Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

. PARS ALTER A.

Io. Si autem materies quaedam integra , 3c satis magna mole ibi haeret ; saepe fit, ut non queat fandi hoc Igne; sed si in pulverem conversa fuerit, fundi solet fatis Eacile. Qtrando autem & sic fusioni suae pertinax ressistit, tum addito sale quodam facillime fundetur.

II. Omnia corpora nigra, quaeque nigra manent in hoc Igne, omnium maxime ibidem mutantur : dissicilius ., Scientius , mutantur , quae

alba dum imponuntur, nigrescunt deinde in hoc foco. Sed illa corpora, quae quidem nigra erant dum imponebantur , sed posita ibidem albes ciant, longe dissicilius ibi mutantur, maxime, si albescunt, postquam fuerunt fusa. Si autem in summo hoc Igne , quaedam prorsus alba manent, haec omnium minime mutantur ; ut calx , creta Britannica , silex. 11. Metalla in vase myrrhino , seu porcellano , cujus nulla crusta vitrea adest, posita, omnia vitrescunt; modo vas Porcellanum lente incalescat, ne frangatur subito Igne; dc modo sit adeo crassum interim , ne id ipsum fundatur. 13. Si materies hoc Igne tractanda , ponitur intra amplam ampullam Vitream, focusque prudenter ita dirigitur intra capacem hujus vitri al-Vum , ut materiem mutandam feriat, non vero vitrum , per quod transit, tum materies haec mutata dat Phaenomena intra hoc vitrum prorsus mirabilia. 1 . Nitrum tali vase captum, actumque tali Igne, totum fit volatile Uno temporis momentulo tumque mutatur integre in Spiritum volatilem Nitri: qui sane effectus tanto quidem apparet mirabilior, quod Nitrum alio Igne fusum vix muthtur, sed dissiuat instar aquae; ut vero virtute Ignis mutetur in Spiritum, semper requirat intermistionem corporis terrestris ,

vel additionem olei Villioli veri, vel calcis ejusdem , in qua ipsum Vitrioli Oleum adhuc latet : caeterum hic sine addito idem fit. 1s. Summa interipa Lunae plenae lux , per hoc vitrum collecta, focumdat lucidissimum, sed caloris in illo loco omnino nihil. I s. Movet, pellit, agitat, cuncta fere corpora etiam , quamvis saepe non absque ingenti periculo , in vacuo ipso. Ex quibus omnibus, aliisque plurimis, constar, focum hunc T schir-nhausianum, debiliorem Vitelliano , tamen Igni explorando per sua eL

Si aqua in Atmosphaera , vel glaciei ramentula , causis quibusdam Physicis in globos nubium ingentes convolvi queunt ita, ut inge Sphaerae ori tur perspicuae figura, licet minimo modo tempore ita perstet, haec irradiata Sole, ad distantiam semidiametri a parte aversa, poterit uno momento focum essicere longe violentiorem quam Tschirnhausianus; aera ibi rarum reddere quam maxime, hinc rursum Phaenomena subitanea maxime , atque mirabilia prorsus, producere. Qui enim aquae , in altum aera elevatae, liquidissimam puritatem cogitat, simulque perpendit, quam magna saepe copia per imbres effusa , subito cadat, facile videbit ex Dioptricis , quid futurum sit, si in Sphaeram ingentem conglobetur. Sed si

152쪽

DE ARTIS THEOR IA. 13s

cogitamus, radios in talem globum actos, perque eum transgredientes , facere, ut lux summa, dc Ignis, sit in axi Solis & Sphaerae illius , post Sphaeram ; sed ut a parte irradiata a Sole nulla lux , sed densa nigritudo, appareat. Forte & ille credet, tale quid contingere, quando alerrima in coelo spatia apparent, paulo post in summa tonitrua & fulmina exeuntia. Sed inprimis tali nubium forma sphaerica efficietur , ut spatia globis his intercepta mire differant luminis, & caloris ratione , ab his ipsis Sphaeris iunde igitur mirae prorsus hic rarefacti, dc ignescentis, isi densati &refrigescentis aeris. varietateS omni momento , atque celerrimis viciss1-tudinibus permutatae, exin iri, atque abire, posse Videntur. Verum haec

iterum ipsa, sedulo attenti ad Meteora, sensim intelligetis per Vos ipsos, monuisse sufficiat.

