Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Iz- . PARS ALTER A.

Ignis, inde nata , haud videntur pendere. Neque hactenus Experimentis vera haec vis constitit, qua superiora illa hasce inferiores plagas valde commutarent, nisi Gravitati 1 oli adscribenda ; cujus sane ingens est ab Igne, & Luce , diversitas , no ab hisce quidem dependens. Atqui hanc vim per varios Siderum adspectus prorsus mutabilem esse , indeque respectu variatae attractioins , & repulsae, multiplicia mutari posse in ipsis corporibus , ut nemo peritorum facile neget; ita alias i praeter hanc d

monstratam , nondum proferre potest.

Iterum post haec omni,i, audebimus ab Experimentis pronunciare de multis , in aere natis , Phaenomenis; quae ex datis intelliguntur, quae operationes nostras Chemicas mirifice aliquando turbant, qute ad Physica pertinent. Constitit aquam , perpetuo , copia incredibili, ab eximio Halleyo demonstrata, in aerem rapi ; hanc autem , tempestate valde serena, altissime adscendere, itidem pelluciditas tum, & auctum pondus, Atmos phaerae probat. Atqui ibidem & tum conglaciari , si elementa sua conjungit in altis illis locis , quoque certum est. Quid vero impedit, easdem hasce , ita natas , adunari inter se , inque magnos globos sensim coactas apparere nubium specie 3 Quidni infinitis de causis figuras quoque suas assiduo mutent, jam planas , sphaericas dein,

alias omnes. Ponite autem , ita haec fieri, nonne Solis radiantis per aera actio, his excepta speculis, atque inde reflexa, mirabiles, atque subitaneas, lucis apparitiones producet ξ si autem rursum disponuntur alio modo , & situ , inter se , nunquid Ocyllime postea exoriri poterunt, suffocatis lucis radiis , crassae tenebrae Θ Quoties apparent in coelo a Sole , vel Luna illustrator nubes quam candidissimae , semper fere brevi postea, nix cadit, aut grando. AZstuanti istima aestatis tempestate ipsa , observamus, post diuturnam siccitatem , & serenitatem , nubes nasci altas, exiguas , albas, assidue crescentes augmento valde celeri, quae quo magis crescunt, eo minus albae evadunt, paulo post , ex ingenti amplitudine in archiora pyramidalia spatia versus terram lapsae, umbram faciunt integram , atque ingenti cum impetu resolvuntur in imbres; qui per magnas aquae guttas cadentes demonstrant se prius grandinem in altiori, & fri

gidiori , coeli plaga, fuisse, quae jam cadendo in depressiora , & calidio

ra, loca, subito regelascunt; aut si in alto fuerint nimis magni grandinei globi, tum, in ipsum solum forma adhuc solida dilabuntur , utraque

ratione aerem inferiorem eo loco celeriter, & multum , refrigerant. Atque ea quidem ex solis hisce causis simplicibus videntur intelligi : nam ,

quo altius evectae prius aquae partes , eo glaciales magis evadant, necessct est ; sed pariter eo quoque violentiori cum lapsu, deorsum cadent, quando incipient iterum descendere ex magna altitudine, dum acceleratur , ex Galilaei doctrina, lapsus. Unde minima apparens, coelo sereno , in Asia , nubes , oculo hinc bubulo comparata, delapsa coelo, quo propior, eo major in reciproca quadratorum distantiae ratione visa, irrepetu summo terram attingit, aerem ibi compactum concutit, turbinem , ventumve,

142쪽

facit, saepe in procellam a centro Versus circumferentiam circuli hori zontalis ruentem , producit. An ergo clarissima nubium albitudo semper nivi, aut glaciei, ibi formatae, atque suspensae, tribuenda 3 Aqua sane Sole illuminata , nunquam alba refulget, nisii in spumam, nivem , aut glaciem , coacta , nisi oblique illapsos radios oblique valde oculo immit-mit. Si rursum cogitamus, aquam conglaciatam , undique concurrentemper ventum , hinc in unam molem adunari, Soli opponi, indeque ab hac parte superficiei reflecti; sicque aera, inter hanc glacialis nubis superficiem & Solem positum , calescere , moveri, rarescere ; dum interea circa

