Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ri PARS ALTER A.

fuit vera ratio, cur Sol recta actione sua Ignis vim expansione notam in notabile incrementum adaugere queat, sola tantum directione , absque ulla omnino materie nova addita, absque ulla emissione Ignis de ipso Solis corpore , absque ulla excitatione Ignis ex non Igne. Quod quidem , nisi me fallit animus , in praecipuum in Tractatu Chentico de Igne

inventum.

Si quaeritis forte , cur igitur candela incensa , lucem per radios rectos quoque determinans , non facit locum a se illuminatum smur etiam calere Θ In promptu ratio est : parvus ille radians conus non agit in parallelismum , sed diffundit in Sphaeram quasi emanantes radios , hinc Ignem , qui in camera est, non agit in unam partem , sed in omnes quaquaversum. Si vero adeo propinque accesseris, ut vicinitas parallelismum fere creet, statim calor ibadem quoque percipietur.

Atque inde quidem hanc dissicultatem evanescere puto : inprimis si una perpenditis , quae de diversitate mirabili Lucis , & Caloris, prius disseruic

Eo Parallelliamo cessaute statim calor desinita 'hernaculaemrpium qui seindificanda.

Hinc ergo , intercepta rectitudine radiorum a sole Ignem in Paralle lismum agentium, ilico cessat ille Parallelismus , atque statim , illo ipso

momento, IgniS partes expanduntur aequabiliter quaquaversum : unde

facile patet solum illum Parallelismum omnem illam vim prius praestitisse. Sit enim meridiano tempore serenissimo speculum Vitelli directe Soli oppositum, ejus foco violentissimo expositum esto corpus, quod ebjam actu consumitur, Virga ferrea ; tum autem dum in summa est violentia, ponatur opacum corpus adeo magnum , inter Solem, & focum speculi, ut totam speculi aream uno momento obumbret, statim , sine ullo temporis intervallo , totus ille ardentissimus focus penitus exstinctus est , licet aer inter umbraculum & speculum aeque calidus , id est Igne plo nus , sit quam antea , licet Sol splendeat ut ante; tantum vero sola narcdirectio ablata fuerit. Neque est, ut putes, plus Ignis fuisse inter specu lam & focum, dum Sol speculum recta feriebat : nam calor certe , praeter

eum, qui a reflexu fiebat, major ibidem haud deprehenditur. Igitur ingens differentia habetur inter eum calorem , quem Ignis tritu corporum

facit , eumque , qui nascitur in aere, per Parallelismum solarem : quia prior diu manet, perit ilico posterior. Attamen, si Sole incaluit corpus, id ipsum suum gradum acquisitum , pro soliditate sua, diu retinet. i Atque omnia dicta, magno suo damno experti filere Cultores Plantarum, qui iis hyberno servandis tempore caldaria construxere : si enim lumina horum , quibus calor brumalis Solis elevati inter horam decimam& secundam intra haec admittitur , ita fabrefacta sunt, ut illapsi radii ad ipsum lacunar atringere non Dossint; sed , deorsum Vergentes , relinquans locum timet lacunar & irradiatum a sole spatium, qui non illumita natur . ab admissis radiis, tum semper in illo loco frigus fit majus, si cararera matient eadem. Atque cpilaetus ibidem humor frigidissimus , decuduugiti stirpes omnes fere teneriores perdit. Quare oportet semper haec

Hibernacula directe meridiei opposita, instruere fenestris e vitr rectis

132쪽

ad angulum I 4 gr. 3o usque ad eavimentum, iisque pellucidis, si fieri

potest. Postea autem lacunar debet ita fieri, ut a linea horizontali, ducta ab altitudine luminum, a fenestris parietem posteriorem Versus , deo sum declinet angulo pariter a. o gr. 3 o. in regionibus , ubi elevatio poli est Igr. 31-. Ratio ex Astronomicis, & Gnomonicis, facilis eruenda, hic brevitatis gratia omittitur.

