장음표시 사용
111쪽
Raratas aqua hulli tis, Ra itas Me eurii in aqua bulliente. Raritas aliorum liquorum ebulialientium.
nia haec simul hac in re consideranda esse; tum & ipsam, quoque huc facere Atmosphaerae variatam gravitatem. Vid. omnino Maximus Nevvlonus, in Opticis. Ex PERIMEN ΤUM VII. Aqua pura pluvia a parvo caloris gradu, sensim magis, magisque cale facta, ad singula quaeque incrementa Ignis dilatatur in tota mole sua, qua
Id rursum manifestum Vobis redditur hac in ampulla, notabili valde dilatatu, qui ultra n extenditur suae molis : nam ab gr. caloris 16 usque ad in semper adscendit, quo gradu jam ebullit, stat, & memoratam modo expansionem acquisivit. Ex PERIMENTUM VIII. Argentum Vivum Caloris admotu rarescit facile. Thermometram hoc elegantissimum, quod ex votis meis mihi perfecit ingeniosissimus in Mechanicis Artifex DANIEL GABRIEL FAHREN HEIT , id evidentissime docet. Enimvero hujus Thermometri Cylindrus inferior capit partes Mercurii III Σ in se, tumque in maximo frigore in Yslandia observato attingebant illae extensione sua notam cui O adscribitur, & unde adscendens calor sursum per gradus supputatur. Quando illud immergo aquae in hoc vase contentae , sensimque magis calefactae magisque, videtis assiduo adscendens Argentum Vivum , donec aqua ebullit; quo facto , ut cernitis , stat immobilis ad eandem notam ; attingitque jam numerum ΣΙΣ & paululum plus. Seposita ergo vitri interea dilatatione, spatiola jam II 33s occupat, quorum summo in frigore replebat modo 1111 . unde ad illam Caloris differentiam dilatatio molis
Eadem ratione lixivium fortissimum Salis Marini, Nitri , Alcatini S lis fixi, ad calorem expanditur. Omnes denique explorati usque liquores. Ita quidem , ut Aer , Alcol, olea , Aqua, Spiritus Salini, lixivia Salium, Oleum dictum Vitrioli, Mercurius, eidem huic legi obnoxia sint.
Causa vero haec omnia dilatans per vitra , 3c omnia alia vasa, in lia
Quin 3c eadem haec causa proficiscitur ab ea re quem Calorem omnestino ore vocant; aut ab Igne omnibus hominibus dicto,
112쪽
Igitur ego deinceps Ignem appellabo illam rem, incognitam caeterum, ouae istam in se proprietatem habet, ut corpora omnia consistentia, &fluentia, penetret , atque eo ipso eadem dilatet in spatia majora. Utique hactenus in rerum natura non memini in ulla alia re has facultates obtinere , nisi in solo ab omnibus habito Igne. Contra vero nunquam idem Igni; praesens corpori ulli inest, quin & ea duo statim ibidem creet. Progradu quoque incrementi illius & augetur eXtensio corporum. Verum talis nota sussicit in Physicis , ad corpora singularia designanda, & distinguenta di i imo alii Characteres nulli sunt in corporibus dignoscendis, atque in terstinguendis , nisi tales : quidquid jactent cogitationis speculatricis perspicaciam otiosi Philosophi. Oportet igitur sedulo notare proprietates illas, quas in hoc Igne assequi possumus; quarum prima esse mihi vide tur , quod semper, & ubique ille sit; id autem ut demonstretur evidentis sime, sequentia liceat Experimenta ponere. Ex PERIMENTUM IX. Tempore frigidissimo , valde gelido in loco, Ponatur ferrea densa I mina supra aliam similem frigidam frigida, apprimatur ponderis impositu ad suppressam superior , tumque reciprocis motibus agitetur una super alia teram velocitet , tepere incipiet, calescere dein, imo brevi eousque contaciliatus increscet aestus , ut scintillis excutiantur Ignis , denique ut Ignitae massa candeat, haud aliter, ac si de foco large instructo prunis folle exciatatis fuisset educta.