alias partes hujus semper alia sit, & alia, lucis , calorisque, actio ; imo concipe globum illum magnum, satisque solidum , nec pellucidum , erit igitur omnium frigus tanto majus in earte a Sole aversa , aerque ibi tanto densior; unde igitur hisce de caesis mirabilis hoc in globo rotatio , vel vertigo, nasci debet, eo quidem rapidior , quo calor Solis major, globi glacialis solidior densitas, frigus a parte postica intensius, lapsus globi ex aere alto levissimo , in densiorem tensim, fortiusque resistentem ,

inferiorem offensa. Certus sum, Auditores, si animum intenditis , ut pauca haec cum cura velitis expendere, Vos haudquaquam miraturos amplius , terribiles illas tempestates , quae diuturnas serenitates excipiunt. Maxime , si recordamini , quantus cadentium ex alto in gravem aera subjacentem attritus, quantus calor , imo quantus saepe Ignis , quam subitissime nasci debeat. Verum eadem speculatio eo quoque nos Vocat, ut in memoriam rCvocemus, saepe, certis telluris locis, subito , calorem nasci intolerabilem, qui mox horrendas in procellas resolvitur. Si animum advertimus , reminiscemur, id sem per contigisse , quoties ccesum nubibus distinctis vagum apparuit. Si enim aliquot nubes nivales, glaciales e, inprimis magnae, tum in Atmosphaera ita disponuntur, ut forment Specula reflectentia , quorum coeat in unum

quendam locum aggregata vis, quod fieri posse, imo & Cepe fieri, omnes conceditis, quid , quaeso , fiet ξ orietur illo in loco calor incredibilis, aer in

eo expandetur maxime, ut Vacuum quandoque ingens oriri queat; circae quod calidum Igne collecto vacuum nubes, aerque expulsuS , miro motu, & fremitu , agentur , rotatiles fient VorticCs, atque momento temporis postea, mutatus situs nubium , deleto foco , ruent in haec vacua , impetu

summo aer, nix, grando , aqua, quidquid modo satis propinquum habe tur. Dudum sane est , a quo semper putavi , solis a nubibus glacialibus re pulsam , atque in focos ingentes coactam, lucem, causam fuisse princiapem tot, tamque formidandorum , eventuum, qui tanta crebro Vi contingunt, ut mortales stupeant , atque ruinam jure metuant. Sapiens in Anglia Vir subtiliter demonstravit, quae foret vis aeris communis graviS , Metallici, dum ruit in vacuum absolutum Torricellianum ; tantam scilicet eam fore, ut illi ne quidem comparari mereatnr rapidissimi venti celeritas, quae 2 a , vel 23 pedes spatio scrupuli secundi horae, emeritur: hic aer I 3 os

pCdeS.Trans. I 686. U. 18 . p. 193. VOS autem cogitate, quam magna, quam

multa, quam solida, quam mire disposita, haec Specula nubium queant haberi 3 ut forment spatia hujusmodi stupendar certe efficaciae, ratione Ignis geniti. Unde fiant fulgura, fulmina, turbines, procellae, tonitrua, Venti,

143쪽

& reliqua Meteora. Forte intelligitur hinc , cur, licet tempestas aestuet praecalore, si coelum serenum sit, & sine nubibus, raro haec contingant Θ Quum e contrario post genitas nubes ilico tam mirifice mutentur omnia 3

Maxime ubi r gelascit.

Nunquam vero frequentiora contingunt ea , neque violentiora , nisi postquam acuto gelu diu constitere flumina , atque telluris crusta profundefatis in constrictam duritiem coaluit. Si nimirum tunc regelascit subito, fere statim nubes plurimae , calores insueti, dein fulmina, tonitrua. Omnes quippe vapores , atque exhalationeS pingues , a calore subterraneo , agitata, sub illo tegumento litesserunt clausa t, ut patet, quoniam frigidissima hyeme, glacie tossarum incisa , fumosi ilico vapores , iique calidi, exhalant , tanto copiosiores, tantoque calidiores , quanto durius gelu, quanto crassior glacies. Simulac ergo suprema haec conglaciata gleba tepore resolvitur , affatim , qua data porta , ruunt retenti halitus , atque mox in sublime acti, nebulas , nubes vo formant, quarum circumvoluti globi mox a Sole illuminati , omnia modo enarrata subito creant. Hinc in Rus sta , Suecia , Dania, tam valida tonitrua statim a regelascente tempestate. Accedit etiam , quod corpuscula in frigore solidissima adhuc motum attrixus producunt ingentem.