Abesse autem nequeo , Auditores optatissimi, quin , sollicite in me moriam revocetis , rogem, quod & alia oportunitate jam monui. A1o igi tur, solo attritu collisi chalysis & silicis , iterum longe promtius, & peni liore mutatione metalla Vitrescere, atque penitus inverti quam geminato foco Dioptrico omnium maximo. Constat veritas : Vitellianus Ignis I schirnhausiano longe potentior. At ferri, in percussu , in vitri indolem permutatio celerior , quam in foco Vitelliano. Ergo patet iterum vis elasticorum solidorum attritorum summa.

Deduco & hinc , quod non opus sit ulla actione, nobis hactenus co gnita , Solis, ad producendum Ignem omnium maximum , qui effectu velocissimo , maximoque, unquam deprehensus fuit; imo neque ulla omnino inflammabili dicta materie opus esse, ad Metallum fusu dissicillitamum omnium nictu oculi penitus & intime fundendum , eo tempore in

primis , quo id gelidissime frigidum habetur, in loco omnium frigidisii

mo; nulla fornace metallica ; nullo ne vase quidem, quo materies comtinetur. Omnia quippe haec paradoxa vulgatissimo Ignem producendi modo firmantur, C o R o L L. q. Dubitavi diu , auderemne tandem publicare sententiam, quam diu coxi mecum , atque recoxi facilitate vestra usus , en, id facio. Credibile videtur,in actione Ignis, hic apud nos deprehensa, nullam Solem emittere materiem igneam , cui illa actio tribuenda videtur. Hanc vero Solem potentiam tantum habere, ut pci existentem in illo eodem loco Ignem, non auctum , dirigat in rectas parallelas. Unde illa eadem copia Ignis ex parallelismo , reflexa, vel res acta , colligatur, solaque ex dispersu adunatione , atque inde sequent2 nova vi, omnia agat. Priusquam abeam iterum conabor , facili exemplo , rem paulo obscuriorem ex praejudi cata opinione illustrare.. Sit cusus cavus, aeneus , supra tripedalis long

lanis trista promptior, m

mum non Opuct

materia Solis. Forre sol talein. Ignem de se noctemittidi

153쪽

Ati; physicus pro- dueendi Ignis maximi.

tudinis latus exstructus , undique quidem clausus, at, uno latere ablato, ab ea parte patulus. Esto cubus hic quadrato patulo diredhe oppositus Soli , sed charta alba tectus , in ipso autem cavo adsit Thermometrum acute sentiens Fabrenheltianum , spiritu mobili constans. Dum charta prohibet

adspectum Solis in cavum oppositi cubi, erit in toto cubi spatio frigus , si tempestas fuerit gelidissima , ingens. Tollatur Ocyus charta, illo ipso ergo temporis lapsis irradiatur tota cubi capacitas a Sole, ilico exoritur ibi calor , statim Thermometrum ibidem positum notat gradum aucti caloris in hoc spatio. Philosophi a1unt Solem , velocitate inimaginabili, a suo corpore emississe Ignem illum , qui nunc admissus calorem facit. Mihi

videtur, Sol egisse nunc , quod prius , quod semper , scilicet id , quod

Ignem appellamus , in rectas determinando omne , quod sitne obstaculo attingere opaco potest, & hinc Ignem prius , dum charta prohibebat, in

sex quadrata coercentia aequabiliter nitentem , nunc manentem accurate eundem , cogere ut recta nitatur per totum hoc spatium in unum , aperto

oppositum latus quadratum. Hinc totum locum , inprimis hoc latus, aequabiliter calefaciat, per solam directionem , neutiquam per affusam copiam, mutationem hanc Thermos copio cognitam essiciens. Iterum Vitellianum Speculum , oppositum directe meridiano Soli, haereat tectum velo candidissimo , non erit plus Ignis , nec caloris in ejus cavo post velum , quam alibi. Tollite velum, ipso ictu temporis Ignis hujus speculi cavo indeterminatus inhaerens agitur per parat telas in reflectentem superficiem cavam speculi, fitque in foco formidolosus Ignis , non a Sole huc projectus

imo vero, nec plus nec minus, quam ante , sed aliter directus tantum.

