Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Noli vero Therurnoscopium.

Huius res usus n arte Medi .

eto PARS ALTER A.

biens : hinc vestimenta , hominis corpori applicata, calescunt magis , quam si aeri nudo undique forent exposita. Imo etiam hominis ille calor aera , contiguum corpori ejusdem , calefacit : si ergo aer , sine vento , circa hominis corpus quiescit, tum Atmosphaera hominis inlidior erit Atmosphaera aeris, hinc ille sentiet calidum hunc aerem , ut revera est. Simul ac vero vento nato aer 1lle calidior, qui cingit undique hominem , inde aufertur , ejusque loco recens appellit priore frigidior , statim nasci tur verum frigus in pulmone , & ad cutim hominis 3 quin Sc a corpore

calido vestimentis conciliatus calor quoque eodem aufertur UCnto , novumque assiduo frigus illis datum applicatur corpori : unde idem fit , ac si frigido de aere vestes assiduo corpori suo indueret homo. Atque ex his

constat, licet ventus frigus haud generet, tamen corpus hominis omnino refrigerare, quatenus caloris Oxcesssiam aufert. Quoniam vero haec obse .atio incredibilis est in Medicina emolumenti, agite videamus in exemplo. Sit homo ab exercitio corporis , vel a morbo , aliave de causa , ca lens, intra vestes , in aere quietillimo, ad gradum Io . Aer communis

esto illo tempore temperatior , qui vulgo notatur graduum 48. Facile in telligitis omnes , quod jam vestes corpori adstrictae calore corporis quoque brevi, ubique, fere ut corpus calescant. ImO & aer quoque , quiescens jam, circa illas vestes ambiens , atque circa caput hujus hominis haerens , multum calescet plus , quam ad gradus 48. Quum saepe viderim , accessum calidi hominis , in distantia quatuor pedum a Thermos copio , il-hid statim mutasse calefaciendo solo calore cie corpore ejus exhalante , qui Thermometri calor ita genitus mox tollebatur ad recessum hominis. Si itaque aer ille vicinus δί vestes, ponantur reducta ad gradus 6o , erit hominis illius corpus in ea temperie undique immersum , Omnia ejus vasa & humores laxati apposite ad huncce gradum , nervi ejusdem ext riores affecti eodem talis caloris sensu. Exponatur jam hoc corpus vento , qui uno scrupulo horae secundo sex pedes percurrit, jam omnis calor aeris ambientis & vestimentorum auferetur intra minutum hoc secundum ,

& applicabitur corpori undique gradus caloris 8 , unde physice corpus 11 gradibus ad exteriora evadet frigidius ; cumque ventus ille ponatur perpetuo idem , debebit brevi corpus undique, usque in profundissima frigescere ; quoniam scilicet extrinsecus applicatum perpetuo frigus illud

novum , omni quoque momento , tantundem de genito per vitalem motum calore aufert. Ex quibus ergo manifestissima habetur paradoxae aliter apparitionis ratio.

Si enim jam, loco corporis humani, Thermo scopium huic vento opponis , erit in liquore TLermometri, & in aere ambiente idem calor; hinc, sive quiescens idem aer superficiei Thermo scopii applicatus manet, sive perpetuo ille alius se apponit, erit unus idemque calor : ideoque ventus , vel maximus , nihil frigoris dabit Thermo scopio , nisi aer interim aliam temperiem induerit in loco , unde ventus flat. Atque ex his intelligitis facillime Vos , qui proposito medico corporis humani contemplamini conditiones , nulla sere re, subito magis fanissima, addam 8c robustissima , corpora saevissimis morbis , & subitaneae morti, reddi obnoxi3 , quam si a motu calefasta & in sudorem resoluta, Vento exponun-

122쪽

DE ARTIS THEORIA. 1 os

tur; maxime si frigido in vento per motus validos incaluerint valde , dc dein quiescant. Hinc asthmata tota dein vita , anginae, pleuritides , peri- pneumoniae , arthritides , rheumatismi. Quid vero dicam de his , quibu ex debilitate tenelli corpusculi mobilis fabrica laborat λ nonne videmus , miseros a minimo vento , a levi aura, incredibiliter mutari 3 simulae modo per rimosam fenestram aer admittitur paulo frigidioris temperiei, quam fuerat in cubiculo , in quo degebant, maxime si uni per Thermos

copium d1rectae assueverant diu ; qua quidem re non aliam hominum valetudini firmae magis noxiam Cognovi.