C o R O L L. 3. lor loeis pro- Sed , ohe , velimus etiam nobiscum perpendere, quod radii a solo nos PIN* μ λ ς' tro reflexi, aut ab aedificiis , tum a montibus etiam , essicere queant, ut ad

eundem Solis adspectum loca quaedam singulari, eoque saepe satis magno , prae aliis Calore afficiantur. Namque intelligitis , ita saepe haec omnia se te , vel industria , posse construi, ut mire varietur in centro loci aestus. Verum & addi debet tum quoquci colorum in circumpositis istis corporibus diversitas, quae modo prius explicato immenssim et1am mutat vim caloris ibidem jam prius explicatam. Denique omnino iterum speculemur , di verso anni tempore, mirifice mutari assiduo, Solis directionem ad illa corpora , hinc augeri, minui, in reflexu , in foco , valde perpetuo , haec cuncta permutari. Etenim edocti haec omnia facile capiemus , undenam saepe Quaedam loca certo diei, vel anni, tempore , adeo differant a se ipsis quoad calorem , colorem , lucem. Ut notum vulgo , quibusdam plagis m tutinos , aliis vespertinos , Soles calidissimos. Oportet modo tria statim enarrata Perpendere, inque locis propriis examinare. Apparebit, quod nos proprie hoc in negotio tangit, fieri posse , ut Ignis major ita, minorve, fiat alibi , sine ulla alia, praeter meram reflexionem, atque noram inde Collectionem , aut dispersum , causa. Putatur vulgo , in editissimis , planis, Iocis , aestum , caeteris paribus , ardentissimum dominari : sed observatur semper contrarium ; quum sereno , arido , calido , tempore in porrecta quaquaversum planitie, aer potius reficiens hauriatur , ω temperatus, dum interim idem statim aestuosus sentitur , dum in valles seceditur. Inde sane fit, ut equi, & armenta, in planis Ericetis, quam optime se habeant, moveant, currant, absqrse defatigatione, sine anhelatione, dum in locis

144쪽

aliis eodem tempore aestu langueant. Scilicet in planis ejusmodi locis, nulla fere , nisi a solis nubibus reflexi luminis , actio caloriS, praeter communem radiorum allapsum. Quae sane omnia jam obserVata faciunt quam plurimum ad rite intelligendam Ignis naturamiqui aliter falso putatur insitus esse quibusdam telluris singularibus locis cujusque ideo mirae excogitan

tur , & a natura Ignis valde remotae, causis. Quum interim , re recte ex

plorata, semper appareat, sua CX natura sola s pectata, Ignis ubique, per omnia aequabilissime distributus.

Verbo jam monuisse hic liceat; Meteora in aere , Calores in habitatis terrae locis , atque natos inde effectus , omnium maxime debere suam ori ginem , gradus , Vicillitudinesque, atque effecta, radiorum Solis paralle

Verum longe subtilioris foret indaginis, maximique, super Omnia, usus, ut definiretur tandem ab ingenio humano , per artis indit striam, vera proportio inter copiam lucis ex dato spatio incidentis in corpus reflectens, at que inter copiam ejusdem illam, quae post reflexionem p*factam collecta habetur in ipso ita dicto foco. Ponamus, lucem ex spatio circuli biped lis diametri illapsam in speculum sphaericum cavum, inde reflexu cogi in focum circularem diametri pollicaris. Iam ex Geometricis , areae lucentis , foci colligentis , magnitudines facillime comparari queunt; quum sint in duplicata diametrorum ratione. Inde & Mathematici ilico collegerunt, esse ergo & lucem incidentem ad reflexam in ipsa illa proportione. Ve rum , qui rem ipsam consideraverunt physice , majores longe dissicultates repererunt ad solvendum hoc , ita simplex primo visum , problema. Quid enim , Auditores, potestisne definire prius , quot forte in univer se superficie cava speculi tui areae sint vacuae,pori dichi,proportione habita ad corpus solidum , cujus extrema ibidem reflectunt Θ Omnis sane hactenus usurpata ad hanc rem materies ferro fuit longe levior , igitur auro tantoporosior, cujus ipsius nondum soliditas vera respectu molis innotuit. Hinc Itaque scitur , impossibile esse penitus hoc primum definire. Atqui summi

