Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

os tendam. Quum igitur, hoc in casu , globus non impleatur , patet sp rium, quod aquam non admittit, eam habere in se veri aeris partem , quaevi Ignis tanti expelli nequeat, sed dilatari tantum. Quod assumseram.

Differentia eκ- Si porro placuerit Vobis , mecum perpendere , illam Ferri prius datam pansi Auxi expansionem , quam erat illa exigua in Igne tam magno , Ut ferrum candesceret at nunc considCromus contra , quam sit magna expansio ejusdem Aeris per calorem parvum. Reperiebatur quidem a debili igne ilico dilatatio Ferri aliqua, sed non nin instrumento deprehendenda, verum ab eodem parvo Igne , quam notabilis visa in raritate differentia i Aere non aliud corpus facilius assicitur parvo Igne , Ferro non novimus corpus igne dissicilius fusile in expansionem sic. maximam sine moli S.C o R o L L. 3. Expansio a C, Iucundo spechaculo hinc datur spectabile reddere incrementum caloris Rδφ' RV qualecunque in aero ad mensuram fere datam , quae hic requiri utiliter potest: oportet namque in instrumento , supra descripto , augere magn1tudinem segmentorum Sphaericorum ad architatem fistulta valde longae ; ita enim Caloris differentia minima dabit in fistula notam maximam , sensiabilemque. C o R o L L. q. Mahnitudo Ca- Quoniam Vero maXimus caloris naturalis in aere gradus, qui fervente i R - ς ὴδ' canicula observatur , aestuante coelo , rarissime attingit gradum nonagesi mum in Thermos copio Fahrenheltiano ; hinc gradus caloris illius cogni tos habet limites, quos ultra Vix reperitur unquam. Omnis vero ejus hoc respectuimutatio naturalis semper tantum haeret in declinatione infra hunc gradum. Unde ergo usus Drebbellani Thermometri, ut facilis, ita& utilis plane. Modo notetis , & augmenta ponderis Atmospharrae simul consideranda esse ex Barometro apposito. Ita scilicet minimo labore exigui Caloris incrementa minima Observari queunt C o R O L L. 3 AE nunquam Si repetimus itaque facillimam aeris dilatabilitatem, contiadtilitatemia qui Ginx que 'baa exigua adeo ignis incrementa, atque decrementa ; Dulque re cordamur assiduam horum vicissitudinem ; nonne apertum erit , aerem hunc nunquam quiescere , sed moveri in omnibus suis partibus agitatione perpetua , qua & ultimae hujus particulae assiduo oscillant. Eritque hoc ve rum atque in illo aere , qui , solo Atmosphaerae incumbentis pondere coercitus , apertus vocatur , quam in illo ipso, qui vasis clausis contin tur penituS.

102쪽

DE ARTIS THEORIA. 83

Aer minimo caloris decremento, undique contrahitur in tota mole , in singulis partibuS. Id vero patet ubique eadem per Experimenta , quae in tertio Experi mento memoraVimus : quia recedente Igne, illud perpetuo , dc pro rato, observatum fuit.

Contractio haec in minora semper spatia procedit, quamdiu decrescit Ignis : adeoque penitus impossibile ultimum minimum hujus spatii definire quoniam, ut jam prius dictum fuit, Ignem absolute tollere ex aere haud possumus. Sane in vitris thermos copicis successive increscenti frigori expositis Drebbelianis res est manifestissima.

Maxima contractio , quae in ullo corpore observatur a summo Frigore, est minor ea condensatione, quae in aere Observabilis est a decremento minimo Caloris, vel Ignis, quod sensibus nostris ullo alio modo notari hactenus potuit. Iterum ergo , & hoc quoque respectu, aer aptissimus Ignis copiae detegendae. C o R O L L. 3. Rursum ergo , quaevis imminutio Caloris vel Ignis , vel incrementum minimum Frigoris , poterit spectabile reddi ad mensuram datam. Per conversionem Corollarii tertii Experimenti tertii.