Quarto licebit ex dictis jam , neque dein repetendis , aliquid de Ignis

natura, & actione quoque , speculari. Si enim duo corpora, densa, dura, valde elastica, magna vi aguntur mota reciproce, & cel rrime, tum omnes partes horum Corporum , omni momento , comprimuntur arctissime : &quia rigida, renituntur fortissime , hinc in unaquaque parte exoritur c terrima , valdeque potens, contractio , & expansio , sive vibratio quaedam celerrima, ut in chordis valide tensis. Quantae haec vibrationes sint cogno Dcamus exemplo campanae metallicae, elasticae , semel modo , uno ictu, percussk. Nonne inde tota illa , eaque tape vasta adeo , moles tam longo tempore, per totam substantiam per infinitas ellipses se expandit , Sccontrahit 3 Atque ubi attritus statim descriptus nascitur , quanta ibi vi , quo nixu , quali celeritate , comprimuntur, concutiuntur, laxantur, universi attriti corporis elementa in imum fundum usque i quantus exoritur attritorum , quamque acutus , auribus Me intolerabilis , stridor , quo maxima illa vibratio certo praesens cognoscitur l Intelligimus ergo , totum illud corpus ita attritum , pressum adeo & laxatum , in Omnibus suis particulis rapidissime moveri: quum omnes chordae celerius eant redeantque, quo magis elasfIcae, quo breviores, quo validius tentae. Illae vero conditiones omnes simul hic concurrunt. Qua ut evidentissima ab Experimentis arbitror, ita haud minus liquidum videtur , quod interim Ignis, qui intra meatus horum corporum hospitatur , atque ibidem potentiam h bebat illa expandendi in omnem dimensionem , rursumque a Vi conrra ctili renitente corporis expansi fortiter repressus fuerat, nunc per actionem attritus, omni momento , in suis loculis , violentissime , comprimitur , laxaturque. PIinc igitur , quum idem Ignis videatur omnium elasticorum esse potentissimus ex animadversa ejusdem vi omnia expandente , videtur ejus propria vis , motusque, immaniter augeri. Unde & in corporibus ita attritis , & in Igne intra . illorum cava aequabiliter distributo , summus motus oriri , & diu perseverare creditur. Id vero fieri nequit, quin Ignis vicinus, & ambiens, pariter ab utrisque modo dictis agitetur eo violen tius , quo propior. Id enim aliter fieri nequit : quum antea constiterit Ignem per quiescentia corpora, & per spatia extensa omnis motus d mutabilitatis semper incapacia, aequabilissime distribui, & forte aequabi liter agere. Debebit ergo ille undique circumstans sequi concussus illius Ignis , qui intra spatiola attritorum intercipitur, adeoque etiam reciproce urgeri, redire. Videtur quoque haec Ignis vibrario durare tamdiu, quam Corporum haec vibratio ipsa ab attritu nata, aut donec illi itus , reditusque, ipsius Ignis, redacti fuerint ad quietem, aut motiun aequabilem

123쪽

Inde explican tur nonnulla.

1os PARS ALTER A.

cum Igne vicino in spatiis, & corporibus. Quum autem per causas motrices attritorum corporum Igni motus addatur novus , praeter illum . quem prius communem habebat, debebit Se hinc increscere ipsa Ignis Vis , quae quum extendat corpora , ideo & hocce signo suo se manifestabit ilico. Adeoque eatenus vis Ignis intelligi posse videtur , quatenus tritu excitatur. Simul certa habetur ratio plurimorum , quae hic apparent.1. Cur elastica sola Ignem tritu inprimis generant ξ quia sola in elementis suis oscillant. a. Cur maxime elastica maximum Ignem generant ξut in chalybe durissimo ad rigidam silicem celerrime appulso 3 quoniam citillimae, & maximae, vibrationes inde contingunt. 3. Quare mollissima, non elastica, minus generant Ignem Θ quia non resiliunt, non restituunt se , non Cunt neque redeunt. 4. Quamobrem tamen plumbi ad plumbum attritu valido calor summus generatur Θ quoniam ultima Elementa cor porum expansilia & contractilia sunt ab Igne , & propria indole : licet composita ex his elementis majora corpora nexum partium habeant mitinus resistentem , sed cedentem facile. Unde liquet, aliam esse elasticitatem Elementorum Omni corpori communem a calore & frigore mutandam , aliam vero pulsui obstantem , dc restituentem se in formam , quam ante offensam habebat. s. An fluida ergo trita calorem non generant ξSi elastica, omnino. Si non elastica , difficulter. Unde aqua difficultet tritu calet. Attamen , si fluida non elastica urgentur impetu summo , per angustissimos canales , calor ab attritu in iis suscipitar ; quia Elementa ultima in his elastica utcunque videntur esse. Si vero fistulae elasticae sint, per quas liquor agitur , tum tanto ardentior poterit calor gigni. Hinc sanguis noster elasticus , per arterias elasticas , violente actus, calet in motu sanitatis. At vero , quo indoles sanguinis plus vergit in ingenium aquae , neutiquam Clasticae , eo minus caloris intra corpus producitur. Aut etiam , quo in arteriis ipsis elater magis deficit. s. Cur interposituliquidi inter attrita impeditur, Vel imminuitur , caloris ortus ξ quia motus impressi eluduntur perpetua fluidi interlabentis fuga , de reditu. 7. An propcletas ergo elastica corporum multum facit ad augendam Ignis in cor pora actionem Θ quam maXime, ut modo patuit. 8. Si gravitatis nisus cor pora minus ad se mutuo determinaret, quid fieret Igni 3 Tum ejus esse

