Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1745년

분량: 524페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

TOMMENTARII.

A Pistorinus fortasse, cum animalia ad experimentum faciendum quaereret, casu in ea incidit, quae sic morerentur, ut ranae fuitque Uno Xperimento contentus . Neque eius ratio, ut ego quidem iudico, plus uno indigebat; si enim aliquando accidit, ut interclusa animalia non plura citius moriantur, quam unum , quis iam putet moriendi caussam his es es, quod vel aerium pabulum absumant, vel halitus emittant, quibus aut Orrumpatur aer, aut elasticitas debi litetur Quae caussae 1 es ent, valerent semper, Win omni bUs; non autem aluerunt, neque in his animalibus, in quibus istorinus experimentum fecit, neque in ranis, in quibus Veratius. Sed quid ego haec quasi meum 1 de re bus ipsis iudicium ferre . Illud certe mirari oportet, qui fieri potuerit, ut Opinionibus, quas Unum istorini X perimen-rum sustulerat, Verati tam multa sese accommodaverim.

Ze aeris compressione

ΡΗysicorum est naturae deges ponere aeque ut tollere mam quae experimentis respondent, ponendae sunt, si1

quae positae sunt , quae non respondeant, tollendae; quorum alterum tanto magis est necessarium, quanto turpius est leges retinere, quae experimentis non respondeant, quam nullas ponere Laura Bassia, mulier clari nominis, cum aeris elasticitatem experimentis tentasset quamplurimis , velletque maxime , huius elasticitatis leges aut constituere, aut constitutas ab aliis confirmare, neutrum potuit fecit igitur,

quod erat reliquum , omnes sustulit. Sic femina ingenio. sissima , conturbans Omnia , rem physicam praeclare gessit. Huius doctae studium transire non debeo, sed est sumenda

longius Oratio. Hin ergo ordiar.

Nemo ignorat, eam primum legem a praeclarissimis physicis in aeris elasticitate explicanda fuisse positam , ut si quo

pondere comprimeretur aer, is in spaΤium adduceretur tantato minus, quanto pondus esset maius ut pondera spatiis reciproce ae sponderent. Nam cum rubum duo crura habentem constitui 1Ient, aerem in breviori crure interclusiam,

362쪽

343 COMMENTARII.

pressissent, numquam non eam, quam diXi, proportionem in Venerunt . Erat autem proportio brevis simplex, ad physicorum usus maginae accommodata. Non ergo videbatur illis erinienda.

Sed sunt quidam molesti, qui incommoda in omnibus

aucupantur . Et alii quidem verentur, ne, si aer usque eo comprimatur, donec partes omnes sese contingant, proportio tunc demum deficiat; non enim, si partes Omnes sese contigerint, pondus augere proderit ad compressionem augendam. Recte illi quidem , ubi enim partes omnes sese contigerint, non elasticitate tantum resistent, quam aucti ponderis vis possit vincere, sed etiam soliditate, quam vincere vis nulla potest. Sed hi id verentur, quod haud scio, an accidere umquam possit; nam ante aerem vasa omnia perfregisse oportet, quacumque firmitate mi, quam eo per- Venerit, Ut partes eius omnes propter compressionem sese contingant; neque huc perveniet, nisi ante in angustiam

coactus fuerit tantam , quantam fingere nemo potest ideoque physicorum prius oculos, sensum omnem fugiet, quam id accidat, in quo proportio deficiat. Sunt alii, qui incommodum in infinitate quaerunt; nam si aer tanto latius se Xplicat, quanto minori premitur Ondere; cum pondus minui in infinitum possit, videtur quoque aer, quantulus cumque sit, in infinitum posse explicari quam illi infinitatem mirum quantum refugiunt . Et hos credo, nihil fere in physica non deterrebit. Quae est enim qualitas, aut Corpus, aut omnino res ab omni finitate se iunita P Quid de vi repulsiva dicemus, quae si tanto magis minuitur, quanto propagatur longius, nuda tanta longinquitas esse poterit, qua tandem fiat nuda; ideoque abibit