momenti id erat, ad defitionem hic quaesitam. Forte millionessima pars molis in dato corpore verum άντιτυπον exhibet, reliquae Omnes partes Vacuae haberi possunt respectu materiae, unde corpus illud conflatum habetur. Quantum igitur inde ex incidente lumine periturum sit, plane cernitur. Verum , si liceret, quod nequaquam verum , ponere, adesse corpus ab

solute solidum , quonam possetis pacto determinare, amabo Vos, figuram ipsius Speculi 3 Sphaericam assumitis. Qui scitisi si esset talis, tum 134gerri ma ejus appareret cavitas , nisi in loco solo foci, aut in cono lucido verti cali ad focum productum , aut paululum ultra in divergentibus , & aberrantibus , coloratis radiis, ex pulchra doch sina. Summi NEWTONL. At qui apparet fundus in omni obliquitate.. Si autem auderetis sperare, talem:

Conelusio do Mettaxis, proporrio Ignis colletii in fomcatoptrico difficilis. Primo ex ignori rata soliditate speculi.-

145쪽

Tereio , quia

vis Ignis , nona sola copii'. Id exemplo aliorum primo patet.

118 PARS ALTER A. Vos metallis inducere posse polituram, agite, politissimi habiti speculi eavi

extrema micro copio lustrate acutissimo. Cernetis , quam scabra , in aequo lis , porosa , hirta, sit illa , quam aequabilem promittebatis , atque coge mini , vel invitissimi, fateri, quod minima prorsus pars conspicui cavi ejusdem sit formae , sed ubique fere irregularis penitus figurae. Quomodo igitur credetis possibile ex data figura concludere sententia super copia reflexi luminis ξAtqui, si hasce feliciter dissicultates superaveritis , alia adhuc superest, eaque haud levior prioribus : nimirum deberetis certi esse, num in omni puncto Speculi caustici adsit quidem materies homogenea , lucem ubique, eadem prorsus viricite, aequabilissime repercutiens ξ quum enim , ex demonstrationibus Nevutonianis , iterum ingens hic sit in variis corporibus diversitas ; liquet & inde constare debere prius , quam certi quid & hic statuere queamus. Fieri quippe potest, ut admista inversit materies nobis incognita hactenus , sed quae forte vim reflectendi nullam possideat, adeoque pro rato tantum extinguit de vi accepti Ignis luminosi forte, quantum de hac materie immistum possidet. Verum , ut iterum certus demonia tres ex tribus modo expensis , quanta sit vis Ignis in foco habita ratione copiae Ignis paralleli illapsi, tantum valebis exponere proportionem copiae. Inde autem cognoscere haud poteritis porro , quanta sit proportionalis virtus illius Ignis, qui in hoc foco corpora mutare potest , ad illum Ignem , qui directione Solis adigebatur in circulum , qui facit basin sese menti Sphaerici, quod speculum refert, quatenus & hic corpora mutati bidem. Ratio rei habetur , quod omnino resciri debeat prius, an partes Ignis solo suo agunt impetu multiplicato juxta numerum illarum partium adeoque an valeat regula , duplex Ignis quantitas , igitur geminata etiam illius agendi potentia in alia corpora Θ licet enim id ita pro demonstrato vulgo habeatur, ingens tamen est de hac re dubitandi causa ; utque ice tum est , copiam majorem Ignis in minori spatio , ibidem potestatem

Ignis semper augere, ita ambiguum manet, an tantum per hanc quantitatem auctam intendatur virtus actuosa. Vultis, ut afferam rationes,cur ita censeam 3 en quasdam dabo. Experimenta certa sunt, quae docent, quod corpora existant, quae separata agunt nihil, at in distantia definita quoties ad

se mutuo accedunt, tum statim motus creant novos, qui antea non aderant in rerum natura, quique increscunt Omni momento tanto majores, quo magis ad se invicem appropinquant. Rursum vero simulac removentur adeo longinque a se mutuo, ut exspiret per distantiam haec reciproca Virtus, tum statim omnis prior motus cessat. Exemplo Vobis sunto Magnetes optimi: horum unus quiescat in loco certo ; quiescet semper. At vero si alium sensim adducitis priori, attinges lentissima appropinquatione punctum posteriore magnete , in quo , ubi haeret, statim illum priorem distantem moveat , agitetque ; utque successive magis adducis , magisque , ita eviden tius movebis utrumque , increscente vi generandi motus semper magis , magisque , juxta vicinitatem , ratione hactenus incognita mensurae incre menti motus; quam ob causas urgentes Ingens NEWTONUS suspicab tur fere in triplicata ratione reciproca distantiarum.