Idem in vitro refringente dictum velim. Atque ita foret, ut nec Tritu genitus Ignis, nec Speculo productus, aut Lente , aliquid omnino Soli deberet respectu materiae suae.

Quis igitur foret Ignis omnium maximus, qui hodie industria humana per artem exculta parari posset ξ sane ex iis, quae dilucide tradidi, omni bus , patet illum futurum in eo loco, ubi focus Vitellianus , & fortissimus T schirnhausianus opposito directum occursu in se invicem irruerent: quum enim focus Speculi in aere libero assurgat ad distantiam trium pedum &dimidii ad axin speculi; poterit, sine ullo impedimento Solis ad specu tum , apparatus d schirnhausianus poni ante Speculum ad Solem in aere in axi Sodis & Speculi, ad eum situm , ut focus Dioptricus ille accurate cadat in focum adsurgentem de speculo. In illo igitur loco concursus Ignis erit summus , qui juxta hodiernam i cognitam , hominum industriam haberi potes h. Fateor, actionem tanti Ignis non posse adeo commode de terminari in objecta, nisi momento temporis, dum ponuntur in hoc foco :quum ilico ac fluunt, delapsura sint ex foco ; attamen constat ita de Igne

maximo possibili. Si naturae haud repugnat, glaciales nubes globosas Sccavas, ita sibi mutuo accommodari posse in aere , ut modo proposui :quanti inde effectus oriri poterunt l

154쪽

DE ARTIS THEORIA

13 Esto igitur Ignis in illo loco summus; ille profecto ibi manebit, quam- qui diu, subdiu Solis , vitrorum Dioptricorum, & Speculi axes in eadem recta , atta P xl Q que situs in eadem distantia persistunt. Igitur & tum , si assiduo descripta sint Solis , Vitrorum , Speculi , Viae in eodem situ , Roterit a nona matutina in pomeridianam tertiam , aestivo tempore, sereno die, immanis hic Ignis sustineri, neque interim toto hoc tempore ad sustentaculum sui vel minimo pabulo unquam indiguit, semper ut natus , ita de perdurans runde sane alia longe idea nascitur maximi Ignis, quam quae unquam h bita fuit. Utique videmus inde, fieri posse, juxta naturae perspectae leges, ut in aliquo loco Universi definitae potentiae, certaeque magnitudinis, Ignis , & Lux , absque ullo omnino pabulo , sit, maneat.

Atque praecipuum quidem mirabile in hoc Igne erit, quod ipso illo statim agens VI

temporis momentulo , quo causa ejus, juxta apparatum dinitum, enata est , statim cum omni sua emcacia praesto sit, atque aequal1 ilico violentia agat, qua unquam acturus est. An Vero adhuc magis mirum forte aesti malis; quod, quando focus ille hoc articulo temporis in immensa sua vi exercenda maxime Occupatur,atque nictu oculi citius Speculum tegitur, ipso illo momento in loco illius foci, ubi jam jam erat Ignis summus , nunc ne vestigium quidem ullum Physicum ejusdem remaneat, sed Lux, ardor, aeris expulsio, omnis effectus ipso illo brevissimo tempore penitus perierit 3 neque in illo loco illius foci quidquam ejus supersiti Quis talia crederet Θ Ρosset ne ergo in universo summa Lux, Ignis emcacissimus, in uno momento nasci, perire Θ Ignis vero foci nostri , jam descripti, nullo fulgore visibilis est , nisi tantum in axi Solis atque Speculi; ad latera nihil visibili; lucis diffundit; unde nullum lumine dat signum suae praesentiae , nisi oculo in illo axi posito , ubi immensus fulgor aciem videndi uno momento hebetat, perditque.