in & usus igitur Thetinometri aerii eo pulchrior erit, imo & facilior , quo Frigus maximum satis per experimenta frigus arte facientia , tum & per observata naturalis summi hyberni frigoris, certius definitum fuit. Quum in frigore saevissimo , anni noni in hoc seculo , in Ysandia ad Thermo scopium Falirenheltianum haeserit liquor ad numerum primum ;ipse vero hoc anno, matutino tempore, in Horto Academico viderim fere ad notam quintam, Omnia vero artificia nota , & exercita hucusque, nunquam creare potuere aestivo tempore, absque conglaciata prius aqua nivis, glaciei, grandinis, vel pruinae specie) frigus, glaciale ; licet satis prope accesse rint; nisi tempestas frigidior inciperet vergere versus glaciale frigus , atque ita aquam refrigerare, ut res procederet. ΡIurima quidem , & satis laboriosa fuerunt instituta Experimenta , ut Frigus crearetur adeo intensum , quam ulla arte fieri potuit. A tque Chemicis dudum observatis con stabat , quod Sales. quidam producerent frigus, eo temporis momento,

Inquiritur sum muni friguS. Primo naturale σDein artifici test

103쪽

ductionem 4 Et infra eam.

glaciationis dimcile observatu.

quo in aqua di luebantur, majus, quam in iisdem prius ante permistionem exstiterat. Quorum quidem princeps ad hunc effectum est Sal Ammoniacus , vulgaris, purissimus. Hujus enim Unciae quatuor, in polli-

nem tenuem valde redactae & siccum , fuerunt a me repositae per noctem in vase vitreo , puro , ssicco , subere bene obturato ; atque ita immissi imfuit dein hoc vitrum clausum accurate una cum sale intus contento , ut

humescere non posset ullo modo in aqua pura J ovi frigido exposita per noctem , ut omnia essent aeque frigida , scilicet Sal Ammoniacus , Aqua,n Vitra. Tum mane posui Thermo scopium Falirenheltianum in aqua hac pura, donec frigus aquae notaret ad gradum 13 supra o , in eodem Thermometro ; immisi tum , uno lapsu , uncias quatuor Salis Ammoniaci aeque frig1di , ac aqua fuerat in hujus aquae uncias XII. & statim bacillo ligneo fortiter & velociter in vase vitreo cylindrico permiscui simul; subsedit confestim liquor in Thermometro a gradu priori notato 13 us que ad gradum 23 ; aer vero erat eo tempore calidus gradus 1 1. Unde liquet , Salem Ammoniacum , subtripla copia solutum in aqua , facere , ut frigus crescat per gradus et 8. in illo Thermos copio. Hinc itaque semper potest arte fieri glaciale frigus , simul ac tempestas

modo calorem gignit non majorem in aere , quam qui notatur in Ther mometro gradus 6O. Etenim Observatum fuit, quod eodem momento , quo aeris externi temperies reducit liquorem hujus Thermometri ad gradum trigesimum & secundum , tum statim incipiat aqua ad ean-δem quoque temperiem reducta in glaciem consistere. Quo igitur aer magis frigescit, a gradu Co , sensim declinans usque ad gradum 3 2, eo poterit per 1dem artificium frigus excitari acutius , quam quod requiritur ad aquam cogendam in glaciem. Igitur, ubi aqua tam frigida evasit , ut gradum lattigerit 32 fere, tum hac misceta frigus creabitur ad gradum usque. Verum s artifex prima solutione aquam reddiderit et 8 gradibus frigidiorem in vase amplo ; atque tum aliud vas aqua plenum, sed minus, locaverit in illo lixtivio , sicque per illud , ubi maxime frigidum evasit, hanc aquam redegerit ad summum frigus, quod illi conciliari potest per frigus primi lixivii,