Haec Ignis productio fieri potest in omni tempore cognito : refertque nihil calida fuerit tempestas an frigida. Imo certe, quo frigore constricta magis corpora, eo sane fortior evadet calefactio, si caeterae manserint con ditiones eaedem
Quin etiam nullas deprehensus hactenus locus est, in quo idem essec tus non sequatur. Fac, Te in monte versari altissimo, aut in subterra neis degere profundis ; sive in tepente, vel per frigus rigescente , fueris plaga, ubique idem efficies. Fateor equidem citius, violentiusque, in sc cis tardius, minusque acriter, habebitur locis humidis calor ; attamen semper hoc gignetur modo. Atque deprehenditur etiam in omni corpo rum consistentium genere idem effici posse
Adeoque, in ipso quoque Vacuo, attritu mutuo , corpora calescunt uti observatis accuratissimis egrepit HAUX BEI aperte constat quae
113쪽
& more suo felicissime promovit Vir Clarissimus, conjunctissimus Collega, IACOBUS GULI ELMUS GRAVES ANDE, natus ad haec sacra atque arte perpolitus, a quo Disciplinae Physicae pomeria sua quotidiano
amplificatu extend1 sentiunt. C o R o L L. 4. Est vero nihil majore dignum memoria, quam Ignem, ratione modo enarrata natum , penetrare per omnia , vel densissima licet, corporum genera, eaque cuncta calefacere , expandere , comburere, fundere , illum lucere, splendere , coruscare , denique eadem omnino cuncta praestare, quae Verus Ignis evicere cognoscitur. Estque ita productus absque ullo alia mento ; vel absque ullo alio Igne prius praeexistente , unde excitaretur, Ut
de igne ignis, flamma de flamma, accendi vulgo solet. Igitur tuto datur colligere rem hanc pro vero Igne omnino habendam esse.
Eius rauci pria Generalis autem observatio docet , quod, quo fuerint duriora, sive '' rigidiora, illa corpora, quae ita inter se conteruntur, eo validiorem Ignem excitari posse illorum attritu mutuo. Ita quidem, ut idem corpus mollius, aut rigidius , longe alium, hoc respectu, calorem gignat. Ferrum Igne candescens, ut fere incipiat fundi, si aestiva caliditate in aere lentissime refri gescit, valde molle manet ,& flexile. Si vero aquae frigidissimae ocyssime immergitur, tunc compresse subitanea contractione partes ab Igne motae,& flexiles, in longe archiores nexus adaetie , ferrum parant durissimum , rigidissimum , elasticum valde , & resiliens. Atqui notissimum est , quanto sit aptius duratum Frigore Ferrum ad Ignis elisionem , quam si idem emollitum fuerit. Si durus molendinae & vastus Axis suo incumbens excipulo rigido rapida vertigine rotatur procelloso vento alas agitante , Ignis , δίFlamina , exsilit. Ubi vero plumbum interponitur magnus non est hujus caloris metus. Durissimi Chalybis allisu veloci ad silicem quam certo excutitur scintilla i quae prodiret nulla , si haec percussio per molle ferrum fieret. Unde etiam contingit, ut, si modo molle quid inter bina dura interponitur, summo tritu vix nascatur Ignis; simulac autem, consumto molli inter posito , superficies durorum se mutuo attriverint, Ignis ipse praesto sit. Enim vero ubi quis laminas ferreas, oleo illito lubricas , agitaverit supra se mutuo, non gignetur ingens calor : at postquam sola ferri duri extre ma supra se invicem velociter moventur, tum statim terribilis excitatur
Si quidem & in caeteris conveniunt corpora attrita, tunc erit semper illud aptius Ignem dare , quod materie constat densissime compacta; id minus, quod rarum magis habetur. Estque universalis etiam haec ad Ignem
generandum proprietas. Modo caetera respondeant: non enim densius, at
mollius simul, plumbum plus Ignis per attritam dabit, quam levius qui dem at longe rigidius ferrum ; sed si utrumque aeque rigidum , tum p On-derpsissimum plus valebit. Hinc apparet, cur Sideroxylon Indorum , lignum
114쪽
ginim sane durissimum simul ac maxime ponderosum, non modo ipsis serviat in armorum usum , sed & ad Ignem suscitandum, quoties illo egent,
Quin Sc eo citius contritu Ignis excitabitur, quo duriora fuerint collisa dc ponderosa magis. Sic sane ut chalybis Τί silicis collisus faciat Ignem unico temporis momentulo , qui de minus duris, magisque levibus, non nisi lentius longe producitur.