146쪽

Cui determinandae industria summa sedulitatem solertissimam impen

dit , pulchro successu, Vir Clarissimus IOANNES MUSSCHEN BROE

RIUS , in Academia Ultrajectina Professor. Imaginemini, obsecro, in superficie Sphaerica suspensos , plures , aeque validos Magnetes, in ea distantia , ut fere incipiant sentire vim reciprocam 1, mox intelligite , hos omnes,centrum sphaerae lentissime petendo in arctiores ire vicinias. Nonne in omnibus fiet mirabilis motus , adeoque , si centum forent tales , ilico omnes moverentur Ponamus , jam in distantia certa omnes manere quietos ;tum vero concipite unum Magnetem existere in centro sphaerae ejusdem ; ne, eo ipso temporis indiviso articulo , exorietur motus mirabilis in omnibus illis magnetibus sinuat, ne uno quidem manente in eodem situ,

quum paulo ante universi perfecte quiescerent. Sed quando jam iterum inciperent centro appropinquare, nasceretur in singulis distantiis major ,& semper alius , quam paulo ante , motus, mirabilis visu : quum in singulis locis gigneretur prorsus alia actio inter polos attrahentes , 8c repet lentes. Idem in aere atque in plurimis aliis demonstrari posset. Vobis praecedens exemplum sussiciat. Quid si igitur in Ιgnis Elementis similis , aut forte major , potestas ingenita dominatur : fieri utique poterit, ut ex ag gregatis increδibiliter facultas increscat, quae in separatis haud aderat ;adeoque Ignem in illo foco acquirere longe violentiorem mutandi vim

a vicinia adunatorum , quam ab ipsa copia , SC numero, associatarum par tium. Et sane observatio quam certissima evicit jam dudum, hoc verum

esse : si enim Thermo scopium , in aere , frigidissimo , hyberno , meridiano tempore , stat in loco per Solem illustrato , ad gradus 1 o , tumque in foco speculi Vitelliani saxa fornicaria in vitrum deliquescunt Ocysii me; quid exspectatis futurum in axi speculi, ad distantiam quinque pollicum

ab illo foco 3 sane ille ibi calor vixerit Icto graduum : ut exploratio docuit. Nonne igitur manifeste cernitis , tantam differentiam a sola condensatione nasci non posse , sed necessario oriri debere agitationem in ipsis partibus novam ab contactu proximo. Quum autem superiora nos docuerint , virtutem propriam Ignis esse, qua se expandit, atque omnia , quae attingit, corpora ; fieri poterit, ut haec ipsa increscar enormiter a collectione in unum locum : hincque forte uno momento adeo augeri posse ipsam Ignis vim. Tandem vero , nondum constat, an vis resectendi, qua partes Speculi ignitos reddunt radios , aeque fortis sit circa axin, secundum quem paralleli radii incidunt, quam circa superiorem Speculi ambitam ; adeoque tamdiu dubitari jure potest, an quidem omnes radii, ab omni puncto speculi repulsi, & in foci area concurrentes simul, aequali vi ibidem concurrant ita, ut vere liceat asserere, vim collectam respondere numero r=diorum collectorum. C o R o L L. 8.

Multa quidem cogitavi super hac re; quanam ratione tandem certi quid, circa haec omnia posset determinari 3 atque tandem constitit, quod, si quaecunque Speculi pars opaco nigro tegitur; radii tamen a reliquis , non te

iis partibus speculi semper quidem aggregantur in eundem focum omni-Dein & ipsius

Modus quidam definiendi Ignis.