Quae dum serio perpendo, iterum , ecce, videtur mihi se revelare illa d y'-n mira Ignis proprietas, qua ille intelligitur ,' si solus concipitur, esse po 44s' '' '' 'testas quaedam Physica , quae ex centro suae consideratae molis semper, aequabiliter , se expandit instar radiorum Sphaerae, uniformiter quaqua versiain. Quumque ubique ille idem Ignis sit, manebit haec aequilibrata

potestas ubique eadem, adeoque mutabit nihil; quando autem , quacunque causa , permutatur haec sequilibratae potentiae pax , tum vero immanes prorsum effectus produci, atque apparere , poterunt. AtDeforte falso , tum putabitur novus ibi Ignis natus esse, vel recens ejusdem vis adaucta,

155쪽

Ignis uniri, &figi pro tempore, patiens. Et quidem sim

Ex PERIMENTUM XVIII.

Ignis verus uniri potest omni corpori solido, quod hucusque explor, tum fuit; atque, ubi semel illi unitus est , satis diu unitus illi adhaeres

cere poterit ; neque ergo in illis uno momento corporibus perit, ut in focis modo explicatis Si enim exploramus quaecunque obvia hactenus corpora , eadem com mittendo Igni puro , forti , cuicunque, poterunt inde calefieri usque adeo tandem , ut luceant, fundanturque fulgida. Docuerunt hoc Experimenta, quae T schirnhausius, Hombergius, Haris eKerus , alii; imo , quae omnes fabri, coqui, & homines Igne utentes; tandem , quae tota tellus Sole illustrata, dedit. In quibus omnibus idem semper ita deprehensum fuit omni

experimentorum eventu. Teri se omnes fixae, omnes lapides , gemmae, saxa, vitra , sales fixi, ligna, fossiilia solida , metalla. Itaque verissime summus NEWTONVS observat, aquam ipsam, si id unquam fieri potu rit , in terram conversam , eousque etiam Igne impraegnari posse, ut luceat. Nihil autem magis observandum hac in re putem , quam, quod esse debeat causa quaedam, quae Ignem ibidem corporibus tamdiu connectat, praeter Ignem ipsum. Enimvero in foco Vitelliano maximus ille perit, illo ipso momento , quo irradiatio parallela cessat. Ignis ergo non retinet ibi Ignem. Atqui dissiliunt, adeoque deserunt se mutuo, omnes illi Ignes simul, qui modo adeo arcte uniti erant. Sed si globus ferreus, cujus maximus circulus aequalis ipsi orbiculari foco, hic tenetur tamdiu, donec penitus percaluerit, tum Ignis hujus foci associatus huic globo, longo admodum tempore in illa sphaera ferrea manebit, cum omni nota suae praesentiae , ita quidem , ut Ignis , qui in hoc foco haeserat, atque ilico avolasset, jam intra hoc corpus receptus , ibidem per longa satis inte

valla temporis jam unitus retineatur, & prohibeatur ab instantanea sua exstinctione. Quaenam est haec causa ξ corpus. Quonam modo hoc ita retinet illum Ignem ξ massa corporea. An ergo in illo loco , ubi focus fuerat prius, solus aderat Ignis , absque ullo alio corpore, ipso etiam aere vi Ignis expulso ξ an ergo ideo ibi evanescebat uno momento , quia non erat ullum corpus , quo retineretur ξ an igitur Ignis partes collectae, si nullo denso corpore retinentur, statim in aequilibrium antiquum restituuntur 3 an ergo in ipsis Ignis partibus non est ulla attractio mutua Θ an potius elementa Ignis se mutuo refugiunt 3 EXPERIMENTUM XIX.

Ignis ille elementalis , purissimus , ita conciliatus corporibus, omni momento , quamdiu illi corpori inhaeret , ab omni puncto ejusdem corporis in amsitum omnem , prodit se vero effectu Physico Ignem sin

cerum,

Primaria enim nota Ignis praesentis, Thermo scopio explorata, huic adest : si enim , ut videtis , hoc ego Thermometrum teneo in distantia certa ab hoc ferro candefacto , spectatis ilico id ratescere in suo tubo, M