Praecipua tamen vis Physica, quae attritu suscitat Ignem, in eo con- Seeunes . sistit, ut corpora atterenda inter se , pro hoc effecta praestando , quam fortissime apprimantur inter se interim dum agitantur. Si enim lamina ferrea imponitur alteri sic, ut solo suo pondere suppositam incumbens premat, tumque superior supra inferiorem certo, atque reciproco , mota agitatur , aliquis , parvus tamen , generabitur in utraque Calor. Imponantur decem pondo superiori laminae , statimque agitetur aeque, quam prius, veloci motu , ilico major longe calor conciliabitur. Ubi vero adauxeris imposita semper pondera, ita miraberis simul incrementa caloris geniti, si modo semper manserit eadem agitationis velocitas. Prorsus ut tandem Ignis ictu momentaneo temporis generetur violentissimus , si bina talia corpora ingenti compressa pondere velociter reciprocantur motibus in
ter se. Imo sane, & in ipsis fluidorum elementis appressis idem obtinere supra satis nobis constitit.
Cogitare denique oportet, Ignem illum hoc attritu tanto majorem, Tertia tantoque velocius , produci , quo , si omnia alia iterum eadem fuerint, motus harum partium durarum celerior fuerit; ita, ut lentus valde motatus tarde exercitatus vix calorem generet, idem incitatior ingentem Ignis copiam Ocyus producat. Funem amplectere arche appressis manibus, atque segniter parum simul trahas, nihil inde caloris percipitur. Ipso autem momento , quo funem hunc rapido motu per manum retinentis celeriter tra xeris , Ignis gignetur , qui manum ainsurat. Culter Chalybeus forti manu pressius ad limen , vel cotem rotatilem , vix incalescit ubi leniter move tur supra ; st, ubi celerrimae fiunt reciprocatae agitationes , mox validus generabitur calor. Prorsus, ut, rapidissime rotatae coli appressus cultercandescere fere possit, si perpetuo fortiter versatili rapide lapidi apprimitur , dum cos interim vix calescit; utpote omni momento laminae appressae se subducens , donec orbitam perfecerit. Hinc itaque aucta celeri
tate augeri pro rato poterit semper & ipsa Ignis productio, absque ullo
Igitur evidenter ex omnibus illis cognoscitur, ubi expositze modo tres citi 1,hl, iticausis simul concurrunt, tunc uno momento de corporibus frigidissimis plex unita. summus Ignis produci poterit. Si enim duo ingentes , crassique , orbes,
115쪽
quit. Fluida interposta largant hune Ignis ortum. Mollia, rara stilla calori eiendo inepta
de ferro datissimo , myriade pondo impositorum compress1, quam rap1- dissime supra superficies mutuas agitarentur Vi summa movente, calor sane ocysti me gigneretur ardenti mus, in utroque orbe simul. Id quidem in Molendinis manifestum, ubi axis siccus arido innixus excipulo violenti turbinis impetu rotatur , statimque Ignem , imo flammam , excitat: quum tamen tam lentus ibi motus sit, ob axis minorem Diametrum. Ramenta ferri a Tornione rasi distillentia urunt manum, Ligni sic scobs et1am An igitur in imis telluris , versus ejusdem centrum , ubi immani pondere omnium incumbentium infima premuntur , ubique ideo cuncta sunt quam densiissima simul, etiam maxima copia violentissimus Ignis attritu nato excitaturὶ Atque inde sensim calor ibidem increscit Θ Vid. Boyl de Costa mic. Rer. Qiuat. Sane per omnia haec docemur , nunquam posse definiri ulta timum intensissimumque Ignis gradum, qui attritu produci potest : licet enim forte assignari posset , quodnam corpus densissimum esset, atque durissimum , attamen sciri nunquam potest ultimum pondus , nunquam motus dari, quo major existere non possit. Igitur nunquam erit tantus calor, quin eo major iterum gigni queat.