147쪽

13o PARS ALTERA.

no, neque inde aberrant, a quacunque tandem parte Speculi redditi sint ,& quaecunque Speculi pars tech a fuerit. Si ergo concipimus totam apertu ram Speculi tegi circulo aeneo, nihil excipietur, reflectetur inihil. Quum vero illum circulum dividere possimus in tot partes aequales , a centro, in quot volumus , poterimus quoque, ope sic divisi circuli admittere, vel secludere, tot partes radiorum per totum planum talis orbis ingredientium, quot volumus. A deoque ea ratione erit certa proportio , pro arbitrio inquirentis, radiorum admrssorum respectu totius plani. Sic dimidium radiorum , partem eorum tertiam , millesimam , vel quamcunque denique , pro lubitu in focum colligemus , poterimusque etiam deinde comparare inter se hos ipsos Ignes in illo foco ita collectos ; atque postea inde quoque elicere, an vis Ignis geniti se habeat ut radiorum numerus, an alia quadam lege : utique modus hinc inventus est, radios lucis Speculi Vitelliani in totam aperturam illabentes dividere in ratione data, qua circulus geometrice dividi poterit, atque dein omni ratione Ignium horum efficaciam explorare. C o R o L L. 9.υ statuatus Quid si , Experimentis rite captis , inveniretur pars illius circuli cognita

de ejus vi. radios admittens , tantum caloris facere in foco , quantus calor requiritur

ad ebullitionem conciliandam aquae in illo foco contentae. Deinde autem successive iterum tanta pars Speculi aperiretur, quae calorem in foco fac ret , unde Mercurius in Barometro adscendit ad gradus 424 , tum genitum foret duplum caloris , quatenus hic se manifestat dilatatu Mercurii. Poterit dein indagari simul, quaenam jam foret proportio aperturae Speculi in hoc calore, ad illam aperturam Speculi , quam habebat ad generandum calorem duplo minorem. Hinc igitur artifex comparando inter se deprehensa spatia aperturarum , & emecta calefaciendi inde nata, reperiet tandem quid quantitas radiorum , quid faciat ViS aucta ex adunatione eorundem. Quod , ut summi usus in perspicienda historia Ignis, ita satis evincere videtur, vim summam talis Igniti , non tantum pendere a quantitate sola radiorum , sed ab augmento vicinitatis , unde assiduo potentiae Ignis increscunt. Ita enim pauca Experimenta, speculis causticis vitreis capta , omnino suadere videntur. Sic ergo ultima vis Ignis , hactenus nota hominibus , uno simplici modo producta, satis jam explicata habetur, ex illa copia radiorum solarium, quae transmittitur circulo diametri trium pedum& septem pollicum , in frigore hyberno ; si vero perrexissent iidem radii, sine offensa obstaculi, produxissent modo parvum calorem in aere; & svenissent semper hac recta via in aera liquidiorem, feeissent semper minus , minusque caloris , tandem forte frigus majus , quam unquam cognitum fuit. Unde rursum scitur, quam parum recte sentiatur vulgo de Ignis natura , & actione : quum certo constet, Ignem summum , unquam cognitum mortalibus, sola resistentis actione , differre a frigore maximo. Unde & iterum audemus fere colligere, ut prius, Ignem esse aequabiliter distributum per corpora, & spatia; nullamque ejus apparere actionem, ubi nullo corpore excipitur, quod resistat. Quum vero Specula talia augeri

semper queant in capacitate apertura; intelligitur, Ignem infinite violentiorem fieri posse semper,

148쪽

DE ARTIS THEORIA.

Non fuit detectus mortalibus Ignis major in ullo loco unquam, quam quidem ille est , qui in foco Speculi Vitelliani incenditur : nam ne vitris quidem T schirn hausianis tantus excitari potest. Hine effectus Ignis momentanei , qui expertcntia cognitus hactenus est omnium maximus , est reductio silicis in vitrum , in foco Vssettiano. Hoc effectu nullus unquam visus major : quum fulmen quidem ferrum liquefecisse uno ictu observatum fuerit, sed non, quod sciam , converterit saxa in vitrum , aut metalla. Hanc igitur Ignis in foco hoc potentiam obstupescentes admiramur , ho remus. Quid si ergo dixero , posse huncce eunὰem effectum vitrificationis produci uno momento , in loco frigidissimo , in corporibus frigidissimis , absque ullo Sole , absque luce , sine foco , sine materie. Adeoque maximi Ignis summum effectum produci posse, ubique, omni tempore, in locis te nebricosissimis, in spatiis omnium frigidissimis. Si enim frigidissima nocte hyberna silicem electissimum percusserimus ictu chalybis optimi & felicissime temperati rite impresso , stridentes exsibiunt scintillae, quae vividissimam spargunt lucem, & vibrantissimam , sonumque edunt stridulum, per aerem dum saliunt. Verum , si supposita charta pura excipiuntur haec explosa corpuscula, deprehenduntur esse globi vitrei ex fuso silice, vel