Summus Ignis, qui producitur in aere nostro , atque in corporibus Quantu; si hieinde calefactis, naturaliter a Sole Parallelismum producente , longe minor igni QO DPM a- .

est , quam ille, qui in homine sano , a vi vitae exoritur. Hic enim adscenta P rita' 'μ dere solet ad gradum 91 in Thermo metro. Ille vero , quam rarissime ad gradum 8 pervenit, neque unquam tum eo in gradu diu persistit , sed mox declinat. Loquor autem hic tantum de illo calore, qui in loco aperto , sine reflexionis vi , & collectu, a solo tantum radiorum recto decursu naf-citur. Nam nubes reflectendo ; globi aquei , in aere nati , refringendo , actionem hujus Ignis intendere plurimum valent. Attamen & ita nunquam fuit inventus Ignis , per Parallelismum, reflexiones naturales, vel& refractiones , adeo magnu&, qui alcohol, olea, vel sulphur , vel pyrium pulverem incendere potuit; nisi Fulmen forte esset, de quo postea. Atque haec de Calore , sub AEquatore ipso , naturali vera sunt; vera sunt

de tota Zona Torrida. Quare etiam apparet , maximam Solis vim ne quaquam adeo calefacere posse corpora ulla nota , ut eadem , viva flamma excitata , comburat, sicque spontanea incendia paret, nisi solo tantum Fulmine. Adeoque & hinc iterum liquet, nunquam fervidissimum Solem in plaga telluris torridissima, tantum Ignis excitare posse, qua tum moderatus attritus, in loco frigidissimo , in corporibus gelidissimis, cito producit. Si enim ferrum ea lege ad ferrum agitur, satis propere in calescent eo usque , ut sulphur , aut pulvis bellicus , incendatur, si illi injicitur ; neque tamen tunc adhuc illud ferrum lucebit. Unde quoque intelligimus iterum , mirum non esse, quod alia corpora lucida esse possint, licet haud admodum calefaciant, neque necessario sequi, lucet multum , ergo valde calet. Lux enim Solis hyberni in meridiano versantis , serena die, adeo valide oculos ferit, ut eos oecaecet prorsus satis diu : quum tamen calor ejusdem eo tempore glaciem tenuem libere in aere suspe sam, illique recta oppositam , ne quidem eousque calefacere potuerit , ut liquesceret, ipsa hora duodecima : Ut hac hyeme ipse observavi. Imago Solis polito auro , argento, aere , ferro, stanno , Vitro , repercussu into lerabilis , prae corusco fulgore, oculis nostris habetur, calorem sensibus , Vel Thermometro , percipiendum dat omnino nullum. Ex quibus denuo arguo , ingentem haberi disserentiam inter naturam Lucis & Caloris , inter Lumen, & Ignem.

Cavit Igitur unice sapiens DEUS , ne vi Solis , recta ad nos perve- Raro destrula,niente, destrui queant corpora animantum, vel vegetantium , Vel tenera.

133쪽

Inprimis per

diversos coloreseorporum,

1 16 PARS ALTER A.

Dico vi recta: ne quis putet reflexum , hincque collectum , & magis inde incitatum , hic intelligi. Qui revera longe violentior evadit, hin que inhabitabilia saepe loca efficit, ut in insula Ormo dudum constitit, ubi candidissimi Salis montes elevati, certo adspectu Solis , radios ita albitudine sua reflectunt, coguntque, ut illo tempore locus sit inhospitalis. Atqui ne quidem durat diu admodum idem aestuantis tempestatis gradus; sed mox temperari solet superveniente haud ita diu post fragore.

Si adeoque Sol feriret Atmosphaeram telluris , eo tempore , quo co puscula in ea obvolitantia omnia disposita essent ad aequabilem radiorum transmissionem , tunc omnem Ignem in Atmosphaera haerentem ageret in parallelas lineas , excepta portione illa , quae in umbra conica telluris lateret. Id vero incredibile , fieri aliquando posse , ob plures, Variasque, causas. Unde valde probabile, miros reflexus, refractiones , collectiones , dispersus, omni tempore , ibidem fieri. Hincque mirifice ubique variatam deprehendi Solis in Atmosphaeram, indeque & in tellurem ipsam , vim , atque actionem. In iis autem locis , quae extra nostrae tel-Juris Atmosphaeram sunt, Ignis directus a Sole , semper, eodem modo , videtur se habere ut spatia ipsa, in plagis scilicet nimium non d1stantibuS.