156쪽

ng ARTIS THEORIA' . .... assiduo, tanto magis , quo propius acceditur ad ipsum ferrum; mimig, ubi

ab eo receditur longius. Neque refert a qua parte adducatur Thermo sco

pium , modo eadem distantia sit. Igitur Ignis ille , qui in ferro habitati agit in hoc Thermometrum, est Verus ille Ignis prior, manet tamen jam, sine tritu , sine parallelismo , in hoc loco , editque effectus ibidem ut Igni elementalis. En jam sulphuratum, hoc adduco sensim ad idem hoc ferrum ignitum , videtis, prout e longinquo per gradus accedo , incipit fumare , liquescere, scintillare, coruscare , fulgurare, flammam concipere. Intenti vero spectetis jam hoc mirum Experimentum. Hac in ampullula sincerissimum jam teneo Alcohol, cujus particulam lente, dc prugenter . fundo supra ignitum hoc ferrum. Quid exspectatis futurum Θ an id accer sum ies 3 neminem vel dubitare crediderim. Sed nihil minus. Ecce enim, simulac incidit in cavam hanc Igniti ferri superficiem, statim cogitur in globum pellucidum instar Argenti Vivi, atque ea specie , ut illud decumrit super eam , sine ullo signo conceptae flammae. Postquam vero accessit jam decurrendo in locum frigidi em ejusdem ferri, jam cito in auras dis sipatur sine ulla flammae excitatione. Quid hic res est, Auditores Θ Sulphur, pulvis pyrius, ligna, alia , huic apposita ferro , statim inflammantur. A lcol, quod leniter calefactum omnium fere facillime accenditur, fert hunc Ignem, neque accenditur interim. Nodus hic vestro dignus acumine.

um ergo deprehensum sit, Ignem hunc, ita, tam diu, tam magnum, detineri poste in corpore solido ; inprimis inquirendum erit nobis , qualis ille sit, qui ita ibidem adhaerescit: quumque inter praecipuas , maximeque

communes , proprietates in corporibus repertas , pondus inprimis sit; conatus fui examinare, an ille Ignis corporibus fixis pondus addat , quod

sensibus percipi possit. Hunc igitur in finem elegi coreus , quod a magno

Igne, haud amitteret pondus, dum manet Ignis ille in hoc corpore , &quod interim Ignem magnum recipere , imo diu quoque conservare posset. Bilancem adhibui accuratam , Acile mobilem supra axin. En ergo hoc Parallelipipedon ex ferro optimo. Massa ejus habet pondus librarum quinque , & unciarum octo, Amstelaedamensis ponderis, dum jam friget. Pono ferrum hoc, ut coram jam cernitis in foco carbonibus fossilibus large instructo,quos folle incendo eousque,ut ferrum,his ardentibus impositum, undique ignitum penitus candescat. Itaque id ipsum jam sic fulgens ab Igne, bene excusso omni pulvere,in bilancem pono, appositoque ad alteram lan cem pondere requisito ad aequilibrium, videtis aequilibrium quietum in jugo. Atqui exacte appositae habentur librae quinque, unciae octo , Ut prius. Relinquam nunc in bilance, donec frigescat prorsum. Postquam autem Viginti & quatuor horis ita reliqui, reperi pondus igniti, & refrigerati ,

ferri, in tanta mole nihil prorsus auchum, imminutum ve fuisse. Atqui idem penitus expertus sum in massa aeris ingenti , solidaque; omnibusque peractis, ut in ferro modo dixi, eventus prorsus idem erat. Qui EXperi menta haec mecum capient, animadvertere se putabunt, quod massa ignita levior sit refrigerata : id vero, si animum applicant, videbunt fieri inde,

sine ponderas

augmento. Experimento ad stateram in ferra. Et cupro a

157쪽

Ignis in spatio

Glesecto liber , & in corpore.

ximo , inde de

crescit extima versiis, Ut tandem temperies Communis.

uine in Sohaera calida oscillatio assidua.

1 o ΡARS ALTER A.

quod bilancis retinacula, quibus lances jugo appenduntur ex funibus , aut simili materie, quae humescere, & exsiccari denuo potest , confecta sint :tum enim calore impositi metalli ponderandi dimatur de funibus in illa parte aqua, unde levior fit eadem. Quare oportet uti catenis metallicis in

hanc rem. C o R O L L. I.

