rogari commode posset, veritus interdum sum , ne non satis ex eo scripto, quod nobis reliquit, eius sententiam asseque-

De quibusdam irarum fracturis.

UItrorum fracturae sunt quaedam , quas nemo credat, nisi e Xperimentum doceat s adeo leves habent causias . In his laborare physicorum est; nam licet ratio ultima inter dum non aperiatUr, rem tamen cognoVas pulchrum est. Paullus aptista Balbus anno millesimo septingentesimo tri gesimo quinto I kal. maia huiusmodi fracturas quatuor eleganti sermone in academia Σposuit, quarum tres ad recentioris physicae principia deduxit substitit in quarta Hic enim non illi particularum teΣtUra , non motus, non pulsus profuit ne attra ni quidem . Haec ego paucis complectar ut ex illius sermonis epitoma , Uam nobis relliquit, apud nos constant. Ceterum X plicaVit ille Omnia, quantum me moria repetere possumus, ut Octius, ita etiam copiosus. Fracturam hanc vitri prinmam proposuit. Sit tubus vi treus e Una parte in globum desinens, ex altera perfecte Occlusus. Flatu per tubulum alium quemdam immisi apex flammulae in globum, quem dixi, saepius adigatur. Rimas trahit globus, quae varie procedentes videntur Omnes ab eo puncto proficisci, in quod flammula incurrit ut videatur in hoc puncto fracturae initium esse Fraeturam hanc explicat Balbus commodissime. Flammula in globum saepius adacta, portet interiorem aerem calefieri , dilatari, globi ipsius latera urgere,, premere praeter modum oportet etiam globum in ea parte, quae flammae ictus accipit, magnopere debilitari flamma enim huc irruens aeteriores vitri fibras commovet, relaXat, di- T. II. P. I. . vellit,

336쪽

COMMENTARII.

vellit, fundit, ut sustinere interiores contra aeris pressum non possint. His ergo cedentibus erumpit aer magna vi, vitrum frangens unde fiunt rimae idae, quas dixi, ex hac parte procedentes. Sic Balbus rem explicat ac cum omniae eo ducat, quod flamma in globum immissa aerem, in intus est, dilatet, vitrum ipsum non nihil attenuet , videtur explicatio non modo probabilis, sed etiam necessaria. Quis enim neget, aut flamma haec fieri , aut haec ad fracturam satis esse Venio nunc ad fracturam alteram, in qua item caloris vis se prodit. Nam si fuerit globus quidam Vitreus tubo ad neXus, talis demum, qualem supra posui; isque ex una aliqua parte perexiguum foramen habeat, quod limato tantillum vitro adamantina terebra quis fecerit huic globo fracturam Balbus praenunciat, si quid aer ab australi vento quopiam incalescat. Nam cum globos tales haberet ipse,

simul ut euronotus aeri calorem attulit, foraminis forma mutata rimae circum apertae sunt.

Id totum ex eo fieri Balbus putat, quod aeris bullulae in vitro delitescentes, adveniente Calore, explicent se se vehementius, a fibras vitreas, sicubi debiliores sint, divel lant, frangant; oportet autem , in ea parte debiliores esse , ubi, lima attenuatae sunt, terebra per vim immissa , .celerrime contorta, perrupta disiunctaeque ergo in hac parte vitium est. Hoc modo fracturam quoque illam meo iudicio explicatare Balbus poterat, quam primo loco posuit, quamque flammulae appulsus faciebat; nam quamuis ibi neque terebra vi trum laesisset, neque lima attenuasset quis tamen neget tuisse flammulam utrumque praestare, Ut ibi quoque Spandentes se se aeriae bullulae vina facerent, in rimas apexirent pSed maluit ille e Xplicarionem aliam adlaibere quod est cui

que concedendum , Ut, cum rem explicare multis modis reactissime possit, explicet ipse quo velit.

Neque ramen non vidit Balbus, quam late haec expli catio a bullulis ducta pateret eamdem quippe ad aliam quoque fracturam transtulit, quae est valde nota . Fiunt o cula quaedam vitrea in modum coni, quae fasciola constant

337쪽

COMMENTARII. 323

fasciola contorta, uti est, apparet; si poculum rursum erigas, ea sibi incumbens sic ungitur , ut verissimi oculi speciem habeat, sit continendo vino aptissima rimam vix sentias. Qui convivia liberius celebrant, his poculis in terdum utuntur ad convivas inter potandum illudendos sed veniamus ad fracturam . Si erectum cum sit poculum, accensa restis vitro admoveatur, circumferaturque lente superrima , quacumque haec incedit, dirumpitur statim vitrum, Wrimas ducit hinc , atque illinc Fracturam hanc non ali ter explicandam Balbus putat, quam ut illam explicavit, quae in pertus vitreis globis vento australi sit est enim in poculis rima pro foramine , idemque facit restis ad rimam applicita , quod austeri nam, restis, auster calorem anferunt is aerias bullulas relaxant vi satis magna . Sic eamdem X plicationem ad fracturas duas Balbus accommo

davit.