ipsa in infinitum. Et vero particulis aeris hanc repulsionem Neutonus tribuit, magnus auctor, in hac elaiticitatem ponit. Videant hi ergo, ne infinitatem omnem Cum refor

naident, timidiores se praestent, quam physicos decet. Sed istos pavidos relinqUamus Illud magis propositae legis auctoritatem minuit, quod

aeris elasticitas, non una , sed multis caussis continetur . Nam

praeter quam quod aer elaiticus ipse per se esse creditur, fit etiam magis elasticus a calore ac si humores attra Xerit his quoque , ut sunt varii, varios accipit gradus elasticitatis;

363쪽

quorum quanta sit inconstantia , cum aliorum Xperimentanos docent, tum illa in primis, quae in hoc libro ex Galeatio retulimus. Quis putet, in tam multiplici elasticitatis ratione unam semper valere legem Nemo sanes nisi si ex. perimentorum accuratissimorum consensio id ostenderit. Ac iam res tota ad experimenta spectat; quae cum dialigentius in dies facta fuerint, visa est primum reciproca illa spatiorum, ponderum proportio non nihil offendere, simul ut aer in tertiam usque spatii sui partem Coactus es set quamquam Boyleus incusare se ipse maluit, quam pro portioni dissidere. Aliis postea visa est proportio illa , non ad tertiam usque partem conservari, sed finiri in dimidia; ut essent pondera spatiis reciproca , donec aer in dimidium spatium cogeretur; s ultra dimidium , non essent ac tum maiora requirerentur, quam spatiorum Tatio postularet . e cit ergo physicorum inconstantia, ut de inconstantia quoque legis, vel potius de lege ipsa, dubitaretur nulla enim lex est , si constantia abssit. Quid, quod Cassinus, cuius sane magna est auctoritas, in aperto aere e libero proportionem illam servari omnino non putat. Qualis est autem hic aer, quem apertum, in herum esse dicimus An non compressissimus superioris aeris ponderes Quid est ergo, quod aer, si alterius aeris ponde

re comprimatur, proportionem non servet servet, si com

Primatur ponderibus aliis PEt vero si Aperimenta ipsa quo modo facta fiat, consi deremus, videntur sollertissimi physici, qui illa fecerunt

non legem quamdam constituere voluisse , sed eam potius Proponere, quae esset experimentis aliis constituenda . Nam primum Cum aerem in altero ubi crure conclusum , hy drargyro per crus alterum aifuso, magis magisque constrin , gerent; neque in hoc hydrargyri tantum , sed columnae etiam atmosphaericae hydrargyro incumbentis, pondus spe ctandum esset illud requiri ad summam diligentiam videba

tur, ut Xperimentum facientes barometrum Optimum habe

rent paratissimum, quod illos, si quid atmosphaera de suo

pondere mutasset, doceret. Licet autem credere , multos in e Xperimentis faciendis barometrum praetermisisse, cum ii, narrandis praetermiserint.

Deinde cum calor elasticitatem consiimet aeris, atque

364쪽

COMMENTARII augeat, decebat quoque inter experimentum faciendum amam adverteres, num qua accideret caloris mutatio . Quam mutationem & ipsa caeli temperies, de qua thermometrum physticos monuisset adstantium ora, contrectantiumna anus, spiritus, atque halitus varii afferre facile poterant. De quibus qui nihil caverunt , non aegre ferent, mos

eorum Xperimentis minus moveTi.