quod diu frigidum manet; tum statim novum Salem Ammoniacum,etiam in vitro intra idem lixivium refrigeratum , immiscuerit rursum illi frigefactae aquae, poterit ita brevi, in summo testu , frigus producere majus , quam unquam in nostra patria observatum est. Ubi denique hac arte glaciem quoque paravit , ex hac cum novo frigefacto Sale Ammoniaco misto rursum frigus majus excitabit. Ita quidem , ut hac arte media aestate acutissimum frigus hybernum superemus pro lubitu. Atqui prudentes, &sollicitos, Vos velim in hisce rite intelligendis :sciatis enim , satis dissiculter oculis exhiberi temperiem , qua glacies primo nascitur. Calor enim, & Frigus , semel alicui conciliata corpori, diu sane illi adhaerescunt, priusquam inde recedant. Imo etiam , quo densa magis corpora, eo quidem diutius impressi calidi tenacia. Quae quidem omnia postea demonstrabuntur. Quare , aere jam disposito ad gradum 3a in Thermometro , nondum tamen aqua conglaciabitur. Quoniam aqua, quae plus quam octingenties aere vulgari densior , diu manet calida ex

104쪽

DE ARTIS THEORIA. 8

praecedenti calore, quem acceperat, postquam aer jam suscepit novum impressiim frigus. Si quis igitur accurate Cupit rescire, qua aeris frigiditate aqua jam incipiat congelascere, suspendat primo Thermometrum in aere undique libero, & aperto. Deprehendi quippe, quod, si vel parieti appenderis, vel alii corpori, calor insitus illis dabit adhuc suum e

fectum in Thermometro. Postquam ita hac lege recte notavit quis gradum caloris aerii in suo Thermos copio, tum exponat aquam ita aeri, ut minima aquae copia per superficiem latissimam contingat aerem , quod eommodissime perficitur, si linteum tenuissimum , & purissimum , aqua pura madidum , in tali aere expanditur , atqua in eo aliquamdiu retine tur; facile enim tunc a frigiditate prima glaciali rigescens linteum docebit aquam jam hoc frigore in glaciem constringi incipere. Atque illud

ita agendo expertus fueram , jam ad gradam fere 3 3 incipere aquam p ram , illo quoque gradu frigidam , coire , niti ab alio corpore vicino, vel a propria sua etiam mole , hactenus magis calida , prohiberetur. Inde quidem contingere videtur , quod Pruina, duaram ante glaciem , nata observatur; quae modo est humor glacialis innatus latae superficiei tenuium corporum , ut graminis , foliorum plantae , superficiei hirsutae telluris. Quin etiam dudum observasse Vos recte scio , quod brumalis appropinquantis frigoris adventus omnium primo spectatur canitie pruinosa pontibus in aere subpensis innata , dum Plateae interim, & aqua , nullam adhuc notam glaciei exhibeant: quis enim ignoret, id contingere ex eo , quod fornix pontis in aere undique suspensi , ab omni parte simul excipit aeris ambientis frigidam temperiem 3 unde ibidem & citissima re

gelatio. Reliqua autem crassiora corpora, diutissime Calorem tenentia, tantum a superficie extrema frigus contingentis aeris capiunt, indeque sensim suum per corpus versus centrum gravitatis propagant ita, ut in parte qualibet molis corporeae alia sit semper & alia frigoris temperies , donec tamdiu haeserit in eodem aeris frigore hoc corpus, donec totum

per universam molem aequabiliter eundem gradum acquisiverit ; quod quidem ipsum , quonam exacte tempore contigerit , haud ita sane dictu facile. Ex omnibus ergo, quae super hac re disputavi, patet , quod ultimus terminus, ad quem frigus a natura deductum observatur , fuerit O in Thermometro. Summum vero ad quod ars , sales in aqua gelidissilina distsolvendo, pervenire potuerit, esset graduum 4 vel 3. Sed nunquam defatigata diligentia in his Falirenhestiana invenit rem nequaquam credibilem prius , quam certe dignissimam habeo, ut hic ena rem , uti ipse mirabilis Experimenti Autor candide mihi perscripsit. Igitur ita se res illa habet, pro qua gratias ipsi solvent omnes , quibus scientia Physicorum placet. Anni hujus i 19 Leva hyems oportunitatem dabat capiendi Experi menta ad producendos gradus Frigoris ; inter quae fortunato contigit, ut incideret cogitatio explorandi , quis forte foret eventus, si Spiritus Nitrifortis adeo , ut esset ratio ponderis ejus ad aquam puram , ut ΙΑΟ9 ad IOOO, quando Calor utriusque est graduum 8 , affunderetur glaciei 3 I itur prima vice , glaciei minutatim contusae affundebantur duae unciae

Mus index

bilis productio Industria Fa xenheitii.