Ignis ergo , sic adhaerescens candefacto corpori, ab eo instar atmosphar rae alicujus, se vi sua extendit in ambitum , quaquaversum : quum ab omni puncto , ad notabilem distiantiam , diffundat suas vires , perque has edat omnes effectus ipsi proprios , ea lege, ut quo propius est spatium corpori ignito, eo sit semper major simul potestas. Si igitur foret globus ita igni tus , ille sane globum circa se formaret calidum , cujus centrum calidissi

mum.

uare etiam intelligimus, Ignem verum, copia magna , in hoc corpore calefacto , adesse; atque etiam ibidem diutissime manere. Si enim cogitamus , in hac massia ferri, & aeris , ad magnum satis undique intervallum , ingentem calorem , veris effectis suam presentiam monstrasse ; atque iterum perpendimus , interim , toto hoc tempore , quo durat conceptus calor , frigus ambiens aeris, assidue , tantum delibasse de hoc calore, facile videbimus , quantitatem Ignis in hoc globo ignito , primo tempore, ingentem fuisse. Adeoque in ipsa massa hac calefacta, copia Ignis omnium maxima est in corpore ipso , respectu aeris circumfusi ab hoc corpore cal fachi. Rursum , si ponitur massa tam diu in Igne candefaciente detenta, donec per omnia candefacta sit, rite penetrata ab Igne , in centro corporis illius erit calor densatus, maximusque : id autem omnia effecta docent.

Sed a centro hoc, superficiem versus, sensim debilitatur ille Ignis : quoniam extrema ejus superficies ipsi aeri contigua, ejus frigore primo & ipsa ad frigus perducitur. Quod idem etiam in Atmosphaera circumfusa aeria

semper Verum Crit e, cujus orbes , globo calefacto proximi, calidissim1, exteriores frigidi magis erunt successive , donec ultimus , qui metam calori ponit, sit frigidus ut aer ambiens. Unde iterum certi sumus , in tota hac phaera calefacta,centrum quam maxime se expandere quaquaversum, haec natura Ignis, hic in centro maximi. Sed orbis sequens , minus expansus quam centrum, eXpansionem ergo centri coercet, atque repercutit quodammodo ; quia paulo minus calidus, id est paulo minus expansus , seu paulo magis contractus. Quoniam' vero hujusmodi expansio , &repulsio , inter omnes orbes, totam illam atmosphaeram calidam consti tuentes, obtinet; hinc videtur , quod toto illo tempore , quo conceptus Ignis in illa sphaera durat ultra aequilibrum cum aere non calefacto ab hoc

Igne, sit evibratio , & repercussio, in toto illo globo perpetua, teque in corpore ejus, quam in aere ambiente, & inde calefacto. Estque sane ub

158쪽

DE ARTIS THEORIA. . 7 7

bratio haec magna , atque assidua, pro ratione violentiae Ignis. Facitne haec ita peracta vibratio , & repercussio tritum hic λ An ex eo tritu Ignis ibi, ut in primo modo dictum , de Igne per tritum generando

Qi iam foret optandum in his, ut definiri posset quantitas proportiona lis hujus Ignis , quoad substantiam , qua tali corpori inest i sed id haud ita facile fieri potest, quam quidem Vulgo pultur. Inprimis ideo , quoniam

sib effectis deprehensis vires Ignis aestimare datur, sed a viribus Ignis cognitis censere non licet quantitatem ejusdem ; ideo praecipue, quia nescitur hactenus incrementum virtutis igneae, quatenus illud ab appropinquatione Elementorum illius oritur. Quamdiu enim ignoratur proportio virtutis igneae ab illius condensatione pendentis, ratione illius , quae ab ipsa ejus copia habetur, tamdiu non licebit argumentari de effectu Ignis ad copiam ejusdem colligendam. Abundans cautela nunquam nocet in Physicis praecipue. COROL. L. F.

Attamen Ignis , dum ita manet in corpore calefacto , non videtur in eo uniri in unam massam corpoream concretam : quia quidem majus fit eo ipso , interea tamen non redditur ponderosius. Nisi forte putes, Ignem, vel sic concretum , molem quidem facere posse , non vero pondus ideo acquirere. Utique , de quo sumus quam certissimi, manet extensio molis calefactae major tamdiu , quamdiu Ignis illi corpori inhaeret.

Atqui neque minuit Ignis de pondere quidquam eo , quo inest tempore , quod frigus restitueret: neque enim vel hujus quidquam per Expe

timenta invenimuS.C o R o L L. T.