Unde jam credibile habetur, vix unquam Ignem, in diversis locis pro

sus eundem reperiri : sive enim adspectus Solis ad terram varios conside raveris ; sive cogitaveris variam corporum in Atmosphaera natantium naturam , motumque ; seu diversam quoque in differentibus ejusdem altitudinibus indolem; aut & alia denique : semper deprehendes , nihil magis sollicite cautum esse ubique, quam ne idem sit Ignis effectus in differentibus locis. Quarum quidem causarum per sequentia Experimenta

efficacia innotescet. EXPERIMENTUM XIII. Si Ignis ille, a Sole determinatus , corporibus nigerrimis, quae reperiuntur, excipitur impressius , haeret ejus calor in iis diu retentus. Hinc dc talia longe citius calent ab eodem. Ιmo & fortius quoque incalescunt per Ιgnem. Omnium etiam citisi1me exsiccantur, ubi ab aqua fuerant m ad facta. Quin & longe facilius ardent. Omnia haec quotidianis confirmantur observationibus. Suspendatur in aere, ad Solem , pannus idem , tinctus colore arerrimo , alter ejusdem penitus texturae , sed coloris candidissimi, alius iterum coccinei coloris , atque ita diversorum colorum alii , tum semper niger longe plus calescet, & longe citius caeteris omnibusia Reliquorum vero diversis tinctorum coloribus ille semper incalescet tardissime, qui vividi stima lucis repercussione oculos fortissime afficit : Nam albus pannus lentissime calebit, de ruberrimus, caeteri autem tanto citiuJ ,

134쪽

DE ARTIS THEORIA. H

quo colorem minus fulgentem creant, ut in viridi debiliori manifesto pataret. Atque ea quoque Nationes in Climate fervidiori certissime norunt ivestis quippe exterior si candida, urente sole, gestata corpus quam optime ab aestu defendit; ubi contra nigra vestimenta suffocante calore idem infestant. Sed de notabile est observatum eorum iis , qui Pannos de lana conficiendo victum quaeritant, quod, si eodem tempore, & loco, madidi hi suspenduntur ad eundem Solem , ater ilico calebit, fumabit, exsiccabitur; candidus quam diutissime aquam fiam detinebit, reliqui vero

iterum tanto desiccabuntur lentius, quo colore vivaciore fulgent. Unde rursum in aestu vestimenta alba minus exsiccant caeteris. Etiam ante plures annos constitit, quod omnia corpora nigra multo facilius ab eodem Igne incendantur , inflammentur, ardeant, quam alio

colore praedita. Scobs ligni albistimi incussam scintillam Ignis vix admittit , ut sustineat; ubi vero hanc Igne exusseris in atrum carbonem , hujus pulvis susceptam scintillam fovet, atque parva haec scintilla accendet cito omnem illum pulverem. Linteum purissimum, candidissimumque , scin tillam immissam non diu alit; si haec in carbonem lintei ejusdem accensi, iterumque exstincti, ut sit nigerrimum carbonis tenuissimi genus , cadit , totum per hoc corpus cito propagabitur. Nec ipse Tormentarius pulvis , abesset ejus nigritudo, tam facile incenderetur , ut Nitri albissimi contritus pulvis cum Sulphure manifesto demonstrat. Hortulani dudum doluere, albissimi coloris terram a Sole non calescere, nisi in sola tantum

superficie extrema , atram vero usque adeo fervere , ut radices stirpium

exurat. Chemissae nigra digestioni commissa, vel eo arte reducta , facilius eodem Igne calere , in capite Corvi, collo Cycni, cauda Pavonis , diversos gradus Ignis requirente, jam olim scripserant. Denique Philosophi oculis exhibuere Experimenta , quae rem conficerent. Si vitri dioptrici caustico foco albissima charta exponitur , diu erit, priusquam calescat, valde diu priusquam incendatur : ubi autem accendetur , primo albitudinem ponit, fusca sit, nigra , & tum uno momento flammam ibidem capit. Ubi vero nigerrimam chartam eidem foco commiseris , ilico inflammatur. Legite memorabilia super his observata in Achis Sapientum Hetruscorum. Sagg. EsperienZ. 266. 267. Inde etiam plurima in ipsis Meteo ris capiuntur : notum enim est nunquam horrenda magis tonitrua , vel laumina violentiora , produci, quam ubi picea prius caligine, & nigerri mis nubibus coelum obscuratur ; unde & terribiles plerianque turbines statim exoriri solent, rarefacto, immensum per calorem subito genitum, A

retentum, aere.