105쪽

illius Spiritus Nitri, unde momento temporis frigus nascebatur, ut Ther moscopium ilico immersum illi misto subsideret ultra quatuor gradus sub O. Excitavit inexspectata eventus hujus mirabilitas , ut non requiesceret, optimum Artificem. Qui parabat Thermomerrum ex Argento Vivo compositum, facillime mobile ad minimam Caloris varietatem, accuratissime divisum in partes satis spectabiles, & ita constructum , ut in cylindro su pra bulbum adhuc essent gradus notati s infra O. Dein Spiritus Nitri prius memoratus, reductus ad Frigus aeris , quod tum fuit graduum. 16 , ad septem uncias fusus fuit supra glaciem tenuiter contusam , subsidebat ilico Thermometrum per gradus 3o , a Is supra O scilicet usque ad i infra O. Quiescente tum Thermo metro , effundebatur liquor resolutae gla Ciei supernatans , atque residuae glaciei jam adeo frigidae affusus fuit no vus Nitri Spiritus. Descendebat statim Thermometrum ad 29 infra O. tum deficiente Spiritu Nitri, non poterat hoc tempore ulterius urgeri Expe

rimentum.

Igitur Spiritus Salis Marini, frigidus ad 17 gradus , fuit fusus supra

glaciem minutim prius contusam , subsedit Ocyus Thermometrum ad gradus Ocho infra O ; tum liquore resoluto effuso , & novo Spiritu Salis affuso supra reliquam glaciem jam adeo frigefactam, subsedit I -- gradus sub O. Haec ita expertus celebratus Autor cogitavit, omnino urgendum esse pulcherrimum rei successum , adeoque comparaVit iterum eundem Spiritum Nitri. Sed aer jam erat reductus Co , illo tempore, ut regelasceret: quare cogitavit de modo Frigus paratum conservandi. Quo igitur proposito curavit sibi fabricanda tria vasa ex bractea Ferri, figurae Cylinaricae , lata fere uncias 1, in his posuit tria vitrea vasa Cylindrica, lata 3 pollices 1, ut ita spatia essent vacua inter vitrum & bracteam Ferri fere pollicum ; etiam vitri fundus distabat tantundem a fundo vasis ex bractea Ferri. Spatium vero hoc quod ita vacuum erat inter haec bina vasa , implebatur accurate Gossypio, eo quidem scopo , ut Frigus in eo diutius retineretur, neque aeris repor nimis cito, δc assidue turbaret natum Frigus. Talia tria vasa, ita instructa, parata sunt, atque vitrea illa vasa impleta fuere glacie contusa , inque iis locavit tubos vitreos unciae latos , Spiritu Nitri plenos, qui erat gradus 3 2 in temperie , atque aqua a glacie contus a erat effusu inde separata quam accurati sume ; quo ita facto , Spir. affasus fuit ad glaciem, ubi Thermometrum impositum non descendebat amplius , ilico fluidum factum effusi separatum fuit a frigefacta glacie, & tum statim Spiritus Nitri, qui interim in aliis quoque vasis ita fuerat frigefactus , ut in hoc vase, per affusionem Spiritus Nitri ad glaciem ; ut ita h beretur semper Spiritus hic frigidissimus : postquam ergo ad quartam usque vicem hanc frigefacti Spiritus affusionem affuderat supra glaciem refrigeratam adeo , & qualibet vice sollicite separatam a fluido suo supernatante, evenit, ut denique subsederit Thermos copium infra ad integros o gradus. Tum vero ipse Spiritus Nitri tanto frigore actus Crustallos confecerat tenues , acutas, semipollicem longas , & quidem eousque ut ille ipse, quasi conglaciatus, Eaua magis fluidus esset, sed de tubo continente non nisi concussu & vi excuti posset. Simul ac vero in

spissatus hicce Spiritus glaciem contingebat, solvebatur , sed & simia sol

106쪽

vebatur glacies, atque eodem temporis momento descendebat Mercurius

a gradu 3 sub o. Si Cineres clavellati glaciei contusae admiscebantur, Frigus parari potuit ad 8 sub O.

