Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

COMMENTARII est, quae elapsa cum sit, agit, praesens nihil agis Sic Balabus hypotheses repudians omnes, rationem afferre nullana, quam improbabilem, maluit ceterum academicos rogavit omnes, ut in id maxime niti vellent, quod ipse se posse assequi non confideret. Petiit etiam, ut sibi liceret, quemadmodum crystallinae quaedam guttae atavicae appellantur, sic suas quoque ampullas bononienses appellare Fecit ergo quasi cives suas. Eandem postea, quo essent illustriores, omnibus, quicumque ad Inltitutum accederent, ostendere non destities; in quibuς praetermitti non debet potentissimus, idemque litterarum amantissimus, Sardiniae Rex, qui cum Bononia transiret, Instituti aedes vellet viseres, ei Balbus amphissarum Yperimentum monstravit. lacuit Regi rei novitas, ut etiam ampulias aliquot, quas Taurinum mitteret, petierit. Nihil gloriossius accidere ampullis his potuit, quam ut Rex tantus

babere aliquas voluerit, is academiam tantam mittere.

342쪽

COMMENTARII.

Experimenta maria in ampuliis bononiensibin Dicta

C Um Paullus aptista Balbus de ampullis bononiensibus, quemadmodum in superiori capite dictum est, physicos

primum admonuisset, dici non potest, quanta in his du-hrandis, quam multorum studia postea exstiterint. Quo-xum quae Xterna sunt, mittam, ad nostra veniam, in quibus maxime Thomae Laghi nobilitata est industria. Sunt autem in his ampullis res praecipue quatuor consi-randae primum frustula tenuissima, quae in ampullas demissa, ipsas levissimo dirumpunt ictu deinde ictus ipsius ratio oum ampullarum conditio, status ac medium denique , in quo haec omnia versantur, aut fiunt. Nihil horum non agilius variavit modis omnibus. Cuius eae perimenta brevissime referam, ut in epitoma, quam nobis summa properatione conscriptam reliquit, legi possunt. Neque tamen ordinem eius sequar, sed mihi in hac parte, ut soleo, indulgebo. Primum ergo cum ampullae istae, immissis intus frustulis vel levissimis , ut Balbus docuerat, frangi soleant, placuit idem in variis frustulorum generibus Σperiri, Ut appareret, an quorumdam esset id proprium, an potius commune omnium ac, si commune esset Omnium, an esset tamen genus aliquod, quod aliis omnibus antecelleret . Silicis vitri frustula demiserat iam saepe agilius in ampulias nec umquam Xperimentum non successerat. Demittere postea voluit gemmas, metalla , marmor . In his res sic habuit. Adamas , achates , carniola , smaragdus , sapphirus strenue se gesserunt etiam purior ille sile , cui vulgo nomen est chalcedonio quippe quae cum fundum attigissent, vel statim ampullam disiiciebant, vel certe minutis secundis paucissimis interpositis. Neque huc spectare decidentium cor pusculorum figura visa est nam cum alia superficies habe

xent inaequales , acuminibus asperas, rotunda alia sient , laevia, experimentum est peraeque in omnibus. Orichalcum , argentum , aurum , plumbum , ferrum

343쪽

COMMENTARII. 329 chalybs fuerunt minus apta, quippe quorum frustula dirum..pere ampullas non potuerunt, nisi si aut paullo graviora essent, aut concussis aliqUantulum ampullis fundum iterum ac saepius pellere ritu neque semper in apso ictu ruperunt, sed mora plerumque longiori interiecta. Ampullae quaedam cum pluribus acceptis ictibus integrae adhu esIent, ac iam

pro salvis fuissent repositae, paucis post horis e improviso diffissae sunt. Auri frustulum , in parallelepipedi modum conformatum, ampullae nihil nocuit. Visus est chalybs fer

a praestare

Ebur, nam in hoc quoque genere experimelatum a ghius sum sit, quamvis elasticitate excellat, ad frangen das ampullas videantur elasticae res esse aptissimae, tamen parum valuit omnino videntur gemmae vitrum rebus alii;

omnibus praeivisse, vel durities id fecerit, vel elasticitas a pidum mira, vel qualitas potius utraque Quamquam in vitro ad frangendas ampullas magnitudo requiritur paullo

maior ut hoc saltem nomine gemmae PraeValeant. Neque

haec dicuntur, quasi perpetua sint, sed quia in Laghi ex

perimentis fuerunt fere perpetua.