Si autem in Experimento praecedenti, quolibet tempOtis momento , liquor aliquis interponitur medius inter binaS superficies duorum corporum , quae ita densa , appressa, mora, sunt, ViX nascitur calor ; utique ne comparandus quidem illi, qui gigneretur, abfuisset hic interfusus liquor,
ex iisdem caeterum causis. Id verum esse docet tota rerum natura Observata
ubique. Nobis sufficiat hic hanc cotem videre; si siccae huic laminam cultri siccam applicans fortiter affrico, statim calescit, strepit , scintillas sepe
ejicit, culter. Guttula vero A quae , Olei, Spiritus , interponatur media , vix idem per easdem Causas continget. Notissimum est rotarum axes curvataturae immissos , oleo oblitos , vix fervere ; siccos autem arido commissos cavo, strepere statim , fumare , calescere , saepe flammam concipere. Quis ignorat, quod notatum prius, Molendinas ita incendi saepe integras, quotaries sine unguento medio moventur Θ In nullo autem Experimento idem manifestius evadit, quam in expolitione Vitri : ibi quippe , nec catinus , nec lens expolienda , incalescunt, nisi simul ac, consumto pingui medio, vel aquoso , patina & vitrum arescunt, quando statim ingens calor nascita
Quo igitur molliora , magis cedentia , minus resilientia, magis rara , corpora fuetint, eo minus caloris affrictu generare apta sunt, si compa rantur aliis. Unde, quum fluida plerumque has dotes possideant, etiam haec omnium ineptissima deprehenderunt huic calori per attritum excitando distatim quippe cedunt, se subducunt effugiunt. Quae in toto universio , ubique, ita se habere deprehenduntur.
116쪽
C o R O L L. 2. Etiam tanto minus calor attritu corporum mutuo generabitur
minori vi ad se invicem comprimuntur interea , dum supra se interuntur. Quod iterum adeo Verum reperitur ubique , ut ne uno quidem exemplo aliter constet. C o R O L L. 3 Tandem, quae parvo supra se invicem motu agitantur , licet haberent Atquequiescen- caeteras proprietates Igni per tritum generando aptas , ne sic tamen calo μ' rem dabunt; imo si qui eicunt, reducuntur ad temperiem ambienti aericommunem. Doceat id ferrum durissimum in acervos maximos aggestum , quod licet durissimum , licet a tanto pondere incumbente adeo compres
sum. fuerit, interim nihil inde caloris plus in se concipit, quam aer moblissimus, levissimus, rarissimus, qui illud ambit.