chas fere videretur nobis nullus : id fodinae profundissimae, & altissimo rum montium fastigia docent. q. Quid ergo in puteis profundissimis fit, ubi sempiterna aeris quies ξ respondetur , ibidem sequalem semper caloris,& frigoris gradum haberi, manere, in singulis altitudinibus singularem, prout ambiens telluris plaga ibi habet, fovetque. Quod sane pulcherri mis observatis in Observatorii Parisiensis puteo confirmatur. IO. Quare frigidissima tempestate Chalybis ad Silicem percussio dat Ignis scintillas vi vidissimas , maximasque ξ Sed quis foret sinis, si narrarem quae specu

lanti ad haec nova assiduo occurrunt Θ nullus unquam. Gravitas, Elater, Ignis, videntur tres capitales habendae inter universales , sive commu nes causas achionum corporearum ad quas quotiescunque attritio super

additur, plura communia omnibus phaenomena intelligi queunt. Quinto rursum dabitur inde deducere , quod maxima Ignis violentia nascetur, si corpora omnium ponderosissima, atque simul maxime et

124쪽

DE ARTIS THEORIA. . IOI

stiea, in profundissima interioris telluris parte, aliis dein innitentibus fortatissime appressa ad se invicem , tandem motu velocissimo omnium agitarentur inter se. Unde itaque quam maxime iterum probabile est , a centro telluris , summum inuna sensim decrescere , atque omnium minimum evadere , ubi terminus habetur medius inter duos Planetas. Ponamus Te ram nostram , & Lunam , ejusdem indolis : erit in centro telluris' & lunae aestus summus, sensim decrescens donec perventum erit ad illud loci inter hos duos globos sphaeroides , ubi utriusque vis desinens limitem ponit. Quare impossibile penitus apparet, ut animalia Volitantia a tellure113 lunam , aut inde ad nos transire queant ; quod quidam Philosophi

statuerunt. Pariter neque in abysso existere queunt. Omnia autem , quae

de Tellure & Luna dixi, pari ratione de reliquis quoque Planetis vera erunt. Unde etiam credibile videtur , corpora gravia tantum circa Planetas , forte & circa Soles , seu Stellas fixas, aggregari, inde sensim adeo levia fieri per raritatem , ut Vix , vel non, resistant. Ignem tamen & ibi esse aequali copia. Ignem igitur forte non esse gravem , sed indetermin tum ad loca ulla. Hinc ergo ex se non habere vim nisi aequabiliter se expandendi quaquaversum , sine particulari in ullam plagam determina tione. Indeque in locis illis altillimis Ignis actionem forte nullam fere esse: quia corpora densa , elastica , mota, attrita inter se , ibidem absunt. An forte decursus Cometarum fit per spatia illa inter Planetas , Solesque, ubi illa minima obstacula, Viam facillimam praebent, nondum accurate definito horum mirabilium corporum motu, & gyro ΘSed & Sexto iterum apparet, quod illa corpora , inter quorum partes meatus ubique interponuntur tam largi , ut aer , aqua, spiritus , olea, intra illos poros introire , & exprimi possint libere ; haec, aio , maxime

inepta erunt ad calorem tritu generandum. Illa Vero , quorum corporea

substantia adeo arche compressa habetur , ut pori intercepti adeo exigui sint, ut nihil omnino intra se admittant, nisi purum, simplicemque Ignem,