Videant etiam multi, ne cum experimentum in certo aere fecerint, ex una qualitate iudicantes statim de omnibus, nimium festinaverint nam quod dilis in humido accidit, non idem fortasse in sicco accidisset , neque quod in frigido , id etiam in calido . Quae omnia si minus animadvertantur, fieri casu potest , ut in aeris elasticitate aut leSappareat, quae nuda sit, aut non appareat, quae sit aliqua . Haud scio , an haec aurae metum fecerint; sed certe hos physicos, qui elasticitatis eges generatim in omni aere tradiderant, non ausa est statim sequi; verum experimenta iterare ante voluit, nova adiungere,, ea praesertim cavere, quae ipsi non cavissent. Atque , haec nobis scribentibus , muster sedula instabat operi, minimas quasque differentias in omni experimento perquirebat. Quod cum faceret, tenet se interdum non poterat, qui physicis su censeret, quod leges scilicet posuissent, quae neque Cum emperimentis , quae ipsa caperet, neque omnino cum Veritate consentirent. Eisque in primis irasci videbatur, qui cum e-ciprocam spatiorum .ponderum proportionem, si aer ultIa dimidium spatium contrahatur, nullam esse concedant, eamdem tamen valere assirmant, si contrahatur ad dimidium. Videntur enim debuisse in utroque eadem moveri Tatione.

Sibi quippe saepius expertae, diligenter, coram multis, numquam contigit, ut proportionem talem inveniret, nec ultra dimidium , nec in dimidio . Quae experimenta considerans omnia multis modis studiose versans, illud etiam mirabatur , quod , cum pondera a proposita proportione manifestissime aberrarent, erat etiam aberrationis modus incertus S. Varius, ut videret Urne aberrandi quidem lex esse ulla. Quo magis apparet, in qualitatibus quoque aeris, quae in horas, atque de in momenta , mutantum esse aliquid. Quod si omnia, quae adlauc mulier versat animo, experimenta fecerit, inconstantia

365쪽

COMMENTARII ubique apparuerit, te ulla nusquam , quis tandem dubita hi , physicis relictis omnibus, an unam Musarum alumianam equi Quis inconstantiam non amet, Uam hae probaveri P interim dum experimenta alia pergit sumeres, ex his , quae adhuc fecit, paucula X ponam . Per autumni tempus, cum caelum pluvium es et velletque mulier quodam die interclusum aerem ad dimidium spatium contraheres, duplo pondere non potuit. Oportuit duplo super addere hydrargyri lineas undecim . Liquor in barometro ad viginti septem digitos, lineam unam constiterat. Rea Uinu riano thermometro is calor ostendebatur, qui mitissimam caeli temperiem duobus gradibus superaret Cum esset iam annus provectior, rediit Latara ad Yperr- mentum. Erat tum dies paullo humidior Barometri altitudo

non ultra digitos viginti septem lineas quatuor ferebatur in thermo metro gradus numerabantur fere se supra gelu. Eo die cogi aer in dimidium spatium non potuit, nisi uno ipso hydrargyri digito ad duplum pondus addito. Cur non putemus, U- moribus id factum esse , qui admisti aeri elasticitatem eius auge rines Eamdemque caussam in superiori etiam XPerimento a luisses Nam cum res ipsa per se veri similis valde est, tum

vero experimentis Galeati apprime convenit. Idem paucis post diebus aurae contigit, cum experimentum instaurasset; aerem quippe Comprimi eras, adducere in dimidium spatium duplo pondere non potuit potuit, cum tres thydrargyri lineas , unumque digitum add1disset . Altitu do barometri ad unam lineam increverat

Die quodam, cum sudum est ex barometri e altitudo digitos viginti octo supra lineas duas aequaret thermometri vero liquor ad gradus quatuor supra gelu constitisset, visa est aeris compressi minus a proposita lege aberrares tamen hic quoque aberravit quippe aer non ante in dimidium spati uiri adductus est, quam lineae hydrargyri paullo plus novem aduplum pondus essent additae

Neque vero, cum thaec nobiscUm aura Communicar et,

experimenta alia praeteribat, quibus sibi visa esset ad eam quam physici receptam habent, proportionem quamproxime accedere, Ut prope iam illis ignosceret, qui experimentis quibusdam ducti commodissimam opinionem suscepissent sedi ferre non poterat, Sperimenta alia, eaque tam multa, ab