Ergo videtur sequi ex his omnibus , quod Ignis ibi se omnium minime metiralis istui, ostendit per suos effectus , ubi spatia sunt primo vel nullo , vel 1 arissimo, ςognitia en- Occupata corpore , eoque simul in partes vix cohaerentes diviso ; secundo, ubi alia causa non adest, quae per compressionem externam illa comprimit inter se, dc ad se , quae in iis spatiis continentur; tertio , si tum praeterea nulla foret causa , quae retentis intra haec spatia ullum motum concederet. Talis foret apud Nos locus ille, qui vacuum Torri cellianum dicitur. Si
enim tubus vitreus, uno extromo clausus, quadraginta uncias altus , ab
solute purus, impletur perfecte , Argento Vivo purissimo, siccis limo , Valde calido , atque dein lege Artis ore patulo erectus immergitur simili Argento vivo sic , ut nihil, nisi purum Argentum Vivum in illo tubo sit,
descendens Mercurius locum relinquit vacuum supra in tubo , neque ullo Indicio ibi ullum , corpus grave, resistens , adesse cognoscitur : imo , si Argentum Vivum in vase premitur , replebit adscendens pressu Mercurius ita in tubum , ut eundem quam perfectissime impleat. Ibi ergo videtur esse Ignis purus, &spatium , in quo nullus omnino attritus ultorum corporum contingit, igitur & ibi omnium minimus Ignis , quatenus ille attritui jam exposito debetur. Attamen, concusto in tenebris hoc tubo Baroscopico lux nata conspicitur in hoc vacuo , ut, Mathematicorum lux & oculus , maximus
Bernouilli tam eleganter descripsit, explicuit. Unde etiam inferat quis de ibi esse corpora. Id sane verum, quod illud , quod vitra penetrat, dc Argentum Vivum, & aerem , in illo loco necessario aequabili distributione adesse debere; sed nulla nota constat, hoc ipsum , qualecunque demum illud fuerit, ullum indicium geniti caloris exhibere. Unde forte ipsa haec, ita concussu genita , Lux est ejus indolis, de qua prius in historia Lucis uteroprietatis Ignis egi. Inde cogitamus lucem, adeoqUC forte ipsum Ignem, vix agit eicite. line ullo corporum solidorum concurrente actione, Vix apparere nobis
1 tib Ignis specie, libere autem per omnia transire spatia, sine deprehenso
117쪽
De Igne puro Alchemistae, Et Hebraei. Calor ingens, labitus, eri Mezal Ii attritu ad sui- dum levissimium,
effectu ullo Ignis nobis noto. Utique constat verissime , quod, quo magis adscenditur a superficie communi telluris per alta montium, ubi nulla amplius meteora aequalem Solis actionem impediunt, aut turbant, sed radii directissime , omni sua vi, feriunt opposita corpora , nihil interim caloris sentiri, sed frigus nasci videri. Tandem vero ubi adscenditur eo propius Soli , eo remotius a Terra , ut exhalationes , & vapores, eo vix adscendere observentur sensibiles , tum de ipsa nix ibi de aqua sit, si quae eo usque emersit, & media quoque aestate in lummo montium manet. Ita quidem , ut videatur plerumque, quod , ubi nihil duri, resistentis, corporei, Igni Desistit , ubi nihil attritum excitare potens adest , ibi quoque Ignem , licet praesentem , quietissimum ap-l arere : quare , quum altissimi montium vix aequent semidiametri tel-uris , atque interea tantum ibi crescat frigus , ubi tam parum a centro telluris receditur , tam parum versus Solem meridianum acceditur, tanta adhuc gravitas Atmosphaerae observatur, quid censetis futurum , si millies altius observationes possent institui, aut de iis nobis aliquid nunciar, 3 Sane quousque datur nosis , fere caecis ad naturam , hallucinari , videntur omnes motuS decrescere magis., quo adscenditur a terra altius , sensimque suprema quam silentissima quiete frui : quum arbores eaedem , eodem semine , fatae , in eodem monte , ad eundem solis adspectum expositae, semper maximae ad pedes montium , pusillae magis, magis quoe, prout adscem ditar altius, arescant. Miratus sum , quum legerem , antiquos Hermeticos retulisse nobis in suis scriptis, quod in Igne puro summum sit silentium , quies absoluta , atque in illo habitare DEUM , unde tamen emissi Ignes ministri moribunda per inertiam corpora vivificarent, moverent, facerCnt
justa exsequi juxta Arbitrium Omnipotentis , & Omnifabri, NUMINIS liberrimum. Ita nimirum Antiquissimi Hebraei ,& Sacri A iactores, praelia