tum haec attrita contentum intus Ignem valide movebunt. Si deinde perpendimus , superficies binorum , ad se mutuo congruentium, corporum tam exacte sibi invicem respondere , ut inter hasce ipsas adaptatas , motasque, nihil omnino , nisi sincerus Ignis , se insinuare queat; tunc quoque , dum rapide supra se mutuo versantur, Ignis & ibi intercurrens solus agitatur ; unde & hocce modo iterum fervens hujus motus. Iterum , si tam velociter agitantur) rapidissimo motu interpse corpora, ut celeritate tam praecipiti, neque aer , neque alia corpora , succedere queant, sed solus modo Ignis in aere , vel aliis, latens; vero quam simillimum habetur, tum Ignem illum ruiturum in loca tam celeriter , & reciproce , Vacua ,

vel occupata rursum ; atque sic vel ita quoque plus forte Ignis circa proxima attritorum superficiei loca colligi , quam prius contingebat; hanc ideo aliam esse causam , cur attritu excitetur calor. Denique , si alia cujus duri corporis elementa nectuntur inter se nixu validissimo , sed ita simul factae inde fibrae, & strata , disponuntur, ut brevissima nascantur ,& valde tremula, tum Ignem vibratione sua quam celerrime, fortissime que, agitabunt, unde & calorem inter se attritu celeri ingentem brevi Creant. Sane omnibus his ingens motus Ignis sit.

An malia volatilia non serunt temperiem sima: atmos phaerae.

nes calorem tritu augentes.

125쪽

ne natus Calor.

Io8 PARS ALTER A.

Septimo restat inquirendum quam severissime , an sit quaedam vis in corporibus i psis, qua Ignis attrahatur ad ipsa corpora , ea lege, ut, quo plus massae solidar ipsa corpora habent, eo etiam plus ignem sibi unirent

Verum in ipsis quiescentibus hoc nequaquam ita obtinet: quoniam constanti Experimentorum fide evincitur, non plus vel minus inesse caloris , vel Ignis in vacuo TOrricelliano , quam in auro ; quoties ambo diu quiesse cunt in quocunque ejusdem temperiei loco. An vero per attritum toties memoratum solida moles corporum vim nanciscitur similem virtuti magneticae, qua ita demum ipsum Ignem attrahat ad se 3 atque adunatum secum diu retineat 3 Multa stirpe super hac re cogitanti observatum certe id fuit, eo citius calescere ab eodem Igne corpus , quo rarius fuerit; eo lentius autem refrigerari calefactam semel, quo densius fuerit; eo citius refrigescere , quo rarius erat. Unde videretur colligi debere, in ipsa massa

solida aliquid latere simile attractioni : inprimis quiderm , quoniam lex

haec obtinet aeque in elasticis , quam in non elasticis. In foco T schirnha siano Ignis summus ; si vitrum tegitur umbraculo versus Solis radios, statim cessat calor in aere illo in loco , ubi momento ante tantus erat. Si metallum ibi fuerit eodem igne fervidum, diu valde retinetur calor. Si vas aere plenum , aliud aqua , utrumque dein eidem calori exponitur, erit forte aer sic calidus, millies rarior aqua quoque ita calida , sed aqua

conceptum tanto tardius calorem tanto diutius retinebit ,. ut aer forte

millies citius refrigescat. Utique tamen ex his tantum id verum concluditur, quod Ignis dissicilius intret, & exeat, ut est densitas corporum, quae illi exponuntur : hoe autem omne est , quod certo ubique experimur. Neque satis evidenter inde patet, aliam hic causam esse. Si quid tamen, licet in his per conjecturam agere ; forte Ignis , dum densa ingreditur ipsa Elementa concutit, inque vibrationes agit, pro expansione majores , pro densitate constantiores ; quae proinde , quamdiu perdurant, tamdia1ntus contentum IgnCm agitant ; ut per tritum fiebat in elasticis corporibus. Re ergo omni perpensa, nihil talis emcaciae magneticae hactenus ex illis obserVO Octavo tamen iterum Considero, quod per Experimenti primi doctrinam constiterit nobis , durissima corpora, & soliδissima , a minimo Igne penetrata in omnibus suis totius mauis calefactae particulis , usque ad intima moveri , de concuti assiduo. Igitur etiam eadem , ubi ab attritu ipso calefacta fuerunt usque in intima , eodem plane modo assiduo move bantur. Inde igitur stamina haec, ea ratione tremula omnia simul, se mutuo rursum ramdiu creduntur conterere ; adeoque & sie movere , ac si contererentur extrinsecus. Igitur & movent Ignem contentum , hunc a

trahunt, colligunt, de in solido ipsius massae retinent diu in se. Tumque

iterum aguntur ab Igne eadem rursus filamenta corporum , atque & ab eo conteruntur. A quibus omnibus etiam aliquandiu susceptus semel calor conservatur. Princeps enim Philosophorum , Robertus Boyleus,