ferro, vel utrisque , formati rotatione per aerem : unde Certi sumus , oriri usque adeo magnam hic Ignis vim , ut ducissima haec abrasa corpuscula ita lenitus in liquorem fundat, ut rotatione dein per aera mollissimum aequa ili tornetur in Sphaeram. Sed sphaerula haec, ita facta est naturae penitus vitreae. Atqui saxorum,& metallorum,conversio in vitrum, est fere summa& ultima Ignis actio summi: quare demonstrasse me putem , tritum, mo mentaneum aeque Violente agere, quam Specula caustica fortissima. Si ergo in maximum , atque optimae notae lilicem , immensum , in ingentem masse sam formatus chalybs allideretur, quanta fieret ibidem Ignis productio lExplicui ergo iterum alterum modum,quo Ignis excitatur promtissime maximus , scilicet radiorum parallelorum , dc reflexorum in punctum arctissimum collectionem. Ex ΡΕRIMENTUM XVI.

Idem ille Ignis a Sole in parallelismum actus , si in vitrum incurrit pel lucidum prorsus, accuratissime expolitum, atque sphaericum perfecte, colligitur in focum , qui validissime urit. Id quidem a multis jam temporibus constitit. Sed nunquam accuratiusquam per Vitra J schirnhausiana Ducis Aurelianensis , in horto Palatii Regii, adhibita ad capienda Experimenta circa naturam Ignis. Illa autem res , quum omnium maxime faciat ad ingenium Ignis iterum cognosces dum , omnino huc historice referri debet: quia effectus horum in suo genere maximus fuit. Vid. Hist. Ac. R. Sc. 1699. 9O. ITOO. 128. ITO 2. 34.

Tale vitrum orbiculare, habens pro diametro orbis sui quatuor pedes, utrimque convexum, Soli directissime oppositum , aestivo tempore , aere sereno, dc per praecedentes pluvias ab aqua liberato, inter nonam matu

Ignis profluetio Dioptrica. Et 'quidem fortissimi.

149쪽

eomparatio Ignis Catoptrici& Dioptrici, Superat Camp

Quia ia arctius

adunata

nis qui marimus

tinam & tertiam pomeridianam, focum fecit in distantia a vitro duodecim pedum , qui focus erat diametri sesquipollicis ; quo ipse Tschirnhausius usus fuit. Si combustilia ponuntur in hoc foco , ilico ardent; plumbum statim funditur; lateres vitrescunt si diu in eo detinentur. Cum his comparata , quae modo prius enarrata fuerunt de essicacia Speculi Vitelliani, sequentia dabunt Corollaria.

Speculi Vitelliani aperturse circularis diameter erat 3 pollicum. Adeoque circumferentia pollic. - . Vitri I schimhausiani Diameter orbicularis erat 48 pollicum. Adeoque circumferentia pollι- adeoque copia radiorum incidens in vitri J schirnhausiani circulum , ad copiam eorundem incidentium in Speculum Vitellianum , erit ut a 3o ad I 8 9. Tamen actio Speculi Vitelliani longe habetur pronatior, violentiorque multo, quam actio vitreae lentis T schirnhausianae.

Unde & evidens est, Catoptricen , exercitio artis promotam , radios acceptos reflectendo magis larvare illibatos, quam Dioptrice in summum evecta refringendo eosdem conservare potest. Ideoque plurimos per aggregantia Diaphana perire.

Quam magna vero est focorum in utrisque differentia 3 Circulus Speculi Vitelliani Apertura est pollices quadratos. Focus vero est lineas quadrataS. Area circuli Lentis T schirnhausianae pollices quadratos. Foeus autem ejus est lineas quadratas V l 1, adeoque focus Speculi ad focum Vititri ut I ad 9 : unde rursum patet potestas Ignis gignendi hac ratione longe melior reflexu quam refractu. Adeoque vis longe magis promovebitur speculis opacis, quam lentibus perspicuis : quum lens diametri orbicularis quatuor pedum sit fere ultimus essectus, quem ars vitraria ullo modo hactenus producere potuit constructione fornacum : speculorum autem con fectio forte nondum penitus exhausta sit, licet spes multum praecisa. Quis enim non doleat aequus rerum aestimator ; nullum fuisse Principem , qui digno pretio persolverit summorum Artificum industriam , atque excitaverit porro ad ulteriora 3 sed haec infelix pulcherrimarum artium sors h