Verant. EXOd. III. 2.3. q. XIX. 16. I 8. XXIV. 17. Levit. X. 2. Psalm. civ. ais
Denique mirabilis , & si ibita, Caloris, Ignis us , productio in corporibus frigidissimis , durissimis, ponderosissimis , a solo attritu, sed violentissimo, per fluida omnium levissima , mollissim i, frigida, hodiernis E perimentis oculo exhibetur ipsi. Sit globus e ferro solido ingens, tempore hyberno , explosus de balista
bellica maxima pulvere pyrio onerata, ille excurrit per frigidum aera socipedes uno minuto secundo horae, adeoque aer restitit motui illius globi tanto fortius , quam ullus ventus ; quum rapidissimus ille tantum percurrens eodem temporis spatio et ri pedes , tanta violentia densati per motum aeris impetu omnia disjiciat, arbores evellat, ramos frangat, turreS , aedi
ficta , disjiciat. Mariotte. pag. I o. Unde perspicitur quantum hoc in itinere attritum patiatur ille globus ; qui interim non recta pulsus fuit, sed assiduo hoc in motu rotatilis cycloadem descripsit puncto unoquoque sui corporis. Enimvero globus ille , hoc suum spatium tanta rapiditate emen ius. , ubi cadit, fervet penitus: licet toto itinere assiduo novo adeoque
118쪽
semper frigido , aeri occurrerit, ideoque omni momento de calore genito amiserit. Ille autem globi hujus calor non pendet a flamma pulveris pyrii, quo explodebatur , quoniam incredibili spatio temporis tantum in ilia flamma lueret, certe ViX Tri radii horae. Atqui tantillo tempusculo , quis credat, flammam hanc percalefecisse hunc solidum globum. Sed fatacile tribuitur ingens ille aestus attritui summo inter globum tanta veloci late pressum in aera , & repressum vento , qui a vicibus celerior summo , qui observatus hactenus. Igitur , quum ita, undique , per omne Experimentorum genus, patear, attritu quorumcunque corporum inter se Ignem, prius non apparentem ,
produci posse ilico , in omni tempore, in omni frigore, in quolibet loco, ubi hactenus facta fuit exploratio rei; modo adsint illae tres conditiones Physicae memoratae prius ; jure videmur inde colligere multa , quae ad in dolem Ignis perspiciendam praecipue juvant. En quaedam , si vultis, dabo. Primum quidem illorum erit , quod ipse Ignis , hactenus nobis inno tescens , semper praesens existit in omni soco 1, licet non semper ibi nobis detegatur vulgariter Ignis praesentiam indagantibus. Thermos copium quippe accuratissimum semper docet, quod, summo prius descripto frigore major, calor semper , ubiqu2, adhuc supersit; quamvis omnes vulgo credant falso, nullum omnino ignem ibi superesse, ubi Thermometrum ad O pervenerit. Neque tantum spatio omni ita inest Ignis ; imo vero , & in omni quoque corpore, etiam rarissimo , vel solidissimo, aequaliter distributus haeret. Si enim acutissimi sensus Thermometrum fervida aestate, aut hyeme gelidissima, applico ad vitrum cavum, in quo vacuum Torricellianum adest; ubi quis forte suspicaretur , merum modo Ignem contineri ; simulque illud Thermos copium appono corpori omnium solidissimo nobis cognito, auro ; deprehenditur absolute idem gradus caloris, & frigoris, in utro que. Si modo haeserit satis diu utramque in aere non Vatiato quoad calorem , vel frigus. Haec quidem ita se habere , qui crederet, inveni nemi nem , cui narravi prima vice; sed vera , nunquam fallacia, indicia haec
ita nos docent. Reposui, bruma rigente, vacuum perfecto Torticellianum , Vacuum Boyleanum , aera , alcohol sincerum , olea pressa , oleastillatitia, aquam , lixivia salium variorum , Spiritus salibus expressos stili titios , hydrargyrum , plumas , scobes Metallorum , arenas, calces , aerifrigido , aequalis erat omnium gradus caloris & frigoris, absque ulla omnino differentia. Quae paradoxa , at Vera hercle, mirabilitas. Haud potui ergo detegere, quod in rerum natura sit vel ullum spatium sine Igne. Neque valui deprehendere ullo Experimento , utcumque ad haec laboriosus fuerim, esse ullum corpus , in quo foret insita vis a CREA TORE , qua uniret hunc Ignem sequabiliter distributum ad se, ullo excessii sensibus notabili reddendo. Reperire nequivi hactentis , dari Magnetem'
Ignis in natura rerum. Ohinia Vero , quae potes videre, docent, quod, si motus attritus , aut miscetae variorum inter se, quiescant, tum Ignis
idem aequabilissime sit distributus per rationem spatii; neque vel minimum
referrC, nam vacua haec spatia fuerint, an repleta , rursus nihil referre Mouam corporum genere rei, aera. fuerint. Fateor equidem omnes mihi
Doctrina empraemissis lanis in omni
loco praesens semper. Et in omni
119쪽
Ft riro se agnitus, Tamen sic quo que semper mo
hic clamaturos esse, quod in nubibus hic exspatians inania proferam, imo falsissima, adversissima sensui communi, qui manifesto docet, Ferrum hyeme frigidius pluma, Argentum Vivum Alcohole. Sed, Auditores, ego hic monui, me non acturum de Igne per Calorem , vel Frigus hominibus, ad sensum apparente , sed ad illam tanto labore, tam acri indagine , electam notam rares aciendi. Carte um , unde fiat, ut Alcohol hyeme calidius Argento Vivo, vel glacie rasa, appareat, conabor explicare, post quam de massa solida & rara prius egi respectu ad calorem & frigus : neque enim jam id praestare queo, nisi ordinem turbarem. Alterum , quod pro doctrina Ignis allego , est, quod ille Ignis, qui ita , per quietem in primis , aequabiliter per omnia distributus spatia habetur , nunquam fere advertatur : quoniam illa , quae ubique perfecte eadem sunt, neque proinde ulla varietate usquam se distinguunt , vulgo solent pro nullis haberi ab omnibus. Ut patet, si forte esset talis Ignis gradus aliquo tempore , qui nihil quidquam in ullo fluido , vel solido , mutaret, omnes tunc homines non cogitarent de Igne , neque de calore , vel frigore. Sed simulac tum Ignis ita parum augeretur , ut cera fieret paulo quam ante mollior , statim inciperent suspicari, plus caloris , Ignis plus, natum fuisse : quia ceram igne de solida specie in fluidam liquescere, dudum sci Verant. Atque ex praejudicata hac opinione contigit, ut putaverint Omnes fere, Ignem arte , vel fortuito opere, nasci , quoties effectis suis magis jam evidentibus redditis se manifeshat. Tertium, quod satis certum inde sequi creditur , est, quod ille ipse Ignis ita haerens in omni spatio & corpore, ibidem semper moveri, & movere , pergat, licet fuerit vel minimus croditus. Enimvero , quis mortalium a1J1gnet ultimum punctum frigoris absoluti, id est forte, quis assignet perfectam Ignis quietem Θ Atqui minimum Ignis , aut caloris , vel virtutis
rarefacientis, principium statim incipit expandere Omnia omnino corpora, horum partes a densatu spontaneo dimovere, &, quamdiu manet tale, impedire a sua naturali & propria Elementorum adunatione. Quae Verum motum inesse , dc exerceri , certo docent. Quare probabile sane habetur , Ignem hunc in vacuo , & in meatibus intra solidis limas massas vacuis relictis, ut in vasis quibusdam, contineri, moveri, agere, semper l, hinc aliquas inseparabiles operationes continenter producere, quae tamen Omnes inprimis id conantur , ut Elementa removeant a se mutuo , adeoque, ut semet expandat aequabilius ipse Ignis. Interea tamen haud minus certum est, ipsa Elementa corporea materiar, quae non est ipse Ignis, assiduo conari se asso clare magis,vacua intercepta intra suam impenetrabilem materiem archare, hinc Ignem his in vacuis contentum , & dilatantem exprimere, quantum
fieri potest ex aequilibrii destructione. Unde ergo semper foret actio , &xeachio, inter Ignem in poris nitentem expandore Elementa, & inter naturalem corporum nixum in adunationem arctam suorum principiorum. Postent itaque hac lege omnia corpora, quae infinitissime, & absolutissime , agens omnia DEUS creavit, locata in spatio immen so , dividi in Ignem expandentem omnia reliqua corpora , & in caetera universa corpora, quae non stant Ignis , semper contranitentia separationi suae monadis. Inde adeo duo haec principia, expandens unum , alterum assbcians, inprimis per
120쪽
omnia dominari, plurimarum actionum corporearum causas esse. Horum
vero energiam ex 1dea , quam hactenus de iis habemus, intelligi haud
poste. Solum DEUM ex SE haec , dc omnia perfectissima , infinitissima intelligentia, complecti, atque omni potentia ILLI SOLI propria , mortalibus ineffabili, constituisse.
Quae quo magis contemplor Venerabundus magisque , eo sane videtur
mihi certius , quod id ipsum , quod Ignis est, non possit penetrare se in
id, quod ultimum impenetrabile corporis Elementum tandem habetur, sed inde repercuti, quoties irruit, tantoque repelli plus, quanto pene trare plus conatur. Hinc attritum quendam oriri posse , imo & debere, inter Ignem & alia corpora. Adeoque ipsium Ignem nunquam hospitari in corporum propria substantia , tantum Vero in spatiolis inter hujus con nexa elementa relictis , licet quam solidissima fuerint corpora. Certe ἀντιτυπια Democritae a , impenetrabilitas aliis dicta , Igni , omnique alteri corpori, videtur adeo propria, ut per omne genus EXperimentorum videatur es se maxime inseparabile. Quarto , iterum contemplemur in illa doctrina, quod, quamdiu ergo hic ita descriptus Ignis, intra hos poros corporum hospitans, a nulla alia
causa agitur, aut mo Vetur, tamdiu nullo se estecta inde prodet : cpita per meatus aeque facile poterit exire , quam intrare , ideoque achionem suam in corpus continens non multum mutabit; quia ubique aequali copia videtur adesse , & agere. Ut capiatis , quid velim, liquidius , en Ther moscopium acutissime sentiens frigoris & caloris, Videtis, quem jam gradum caloris notet. En vero Ori follis hujus ingentis id oppono , ecce qua vi follis agitatus ingens ventum faciat maximum , quo ferit Thermo sco Ilum ; nonne omnes exspectabatis Venti hujus propria vi Frigus nota ite productum iri 3 indeque non fallax Thermometrum turbari debere 3 attamen , cernitis, perstat. Unde simul quoque intelligitur , quod hac ratione nec calor increverit, neque frigus, ad notabilem sentibus nostris differentiam. Nam Ignis fere aeque facile defertur per aera quiescentem , vel motum , ob ingentem ejusdem raritatem. Si tamen aer ille vi sun)ma agitaretur, quae hoc folle nequit excitari , tum sane ab attritu oriretur major simul calor , ut supra patuit, sed non nisi ab attritu. Unde forte
sit, ut procellae summae, caeteris paribus , plerumque , paucis casibus eX- , Ceptis, calorem ad thermos copia augeant potius, quam imminuant; certe summos ventos frequentissime calido cum aere contingere dudum ob servare memini, acerrimum vero gelu silentissimo vento. Cur igitur ven tus , imo aura nostro corpori, inprimis calefacto , ita frigidus apparet,
ut nemo sit, quin jure refrigerandi vim illi adscribat 3 uid , an non manifestissime experimur , gelido vento spirante, eoque forti valde, frigus gelidum corpori nostro longe magis infestum esse, ita quidem , ut nemo illi ferendo sit, quin ipsi brevi admodum gangraena perimantuc
membra λ Ita revera se res habet. Verum alia longe est causa , quam Vulgo putatur. Sciatis ergo, primo neminem possie vivere in aere, qui 9o gradus caloris habet, verum cito in illo mori animalia omnia nobis cognitar, atqui calor noster vitalis est graduum 9 et, & infantibus saepe ' , ut Falirent itius observavit. Hinc homo semper calet plus , quam aer am