EXPERIMEN ΤUM XIV. Nigra corpora lucem Igneam, sive calefacientem , a Sole quam vivi dissime impressam , non restectunt a se. Id vero constabat nobis , dum Speculum , urens quam validissime ad Solem , fumo ardentis candelae tenuissimo obducebatur : postquam enim ita evaserat nigrum , atque tUmidem, ad situm eundem, Soli opponeretur , oculus in foco nil lucis ,

nil caloris, deprehendebat, imo nullo signo manifestabat ullam Ignis

Nigra vis ressidunt lucem ac ceptam.

135쪽

Albaeatri quam

m3κime revi branta Aureus color etiam Ita caeteri ex

plorari queunt.

notam. Simulac vero, detersa nitide fuligo , splendorem illibatum reddiderat eidem, Ocyus Soli exposita eandem lucendi , urendique, pol statem recipiebat. Inde & oculi ab atro haud ostenduntur inflammati, a que dolentibus ex ophthalmia oculis haud majus ab ullo colore solatium , quam a colorum privatione omnium densissima , scilicet obscuritate. Ipsa quoque vitra Ts rnhausiana , si levissima obfuscantur fuligine de v, pore ardentis candelae, tumque objiciuntur Soli ardentissimo , nihil pro sus caloris suo in foco , nihil lucis , generant. Quibus igitur documentis evidentissime liquet, quam parum requiratur in aere saepe, ut summi effectus Ignei. ole oriundi prorsus su centur; utque interim Calor ipse variis locis, ab eadem tamen causa , diversissimus subito generetur. Qua in re maxime mirabile , quod subtilissima nigritudinis crustula idem praestet: adeoque sola quasi facie suprema nigra , absque adjuvante crassitie, id faciat. Candidissima autem corpora lucem Igneam illam acceptam a se repe cutiunt fere eadem vi, qua illam acceperant. Id evidentissime docent M talia alba , ut Argentum solidissimum, atque perfecte purum, in planum si formatur speculum. Illud enim imaginem Solis vibrat a se fere aeque vivi dC quam acceperat, oculos occaecat, laeditque; dolentibus illis a phlogosi intolerabile penitus est. Vitrum specta pellucidissimum , planum , Soli op- situm ; radios transmittit, ut nobis apparet, fere immutatos ; si inspicitur oculo posito inter Solem & vitrum directe, nihil fere in vitro videtur. Atqui , si parte postica incrustatur Argento vivo i Stanno certa proportione permistis, quae mistum dant albissimum, tum statim imago Solis vividissima , de hocce speculo repercussa , fulgorem dat intolerabilem. Fulgor Auri fulvus colore pariter vibrat de se fulgidissimum jubar, ut notum. Sed nunquam manifestius id visum, quam in Speculo cavo ex ligni materie solertissime in cavum Sphaericum formato, polito , tumque aureis bracteis quam accuratissime inductis expolito. Cujus in urendo effectum incredibilem Saxonia vidit. Neque putet quis , Metallicae proprietati id deberi, monet alterius magis mirabilis Speculi confectio, urentissimi quoque , sed ex fragmentulis straminis fulvi industrie adaptatis inter se conia lachi. Ruberrimus ita, imo & caeteri omnes capitales colores , sola incomparabilis Nevvioni sapientia definiti, ea lege explorari possunt, ratione Lucis , quam in foco colligunt, tum & respectu virtutis Ignis , quam ibidem exercent. Si enim Specula ejusdem materiei, magnitudinis , & formae , expolita eodem modo, superficie dati coloris , Soli exponuntur , dabunt, differentia potentiae Ignis in illo foco, doctrinam de estectu colorum habita ratione ad generandum Ignem; docebunt ita simul, quinam colores c lefaciant , frigefaciant, temperent, vim Ignis reflectant, retineant, dissipent 3 Sed haec mihi hic loci indicasse sussiciat, properanti ad ulterius examen Ignis. Ergo iterum videamus, quae hinc sequuntur.

Specula causti.

Ex notatis modo intelligi potest vera doctrina Speculorum urentium ;

136쪽

quatenus illorum potestas pendet a colore superficiei horum expolitae :quum , paucis Experimentis sedulo captis, Constare queat, caeteris datis, de proportione virtutis foci ratione coloris.