Inde videmur duci, ut Ignem hunc , ex. gr. globo ferri ignito circumsa sum, concipiamus instar fluidi, quod existit undequaque circa hunc globum,& intra illum : cujusque omnes partes libere, & indifferenter, ibidem moventur. Si enim ullam determinationem ullam plagam versus in his conciperemus , tum videtur necessario sequi, ut ipsa calefacta moles gravior inde, vel levior fieret..C o R o L L. 8 Et necessario debebit aliqua causa esse, quae essicit, ut Ignis ille tamdiu praesens maneat in illo calefacto corpore, quaeque impedit, ne ilico , ac in Co natus est, iterum ex eo dissipetur. Quum enim in foco Vitelliano , &1 schirinausiano , aeque fortis, imo fortior , quam in hoc globo ferreo, Ignis sit, illeque tamen statim totus ibi manere desinat, nisi omni m mento regeneretur in eodem loco ; igitur ille se in loco occupato conser-

Mensura Ignis quoad copiam is dissicilis. Ignis ille non

Sed indisserena

est. Causa mor Ignis incorpor P

159쪽

et i PARS ALTERA.

vare nequit, sed ab alia re, distincta a sua natura, ibidem retineri debebit.

phima , ipsa Quidquid in hac re consideramus , invenimus nihil, praeter ipsum illud

m*ἰς. corpus, quatenus a spatio distinctum concipitur, id est, quatenus resistens est, sive impenetrabile, adeoque moles ipsa corporea : deprehendimus enim , Ignem , ab eadem causa , conciliatum diversis corporibus quoad densitatem, eundem quidem gradum caloris accipere tantum , sed tamen acceptum illum gradum tanto diutius conservare, quo sunt densiora, ponderosiora, aut plus substantiae corporeae habentia. Si enim in aqua ebulliente diversa pondere corpora aequaliter inde calescunt, id diutissime calidum manebit, quod ponderosissimum, id citissime friget , quod leve. Quousque autem hactenus per Experimenta procedere datur , regula fere generalis haec habetur 1, vacuum Torricellianum calorem in eo genitum uno momento amittit. Aer calefactus in olla, citissime conceptum calorem perdit. Alcol lentiore gradu. Aqua diutius quam Alcol. Argentum Vivum tardius vero eodem calore refrigeratur. Ita inter solida quoque, lignum , saxum , metalla, iterum aequaliter calefacta, retinent quaesitum calorem exacte tanto sterius. seeunda, copia Sed & gradus Ignis in corporibus major egreditur inde iterum tardius IgRJδ quam minor : ita, ut fere & haec sit in Physicis generalis regula, quo idem corpus majore calore assicitur; sive , quo vi Ignis plus expansum est, usque dum per Ignem fluat, eo semper diutius illum acquisitum calorem retinebit : quando nimirum duo corpora, in omnibus eadem, ita calent , ut unum sit altero calidius; tum excessu caloris amissio , quo calidius exsuperabat minus calidum, erit calidius adhuc tam calidum, quam primo momen to erat id quod minus calidum fuerat; unde adhuc etiam indigebit toto illo tempore, ut iterum refrigescat ad communem temperiem. VCrumtamen valde inquirendum restat, an praeter pondus, & gradum caloris , non sit praeterea alia causa, quae Ignem diutissime servat semel partum Z si enim aqua , & oleum , eodem Ignis gradu aequaliter calent, & quidem oleum fuit levius aqua , quodnam ex his binis intra idem tempus frigidius erit 3 utique omnes Philosophi censerent, olei tesnacitate irretitum Ignem longe diutius in oleo haesurum. Igitur bina vasa, aequalia, accepi, quorum unum aqua , oleo implevi olivarum alterum. Ambo reposui in vase, in quo feci ebullire aquam , retinui in illa ebulliente aqua , donec

certus essem, utrosque liquores eodem bullientis aquae gradu aeque calefac-' tos; exemi tum ex eo vase , reposui in eodem ambo aere , ut viderem tempus , quo uterque liquor reducebatur ad eundem refrigerationis gradum ;atque inveni, pro ratione ponderis comparati, prorsuS aequale.