Quis mortalium unquam potuisset incidere in cogitationem de hac re 3 Natura nunquam generaverat frigus nisi ad O ; tumque animalia, & v getantia , ilico moriebantur omnia, hoc correpta frigore. Ars deduxit ad O gradus ultra Frigus. Verum , ubi gradui 31 , qui est conglaciationis , adduntur o graduS , Calor oritur in aere adeo fortis , ut eum diu con stanter talem homines dissicillime ferant , nisi refrigerii causas , vices . que, interposuerint. Discimus hinc, quis crederet 3 Frigus conglaciandae jamjam aquae ultra hanc suam potestatem crescens visum fuisse ad 71 gradus ultra. Quid fieret in natura rerum , si talis ibi unquam gigneretur temperies Θ Experimur adeo fortem Nitri Spiritum hic conglaciari. Spe chamus Mercurium adeo densari , ut adhuc fere contrahatur ad -ν suae molis. Scimus , mirabile hoc corpus tanto in frigore , tanta in densi

tate , manere aeque fluidum , quam ante, teque mobile , aeque expansite.

Novimus hoc Argenti Vivi corpus ab illo gradu o infra O , ad gradum 6oo, quo incipit ebullire, contractum fuisse per partes O o totius molis to 81. A deoque illius proprium pondus fere -- gravius , Vel levius , fieri posse a solo Calore & Frigore nobis hactenus noto. Atque ea qui dem omnia vere scimus per Experimenta edocti , videmusque accedere ita sensim per frigus ad pondus Auri proprium Mercurium. Quis vero mortalium definieci, quase ultra frigus posset excitari per alias , hactenus in Natura, & in Artis potestate latentes , vires 3 Quis definiet , quales mutationes solidis δί quiδis contingerent, dum in hoc gradu Frigoris haererent 3 sane, parato tali frigore explorari debebunt deinceps omnia fere corpora : ut promoveatur scientia Naturalium. Infinita profecto detegentur beneficio hujus inventi, de quibus jam silere praestat. Interim gloria debebitur Optimo Inventori, qui glaciem fregit, viam monstravit, pergendi ultra praebuit adminicula.

Deredibilis ponderis muta tio per Ignem in Mercurio.

Denique & conversio sponte sequitur Corollarii quinti ad Tertium

Experimentum : sc. Aer vix ullo quiescit momento, nec apertus, neque clausus quocunque demum Vase.

Alcohol vini sincerum parvo Ignis incremento expanditur quaquaVer' sum in tota sua molC. Cernitis rem coram : en Vas vitreum , quod eapit 1'33 partes hujus Alcoholis; exit in Cylindrum angustum ubique aeque latum factum sum ma cura t, totus hic Cylindrus tenet tales partes, quales inferior pars continet 193 3. est quoque Cylindrus hic divisus in numeros respondentes hisce partibus. Ad primam numerum contractum fuit Alcohol in summo

quondam Frigore, in loco telluris frigidissimo, anno Iros. Atqui, dum

107쪽

'o . PARS ALTER A.

illi vasi applicatur calor sani hominis , expandit se usque ad numerum 9 6 in Cylindro , eousque hunc replens, liquor.

Itaque hoc in instrumento , liquor dictus, a frigore summo naturali observato , per calorem vitalem sani hominis expandit se usque ad vi gesimam partem suae molis. Interim tamen omnino advCrtere oportet, poni in hac observatione , ac si capacitas interior hujus Thermoscopii mansisset eadem' quum sane haec ipsa interea quoque dilatata fuerit, juxta Experimenti secundi Corollarium alterum.