Neque minus evidens habebitur intellectus virtutis Igneae t dum indatagatur , quinam colores inducendi sint corporibus, ut sciatur, quis inde es fectus futurus sit quoad vim calefaciendi , vel refrigerandi, loca, aut corpora 3 Id enim de colore soli, cui insistimus, & quod oculis usurpamus , certum habetur. Nigra terra pedes amburit, parcit intuentium oculis. Candida vix calefacit pedes, oculos praestringit, inflammat , exurit, albi tudine fulgida. Idem inde quoad picturas capitur, & peristromata. Umbracula praecipue, quibus calorem a corpore , lucis fulgorem ab oculis, aver timus , quoque hinc poterunt valde commoda fieri. Sane sedes , extrins cus albae , intus frigidissimae ; nigrae externe, interne calidae reddentur ; posita eadem murorum materie & mensura. Petasus superna , aeri exposita, superficie, candidissima, marginis inferiore superficie nigerrima, ingens dat aestuante coelo capiti solamen. C o R o L L. F.

Contingit iisdem de causis intolerabilis in terra calor: ubi Sol feriens

nigerrimam terram,hanc calefacit.In aliis autem telluris plagis ipse aer usiaque adeo incalescit, ut ferri nequeat. Id inprimis insula Ormus docet, albissimis montibus ab oriente in occidentem porrectis,reflexo lumine, aeremita incendens , ut pereant homines , nisi dormiant aquis immersi , capite solo per sustentacula inter dormiendum elevato; ut & Gamron, ubi idem fit arenoso, albo monte , ita cogente reflectendo radios, ut vidi usquam eo furore aestus Atmosphaerae incandescat, quam ibidem ; licet loca haec ipsa , ultra Tropicum, versus Septemtrionem declinent. Videatur Nieulios Iti terr. dc marin. a pag. 8o-91. aliique. C o R o L L- ΑωAqua, caeterique liquores, vi Ignis terrestris, vel aerii, elevantur per aera. Eo facilius a se invicem recedunt per eandem vim Ignis, quo minore pondere incumbentis Atmosphaerae comprimuntur. Quo igitur adscendere altius, eo semper magis recedunt a se invicem : tam per aucta spatia, quam per minorem attrassionem Ieciprocatam. Hinc assiduo minus teruntur. Minus Ignis circa se colligunt. Frigescunt rius , atque tenuissimorum corpusculorum imagine volitant per immensa spatiorum semper minus , qu altiora si int, resistentiu1 D. Quamdiu ita aguntur forte partes aquae res latae sunt in sua minima , durissima , immutabilia, elementis, quae, seo sum rigidissima, unita simul mollissimam iterum aquam , ut prius, constituunt. Simulac causae quaecunque esticiunt, ut plures Vaporis aquei partev

incespiant iterum adunari, in hactarie superiore, proinde frigidiore, liquia

Pigmenta M. Iefacientia , fixu. sesacienti . Causa caloris

137쪽

Parallelismi IP

his in focum coactio. Perses a in ca Vo parabolico.

I 2o . PARS ALTERA.

ii aeris ; tum credibile est , glacialibus strigmentis , exiguis tamen , aera oppleri. A quibus, jam descendere incipientibus, in arctiora spatia telia

luri propiora, adeoque arctius adunatis , accepti, reflexique, radii Solis, nubes in coelo candidistimas formant oculis nostris. Quae , quo albi magis coloris, eo fere certi US nivem, grandinem , imbres frigidos , ventos gelidos praesagiunt. Quo autem talis nubis stacies opposita Soli candidior appare o semper aversa ejusdem pars a Solis adspecta frigidior necessario evadit pro rato, carens scilicet calore Solis eo tempore. Inde evidenter quidem sequitur, tales nubes calorem in aere adaugere posse brevissimo tempore. In primis quoties Variae , per diversas possituras ad Solem , forte projiciunt in unum exiguum locum aeris, Solis reflexos radios , i atque ita foci cujusdam speciem ibi simul formant. Si autem aterrimae apparent in coelo