EXperimento capto , dudum evicit, quod frustum ferri frigidissimi soli dum , incudi frigidae impositum, malleis frigidis creberrime percussum,

a solo hoc motu comprimente, & virtute elastica resiliente, tantum i

caluerit , ut injectum sulphur accendere potuerit. Rursumque, clavum

126쪽

DE ARTIS THEORIA. Io '

ferreum duro impactum ad caput usque ligno , malleo frigido compulia sum , simulac ulterius intropelli non poterat, quam maxime statim in- , caluisse, licet malleus ipse maneret frigidus. Idemque ferro , dum lima tur , calefacto valide a lima manente frigida , demonstravit. Vid. Tracta- tus ejus aureos de Mechanica caloris & frigoris productione. Quod enim Nono advertimus ex praecedenti Observatione , datur ca- Solo isti di imlor ingens natus , ubi certi sumus , nihil aliud contigisse , nisi quod ditu elati ico- ferrum elasticum, inter ferra elastica compressum , omnique momento , 'quo mallei ictus interea cessiat , se restituens , tamen collectum flaisse adeo notabilem Ignis calorem , ut flammam in adsperso Sulphure potuerit

accendere.

Decimo possiimus credere, corpus ita elasticum postquam hac actione i A simpli. calefactum semel fuit, dein diu retinere tales excursus, & intro cursus in suis intropressis & resilientibus partibus, atque ita quoque continuare motum Ignis. Ut semel percussa chorda tremores diu, & icta campana etiam , diutissime retinet undulationes sonoras auribus percipiendas. Undecimo autem majoris momenti jam videtur inquirere, num tritu, Ignis ita non& percussit, ortus Ignis , quem usque commemoravimus , per hanc parta ηδὴς/ μη tium vibrationem ibidem natus fuerit, qui antea non praeeis iterat 3 Ite rumque, an ipsae illae partes Vibratae propriam suam molem ita attenuaverint , ut abreptae , atque agitatae , ipsius illius corporis partes transii verint in ipsium Ignem ; ideoque corpora reliqua non ignea hoc tritu , percussu, v1bratu, in verum Ignem ita tranuverint , sicque ex non Igne

Ignis queat fieri ξ Mihi sane videtur id fieri non posse. Demonstravi enim, Ignem ubique existere. Evici, illum aequabiliter per spatia distribui. Probavi quoque omni attritu cujuscunque corporis eum produci posse magis , minusve. Constat, illum productum undecunque , quocunque modo , semper absolute eundem esse , eandem statim proprietatem omnem

Igni soli propriam habere , quae nulli alteri rei communis, semper in solo Igne constans deprehenditur perpetuo. Quare nulla veri simili specie cogitari possit, hunc Ignem assiduo gigni, natum vero semel manere semper , copia eundem ; sed in omnibus hisce actionibus eundem motu , Sed mores Sequiete, collectu, dispersu , directionis diversitate, ita variari , ut nunc, ilς ,δ PHU . appareat, nunc eVanescat, nostris sensibus. Mature meditanti universa ,& singula , quae hucusque de signis Ignis , ejusque productione , protuli,

posteriorem hanc meam sententiam adstruunt, redarguunt priorem. Quis

enim facile non intelligat, tritu &percussu duri & elastici, plus Ignem moveri posse, quam prius Z Quis neget, hunc plus motum , simul & plus movere Quis facile non capiat , solidissimi celerrimos motus , sesum Ignem sequi posse , adeoque ibi colligi Θ Quis dubitet, quin omni, hoc

modo tantum Ignis aliis , maxime vicinis , locis pereat, quantum in hunc locum magis colligitur. Non enim difficilior haec migratio Ignis, quam ullius alterius fluidi, intelligitur Simul ac vero ita ex majori spatio , ubi dispersus haerebat, in unum arctius jam spatium collectus archatur, debebit nostris sensibus apparere, ac si recens natus fuisset, ob copiam , Ob effectuSDenique Duodecimo liceat rursum mihi commemorare , quod supra concluso di.