Patet ergo , si accurate cognosci posset proportio amplitudinis eavi instrumenti in frigore summo ad magnituὰinem cavitatis ejusdem in ca lore vitali ; tum absolute cognosci quoque posse veram rationem auctae molis in hoc liquore pro augmento hoc Ignis , quod inter bina haec in tervalla accessit; oporteret enim differentiam modo diversarum capacit eum capere pro exponente dilatationis.

Si ergo Alcohol purissimum circa telluris polos Hydrostatice valeret comparari cum eod2m haerente intra tropicos , quanta foret diversitas, ponderis Hydrostatici in his diversis locis i Utique planum est , omnia 1lla liquida circa polos gravissima , prope AEquatorem levistima esse. An& haec altera causa in Physicis figurae in Tellure compressae sphaeroidis EDum minor ibidem moles pondere par est majori alibi positae, utrisque vi

pari .in commune centrum nitentibus. C o R O I. T. q.

Etiam scire est ex observatis , vasa eadem, liquido tali repleta, hyberno frigore longe minus plena haberi, quam aestivo. Neque enim firmorum valorum consistentes partes adeo dilatantur , quantum eodem Ignis grada ampliora in spatia expanduntur liquores. Atque hujus quidem rei effectum damnosum experti fuere Chemici multoties , dum vasa brumali suis gelu pretiosis repleverant ad summum usque liquidis , quae dein aestivi caloris vi penetravere per obturacula , vel eadem ejecere , aut & ipsa Lepe vasa diffregerunt : quare periculo prudentes vasa in summo frigore hyemis nunquam eousque replebunt, quin decima octava pars maneat vacua ; vel liquores infundendos, ipsumque Vas calefacient eo gradu , M. major tempestate aestiva non exspectandus venit,

108쪽

DE ARTIS THEORIA. 9 I

Si Alcohol calescens magis eo devenit, ut jam jam ebulliat, ascendere tum deprehenditur ad 17 partes usque in Cylindro : quare tum undecima fere parte magis extensum habetur. Atqui & magis adhuc tum dilatari evincitur per ea, quae observavimus modo ad Corollarium primum hujus Experimenti. Obiter inde licet notare , quanta foret differentia rei, si quis ad mensuras cavas emeret Alco hol frigidissima hyeme , aut aestua tissima canicula. Si cogitatis in frigore summo Alcol o gr. infra O , dc , ubi ebullire incipit, attingere I supra O , apparet differre posse a I gr. in partibus I933; ergo contrahi, & expandi, sic posse ad 3 totius molis.

Ubi vero Igne effeceris , ut ebulliat jam Alcohol, tum statim a super ficie ejus suprema pars avolat, idque ita perpetuo dum sit, vapor in illo. superiori vacuo se distendit, qui omni momento densatur magis magisque : unde tum amplius observari commode nequit extensionis ulterior mensura. Quando autem vas Thermometri supra aperitur, statim rarefactus fumus exhalat, neque sciri adeo potest, quousque tum porro dilatetur. C o R O L L. T.

Alcohol igitur quiescere absolute vix unquam poterit : sive enim vase coercitum, supra se vacuum habet Torricellianum , sive aera, semper di latari illud , inque vapores resolvi, vel constringi, adeoque in Alcoholiterum cogi, patet ; nisi forte perfecte maneret idem caloris vel frigoris immutabilis status. Quoties autem aperto ad aera Vase capitur ,ne tum quoque quiescere poterit; sed, ut prius in aere observabamus, assiduas patietur systoles atque diastoles vicis studines, quamdiu alternae sunt in Atmosphaera aucti, vel diminuti, caloris vices; hae autem semper obtinent. Maxime tamen quotiescunque summus alterutrius excessus dominatur ; qui raro durabilis habetur. Denique & inde Medici cognoscunt, quam crebrae, evidentes , & reciprocae oscillationes nasci debeant in corpore humano , ab Alcoholis partibus per humores ejus permistis , nunc que per arrerias pret Isis, attrituque calefactis , nunc iterum per venas laxatis a pressit, atque frigefactis hinc. Sed omnia haec facili quisque spec latione assequetur. E X P E R IMENTUM VI. Oleum aethereum dictum Terebinthinae, limpidissimum , levissimum , ad parva incrementa Ignis expanditur quaquaversum in tota mole sua. Videtis id evidentissi me in hac Phiala sphaerica exeunte in longum , at gustum Cylindrum : nonne cernitis hanc in sua ampullae usque ad initium

assurgentis colli sui repletam hoc oleo 3 Immergo hanc ampullam in vas ta T. Mij

ctionis. Aleol quietis impatiens. Medicos quaedam docet.

109쪽

Ebullitio dat

calorem tum

mum liquoTi. Et liquoris eumpressio.

91 PARS ALTER A.

aqua repletum tam frigida , quam est nunc hoc oleum; manere in altitudine eadem jam hoc oleum, patet. Jam Vero pono hoc Vas cum aquae& ampulla hac supra Ignem in hocce foculo ferreo accensium. Quam manifesto jam ad singulos quosque gradus, per quos aqua in vase, ac proinde oleum in ampulla, calelcit, oleum ipsum in collo vitri adscem dit, ita ut vix ullo haereat momento in eadem altitudine: Detinui jam, ut spectatis tamdiu , donec aqua ebulliat in hoc vase. En stat oleum; ne que adscendit amplius , sed neque descendit ; licet diu sic retineam in ebulliente aqua. Imo dum plus appono ignis circa vas hoc AEneum, hinc que Aqua haec violentius fervere jam conspicitur immotum quiescit suo in vitro hoc oleum. Imo & Thermo scopium hoc Mercuriale non adscen

dit amplius. Quod pulcherrimum sane Viri solertissimi , Domini des

Amontons, inventum, quo omnes sibi obstrictos reddidit Philosophos, ad oculum Vobis confirmatum patet; & sane undique , omni Experi mentorum genere assidue in omni fere liquorum specie, assiduo stabili-tor. Candor , quem pectori insidere meo velim , dum menti constabit meae sanitas, dictat, ut confitear coram Vobis palam, nihil quidquam plus mihi profuisse ad indagandam Ignis utilitatem ad Arcana Chemica , ad proprietates ejusdem perspiciendas , quam egregium Nobilis Autoris Experimentum hoc ipsum. Vos adite fontem, laeti discite & grati, quae saper hac re ipse commentatus est in monumentis Academiae Regiae Sc1entiarum. Inde enim discetis , Egregium hunc Virum re demonstrasse, quod Aqua Igne calefacta eo usque , ut vere ebulliat, dein auctiori Igne apposito quocunque nunquam adigi poste, ut plus calescat. Attamen hognobile Inventum notabili sane observatione amplificandum est , quam subtiliter invenit industrius Falirenheltius. Ille enim detexit, quod calor aquae ejusdem ebullientis semper major sit constanti lege, quando ebullientis aquae superficies premitur graviori pondere Atmosphaerae I rursumque idem calor diminuatur ebullienti aquae, quoties pondus AlmoLphaerae incumbentis imminuitur. Igitur in gradu caloris aquae ferventis designando apprime necessarium esse , ni annotetur simul pondus aeris eo tempore in Baro metro : quum aliter nihil certi scribatur. Dum interea verum omnino est , quod illa aqua, quae ebullit, dum Atmosphaerae pondus manet idem, nunquam plus caloris concipere possit augmento Ignis. Unde hoc modo emendata regula Amontonsiana semper vera habetur. Si maxima differentia ponderis Armosphaerae est trium ungiarum ; invenitur fere differentia calorum in aqua ebulliente sub his diversis ponderibus graduum 8 vel 9. Unde satis manifesto A utor collegit, quod, quo

partes aquae plus comprimuntur ad se mutuo per augmenta incumbentium isonderum , eo plus Ignis requiri, ut a se mutuo recedant, in quo ebul itio consistit. Hinc etiam quam elegantissime deduxit, Thermometrum ferventi aquae impositum gradu Caloris geniti notaturum esse ipsam At mosphaerae eo tempore gravitatem; adeoque in mari etiam hanc , ubi B rometra vacillant, observari satis accurate posse, si in Thermometro si