nubes, interim dum Sol splendet; solent quam celerrime Fulmina oriri,

Intellectus ideo praecedentium haud patitur, ultra nos mirari, qui fiat, ut in certo loco Atmosphaerae oriantur quandoque adeo subitaneae caloris, frigorisque , vicissitudines : si nimirum cogitare placet , quod ipso momento , quo Sol recta ferit aera , statim Ignis in illo agatur in vias aequi- distantes, qui antea vagus; cernitur ilico ingens caloris aucti causa. Iterum consideremus solum , cui insistimus, subito etiam exponi his parallelis radiis , certe & illud ocyus calescet. Corpora denique omnia in hoc aere, vel supra hoc solum reposita , pariter praesentis Solis irradiatione magis magisque calescent. Unde igitur , licet ne unica quidem Ignis particula adsit, supra eum , qui ibidem antea erat, calor tamen in certo , tali, soco, ratione dicta augeri poterit. A deoque repertus ita fuit in rerum natura auter modus Ignem latentem excitandi, scilicet per actionem Solis induceutem partes Ignis ita , ut nitantur in vias parallelas. EXPERIMENTUM XV. Si concipimus , corpora perfecte alba, politissima, minima , ita accommodari inter se, ut Ignis actione Solis parallelus redditus, inque super scies illorum corpusculorum directus , inde ita reflectatur , ut omnes radii repercussi coeant in unum , exiguum, punctum : tum erit in illo loco

omnis ille Ignis collectus , qui prius a parallelis his dispositis corpusculis ,

vel in eodem plano locatis , abivisset in parallelismum , veluti inciderat. Unde igitur , tanto fortior ex sola copia ille Ignis erit in hoc loco collectionis , quem focum deinceps appellabimus, quanto minor est ille locus radios adunans , quam tota summa spatii superficierum corporum reflectentium. Qui tamen Ignis jam per parallelismum adeo auctus cognoscebatur in praecedentibus. Adeoque, si arte posset constrai Speculum cavum , cujus cavitas esset formata perfectissimae parabolae primae Apollonii circa suum axin revolu tione, adeoque conoidem parabolicam figuram cavam perfecte possideret si tum materies hujus Speculi foret omnium densissima ; ut auri, & coloris

candidi im

138쪽

DE ARTIS THEORIA. Ieandidissimi, ut hydrargyri optimi; denique elastidissimae indolis, ut chalyta. bis puri stimi; tandem vero & apertura basios ingens ; tam ad punctum , quod in axe intra speculum a vertice distat una quarta lateris recti dicti, esset omnis vis Ignis, qui directione parallela ingressi is erat per circulum , qui basin conoidis parabolici constituebat, faciei disci Solaris parallelum positum. Adeoque augendo capacitaterem Speculi, vis illa intendi semper

ultra posset. Verum industria humana, exercitati sitima nondum ValUir tar sed impo, st. llem reperire materiem , neque potuit unquam figuram corpori cavo ejus modi inducere : ut eximiam hanc excellentiam, mente intellectam quidem,

opere tamen ipso assequi nequiverit. Proximum vero fuit, ut electae materiar solidissimae ; candidissimae; du risiimae ; elasticissimae ; absque relictis in cava superficie expolita areolis ullis inaequalibus perpoliendae ; figuram conciliaret sphaericam , quae ro nando per attritum conciliari posse credebatur. Neque tamen & hic facilis inventa via fuit ob politurae dissicultatem. Sed Ignis interim excitatus

ita violentus , ut omnem sane credulitatem superaverit. Ne igitur varia commemorem alia , suffecerit omnium cognitorum In speculo vi

optimum considerare , quod Artifices summi , magnis impensis , soler bu ,s tuis, ' tissima industria , labore summo confecerunt, pater & digni duo patre filii, Vitellii Lugdunenses ; qui, ex metallica materie, per multa tentamina rite permista , illud confecerunt formae Sphaericae cavae; ira ut cho da segmenti circuli, cujus revolutione formatum fuit hoc segmentum

Sphaericum, vel diameter circuli, qui ejus planam aperturam definit, sit quadraginta trium pollicum. Adeoque area hujus plani , qua admi tuntur radii 1 11 4 pollicum Gallicorum. Figura cava, est & sphaerica ,& convexa. Facies utrimque, qua fieri potuit, arte politissima. Massa vero ipsa corporis speculi libras pendet quadringentas Gallicanas. Radii ran dem , qui per amplitudinem modo definitam a Sole determinantur in spe culum directe oppositum Soli lucenti, colliguntur in circulum diametri semipollicaris, distantem tres , & dimidiatum , pedes in aere, extra spe culi Andum. Quare radii, a Sole paralleli, ex circulo, apertura speculi, in cavam speculi superficiem illapsi , si quotquot inciderunt, reflecterentur in focum , essent contracti ex circuli spatio 73 96 ad circuli spatium r.erit itaque hoc in foco septies millies , tercenties nonagesies & sexies