366쪽

3 3 COMMENTARII. his negligi; quibus experimentis, si animum advertissent

intelligere facile poterant, eam , quam sequerentur, proportionem minime constantem elle . Eamdemque fere incontianat iam inveni se se , aiebat, non modo cum aerem usque ad di midium spatium , sed etiana cum infra iiD1dium constringere voluisset. Nam in his quoque minoribus conii rictionibus modo plus ponderis adhibere opus fuerat, quam paysicor uim ratio postularet, modo minus Quod idem ei contigit, etiam cum aerem in dimidium spatium adduceret; nam cum saepe plus ponderis adhibendum ad id fuerit, quam proposita ratio requireret , interdum tamen minus satis fuit. Quodam die cum aer iam in dimidium spatium coaetus esset, unus adhuc digitus in altitudine hydrargyridesiderabatur ad duplum pondus explendum: quod bar Ometri altitudine diligenter summo iudi notata, quemadmodum in e X perimentis quoque aliis perpetuo factum fuerat, plane constitit. Quid quod idem contigit die quoque alter, Quo minus videtur fuisse de casu aut errore quopiam dubitandum His sane rebus apparet, in hac etiam constrictione, de qua primum quaeri solet, quaque aer ad dimidium spatium contra hitur, modo plus requiri ponderis, quam physicorum fert ratio, modo minus nullumque inconstantiae genus huic experimento abesse. Hae scilicet vicissitudines, proportionumque in constrictione omni varietates usque adeo Lauram sollicitabant ut se physicis committere non auderet; neque his assentiri, qui perpetuam quamdam spatiorum, ponderum rationem constituentes, modum certum ponunt rei incertae. Concedit ergo, eam esse aeris elasticitatem , ut, si varie comprimatur, inter ponde-rain spatia proportio constans aliqua esse possiit; sed valde ve-Tetur, ne tam Ulta interponantur, quae legem conturbent,

ut etistin si sit aliqua, Cognosci tamen experimento non possit. Nam quamvis pondera spatia reciproce inter se proportionalia interdum visa stat potuit id ipsum fieri, non quod aeriselasticitas legem hanc sequeretur, sed quod aliam sequens, in hanc aberrasset. Quid est enim , quod haec proporti servari primum in omni aeris constrictione physicis visa est pol non

in omni, sed in ea tantum , quae aerem non ultra tertiam spatii partem adigeret Quod ipsum postea, cum Sperimenta non responderent, mutare iterum oportuit,in proportionem adimaidiam

367쪽

COMMENTARII.

diam tantum spatii partem Tetinere Ac ne id quidem Laurae ferunt Xperimenta.

His adhuc dubitationibus tenebatur mulier ornatissima cum haec scriberem , in quas numquam incidisset, si physicis, quemadmodum fieri solet, fidere voluisset; sed illa ex perimentis insistens rem ipsam sequi maluit, quam physi

De naqualitatibus , qua in torriselliam larometris observata sunt, a vi ruborum

repellente ortis.

Ambarometrorum inaequalitates, de quibus dixi etiam

alibi, me subito sermo revocat, quem Paullus Baptista Balbus, vir omni laudis genere matissimus, in publico aca demicorum conventu, coram Legato, nobilissmisque civitatis ordinibus, iamdudum non sine magna approbatione recita vit Cuius sermonis elegantiam nitoremque quamvis imitari non possim , faciam tamen , quantum in hac editionis pro peratione Potero, ut rem assequar. Satis liquet inter physicos hydrargyri altitudines non in omnibus arometris easdem esses sunt enim aliae in aliis, etiamsi arometra in eodem sint loco, eodemque spectentur tempore. Hanc inaequalitatem cum causi aliae permultae pos sunt facere, tum vero facit latitudo tuborum varia ; com pertum est enim in latioribus tubis hydrargyrum altius eve hi, cum infra sedeat in angustioribus idque etiam alias

Neque vero putandum est, latitudinem per se id face re quid enim latitudo ipsa per se labet, quo hydrargyrum aut supra consistere debeat, aut infra in his praeser tim tubis, in quibus obsistens aeri, pressionum aequalitate sustinetur Quis enim ignorat, pressum hunc ex altitudine, basi aestimari crassitudinem nihil huc pertineres portet ergo, qualitatem occultam quamdam in his esse , quae pro latitudinum varietate agat varie. Hara qualitatem explicare Balbus conatus est, quo esset minus occulta sed ante voluit, T. II. P. I. Y rem

368쪽

3 4 COMMENTARII. rem ipsam, cuius caussam quaereret, Aperimento proprio

cognoscere.