Quum tamen praecedenti in Experimento nondum quieta industria N bilissimi I schirnhausit fuisset, sollicita fuit de contrahenda foci prioris amplitudine in spatium arctius: ut ita unitis magis radiis intenderet urendi violentiam. Quare lente vitrea minore, Segmento minoris sphaerae, dilecte

150쪽

DE ARTIS THEORIA. I 33.

posita parallela priori, excepit omnes radios, qui collecti ibant versus

focum prioris lentis majoris, atque contraxit eosdem in spatium orbicu lare diametri tantum octo linearum. Reduxerat itaque radios nova hac aggregatione ex spatio 81 linearum quadratarum ad spatium I 6 earundem. Hoc modo arctiorem horum condensationem assecutus , nova tamen refractione multum de illis perdidit. Effectum tamen urendi habuit praecedenti majorem. Atque hic Eximii Viri ars substitit. Ego que Vobis , qua potui, fide, & evidentia, exposui ultimos , usque cognitos, modos excitandi Ignem per Catoptrica , dc Dioptrica. Sed tamen puto requiri, ut Chemicis hic proponam admiranda illa in corpora effecta , quae hisce vitris peracta sunt: ut intelligere incipiant, non opus esse ullo Igne crassbad praestanda illa omnia , imo longe majora, quam quae unquam fornacibus Vitrariorum, Docimastarum, Metallurgorum, violentissimis peragi potuerunt. Neque male quis ferat, quod hic describam, quae in Actis Academiae Scientiarum habentur : non libri illi semper praesto habentur, ego hic de industria de Igne agere cogor. Igitur praecipua haec sunt.1. Arborum virescentium humidi rami, aut ligna , quae in aqua macerata sunt, si ponuntur in illo foco , statim ardent, unico temporis momento , atque consumuntur in flammam , fumum, dilapsos cineres.

a. Si aqua , excepta vase parvo , ut in hoc foco reponi queat, ibidem ponitur , statim ebullit, assque mora. Utinam exploratum fuisset', an eadem , in hoc loco ebulliens, magis calida fuisset ad Therinoscopium Falirenheltianum cum Mercurio factum 3 an coacta haec ibidem vivida Ignis vis poterat aquam magis calefacere, quam alii foci, in quibus aequaliter modo calescit Θ3. Frusta metallica tenuia, in hoc foco posita , non ilico, sed sensim , ad certum suum gradum calefacta, liquescunt. Si crassJora sunt, quam ut foci vis penetrare queat per laminam , haud ita facile omnia funduntur. . Lateres cocti, aut in Sole siccati, Talcum ipsum , & alia rubent uno momento , mox dein in vitrum deliquescunt. s. Sulphur, pix, resina, superincumbente aqua tecta, funduntur sub ipsa aqua. 6. Estivo tempore lignum tenerrimum , positum sub aqua , in foco illo

fortissimo, ibique retentum , videtur integrum manere, ubi extrinsecus adspicitur; verum , fracto ligno , intrinsecus apparet in carbonem conVersum , & exustum. Mirabilis haec omnino res , videtur mihi satis manifesto docere , quod summus hic Ignis nequeat calefacere aquam , nisi ad cer tum tantum caloris gradum; qui quum in aqua ebulliente minor sit, quam Ut lignum accendat, hinc etiam impediat, ne calor foci sub aqua directi urat lignum in parte aquae contigua. 7. Si materies mutanda tenetur in basi nigerrima excipiente , potestas fodi incredibiliter augetur. 8. Si Metalla , vel alia corpora, hoc Igne exploranda , excipiuntur atro carbone ligni viridis , neque penitus exsiccati, ad nictum oculi funduntur , scintillas emittunt , avolant. Citissime Plumbum & Stannum funduntur, fumant, calcinantur, vitrescunt, eVan cunt.'. Cineres quorumcunque Vegetantium Ocyssime vitrescunt.

Praecipuia effectus talia Ignis,

SEARCH

MENU NAVIGATION