Non una est autem ictus ratio, quae ampullas perdat Laghius cum intellexisset, adamantem ampullis, in quas a deret, prae ceteris rebus esse perniciosum, unum sumsit ex his, quos vitrarii ad findendas vitreas laminas adhibent Hunc in ampullam introductum leniter, fundo admovit, ur gens paullulum Ampulla continuo diffracta est. Idem obli nuit silicis frustulo, carniola , quamvis laevigatissima uncino quoque ferreo, gladii acumine lenissime admoti, quam ouam thaec quidem V premere Oportuit aliquanto a tori. Videtur ergo in attactu potius, pressu quodam fran gendi vis esse , quam in ictu cum ea , quae diximus, franiagant vel Etra ictum' quamvis non in omnibus rebus id contingat, sed in his tantum, quae pressae aliquantulum, per vitri superficiem tactae Ventagium relinquunt. Id illi animadvertant, Velim, qui omnem fracturae causa sani a violentis tremoribus Vibrationibusque celerrimiis re petunt, quas ictus in ampullis ΣCirat; nam excitare sane

aliquas debet, cum sonum creet. Recte illi quidem nisi ex perimenta Laghi docerent, dissilire etiam ampullas ex solo pressu, praeeunte ictu sono nullo

344쪽

COMMENTARII Praeter frustuli cadentis ictum est etiam ampullae ratio& forma consideranda . Quod ad formam spectat, nihil sane interest , si Laghium audimus, an fundo intus concavo ampulia sit, an convexo an plano, an sulcato, an angulis aspero nam quacumque sit forma, aeque dirumpitur. Vid tu tamen momenti esse aliquid in crassitudine; nam cum Laghius ampuliam quamdam cote attenuasset, quemadmodum fecisse olim in halavicis quibusdam guttis Redium legimus, ac fundum ad subtilitatem summam redeg1lset, immisso silices, rimas quidem ea duxit, sed pauciores, minoricum fragore. Quae ergo ampullae crassiores sunt , solidiori fundo , eaedem videntur melius frangi; idque praesertim, si

ex vitro sint minus puro; nam quae purissimo constant vitro,

non aeque franguntur.

Sed praeter vitri puritatem calorem quoque in ampullis spectare convenit. Nam Laghio cum ampulia laue eo incaluisset, ut canderet, ictum silicis egregie sustinuit ab e dem statim dissiluit, cum esset citissime refrigerata ac tum quidem in seu ta maiora discilsa est quae frusta rimas admittebant nudas, contra quam in ampullis ceteris contigit. Hoc loco non praetermisit Laghius de ampulla alia commemorare, quae ex improviso dissiluit, nullo ictu. Erat haec candens, ac cum nondum refrigerata omnino esset, in fri gidam immersa est. Dissiluit illico, tamquam ictum accepisset. Quod iuvat animadvertisse , ut intelligam US, non eam dem semper fracturae esse caussam . Scimus, ampullas huius modi, etiamsi ictus incursusque omnes prohibeantur, sepositas, diligentissimeque adservatas, interdum quasi sua sponte dissilire . Ut videatur principium , quod ampullas perdit, in vitro ipso inesse idque modo solidioris cuiuspiam rei attactu, modo caulli aliis posse excitari. Sed redeo ad ictum Cum ampullas agilius carbonibus accensis imposuisset, ibi que , restinctis tandem carbonibus, refrigeram sivisse , seu stulum silicis in has immisit. Restiterunt praeclare , labem traxerunt nullam . Alias postea in glacie detinuit satis diu Has silex immissis perdidit. His experimentis videtur frigus ad fracturam conferre

aliquid. Id quod illi probabunt maxime , qui putant, elatii. cum nescio quod principium subesse vitro , quod principium, si ictu quopiam aut pressu extrinsecus adveniente plus ivlio

345쪽

COMMENTARII. iusto comprimatur, erumpat, ampuliamque disiiciat. Oporistet enim tanto esse hoc principium ad erumpendum paratius, quanto plus fuerit a fibris vitri, frigore adductis con strictum. Quam rationem etsi Laghius proponit, non tamen amplecti audet quippe quem experimentorum varietas fecit timidiorem Ad experimenta iam ipsa revertamur. Quoniam ergo frustulorum cadentium genus, Wictus ratio, Wampulla rum conditi forma mutata saepe fuerant, .multis o dis variata reliquum erat, ut mutaretur quoque medium; ac cum in aere X perimenta tam multa fuissent faeta, e rent non ulla etiam in vacuo. Id Laghius scilicet aggres sus est ac cum videret, tribus modis in experimentum in duci vacuum posses primum si ampulia ipsa intus vacaret aere deinde si aerem cum ipsa contineret, is tamen tolleretur, qui extrinsecus ipsam ambit ac demum si aer tot Ieretur omnis , essetque in vacuo ampulla vacua nihil horum homo diligens praetermisit. Ampullae collum aurichalceo instrumento adnexuit, a glutinavitque, ut ne quid aeris in ipsam ingredi nisi per canaliculum posset; qui canaliculus converso epistomio clauia di, recludique poterat pro voluntate . Ampullam hanc inversam, instrumento, quod dixi, adnexam, imposuit