Tubos quatuor ex eadem vitri massa, eodem ferme tempore, ab eodem vitrario iussit fieri, oue longos, ut in sola latitudine differentia omnis esset. Horum diametri proportionem sequebantur numerorum 1, 2, 3,q; cum diameter angustissimi unam paris ensem lineam dimidiatam sequaret. Replevit omnes ex eodem hydrargyro, eodem mane hydrargyrum diligenter expurgaverat inversosque, Ut fieri solet, in idem vasculum immisit, ut in eodem tagnante hydrargyro columnae omnes insisterent. Cum haec fecisset, Womnia in omnibus, praeter latitudinem, viderentur paria, altitudines hydrargyri fuerunt dispares e quippe altius hydrargyri columnae constiterunt, quo quae lae erat latiori tuatio contenta; , quod magis mireris altitudinum differen tiae differentiis latitudinum plane respondebant . Quo sane apparuit, inaequalitatem omnem ab ea caulsa pendere, quae ipsa penderet a latitudine. Balbus cum rem sibi Xperimento luculentissimo persuasisset, inveniri caussam posse in vi quadam repellente putavit. Erat iam illi dudum, propter neutoniani tydematis consuetudinem , cum his viribus, ut ita dicam , familiaritas. Concepit ergo superiorem ubi partem , quae hydrargyrum non attingit, vi quadam pollere, qua possit hydrargyrum a se repta lere; quae si tanto maior fuerit, quanto tubus est tenuior, oportebit sane hydrargyrum in tenuioribus magis subsideres eoque magis, quo maior ubi angustia fuerit. Videbatur rati, e Neutonianorum fontibus ducta , ad rem ipsam is ad physicorum plurimorum decreta magi me accommodata. Qtiis enim repellendi hydrargyri facultatem vitro negeto res est in vulgus notissima , quam physici probant Xperimentis la aud paucis qui si hanc facultatem in capillaribus tubis ponunt, eamque tanto maiorem esse existi mant, quanto gracilior est tubus, Cur non eamdem ponant etiam in non capillaribus P Nam si reciprocam diametrorum proportioliem sequitur , nihil est, cur auctis diametris fiat nulla

Quod si ita est, quoniam repellens ubi vis hydrargy rum deprimit, non erit sane aeris gravitas e altitudine hy drargyri, quae in baxometro ob sexvetur, aestimanda nisi si huic

369쪽

COMMENTARII

huic altitudini tantum addatur, quantum repellens Vis detrahit . Id autem quantum sit, in unoquoque a rometro cognosci potest hoc modo. Fiat barometrum a Pud barometri cuiusvis propositi plane simile, nisi quod tubum habeat quam latissimum, in quo scilicet vis repellens sit quam minima. In hoc sane consistet hydrargyrum ad eam altitudinem, quae gravitati aeris plane respondebit; nam vis nulla repellens

intercedet. In barometro altero, cuius tubus gracilior est propter vim repellentem altitudo hydrargyri erit minor. Cognoscetur ergo ex altitudinum differentia, quantum in hoc barometro repellens vis valeat, quantumque altitudinis hydrargyro detrahat idque si altitudini, quam observaveris , addas, tunc demum alaitudinem habebis, quae gravitatem aeris ostendat. Id autem cum in Un tubo cognoveris, facile in similibus quoque aliis cognosces; nam quantum in anoquoque repellens vis valeat, diametrorum proportio manifestabit. Sic Balbus repellentis ubi vim aestimat; eos, qui aeris gravitatem arometris metiuntur, Cautiores facit. Quamquam restant adhuc alia, de quibus cavere vix

possis; primum quidem, ne illud praetexeam , quod quasi praeteriens Balbus dixit, cum vis repulsiva in supremam a cua tubi parte insideat, par est crederes, vim hanc non o lum a latitudines, quod supra diximus , sed etiam a longi tudine huius partis pendere quo fit, ut latitudinum pro portio possit fallere, nisi longitudo sit eadem Deinde sunt

etiam vitrorum ingenia consideranda ; non enim omnia hy

drargyrum repellunt aequali vi. Quod Balbus in tubis capit laribus quatuor X pertus est; qui cum sient longitudine, latitudine pares, in idem hydrargyrum immissi sunt. Descendit liquor in omnibus ; sed non aequaliter erant quip pe vitra e locis diversis , aliud bononiens , aliud venetum,horentinum aliud aliud romanum Oportet ergo in repuliasivam, si haec quidem in capillaribus tubis, ut multi iam volunt, hydrargyrum deiicit, Vitris aliis esse aliam . Non ergo barometrorum altitudines satis tuto inter se comparan tur, nisi si tubi ex eadem vitri massa, eademque fornace prodierint. Ac ne id quidem cavisse satis erit; nam incidunt mul ta, quae vim reptilsivam in eodem tubo saepe mutant. In

his Balbus frigus praecipue notat; a quamvis, ratio id Υ a ferat,

370쪽

COMMENTARII. ferat , electricorum tuborum exempla declarent 1 qu1bus hanc trahendi, repellendique vim manifeste frigus mi nuit , noluit his Balbus contentus esse, sed Xperimento proprio rem quaesivit . Tubos duos sumst plane similes , nisi quod diametris differebant. Alter enim dimidiatam parisiensem lineam aequabat alter lineas ipsas duas His barometra duo fecit quibus unum idemque vasculum cum eodem stagnante hydrargyro commune erat. AC cum liquor in graciliori tubo descen iste altius, quam in latiori; idque vis repellens fecissEt, qua in illo erat, quam in hoc , maior; hanc vim ipsam frigore acerrimo tentare voluit. Cum ergo in suprema ubi parte , quae eadem, vacua est, vis haeci insidere credatur , hanc partem in utroque tubo nive multa, is sale circumposito maiorem in modum frigefecit Urias est hoc frigore vis repellens manifeste minui, namque ut mittam , in tubo latiori, in quo vis erat minor, hydrargyri superficiem intumuisses in angustiori certe, cuius vis repulsi va erat maior, liquor se evexit altius. Quo sane intelligiatur, non paxum momenti esse in frigore ad vim repulsivam vel tollendam , vel minuendam praesertim cum idem frigus arctasse tubos debuerit, ut ad vim repulsivam , imminutis diametris, accessio fieret aliqua. Oportet ergo, frigus hanc quoque accessionem sustulisse. Quod si frigus repellentem Vimmutare usque adeo potest, cur non eamdem, calor mutatet, qualitates fortasse alietes Quis enim huic suspicandi studio modum ponat PAlia quoque extrinsecus adveniunt, quae metum augeant; nam, pulvis, rubigo, humor, si qui vitro

insederit, repellentem vim contundit maiorem in modum Winhaerent interdum tubis terrestres salinaeque particula , lapsae ex aere quae vim illam opprimunt. Quare Musschen broehius canaliculos multos, uaria vini spiritu bene lotos a beret , attrahentes repellentesque invenit, UOS ante inUene rat nulla vi praeditos; nam vini spiritus sordes omnes ab sterserat. Ac si hae sordes, inhaerentes vitri, repulsivam vim funditus tollerent, Optandum sane esset, Ur ur barOmerra conficiunt, tubos adhiberent intus inquinatisti mos nec Opus esset hos vini spiritu lavere , quemadmodum auctor et Bal b Us; qui cum vereatur , ne is repellens non sordibus sena

per omnino tollatur, sed minuatur Od plui, modo mi

SEARCH

MENU NAVIGATION