iis visibilis redderetur quilibet gradus incrementi, quod facillime poterit perfici. Denique & hinc intelligi , quod Atmosphaera nostra ipsa, tanto

plus incalescat ab Igne solis, quo plus premitur , id est, quo propior est

110쪽

superficiei telluris ; eoque minus, quo minor Atmosphaerae pressio, id est , ad superiora. Quod & Experimentis respondet, docentibus in altissi

morum montium cacuminibus , Soli proximis, nunquam nube tectis , tamen summum Frigus deprehendi, ut nix solida perstans vibratu radiorum ne quidem solvatur. Vultisne, ut eadem res Vobis exponatur oculis 3 ponite sub vase vitreo in machina aerea Boyleana vitrum aqua plenum calefacta ad gradum 9 6 , educite aerem sensim , cernetis, pro imminutione Atmosphaerae ebullitionem in aqua excitari ad oculum , quae appa rebit nulla omnino, simulac aerem iterum intra vas admiseritis. Hinc ergo poteritis notare , quo gradu calescens aqua ebullire incipiat ad certos gradus ponderis Atmosphaerae notati in Barometro indice ad antliam Boyleanam annexo. Nonne infinita hinc, & pulcherrima , & inaudita, inveniri poterunt Z Movet me amor scientiae , ut rei dignae mentionem

injiciam. In Machina Papini Aqua & Aer simul inclusi intra vas, unde nihil omnino exire potest , ebulliant. Tunc Aqua expandituris, aer L: Itaque premitur aqua ac si decem pollicibus vulgari Atmosphaera esset plus pressa , adeoque aqua ebulliens in hac Machina , triginta gradibus

caloris plus incalescet ex hac sola causa : nihil enim hic memoro vim amotu, attrituque, partium aquae & aeris intra se, in vas , in se mutuo.

Quid miri ergo tam violentos ibi nasci effectus 3 Si jam pondere ad stateram exploro , quanta sit hujus olei expansi ad aquam ebullientem pro

portio aὰ idem oleum praus in supputetis mecum. Oleum ampullam implebat ad initium colli, dum aqua , Vitrum, oleum , & aer, erant ad Thermo metrum Fabrenheltianum calida ad gradum 32. Dum vero aqua ebulliebat, & oleum non plus adscendebat, Thermometri gradus Crat 212. tumque adscenderat in collo oleum ad hanc notam usque. Si pondero vas hucusque plenum oleo iterum redacto ad frigus gr. 3 2. Dein evacuo ad ampullam , Iterumque pondero oleum in ampulla, fere expansum reperio oleum ad magnam utique partem suae molis. Tamen monere fas est, hic iterum rationem habitam non fuisse spatii, in quod vitri interea ampliatudo fuerat expansa : sed hoc jam ante monui; ideoque in posterum tacebo. vid. Coroll. 2. Exper. S.

Ne vero miremini, doctissimi Spectatores, cur hic in oleo Terebinthinae definiam praecise limites per aquam ebullientem , quod tamen in priori Experimento non praestiti. Ratio in promptu est. Alcohol ebullit longe

minore Igne quam Aqua; simul ac vero ebullit, expansio ejusdem mensurari ultra nequit. Vid. Coroll. 3. EXper. 1. ast oleum Terebinthinae, liora longe levius aqua, interim summo calore ebullientis aquae redigi necdum

Iotest ad ebullitionem , sed manet superficie quieta in hoc caloris gradu :inc igitur notari in illo dilatatio poterit.

Interea notabitis mecum , ebullitionem satis mirabile esse in liquoribus Phaenomenon; Alcol ebullit citius aqua in ratione postea designanda. , aqua interim longe citius ebullit quam oleum Terebinthinae. An affinitas inter ignem , & inflammabilia olea hoc essicit 3 an vero majus hic valet, minusve, liquidi ebullientis pondus 3 an tandem tenacitas major, minor Ve , partium inter se Θ Videbitis, quam multa adhuc moliturus sim in se quentibus, ut ad quaesita haec respondeam : unde, opinor, liquescit, Om-

Mira ebullii ,

SEARCH

MENU NAVIGATION