plus Ignis in eadem area , quam in aere tunc calefacto a Sole. Quae sane immanis differentia. Sed tamen Oportet considerare noS po- Dissiculter defi-suisse omnes reflexos , qui inciderant ; quod certo falsum cognoscitur m 4 priori per Experimenta : qui nec figura perfecte Sphaerica , nec perfecte polita , neque sine areolis , per Micro copia cernitur , imo & oblique in

tuenti undique speculi cavitas videri potest. Quidquid sit, utique, si unquam inveniri posset proportio reflexi respectu incidentis , facile supputaretur proportio; dum jam constat Ignem ibidem natum esse quam violentissimum. Captis enim, demonstratisque , tori S EXperimentis, Conm Sed pes e , stitit quam certissime, quod omne corpus , ullo Igne combustile, positum

in hoc foco , unico temporis momento ardeat vi summa, absque ulla omnino mora. Imo & ea combustilia , quae magna copia aquae, qua madef-Guit, impediuntur cito comburi, nisi prius, vi Ignis expulsa abundanti

139쪽

dicionibus. IIa per Lise

rium

p ARS ALTER A.

aqua , ex lacata fuerint in Igne, hic sine ullo intervallo temporis fiam mam concipiunt; ut videbatur , dum viridis ligni crassus ramus agitatuet hinc inde per hunc focum , ipso momento flammam ardens exhibet, quae sustinetur, licet humidum hoc, crassumque lignum non quiescat , sed moveatur, per focum flamma enim assiduo oritur in illa parte, quae foco exponitura Intra brevis minuti spatium sex Metalla in hoc eodem foco fusa cadunt, ut & Semimetalla omnia explorata hactenus. Quin ipsa quoque lapidea, atque saxea , corpora momentaneo tempore fundit, fusa in vitrum convertit: qua vero virtute id essiciat, quamque violenta, discitis inde, Auditores , quod ossa ipsa, quorum cineres tam potenter Igni &Plumbo resistunt in catinis docimasticis, nictu oculi exprimendo tempore fundat, lateres, argillam , arenam , crucibula , marmor , jaspidem, po phyritin, in vitrum fundendo commutat. Denique , quod nemo rerum peritus , Ignisque occlusam vim edoctus tota vid a, in animum eotuisset

unquam inducere sibi, ipsi illi lapides , unde experti caementari 1 furnos. aedificant fundendo ferro destinatos ex durissima sitia matrice fossili separando , hic ilico liquescunt, atque fasi in vitrum abeunt. Attamen hi lapides potuissent nec mutati plures per annos immensum ferre Ignem , quo semper hi ci exercentur. Ut ita potentia hujus Ignis prhstet minutis limo tempore , quod annorum spatio Ignis, aliter sunt mus habitusessicere haud potuisset. Interim Ignis hic in liquido aere , imo forte in

vacuo, unde tanta vi Ignis aer Omnis expulsus , haercti, absque ullo omnino pabulo 1, ibidemque perstat, quamdiu Sol radiat in hoc speculum. Quo autem materies hujus speculi frigidior fuerit, eo semper vis Ignea in foco speculi violentior. Adeoque quo densior facta ejusdem Metallica indoles , eo fortior effectus. Ipsa vero hacce frigiditate & elasticitas mire intenditur ; ideo & inde eo validior effectus. Simul ac vero incalescit see cali corpus , eo lenior actus illius ; & prout per gradus magis incalescit magisque, eo perpetuo plus remittit ignita potestas. Inde quoque hyber

no , serenissimo , tempore, de frigore, longe emeacius suam vim exer-eet , quam gestate serena. Scimus ex praemissis , laxari in corpore quolibet Elementorum cohassionem per Ignem assiduo, & proportionaliter ; maiores inde evadere meatus inter Elementa relictos , imminui contracti litatem, atque ortam inde elasticitatem quoque. Unde uberrima 1terum suppeditatur meditanti oportunitas, nobis vero hic impossibile omnia ex plicare. Tamen oportet, hac iterum occasione moneam , quum plenilunii tempore, nocte serena , hyberna , plena Lunae imago directe opposito, speculo excepta esset, ortum inde focum lucidissimum , ut nemo eum