machinae, ut aerem educeret. Eduxit conversoque, ne relabi aer in ampullam posset, epistomio, eam tandem e re xit. Erat intus silex ad cadendum, simul atque ampulla erigeretur, paratissimus Is ergo cadens fundum petiit Nec mora. Rimas duXit ampulla non sine fragor sic autem rimae procedebant, ut Viderentur omnes ab ea parte disce dere, cui lex iniuriam fecerat Omnesque, si unam aut alateram excipias, infra collum rerminabantur. Ceterum am-pud non in frusta disiecta est sed constitit, formam

retinuit, quamvis rimarum plenissim . Et vero has rimas, cum essent oculis manifestissimae, manifestavit quoque expetarimentuma nam cum ampulla in nivem penitus immersa estset ut pauliatim ni solvebatur, in illam per rimas illa bens, replevit fere totam . Hic tum placuit Laghi episto mi una convertere viam aeri aperire. Ea res ampullam in frusta disiecit.

Confitetur Laghius, ut est homo gratissimus Wossicii

346쪽

3 COMMENTARII. plenus, multum sibi in instrumento aurichalceo parando Verati operam valuisse. Neque praetermisit arometri, ther- Inometrique altitudines notare , quasi vellet his quoque in-Brumentis debere aliquid Barometri altitudo, cum X perimentum aggrederetur, erat lineae unius parisiensis supra pollices viginti octo Liquor in therm Omerro gradum unum supra congelationem obtinebat. Porro aer Usque eo per machinam campud extractus' est, donec hydrargyrum, quod

in indice exsabatur, ad altitudinem pervenit pollicum viginti sex linearum undecim . Sic se habuit Xperimentum quod primum in vacuo factum est. Eodem postea Laghius rediit iterum ac saepius, successu

haud absimili quamvis, barometri, thermometri altitudo Variasset, ne eamdem senaper mercurialis inde raritatem aeris ostendisset. Ac licet rimulae quam plurimae per ampullam totam fere semper reperent , Una tamen ampuda occurrit, in cuius fundo duo maiora fruita visebantur a rimis integra. Haec cum aerem admisisset , post horae spatrum , manibus contrectata dissiluit In his X perimentis, quae in vacua ampulla facta fuerant , secum essent multa erat perpetuum aliquido constans, Pro physicorum mole, quaerendum . Quaesivit Laghius; atque hanc sibi perpetuitatem 1 sus est comperisses si aer in ampud per exantiationes plures usque e rarescat, Ut hydrargyrum in indice supra duodecim consistat Odices, ictu sit is finditur ampulla tantum is rimas trahit mai rem iniuri .m accipit, in frusta disiicitur, ut fere cum aeris plena est , si aer rarescat minus praesertim si in indice ad novem circiter odices hydrargyrum illatur. Idque semper sic cessit, sive sudum cael una esset, sive humidum , sive frigidum , sive calidum sive ampullae adhiberentur noli rates, si1Ve Veneti, ut videatur conifantiam, quam di X , neque locorum, unde ampudae advenissent, neque tempestatum varietas potuisse tollere.

Sed iam videamus, quid ana pullae accidat, si, cum aere intus plena sit, in spatio vacuo versetur . Quod agitius scobtinuit. Xcipulum paravit, collo instrucium, Boyleanae mactiinae imponendum . in hoc Xcipulum amputiam sic in didit, ut eius venter in Scipulo ipso versaretur foras promineret commisitque omnia, . glutinavit, ne quid

347쪽

aeris insinuare se in excipulum posset. Hinc aerem eduxit Wsilicem in ampullam per os immisit. Dissiluit haec vi tanta, ut etiam excipulum perfregerit. Neque minus dis siluit ampulla, cum, ipsa esset latus vacua, di versaretur in