Interim abstrusissimae videtur causae, quod Ignis ipse, & quidem imgens , non possit, nisi certum gradum caloris, corporibus dare, ut in A qua, Alcohole, oleo, Argento Vivo, ad ebullitionem deductis patet. Attamen, quum ebullitio non aeque cito accidat, liquida leviora saepe longe plus Caloris , & Ignis, recipere possunt, quam ponderosiora , si modo nequeant tam cito deduci ad ebulliendum. Aqua est oleo Lini ponderosior 3 aqua

160쪽

DE ARTIS THEORIA. 3

ebulliens calorem habet 21 3 graduum, tumque maxima Ignis vi plus non potest calescere 1, oleum tanto levius majore , & diuturniore, Igne tandem ebullit , & tum gradus caloris acquisivit 6 Oo fere. Quis hujus rei causam assequitur 3 certe Argentum ViVum , quod hoc oleo quindecies pondero situs , ab Igne ebulliens, tantum eundem caloris gradum nanciscitur. Uti que videmus hinc , esse aliquid praeter ipsam corpoream molem , quod corpora quaedam apta reddat, ut modo definitum Ignis gradum accipere queant ; alia , ut longe plus in se capiant. Rei non potest forte dari

ratio.

Sed inde est evidens, cur Aqua Ignem exstinguat, qui combustili ma terio fit: nam facit hanc ipsam cingi Igne minore quam qui requiritur ad accendenda combustilia , quae nunquam gradibus 213 inflammantur,

nec ardent.

Hinc ingens Ignis Stannum aqua plenum non fundit : nam requiritur ad ejus fusionem gradus Ignis longe major, quem tamen , dum aqua vas opples, solum admittit. Si autem stanneum vas oleo impletum Igni impo nitur, vide an non cito fundendum sit, priusquam id in eo vase ebulliat Idem de Plumbo verum cum aqua Igni imposito. Hinc omnia haec con .sideranti fere videbatur, quod ubi Ignis corpora ita disposuerat, ut permeatus eorum jam aequabiliter agere, & tranure posset, tum illis amplius, ultra hanc tunc obtinentem copiam , uniri non posse; id vero obtinere in

liquoribus simulac ebullirent, in solidis tunc quum vi Ignis perfecte fusa dissiuerent in speciem liquoris scintillantis , vel ebullientis, ut in Metallis,

Vitro , Salibus, omnibus , ita fusis , contingere experimur. Foecunda haec Observationum utilitas docet tandem, quod Ignis ali quid nexus habeat cum corporibus. Quod major diutius adhaereat. Quod Mem densiori diutius adhaereat. Quod certis corporibus, oleosis inprimis, majori copia adhaereat. Quod haec lentius, & diuturniore, & majore, Igne tandem hunc magnum calorem semper acquirant. Quod , quo densiora corpora, eo longiore tempore indigeant, ut ab eodem Igne aequaliter intacalescant cum alio raro corpore. Quodque rursum tanto pluri temporci egeant, ut possint redire ad temperiem eandem cum rarioribus, citius re frigerandis. uae omnia , qui perpendit, multas naturae leges , circa Ignis naturam stabilitas, & observatas intelligit, quarum perpetua recordatio

usum in Physicis summum habet. Mihi singulare videtur, quod, si doctrina haec ultra promovebitur , tandem fieri poterit, ut quis per Experimenta solvas haec Problemata : Datum spatium implere tali corpore , ut ad definitum gradum calescere modo possit. Igne maximo. Et rursum: Datum spatium replere tali corpore , ut maximus Ignis sto bilis in eo retineri queat. An ferrum , auro lentius fundendum, ubi fusum est , non

est calidius auro fuso, quamvis densiori λ digna inquisitu res.

Interim 3c ad haec aliud quoque institutum naturae nobis se offert. Scilicet corpora, quae Ignem jam in se continent copia majore , quam am bientia fluida, vel vicina corpora, illum Ignem amittunt eo citius, quo

Quae major quibusdam singularibus dari potest.

Cur aqua em

tinguit Ignem λCur aqua Sta num a fusu sex- Vati Calor e fissis e desinit applicavas

frigidi densi,

SEARCH

MENU NAVIGATION