ferre posset, interimque mobilissimi Thermometri bulla , in centro foci locata , ne minimum in eo signum caloris , vel frigoris , dedisse, perstitisse prorsus immotum. Quod tamen eo magis mirum videatur, quod radii ab opaco Lunae vibrati in speculum , tamen a Sole directi fuerint rquum interim per Experimenta constitit, quod imago Solis speculo plano Vitreo , Optimo , excepta, atque ab eo directe repercussa in speculum Vi lettianum , faciat Ignem in soco ejusdem ardentissimum, fere tam violentum , quam si directa a Sole imago in speculum egisset. Quare & hinc rursum differentia vera inter Lucem, atque Calorem, demonstratur, jam

140쪽

DE ARTIS THEORIA. I 13

prius commemorata. Atque haec quidem praecipua sunt eTecha Physica , quo ad nos in hoc inprimis negotio spectant, accurate ita enarrata , ut ab ipso nobili Autore commemorata ex observatione sunt, quaeque statim servient nobis actaris de ingenio Ignis. Incommodi hocce habet unum hoc nobile instrumentum , quod, quum requirat Solem elatiorem , ut ejus vires recipiat, atque ita Soli debeat op poni , ut axis lucentis disci solaris & cavi speculi sisnt in eadem recta, h1nc corpora in ejus foco exploranda debeant poni in eadem illa recta ; quare prohiberi nequeunt ne cadant , stimul fula fuerint : hinc autem subdu eunt lapsa se a vi Ignis , ne post fusionem ulterius examinari queant, quod tamen inprimis utile fore, facile intelligitis. Sed compensatur utcunque

hoc incommodum inde , quod ipsa suprema , indivisibilis, politi Metalli

superficies , omnem illam reflexionem procuret ; hinc parum dissipet, mutetve ; quam specula vitrea , opaco Mercurii incrustati reflectentia , dissipent multum multiplicitate imaginum ex positura particularum pel lucidarum vitri. Alii autem modi similes focos excitandi pere refractiones radiorum factas per figurata pellucida , minus fortiter agunt : quia in credibilem copiam radiorum reflectunt quaquaversum ; multos pariter inter obliqua viarum suffocant, atque in se exstinguunt.

Ex contemplatione modo traditorum , opinor, manifesto sequi, quod corpora coelestia , tam Planetae, quam Stellae fixae, nihil mutent, quod sensibile sit nobis, in Igne nostro quoad calorem , vel frigus. Enimvero , seponamus Solem, cujus effectus jam enarravimus. Luna sane sola est, cujus imago speculo soc excepta , inque spatium adeo angustum arctata post reflexionem, ne in aere quidem notam expansionis , vel contractio nis, parit. Quid igitur lux emissa caeterorum Planetarum praestabit 3 nihil omnino. Sed Stellarum fixarum lux ne quidem quidquam hic mutat. Si ergo, quod non ausim negare, vis horum corporum in Calorem , Frigus que telluris, atque atmosphaerae illius agunt: necessarium erit, alio illud modo peragant, qua emissu radiorum suorum lucidorum. Neque juva bit Astrologos allegare varios adspectus , conjunctiones , siderum , atque constellationes : quia semper e vincitur per haecce Experimenta , nihil his omnibus circa modo dicta mutari. Liceat ergo dicere , omnem Calorem , a coelestium influentia lucidorum, versus nos derivatum, unice Soli tantum deberi, neque deprehenso hactenus ullo auxilio caeterorum adjuvari.

Si quidem ea intelleximus , halid adeo poterimus dilucide videre , notabiles in corporibus mutationes excitari per Astra : quoniam pleraeque

nobis notae calore , vel frigore , stipantur , dum motus excitant, mutantve. Oportet igitur , ut illae inquentiae , per quas coelestia Sidera agere putantur in haec inferiora , pendeant a causis , quae neque Igni debentur. Unde etiam directe vicissituaines illae communicatione, vel immutatione

speculi huius

incommod4. Et commoda. Nullum corpus ectileste prieter Solem paralle-lismo , aut re-

sexu , Ignem

auget. Gravitas sola hic mutare visa.

SEARCH

MENU NAVIGATION