Fracturam tertiam in tubis proposuit, quam refrigeratio potius facit, quam calor. Huius Observandae occasionem ei praebuit tubtis vitreus, quem diu , multumque fricaverat ad electricitatem Ycitandam . Incaluerat tubus vehementer

ab affrictu . Quale cum illo, ad id, quod volebat, usus es set, ut refiigesceret, mensae imposuit. Inter frigescendum diffssus est nullis in locis, rimasque fecit varias varie huc

atque illuc X currentes , Ut ait Balbus, tamquam rivulos Erat tubus crassitudine laterum non mediocri , ex vitro

admodum impuro, bullulis refertissimo. Cum res praeter exspectationem , in eoque instrumento accidisset, quod phy

sicus haberet in manibus, visa est studium postulare. Sic

igitur Balbus Σplicavit. Calor relaxat fibras corporum , frigus contrahit; quod cum in aliis rebus manifestissimum est , tum vero etiam in vitro. Oportet igitur, ubi latera , cum tantum calori ex

affrictu accepissent, fibras habuisse laΣistimas, quas frigus postea contrahere debuit. Quod si frigus omnes simul apte contrahens, nihil disiunxisset, nihilque nimium contorsisset, nullus fuisset fracturae metus sed dissicile est , hanc esse in

frigore industriam praesertim cum X trinsecus adveniens. superficiem corporis primum occupet, tum paullatim ad in teriores partes penetret ideoque non totum corpus mulcontrahat, sed contrahat Steriora, interim dum interiora.

338쪽

3a 4 COMMENTARII. nimio adhuc calore distenta , contrahi nequeunt . Quo posito nihil facilius intelligitur, quam quo modo fractura sequi post, . Tale aliquid tubo accidisse credendum est . Quo si

vitrum non in omnibus refrigerationibus disrumpitur, in subitis tamen, violentis semper est metus aliquis. Han eamdem rationem explicabat in academia Balbus, quantum memini, multo subtilius. Quid enim non ille subtiliter Dillinguebatque ubi latera in plures cortices, aliOS adiunctos aliis , quorum X teriores qui essent, hos frigus primum invaderet in interiores insinuaret se postea; atque hos cortices transversis aliis fibris iungebat; eumque tubum sibi in animo componebat, qui esset fracturae, si quod forte frigus, subitum, vehemens advenisse , aptissma Us. Videbatur autem ratio illa omnis valde probabilis . Sed mihi rem totam e epitoma quadam proponenti, satis est explicationem rei, caussas leviter attigisse. Ceterum qui ad illam, quam diX1mus, quaque tub2fra sturam X plicavimus, rationem attenderit , minus mirabitur fracturas alias, quas in citissimis refrigerationibus mirari vulgus solet valet quippe ratio eadem in omnibus . SiCVitreae retorrae, ubi vehementiorem ignem sustinuerint, frigescendo plerumque finduntur, nailiter vitrea quaeque si adhuc candentia in frigido aere exponantur. Quae fracturae sunt omnibus notissimae. Nec alia de cauilla putat BalbUS, vectes ipsos ferreos, quibus domorum parietes nectuntur in

magi mi anni frigoribus interdum disium pi; nam, fibras ipsi habent, qua frigus non omnes simul contrahit; sed

contrahit primum alias, cum allias contra laere nondum os sit. Neque vero dubitandum est, quin serpat hae ratio OΠ-gius, atque a vitro ad ferrum traducta, innumerabilibus ali is Iebus Ossit accommodari Venio nunc ad fracturam aliam mirabilem , quam a I-hus quarto loco posuit, quamque ipse primus , quant una scimus , invenis; nam quamvis fuerit, ut a nonnullis CCC-pimus, vitrariis quibusdam antea cognita; tamen Balbus

neque ab iis rem accepit; sed studio invenit; primus ipse Iiilosophia dignam existimavit. Nos autem in Uentores dicimus, non qui primi rem viderint, sed qui primi in physica proposuerint. Demus ergo inventionem hanc Balbo, de qua cum illo contendere praeter vitrarios nemo potest;