127쪽

Iro . P A R S ALTERA.

jam enarravi. sc. in quacunque hactenus plaga Universi cognita, ubi frigus regnat maximum , quod natura , Vel ars, producit, tamen Ignem illic etiam magna copia praesentem esse : quoniam trita, & Percussu , uno momento , fortissimus 1bidem excitari potest; ut all1sio Chalybis ad silicemihonstrat; ut applicatio Thermometri ad omnia omnino i patia , & corpora , ejusdem temperiet, evidenter immobilis docet: quare puto , Auditores Amatissimi, quod aliquo modo intelligibili explicui Vobis per Experimenta , horumque Porismata, primum modum physicum , quo semper , ubique , certo , produci potest id , quod per omnia se penetrat, id ,

quod omnia cognita expandit, seu rarefacit, praeter solum spatium. Id autem ipsum Ignem vocari ab omnibus clare evictum fuit prius. Hinc ergo aliquid jam de abscondita ejus natura intelligere utcunque incipimus , ut que pergamus ulterius , satis animosi incitamur.

Ignis, juxta omnia explicata , jam cognitus a sua virtute rarefaciendi Omnia, a sua virtute omnia omnino movendi, atque se penetrandi per universa corpora, si collectus est in quodam spatio , vel corpore, ut ibidem sensibus nostris appareat, exinde se virtute hac sua movet , & expandit, quaquaversum , a centro sui spatii, vel corporis. Ut intelligatur asserti sensus , simulque demonstratio : esto globus hic plumbeus ebullienti immersus aquae , donec totas , penitus , acquisiverit hunc caloris ab aqua gradum. Educatur dein ope illius fili, unde suspenditur. Sane in omni puncto corporis aequalem fundit calorem, quoad sensum nostrum. Thermo scopium circumpositum in eadem distantia aequaliter movet , omni nota aequabilem caloris hujus , vel Ignis, dispersionem indicat. Cernite hoc ferrum ignitum , & candens ab Igne, nonne videtis , illud undique aequaliter lucere , splendere , colorem suum ignis exhibere. Sed& calefacit nos in eadem distantia, ab omni parte, aequabiliter in effectu quoque omni, fusionis, exsiccationis , ustionis , manifesto undique se eundem praestat. Sed & maximum quoque hujus veritatis argumentum est , quod Thermo scopia, cuicunque demum liquori immersa , statim undique , aequaliter , ad ejus temperiem, se accommodent rarescendo , vel contrahendo se. Tota ubique rerum natura idem clarissime evincit.

Patet ergo , hanc esse Ignis indolem , ut ejus partes nitantur in omnem plagam aequabiliter , se expandendo, id est movendo. Igitur non plus , nec minus , ad unum quam ad aliud , punctum tendit. Fateor , hoc mirabile apparere , atque vix intelligendum , imo vero hanc ideam ab idea quietisv1x differre. Conabor ergo levi exemplo rem facere liquidiorem. Sit Sphaera cava absolute vacua, in centro fus concipiatur exigua sphaerula altera ,

centies minor , cujus singulae partes vim in se habeant, ut, aequabilissime a se invicem recedendo, replere queant accurate illam Sphaeram majorem ;erit tum verus motus in omdibus partibus, & tamen tota moles sic motae

Ignis proprius

128쪽

DE ARTIS THEDRIA.

indiffereng ad omnem plagam sentietur. Intelligimus erSo , ex praecedenti etiam Experimento, Ignem, qui aere nostro communi haeret, hac lege, perpetuo se expandere, comprimi, si nulla alia causa accesserit.

si lieet statum Ignis, praecedenti Corollario definitum , Vocare ejusi supputatio Ilii dem stagnationem. Erunt Ignis stagnantis VireS , ut spatia, in quibus con- Ius lania quoadtinetur. Erunt igitur & communicationes harum virium extra se etiam *RP 'in ut spatia. Esto sphaera A plena aere , qui calidior sit aere reliquo circumsi so , in globo majore concentrico B contento. Erit copia Ignis , de vis inde emanans, in quamlibet partem circumscriptae sphaerae, ut spatia partis ci cum positae ad totum spatium circumscriptum. Id dein in quolibet casu Geometra facile supputat. Quo ad hanc ergo Ignis proprietatem res est manifestissima.

Facilioris intellectus gratia concipiamus globum Geometricum Igne pleia IR L mpiς num A , quem alius tangat aequalis B , sit centrum primi C , ducatur ex hoc centro tangens ad alterum globum C D , & CE. Liquet jam ab Igne globi Α, ad totum alterum globum B, non posse, ex lege data, Ignem pervenire, nisi a sectore A FG. Cujus proportio Geometrice ad totum globum A reperiri proxima potest, ut & magnitudo coni C D E,& segmenti sphaerici DIE. Hinc copia Ignis communicati huic segmento. Quae quidem omnia suis demonstrationibus Geometrae facile explicant. Iudicasse hic modo sufficiat.