His sane experimentis apparet, fracturae caussiam non esse ab externo aere repetendam , quemadmodum sibi persuaserunt non nulli nam si esset oportebat ampullas, quas e ternus aer nullus contingeret, ab ictu 1licis accipere labem nullam & tamen dissilueruns . Quamquam si Caussam quaeras, in tanta quidem obscuritate nihil facilius invenias quam quod neges. Quod si audendum sit aliquid, cur, qua so, non caussam in electricitate ponamus P Quam sic explico. Electrica pleraque res quasdam trahunt, quas ubi attigerint, statim mutato ingenio repet uint easdemque interdum avidissime complectuntur diutius tenent post ex improviso a se removent , longeque iaciunt magno impetu. Id magi me in electricis tubis conitat; it praeterea illo-Tum sententiae accommodatum, qui vim attractivam ad Omnia adhibent, eamdemque in repulsivam mutant, Cum Volunt. Cur ergo non particulas quasdam electricas vitro inesse existimemus, quae se se mutuo trahant , eaedemque, si ictu quopiam, vel pressu adactae aliae aliis appropinquent mutata vi se repellant idque vel latim faciant, vel spatio aliquo temporis interiecto Id si ita esse, concedamus nihil iam cognitu facilius erit, quam ou modo bura e mi- Ninais interdum frangantur ictibus , it saepe inter fractu-xam , atque ictum mora aliqua . Haec quidem timide proponit Laglaius, vix indicat; ego apertius Splicavi, idesh

Sed iam de fracturae ratione satis dixi e Xperimentum nunc subiiciam , quod etsi fracturae modum nudum docet, tamen ad ampullas bononienses pertinet, Win fractura ipsa sumtum est Physicus nemo ignorat, quam lux facile e vitris prodeat, si alterantur, aut quoquo modo agitentur. Laghio ergo in mentem venit dubitares, an boanoniensibus ampullis, dum finderentur, oriretur tu aliqua, quam Videre ipse adhuc non potuisset propterea quod neque in tenebris Xpex mentula fecisset, neque oculis ad id pacatis. Placuit u

348쪽

3 COMMENTARII. bitatio, quae hosphori spem afferret. Igitur ut experimentum iniret, cum in tenebris sedisset diu, omnemque lucis speciem ex oculis deposuisset, ampullam afferri iussit. Si liceimmisso hanc fregit Lux nulla. Quod cum in una accidis set, accidit postea in aliis etiam , quotcumque in experiamentum afferri voluit voluit autem afferri quam plurimas.

Sic hosphori spem amisit. Scimus esse quosdam, qui spem hanc alant, Wputent se lucem vidisse aliquam. Hi facile serent, agitium sibi de re, quam non negat, invidere.

De inter; tu animalium in vacuo

interclusorum

ΙNterclusa animalia interire notissimum est, sue in vacuo

intercludantur, sive in pleno. Sed citius intereunt in vacuo nec eaedem utrobique sunt caussae quas evolvere

difficillimum est, sed sunt tentanda etiam dissicillima. In his

ergo academici laborarunt non nudi, quibus postremo Veratius accessit. Is videtur diligentiam vicisse omnium , nam aliorum experimenta iteravit .sua addidit, nec in vacuo tantum , sed etiam in pleno se exercuit. Huius studia non praetermittama quae autem in vacuo fecit, hic referam, alia in sequens caput reiiciam Sed antequam Aperimenta ipsa narro, quae in vacuo fumi sunt, commemoranda est quaestio, quae physicos maxime ad haec studia commovit. Animalia in vacuo interire academici forentini iamdudum compererant idem Boyleus confirmavit experimentis luculentissimis. Quae autem huius mortis caussa sit Qquod mali genus, detracto aere, adveniat, quo animalia tam cito conficiantur, definire non sunt aus. Horum dubitatio multos postea deterruit quis enim speraret, eam quaestionem se posse solvere, quam illi non potuissent PBorellus acerrimo ingenio vir, idemque mathematicus, physicusque summus, tentavit aliquid ; proposuitque , hanc animalibus moriendi in vacuo caussam eiIe; quod externi

aeris pressu sublato, aer, qui plurimus in sanguine, aliis ite

humo.

349쪽

COMMENTARII

humoribus delitescit, rarior fiat, seseque praeter modun

dilatans, ductus omnes, supra quam ferre animal possit, diis flendat. Quam rationem si sequimur, dicendum sane erit, effervescentiam in sanguine is humoribus aliis excitari, qua expansi latius retardentur,is nervos plus iusto comprimant, spiritus intercludant, quibus interclusis mors se quitur. Atque hanc ipsam esse mortis caussam, videntur respirandi difficultas, convulsiones, tremoresque membrorum is ipsa demum animalium intumescentia non ob scure significare. Haec fere orellus. Musschenbroehius physicus clarus, cum excellentissimo quovis comparandus, explicandae huius mortis aliam

viam iniit, .caussam omnem in pulmones reiecit. Putat quippe externo aere in pulmonares vesiculas non amplius

illabente, constringi has plus nimio ideoque pulmones ipsos

maiorem in modum contrahi, densari qua re fiat, ut , arctatis eorum ductibus, inibi substitat sanguis, neque epulmonari arteria per pulmonarem venam in sinistrum venatriculum illabatur, unde ad cerebrum ad alias partes deduci solet. Quod ubi accidat, convulsiones sequi oportet, ore mores, Manimal denique interire. Sic rem totam Musschenbroehius explicat.

Et quoniam illud quasi primum ponit, animalibus, quae

in Vacuo versentur, pulmones conitringi mirum in modum, .densari, id ipsum per experimenta determinat docetque illos usque eo constringi densarique , ut aqua specifice graviores fiant, quales in foetibus ite solent, quibus respiran di facultas nondum fuerit. Idque etiam uide observati ne multae probant in anglicis transactionibus editae quas proferre possemus sed nihil est, cur a Mussi henbroehi di

scedamus . Hic cuniculum in vas coniecit, X tractoque citissime aere , animal intra minutum horae dimidiatum intere mit eidem postea thoracem aperuit, ac pulmones invenit exiguos , accidos solidos, aqua demum graviores. Sic ille opinionem etiam observatione firmavit.

Quae ergo res difficillima ad explicandum videbatur, duobus iam modis a duobus sollertissimis physicis est explicata, quorum uter veritatem sit assecutus nisi forte neutri id con tigisse putamus dissicile sane est invenires; nam quamvis de intercluso sanguine consentiant ambo ; in hoc tamen disse

runt,

350쪽

COMME NTAa II runt, quod densari pulmonem maiorem in modum alter

docet, alter corpus totum is vasa omnia magnopere intu mescere. Videntur igitur duo magni homines, quaestionem unam cum solvere vellent, aliam posuisse Iosephus eratius ad hanc accedens experimenta ea fecit, quibus Musschen broelii rationem, non dicam, tollit, sed certe minuit. Etenim cum animalia plura in Vacuum Coniecerit, Ut moreis xentur , non utique pulmones in his invenit densitate tanta, quantam uideus, jusschenbroehius docent, sed multo

minori quippe quod in aqua innatarunt, cum uideo Musschenbroe hi dicantur fundum petiisse Experimenta ipsa

statim exsequar Primum in coturnicibus factum est. Harum unam Uetatius in excipulum machinae inclusit, X traxitque aerem

Triginta post minutis secundis non me magnis motibus mortua est. Et stat in pulmonem evulsit calentem adhuc, colore purpurae infectum , quem in aquam coniecit supernatavit ad multas horas. Hic enimvero mirari Veratius, nec satis experimento fideres, quod secus cessisset, quam a Mus schenbroehi proponatur Se ergo incusans, quod diligentiam fortasse non adhibuisset tantam, quantam res postularet, in coturnice alia periculum facere decrevit, quam in excipulo posuit duaplo maiori . Extracto aere convulsiones habuit haec , motus que vehementiores. Post minuta secunda quadraginta fere quinque interiit. Hic festinare Veratius noluit, sed mora interposita vi totum avis corpus, pulmonesque refrigesce- te. Cum enim de pubTonum contractione ageretur, in ca lor frigore momenti aliquid esse existimavit. Tum ut mones extraxit, quos diu habuit in aere frigidissim, quipiape cum liquor in thermometro gradus alliquot infra gelu substitisse , ac xandem in aquam immisit. Innatarunt hi quoque , ut Viderentur frigus, .calor nihil huc spectare. Cum res ergo praeter X spectationem caderet, sive a terent adhuc putinones, sive refrixissent, neque qui id sie

xet, satis appareret, venit in mentem vereri, ne aer in

pulmonibus ipsis inclusus, relaxasset sese, quod facile in emortuis corporibus suspicari possumus, dispersusque in bul

lac turba Tet aliquid. Fecit igitur Veratius, ut idem ut mones , in quibus experimenta sumserat, multas horas a

nerent

SEARCH

MENU NAVIGATION