339쪽

COMMENTARII . a Ipraeserim cum observationibus quibusdam, atque X perimentis rem illustraverit, eoque etiam nomine suam fecerit. Haec cursim exponam sed est prius , quo modo inventa res ipsa fuerit, dicendum Ad vitrariorum fornacem Balbus verat, ut tubos sibi compararet ad thermometra Conficienda . Interim dum ex spectat nescio quid, Wartifices sermonibus longis detinet forte accidit, ut qui fornaci praeerat, globuni vitri fusi eduxerit, qui globus, suomet pondere ad inferiora protra ctus, flatu intromissio dilatatus, ampuliae formam accepit, oblongae, quaeque in fundo trium fere unciarum haberet crassitudinem . Hanc Balbus, ut vitri praestantiam cognosceret, inspectare diligenter adversus caeli lumen , udulas perquirere,, repetitis ictibus tentare leviter quae cum e cisset, scamno imposuit. Tum sermonibus aliis multis inter tectis , cupido homini incessit, ut sunt physici Omnes curiosi, inliciendi in ampullam aliquid . rustulum ergo levissimum ut illi in manus venit, an vitri an generis alterius , in ampullam per os demisit, ut decidens fundum peteret. Ex ictu tantulo disrupta statim ampud est rimas, in fundo praesertim , traxit nec paucas, varias. Res Balbum in admirationem rapuit, quippe qui numquam antea id legerat, aut audiverat eoque magis , quod Vitrarii testabantur. ampulla tales , ictibus, si qui extrinsecus inserantur, Vel vehementissimis praeclare resistere Non ergo intelligi poterat, quo modo levissimo ictu intus accepto laederentur

Exarsit Balbus desiderio Xperimenti rursum faciendi; ac statim ampulias alias permultas fieri iussit quibus factis, ut ipse per se de illarum firmitate cognosceret alias in

scamnum allisit vehementer, alias in parietem proiecit magna vi, alias ferro , saxove validisssime percussit, multas etiam ex ingenti altitudine demisit. Cum toro tam magnos ictus sustinuissent, essentque adhuc integrae, eaedem levissimi frustuli, in fundum per os cadentis ictum non uias inuerunt diffissa enim sunt omnes. Rem novam, tiam in Venerat, proponere Balbus iri

academia decrevit, ut spatium aliquod physicorum industriae aperiret . Ipse ampullas quam plurimas sibi parari ius 1t, magnitudine , forma, temperatione varias in quibus Omnibus experinaenia caperet , ut inde ad caussiam , si fieri post et,

340쪽

326 COMMENTARII. posset , evolvendam deduceretur. Quod cum iII1, ut ipse a

tetur, minus successisset, nussam enim hypothesin sibi in animo potuit fingere, quam non aliqua experimenta Verteiarent, fecit id, quod facere magni physici solent, cum de causiis inveniendis desperant ut quid esset in experimentis

constans, diligenter notaret contentus, si non caussas, naturae certe consuetudines quasdam Ggnovisse. Haec autem summa est.

Primum inter omnes ampullas, in quibus X perimentum placuit sumeres, invenit eas fraeturae aptiores esse , qua magnitudine essent modica, sphaeroideam quasi haberent formam: deinde eo minus ponderis ad fracturam faciendam requiri in frustulis demissis, quo haec essent magis elastica deinde rimas numquam non in fundo fieri, omnes quasi a centro procederes; quamquam incerta esset, varia procedendi ratioci easdem praeterea in interiori ampullae facie aperiri semper, ad exteriorem produci non semper. Et e X-terior quidem facies firmitate est maiori. Voluit praeterea Balbus, ictum, quem frustulum quodpiam, in ampullam demissum , fundo afferret, comparando dimetiri . Ergo ampullam ipsam primum ex altitudine ingenti in pavimentum svit cadere, cumque ex illo ictu salva adhuc esset atque integra, frustulum pariter vi cadere ex eius ore in fundum ae cum massam tum ampullae tum frustuli cognovisset, ex altitudinibus, unde ceciderant, ictus utriusque magnitudinem cognovit. Atque ictum quidem decidentis in pavimentum ampullae ad ictum decidentis frustuli in fundum sic se habere intellexit, uti se habent 294 ad a. Ut valde miraretur, id corpus tam exiguo pulsu disrumpi, quod tantus ictus non laederet. Quamquam aliud occurrit, quod admirationem habet maiorem nam quamvis frustulo ad fundum perveniente, videretur statim disrumpi ampulia debere,, interdum utique disrumperetur statim tamen saepe accidit, ut non nisi aliquanto post sic quidem, ut inter ictum disruptionemque mora saepe interponeretur secundorum minutorum fere quatuor. Haec praesertim mora hypotheses Balbi omnes fefellit, explicandae rei spem prope sustulit. Quis enim

intelligat, quo modo corpus non in ipso diu frangatur, franSatur postea, cum ictus praeterierit Θ Aut quae ista vis est,

SEARCH

MENU NAVIGATION