Hisce intellectis, ponamus enasci causam quandam Physicam , quae Atque definito apta nata sit, ut omnem illum Ignem , qui in hac sphaera existet, agat ire δῆς - ψxς per lineas parallelas directum unam plagam versus. Intelligitur statim , quod omnis ejus vis eo unita itura sit, ea nimirum ratione, ut , per cyli drum E FGI transeuns, totus nitatur in globum ΚG I B , adeoque jam Omnem vim , quam habebat, impendat sphaerae illi. Unde effectus se directi, respectu prioris erit, ut totum ad partem , atque ut directio parallela ad divergentem , combinatarum autem causarum effectu producet vim longe majorem priori. Verum Ignis ad duplum increscens statim efficaciam incredibiliter auget : nam gr. 32. facit aquam conglaciari ; duplo major , graduum 6 , constituit aerem nobis valde calidumi; triplo major , graduum 96, calorem sani sanguinis humani jam superans , omni forte animali jam lethalis in aere , sextuplo major , graduum a Issi jam eX- superat aquam ebullientem , qui omnes partes quorumcunque animalium

dissblvit, & destruit. Quum ergo area maximi in hac sphaera circuli sit ad superficiem totam ejusdem , ut I ad η , erit in basi cylindri dicti Ignis quadruplo compactior jam , quam in huperficie fuerat sphaerae prius : unde

etiam tanto plus vis unita Ignis hic augetur. Si jam accuratissime cognosceret; , quantumvis Ignis expandendi augetur, pro ratione spatiorum

129쪽

ι . PARS ALTER A.

minorum, in quae densatus compingitur, reliqua possent supputari r si

enim haec se habuerit, ut areae ipsae, vis esset quadruplo major a copia, Iadruplo major ab expansione, adeoque decuplo & sextuplo violentior utrisque. Tentandum ergo per Experimenta , an determinari queat vis Ignis expandens ad densitatem ejusdem 3 Utique credibile est, hanc in Igne maximam esse. Adeoque hanc directionem in parallelismum ingentis

fore efficactae. EXPERIMENTUM XII.

sol agit Ignem in parallelis

Si circumspicimus omnia , an usquam reperiamus talem causam , quae Ignis actionem ita in parallelismum agere queat in aere nostro, videmur

manifesto cernere, quod Sol inprimis hanc potestatem possideat , qua idemcere possit. Etenim vastus ille globus , quem vicibus I 3 31 Tellure majorum Sapientes statuunt,atque fere Ias 3 diametris terrae a nobis distiare , dum iuxta lineas rectas lucem , caloremque ad nos diffundere, omni argumentorum genere probatur , respectu immanis distantiae apud nos per parallelas omnino aget. Haud opus erit ex Opticis, Catoptricis, Dioptricis, citare, quae cognita Vobis omnino credo , documenta , per quae evidentissime demonstratur , radios lucis, a Sole emanantes , eatenus , si non turbantur aliorum occursu, semper rectis lineis , porrigi; inflexos Vero , a puncto offensie rursus per rectae Viam pCogredi. At unum occurrit evidens , ut mihi quidem videtur , Experimentum : quo absolute cernitur, quod omnes radii , qui emittuntur, vel determinantur a Sole, iter semperrectissimum assectent, id vero hoc est. Sit hora duodecima noctis hybernae, media hyeme, tempore novilunii, tempestate valde frigida, coelo quam maxime sereno. Respiciat tunc aliquis in cosum , nihil illi in vasto spatio apparebit lucidum , nisi minora sidera. De Solis calore , de luce ejus dem , in toto hemis placeno simul conspecto, apparebit omnino nihil, ptae ter id paucum, quod a Planetis, Solis luci debitum, ad tellurem reflectitur. Attamen illo ipso tempore, radii Solis, universum illud per hemisphaerium diffusi, iὰ quam maxime illuminant, excepto parvo illo cono in immenso hoc spatio , qui pro basi habet telluris circulum maximum , pro axi II diametros telluris. Quae quantilla, portio sola in umbra telluris opacae non illustratur hac luce solis. Unde igitur manifestissime cognosci tur , quod, licet quam lucidissimum a Sole lumen illustraverit spatium ali quod , tamen id nullo modo videri queat ab oculo posito extra rectas a Solis corpore ad oculum ducendas ; nisi offensi illi radii recurrunt a cor pore repellente, quod radios rectos accepit. Ipsum id propinquius cernitur in cubiculo tam arcte undique clauso , ut nihil penitus lucis spectabilis in illud intromitti queat. Si enim tunc per foramen exiguum lucentis Solis splendor in hanc cameram admittitur , unicus in spatio loci hujus conus lucidus Dascitur , cujus apex in foramine illo , basis in infinitum 'projicitur. Si tum nigerrimum absolute corpus basi hujus illumi nati coni opponitur, lux apparebit nulla omnino in hoc cubiculo, nisi oculo posito intra conum illum; sed inde ad latera deflexo videbitur nihil licet certo totus ille conus quam lucidissimus fuerit. Fateor quidem , quod

latere spectanti conum appariturus sit debili luce ille utcunque conspi

130쪽

euus ; sed Vos intenti mecum ilico Videbitis , Omnem illam Lucem , contaspectam ibi, imice deberi tantum pulvisculis in aere obvolitantibus, ilia lapsosque radios re ercutientibus ; qui si abessent, nihil penitus illius Lutacis appareret. Id enim manifesto Cernitur, quando forte, id namque ob servare datur , illi pulvisculi ita disponuntur , Ut lucem non repellant. Atque hoc quidem argumento persuademus, Solem Ignis partes a nisu

a centro in circumferentiam naturali, agere per lineas parallelas.

Si deinde cogitamus , quod omnia objecta visibilia per lucem, at obias cura ex se , statim incipiant lucere, vel videri, simul ac radii, a Sole de finiti, recti in illa incidere possunt, atque ipso illo tempore disparere, quo

prohibetur recta a Sole in haec via , tum idem confirmabitur. Maxime auiatem , si pariter intelligimus , quod radii a Sole incidentes in speculum per

fectum planum , inde reflexi per proprias leges , iterum tantum illumianent eam plagam , in quam reflexio fit , confirmabitur illa doctrina ut terius. Atqui hoc non fallax unquam Catoptrice manifesto evincit ; dotacetque , unum rudium , a Sole recta emissum , in speculum nitidissimum illapsum , inde repercussum per lineam rectam in aliud simile speculum , inde iterum repelli; atque ita unus idemque toties reflexus , semper facultatem lucendi retinet y sempzrque videtur tantum perrectam ex puncto lucido ultimi speculi reflectentis ad oculum ductam. Id itaque quum in tota imagine Solis sic agente contingat aeque , ac in uno ejus imaginis puncto , docet, vim Ignis , a Sole determinaeam in rectas parallelas , r manere in omni tempore , quo emanatio , Vel reflexio , clurat. Simulac vero Sol illustrans recessit, Ocyssime haec per lineas rectas determinatio quoque cessat , Ignisque iterum , in proprios expansiles nisus relapsus, antiquum obtinet. Iterum ergo Director ita Ignis Sol habendus erit. Iterumque si in memoriam revocemus imaginem nobis apparentem -- mensi Solis, ob ingentem distantiam , apparere orbem lucidissimum ,

cujus diameter cernitur implere circuli coelestis visibilis sive

sive 3o . 3o'. videbimus denuo radios inde projectos , ratione spatii exigui, in quo Observationes nostrae fiunt , eatenus pro parallelis haberi. Deianique idem magis inde rursum firmatur , quia Optice, Catoptrice , Dioptrice, semper ponit radios lucis parallelos agi a Sole , duria itinera, re

flexus, refractiones , supputat calculo quam accuratissimo, atque dein puncta determinat vera socorum, reflectionum , dc viarum : ita ut phaenomena quam accuratisti me respondeant demonstratis.

Ex omnibus ergo hisce , simul prieciso sermone collectis , verissimum liquet, Solem esse causam , quae , quoties agere valet, sine impedimento alio , in materiem lucis hospitantis in hoc nostro aere , eam uno omen to cogat in radios parallelos. Verum ab omni tempore animadversum etiam est, tradios hos Solis ita lucidos, & parallelos , calorem quoque essicere in corporibust, ad quaa ita diriguntur. Unde ergo eadem evidentia de Calore vera erunt Omnia , quae modo demonstrata fuere de Luce. Quum vero hic loquamur dei eo calore, qui Thermo scopiis exploratur ; rursus colligitur , eadem dei vero

Igne etiam dici debere, qui hucusque fuerat expositus. Inventa igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION