장음표시 사용
161쪽
in fluidum densius immittuntur refrigerandi causa. Quod ita intellectum
velim. Sit Aer, Aqua, Argentum Vivum, in Vasis, ejusdem accurate tem periei in omnibus his. Esto tum igniti Ferri frustum triplex , aequale , per- tecte ignitum. Unum horum trium relinquatur in aere notatae temperiei, immergatur secundum in aquam accurate tam frigidam quam aer hoc tem pore. Tertium vero intrudatur in Argentum Vivum etiam aeque fr1gidum ac priores, Aer & Aqua. Quid fiet ξ in raro aere ferrum diu retinebit suum calorem , in aqua citius amittet, in Argento Vivo citissime. Et quidem videtur in illa aqua fere tanto refrigerari citius, quanto haec aere densior ;adeoque octingenties o cyus. In Argento Vivo forte quater decies citius, quam in aqua. Id Metallurgi norunt, qui, ut Metalla molliant certis usi bus , ea candefaciunt penitus Igne , dein aestivo tempore, aestuante coelo, in ipso Igne , sensim dilapsuro in cineres frigidos , relinquunt, donec omnia simul refrigerata sint. Quando autem eadem dura in alios usus optant, tum in frigidii limam aquam immergunt ocysir e hyberno tempore. Igitur binas ita causas reperimus accelerando refrigerio : scilicet fri gus , & densitatem fluidorum , in quae calida , sed refrigeranda , immerguntur. Tertia vero causa est, quae refrigerationem promovet, agitatio nimirum calidi per fluidum frigidum , unde ocystima obtinetur refrigera tio ; dum refrigerandum corpus allidue novo frigido liquori applicatur. Patet inde , ut hoc moneam obiter hac oportunitate, causa Physica qua ferrum redditur durissimum. Quandoquidem Ferrum , adeo ignitum ut
fere jam funderetur, subitissime ducitur per aquam frigidissimam , ita ut
uno momento penitus refrigeretur ; tum elementa ferri Igne laxatissima, emollita simul, ab frigore , undique, subito, applicato , quam intime adunantur, compinguntur, comprimuntur , inter se, hin post hanc refrigerationem partes omnes arctissime sunt in se mutuo compressae , durissiniae, at simul dc valde fragiles,
Undenam ergo hoc contingit, quod densius liquidum cito adeo refrigeret immersum calidum Θ certe prius quam calidum immittebatur , erant omnia aeque frigida : igitur hoc a frigoris differentia non venit, quod unum altero ocyus refrigeret massam calidam i Dersam. An ergo densior frigidi moles trahit plus Ignis ex calido , pro ratione suae densitatis Θ Igitur in hanc rem decidendam iterum Experimenta advocanda sunt. Si ergo sumuntur duae quantitates aequales distinctae ejusdem fluidi, Acetum fuerit, Alcol, Aqua , Oleum , ) atque haec reducuntur ad calores diversos ;tum , si ocyssime confusi inter se permiscentur penitus , obtinebunt calorem , qui est dimidium excessus calidioris supra minus calidam portionem. Si v. g. aquae ad gradus a Ia bullientis Ibj. ita miscetur ad ij. aquae frigidae ad gradus 32, tum aquae mistae habebunt calorem graduum s o, scilicet di midiati caloris 18o, qui exprimebat differentiam inter 2Ia & 3 2. unde apparet , quod hic distributio Ignis sit ut moles ; quod ergo Ignis a contactu per minima, in corpus ejusdem indolis , ilico transvolet aequaliter, pristi laum corpua deserens , alrerum occupans. Qua in re, sic constanter explorata s
162쪽
tata, valde subtile est intellectu, quod gradus caloris communis Pereat, atque excessiis dein per binas moles aequaliter distribuatur. Si vero sumitur Argentum Vivum , & Aqua, ejusdem exquisitae mensurae, sed caloris di versi , atque permisceantur pariter quam celerrime inter se ', tum orietur, ex hac misceta, temperamentum aliquod, sed cum notabili quadam differentia.
Si enim Aqua erat calidior , quam Mercurius , dum horum aequales, respectu areae, partes permiscebantur, tunc semper erat temperatura ex misceta hac nata calidior, quam differentia dimidiata , quae exi pectabatur. Contra vero si Argentum Vivum foret calidius quam Aqua, tumque utriusque aequales extensione partes inter se commiscerentur , exburgebat temperatio minus calida, quam esset dimidiata disserentia ; atque deprehendebatur semper talis diversitas , ac si in priori casu fuisset facta per mistio trium partium calidarum aquae cum duabus partibus aquae frigidae. Aut in posteriore casu , ac si mistae fuissent tres partes aquae frigidae , cum duabus partibus aquae calidae. Quando autem sumuntur taes moles extemsone aequales Mercurii, & duae tales moles Aquae; tum , si Mercurium Ca lefeceris, vel Aquam, nihil refert: permistione facta , nascetur temperatio respondens dimidiatae differentiae caloris in utroque , ut prius in aqua , si aequales permiscerentur portiones. In hoc autem Experimento quam maxime notabile habetur, quod inde mirabilis lex naturae pateat, dum Ignis per corpora ut per spatia, non juxta densitates, distribuatur. Licet enim pondus Argenti Vivi respectu aquae fere esset in ratione χο ad 1, tamen vis calorem pariens effectu men surata tantum erat eadem , ac si Aqua Aquae aequali fuisset permista copia. Sed hoc ipsum aliunde omni Experimentorum genere confirmatur i, ut jam supra notavi, dum dicebam , Expertimenta me docuisse, omnia corporum genera, commissa satis diu eidem temperiei caloris communis, nunquam accipere diversitatem ullam caloris , vel Ignis, ullo respectu, nisi tantum ratione spatii, quod occupant: unde nihil in corporibus observari poterat, uod Ignem traheret : licet densitas semel susceptum Ignem constantius etineret. Experimenta modo memorata instituit mihi Celebris Faliren- heitius. Quaenam ergo habetur causa, cur Ignis tanto citius exit de suo
corpore in aliud crassum corpus, quam in levissimum , & subtile spatium, in quod tamen multo facilius exire posse videretur
Rursum dc hoc concipimus, quod unumquodque corpus , quo majus est , eo semel conceptum calorem diutius retinebit in se , si caetera omnia manent eadem : semper enim densitas extremi impedit egressum citum Ignis, qui ab intimis conabatur egredi. Sic orbis hic proximus iterum tertium coercet, & hic quartum , atque ita ad finem usque : unde calefactum per Omnia corpus , in intimis suis omnium ultimo refrigescit. Quum igitur corporis magnitudo ulterioris semper sit incrementi capax , pote xii tandem adeo magnum fieri, ut calor ei communicatus in longissima tempora durare queat.
163쪽
Minimae super ficiei corpora a. orio tenacissim.
Demonstraverunt Geometrae, corpora, semper eadem manentia in caetearis , tanto minus habere superficiei externae , quo majora fuerint : unde intelligenti statim iterum patet, corpora ingentia semel conceptum calorem suum retinere longe diutissime. Adeoque ex hac lege sequi, omne corpus , quo habet plus massae corporeae sub superficie minore , eo diutiu&semper Ignem suum conservare si comparatur cum aliis. Sed rursum iidem Mathematici docuerunt, massam corpoream , mamnentem in omnibus eandem , nunquam reduci posse sub minori superficie, quam ubi inde formatur Sphaera.Igitur haec figura caloris tenacissima : tam ob superficiei ratione molis parvitatem , quam ob partium aequabilem ad infimum centrum accommodationem, atque a superficie aequabilem recessum. Hinc globus maximus, calefactus semel , caloris suscepti tenacisia
simus. Quae forte & una ratio est figurae globosae in Sole, S Stellis fixis
Quoties autem corpus. , idem in caeteris, reducitur ad molom minorema dividendo , tum augetur assiduo, superficies , dum manet massa eadem ;tumque etiam semper eo citior refrigeratio. Cubus4n bina paralleli pipeda aequalia , una tertia plus accipit superficiei. Sphaera in duo Hemisphaeria partita statim duos circulos maximos , adeoque duas quartas prioris superficiei , acquirit. Hinc eo citior refrigeratio calefacti. Adeoque divisio corporis calefacti in partes minores, atque ejusdem a sphaerica in planas super ficies reductio , sunt binae causae, quibus quam maxime refrigeratio acceleratur : quum contactus ad frigidiora ita mirifice augeatur. Libra aquae bullientis in sphaericam redacta figuram diutissime calorem retinebit ,
effusa supra laminam frigidam ferri magnam valde ilico refrigescit.
Idem autem rite consideratum facit, ut etiam aliis in rebus caloris diu manentis causas assequamur evidentius : observatum diu fuerat, corpora hominum densa, dura , exercitata , robusta , atque humor S compactos
habentia, & ponderosos , semper longe calidiora deprehendi atque rardius longe refrigescere 1, sed variae prorsus causae fuerunt effictae hujus esse tus. Ex dictis autem clare patet, talia corpora, dum vi valida partes cor poris firmas fluidis applicant compressit densatis , & plus Ignis colligere1ntra se debere, & partum semel quam tenacissime retinere. Ρariter notum eadavera, calore vitali carentiae, in interioribus lentissime , ad exteriora Ocyssime, frigescere. Rei causa manifesta ex memoratis : neque opus visceribus interioribus vestalem Ignem asserere , ut explicetur ratio Phaenome ni. Contra vero laxa, mollia, pigra, debilia , corporae, nunquam Valent tantum Ignis conciliare suis aquosis humoribus :. quia semper minus arte Iuntur omniae, densantra minus, in latiores laxantur superficies, atque ita
164쪽
genitum jam calorem , ne retinere quidem apta sunt. Inde & patet, quid mali utrisque metuendum, quid medelae ad fortunatum curationis sic cessiim inprimis adhibendum sit. Ita usu praestans per omnia haec doctrina.
adhibeatur ad explicandum quid, quod adeo exagitavit industriam Cheta humano calormicorum , Medicorum , Philosophorum ; scilicet an sanguis humanus sit 'μ- 'in corde calidissimus Θ Et cur 3 si ita se res habet. Quot commenta habe mus apud Auctores super hac re t quam varias opiniones I Rem ego ita simpliciter exponere con bor. In venis sanguis frigidissimus. Omnes ita sentiunt ; quare id haud eget demonstratione : remotissimus a corde redeuns ab exterioribus frigidis ; mistus recentibus corpus ingressis humo ribus, fere frigidioribus ; in vase debili, capaci, laxo , inerti; redit in cordis thalamum dextrum. Igitur foret, ex se , sanguis venosus nulla in plaga corporis frigidior , quam in antro dextro cordis. Sed nimium hoc futurum frigus , atque ipsi vitae periculosum in corde, in via interim per
venas ad cor ducente in calore temperatiore utcunque conservatur a cali do arteriis suppeditato , corpori communicato , venis applicato. Atqui, vel sic tamen, erit in corde dextro omnium frigidissimus, 11 arterioso comparatur. Hic autem sanguis , ita frigidior , in arctos , elasticos , fortes, canales arteriae pulmonalis , vi cordis dextri, atque molimine ingenti resipi rationis, prentis, actusque, necessario per unum pulmonem fertur copia aeque magna, quam , eodem tempore , per universum corpus , omnesque
ejusdem partes , simul. Hinc igitur idem sanguis nulla in parte corporis usque adeo alteri, adeoque & calescere poterit, quam in pulmone solo. Foret ergo calor illius homini intolerabilis , imo lethalis. Verum aer, Quis talos larespirando ductus in pulmonem , est semper frigidior longe , quam hic Roxe inspirando psanguis. Et, per Malpighiana , sanguis hic in arteriolas minimas fusus , quae vesiculis Pulmoniam tenuissimis applicantur undique , per superficies ergo incredibiliter latas , exponitur aeri per omnia momenta temporis re novato , adeoque semper frigido : unde sanguis , ex se , in nulla iterum totius corporis plaga refrigeratur plus , hoc respectu , quam in pulmone nostro. Vah l quae mirabilitas i ubi, in alios , necessarios , usus maxime calefieri debebat sanguis, ibi rursum maxime refrigerari omnino debuit ob alias , aeque necessarias, causas. Salva vitae integritate , non poterat sangui S , chylusque recens , apte agi per omnes totius machinae fistulas vitales , nisi vi summi attritus solveretur in elementa subtilissima, maximeque divisa , in pulmonibus; id vero fieri haud poterat sine ingenti simul nato calore. Si autem ille tantus mansisset applicatus sanguini non refrigerato simul per alias, & quidem eodem pariter tempore applicatas , causas omnis ille sanguis, inquam , brevismo tempore, totus computruisset, atque sustulissset omnium sane pestilentialissimo morbo vitam. Observaveram dudum in illo ossicinae recessita, ubi Depuratores Sacchari, conOS Sac charinos subito exsiccant, siccissimum reperiri , & calidissimum, aera, quem ego, ne momentulo quidem temporis fugacissimo , ferre poteram,
165쪽
Calidioris aeris iniri effectus,
absque praesentissimae instantis suffocationis mortalis metu. Quare putabam , nactum me oportune hic occasionem explorandi caloris in aere,
quem animalia spirantia ferre possent. Atqui avocabat intentum quam sellicitissime huic propositio negotiorum inevitabilium multitudo. Rogavi itaque solertissimum Virum, & toties in hisce laudatum , Fahrenheitium,
atque amicum summum meum, & cognatum, Jodocum ProvOOstIum,. Ut Vellent CX VOto meo , atque praeseripto , Experimenta capere, atque
dein fideliter mihi referre successiim. Id illi simul utrumque exsequuti sunt quam fidelissime. Rem enarrabo , & illa audita, forte censebitis mecum, Vix aliud Experimentum magis facere ad intellestum Ignis aerii in aΠΙ-
malium corpora, horum humores, atque partes. Neque pariter Chemicas ad artes forte aliud Experimentum luculentius. Camera igitur, qua panes saccharini conici exsiccantur apud Depurutores Sacchari , erat adeo calefacta, ut accuratum ex Argento Vivo Ther- mometram, in ea diu satis detentum , gradum notaret 1 6. Tunc passer caveae inclusus repositus fuit intra hunc locum, vesperi hora sexta. PO, quam ibi circiter uno fuerat minuto horae , hianti jam ore anhelabat summa cum anxietate , & molimine ; crescctat omni momento numerUS rec procationum r2s irationis , ut brevit celerrima haec foret repetitio , cum
Imminutione virium summa , ut bacillo innit, ultra impos , illum derela querit , fundo cavete jam insidens , ibique cum nisu intentissimo , celerr me respirans, moriebatur intra septem minuta. Eodem illo tempore, simul una cum passerculo in eundem locum fervidum inclusus fuit canis qui, postquam ibidem septem minutis haeserat, hiando , linguam exsCrendo , atque respirationis actus quam velocissime reciprocando, satis notabat , quam foret molestus illi ingens ille aestus. Caeterum tamen quietus manebat intra septum , quo coercebatur ligneum , Elapso fere quadrante horae sonitum respirando edebat canis , atque respirabat quam fortissime, omni ope moliens exitum tantis nixibus, ut mirum appareret. Vires paulo post animal deficiebant, respiratio incipiebat retardari in vicibus, atque ultimo tardior exerceri tard1orque, lenta valde pectoris , & diu durante inspiratione, atque exspiratione, cum valida adhue vi. Deinde & hae ipsa languidiores reddebantur adeo , ut paulo ante mortem ne audiri, quidem possent. Toto hoc tempore copiam salivae ingentem demiserat, quae, rubella prorsus , tatorem edebat adeo intolerabilem , ut nemo praesentium illi ferendo estot : eratque simul adeo infestus terribilis hic foetor, tam subito natus in hoc animali , ut in . oculi nictu propius accedens fere exani maretur , atque Spiritu Vini cum Myrrha resci debuerit. Contigit hinc , ut correptus tali deliquio, artifex haud potuerit mortui or, Thermometrum immittere ad explorandum caloris gradum, dummodo jam mor tuum erat animal. Quum autem paulo post, usu dichi liquoris refectus, Thermometrum intruderet, stetit illud ad gradum in o. In summo hoc aestu , maximisque moliminibus, ne minima quidem nota fudoris in hoc
cane apparebat. Erat Vero canis pendens ad stateram decem libras. Dum haec in avicula, δc cane, instituebantur Experimenta , etiam eodem tempore fetis, caveae ligneae inclusa, reposita fuit in eodem caldario. Quae postquam minuto horae ibidem fuerat, incepit se humi prosternere, anhe
166쪽
lare, δί post horae elapsum quadrantem, cum sibilo,'& sonitu quoque spirare; deinde etiam incredibili lucta niti in effugium ; atque, postquam
ita prorsus eadem penitus passa fuerat, moriebatur. Atque erat sudore
haud minus perfusa, quam si de mediis educta fuisset undis.
Haec igitur monstrant, quonam pacto , aer gradibus quadraginta octo calidior'ueri sani sanguine in ore explorato , acutissimum morbum ocys sime suscitet, & , cum omni signo violentissime detonantis morbi, ipsam brevissime mortem. Sed quam mire simul omnes mutari sunt humores, dum foetidissimae putredinis signa adeo in illis manifesta forent. Non est sane in natura rerum formidolosior mephitis, quam rancidissimus ille nidor , omni cadaveroso putidior , qui adeo subito natus in animali modo bene sano , exhalabat. Qui fortem, durisque assilietum laboribus , in mortis periculum praesentissimum praecipitabat solo suo contagio. Quam re soluti fuerunt, quam mutati a nativa indole humores, dum saliva ipsa , tam brevi remporis spatio , colorem esset adepta rubrum. Atqui Ignis ea solus haud effecerat : mortui namque animalis caro , in hoc calore sus pensa , tantum exsiccata fuisset , haudquaquam in Mentissimum tabum resoluta. Sed vitalis in his bestiis motus superstes, dum generat ipse attritu calorem , & nixum in putredinem , jam in pulmone fervorem exci tabat exquisitissimum ; quum vero nulla jam ei accideret per refrigerati nem temperatio, longe adhuc magis ibidem excrevit, quam in ipso caldario. Unde olea, sales, spiritus horum animalium penitus computruerunt intra viginti serte & octo minuta , dum avi unam modo minutum duravit hoc in gradu vita. Quando autem loca eousque calefacta sunt, tum famuli, his negotiis operam dantes, pauco toempore in illam cameram ingressi, mox iterum exeunt , ut reficiantur. Ita & in fornacibus festatis , ubi fusum ferrum divivens in laminas magnas scinditur , Artificessiro momento fervorem aestus sustinent i, feci, nisi Ocyus retrogressi a ca ore, atque frigidiorem mox aerem spirantes , se reficiant cubando, Ocys sime defecti visibus caderent. Quoties autem aer arte calescit ad gradum sano homini proprium , percipit mox positus in eo homo tantum gestum , angustias tantas, ut notabili temporis spatio eum ferre nequeat, sed co gatur omni arte, omni nisu , quaerere refrigerium , aliter ilico dilapsi rus. Hinc calidus resolvit vires aer, instaurat frigidus. Nisique alterno Di gusculo temperetur aestuans fervor, brevi actum , ut de plantis , ita &de animalibus. Atque hinc quidem tandem colligitur , fatis aequabilem esse venosi, dc arteriosi , cordis , pulmonum , aliartam partium corporis san Suinem. In pulmone autem rum & calidissimum simul & frigidissimum fieri , adeoque , acceptis necessariis pulmonis effectis , & illic tamen temperatum reddi..
Quo ergo corpus aliquod constat materi e densiore , quo majus existit mole , quo denique figurae ex fius sphaericae , eo etiam idem erit aptius Ignem receptum δiutius in se conservare : id & experientia ubisue con firmat. Sed si tum simul hoc corpus spatio inhaeret omnium rarissimo , aut
167쪽
Quid vibratio ad calonem fa-eiat tDensa lentius
inani penitus, tum conspirabunt omnes causae Physicae hactenus notae calori diu conservando. C o R O L L. I 8. Attamen, quae nobis tractantur, ignita ad fusionem jamjam instantem, corpora, solida , magna, sphaerica, in aere posita, brevi redeunt ad temperiem aeri ambienti similem.
An igitur licet, vibrationem Elementorum corpus unum constituentium habere pro sola, & integra , causa, quae facit, ut Ignis in corpore calefacto maneat; ut Illustri NEWTONO visum λ sane campana ingens, uno ictu a corpore metallico , elastico , in uno tantum loco , percussa, fremitus sonoros per aliquot minuta secunda continuat, tremulos vero concussus, nobis haud audibiles , longe diutius postea exercet, ut arena inspersa docet. Aliter vero excursus, & recursus , elasticorum cito satis desinere solent apud NOs. E XPERIMENTUM XXI. Quo densiora corpora, sive quida fuerint, sive consistentia, eo pluritempore egent, ut ab eodem Igne aequaliter incalescant. Sit vas cavum , parallelepipedum, supra apertum , ex aere , aqua repletum ; cui imponantur vasa cylindrica vitrea , aequalia, repleta ad eandem altitudinem diversis pondere liquidis ; dein supponatur Ignis , ut aqua intra hoc vas, assidue mota, aequabilissime incalescat, cernemus nudo oculo , liquidum levius , adeoque rarius , citissime expandi, densius vero multo lentius ; quin & Thermoscopia imposita idem docebunt. Calescit Ocyssime Aer, dein Alcohol, oleum Petrolei, liquidissimum postea, tum oleum Terebinthinae , mox Aqua pura, dein Aqua salsa , Li-xivium fortissimum, Metalla, Mercurius, Aurum.
Igitur massa corporum Ignem dissicilius admittit, & dimittit: unde cor- pHS , ut corpus , hoc respectu , tenax sui temperamenti manet, cum renixu EXPERIMENTUM XXII. Corpora , quo majora, reliquis paribus, eo lentius ab eodem Igne incalescunt, quo tenuiora citius. Id ita notum est omni Experimentorum Vulgarium genere, ut pro Axiomate Physico fere haberi queat.
168쪽
Quo densiora , simulque majora , corpora, eo sane plus Ignis, & diutius etiam , requirunt, ut perVenire queant ad calorem suum maximum ,
item quo accuratius reducta fuerint ad figuram sphaericam, sive figuram sub minima superficie plus molis continentem. Sit enim tbj. ferri in lami nam tenuem parallelepipedam cusa , alia sphaericam formam habens, immergantur ambae aquae bullienti , lamella cito , sphaera lente, suscipiet calorem aquae : Ergo eatenus superficies videtur mensura caloris &
frigoris suscipiendi, & dimittendi.
EXPERIMEN ΤUM XXIV. Inter omnia corpora, quae industria humana reperit hactenus in universo rerum sibi explorata , ne unum quidem inventum fuit, quod ex se, sponte prorsus propria, caleret magis , quam caetera omnia. Id autem
mirabile penitus, atque paradoxon omnino , effatum , inductione patuit: quoniam , ut jam prius Experimentis captis docui , omnia illa , quae in se calviissima habentur, tamen , si diu quiescunt in aere ejusdem temperiet , semper ad eundem plane gradum caloris, aut frigoris, reducuntur. Sane Phosphorus ipse urinosus , aquae immersus , aeque frigidus ac aqua eum ambiens, admisso aere tam actuose mox incalescens. Phosphorus de calcinatis pinguibus cum alumine paratus , quamdiu intra suam phialam vitream conditus servatur, temperiem habet suae phialae eandem , neque eam mutat; ad ingressum liberum admissi aeris ilico incenditur in urentem Ignem. Oleum Lini, quod in frigore naturali summo nunquam constringitur in massam solidam , sed suidum manet, tamen vel tum aeque frigi
dum est, quam glacies frigidissima. Nequel Alcohol Vini lectissimum putarissimo Argento Vivo tum calidius habetur. Ille mirabilis Nitri spiritus , qui subtilitate artis Glauberianae , summe igneus dictus , paratur , illud oleum stillatilium , quod Chemia de ligno Sassafras elicit, in vasis clausis
quiescentia seque sant frigida , ante commistionem peractam, quam gelidissima rigida glacies , milia vero Ignem summum , constituere vide
nur. Chalybs & silex quiescentes frigidissimi tempestate glaciali, solo momentaneo allisu , Ocyssime Ignem omnium violentissimum in ipso frigidissimo aere natum faciunt. Usque adeo , ut , quatenus explorata habe tur hucusque rerum natura , nullum cognitum sit corpus, quod ex se magis in calorem, quam in frigus, vergat, nullum, quod prae aliis sua sponte plus caleat. Attamen alte adeo insedit opinio hominum animis de contra Tio , ut putent utique, animalium corpora saltem aliis calidiora sempermanere. Id vero concedo, ita se habere , viventia si spectaveris , in quibus attritus vitalis partium Ignem colligit, calorem conciliat; Verum ubi pleno eum corpore sanissimus homo aquis: submersus , in omnibus priori idem , solo hoc motu atterente jam carens, exploratur , cadaVer ejUS ge Iido frigore aquae respondet. Imo vero dicetis, contrarium apparci saepe' numero it dum cadavera sentimus quam calidissima saepe a morte, Fateor ,,
ealescant Nullium corpus eκ se calidius omni alio
169쪽
Auditores, id ita competiti. Ergo instabitis , corpora dantur animalium ἰquae calorem in se alunt, Ventque. Nec nego : Vos modo mecum comsiderare velitis, adesse tum putrefactionem , sive motum, ut assiduum , ita violentum satis, qui attritu , asirictuque suo , iterum Ignem non spontaneum suo corpori conciliat. Foenum frigidum in acervos densos compressum penitus per omnia madefacito , calor exorietur summus , in flammas quandoque erumpens. Fermentatio profecto , & Putrefactio, Esse vescentia, & misceta , calores producunt maximos fame , ut postea de industria docebo, neque unquam negavi; sed hi motus nunquam uno, simplici, in corpore obtinent, neque ergo unquam sunt ullo in corpore proprii, aut spontanei. Caetera de genere hoc , quae opponi possent asserto , quam facillime dilui poterunt a Vobismet ipsis.
An igitur corpus densum, quo per gradus varios magis calet, magisque , eo plus substantiae Ignis habet in se 3 An major illa comparata Ignis copia debetur majori Igni applicato ad illud corpus ' An diuturna ejus dem Ignis applicatio etiam facit, ut Ignis copia major concilietur co pori illi ita calefacto 3
An causa Physica, quae essicit, ut Ignis tam diu retineatur in corpore salefacto semel, est ipse Ignis, qui tam magna copia, atque mora tam longa, insinuatus fuerat calefacto corpori
Aia potius ipsa quoque massa corporea calefacta , & illi jam conciliatus Ignis ipse, simul, conspirantibus, & sociatis, viribus illud praestant rS c H O L I U M. Huc usque conabar, Auditores Exoptatissimi, per pauca, simplicia , EXperimenta rerum, tradere ea , quae verissima adaiscere potui de natura illius Ignis , quem Elementalem appellant Philosophi. Illum scilicet, ita considerando , prout creatus ipse in rerum natura existit seorsum , extra reliqua omnia creata, quaecunque demum sint, corpora. Dein & contem placi sumus una eundem , quatenus in corporibus nidulans purus mangi, neque pabula inde sumit, sed ut sincerus ibidem existit, actus in parallelos , sonvergentesve, radios. Rursumque quatenus solo motu, attrituue, idem colligitur in corporibus ipsis. Operam dedi gnaviter, ut hanc prius cognitionem traderem , quam accederem ad speculandum Ignem, qu1 m teriae combustili dicta vulgo sustentatus , longe alius a praecedenti habetur , atque effectis quoque suis , inde quam maxime differt. Enimvero errores plurimi orti fuere in Chemicis inde, quod Artifices satis caste hauddjstinguerent inter has duas rerum species , quas omnes uno Vocabulo Ignem
170쪽
Ionem dixerunt. Agite ergo, transeamus jam ad Ignem Vulgarem excutiendum , quem multi solum Ignem esse putant. Attamen prius liceat mihi nonnulla proponere , quae ex doctrina hucusque data intelligi queunt utique ad Historiam Ignis porro pertinent : ut haec Historia semel habeatur quam completissima , atque Inventoribus sua laus sit. Virga ferrea , pedem longa, candefacta fiebat longior Cylindrus vitreus, spithamam longus, candefactus, fiebas longior. Sturm. Coll.
pari. II. pag. IOI. Annulus metallicus candefactus Labuit diametrum suum auctum - ό. Saggi dI Natur. Sperien Z. p. 181. Vitreus globus distenditur ad solo calore manus in sua capacitate. Amontonius. Mem. Ac. R. 17O . p. Ia. ITOS. pag. q. ThermOmetrum immissum calidiori liquido,
primo momento descendit, adscendit mox; si autem immergitur frigidiori , primo adscendit , descendit mox. Sagg. di Nat. Sper. pag. 178. ad 18 1. Idque ab expansu, vel contractu , primo Vitri pendere multis probatur. Ibid. Calor calefaciendo liquores , creditur non aequabiliter eos expandere , sed per saltus quosdam. Halley. Transact. Abrig'd, T. ΙΙ. p. 34. Mercurius phiala vitrea receptus , cum illa dein aquae immissus , suppositum per Ignem calefacta sensim aqua , donec ebulliret, adscendit aequabilissime ; at ebulliente jam aqua , non potuit, majore Igne applicato plus dilatari, sed tum substitit: hinc ex Mercurio Thermometra optima construi possunt. Id. Ibid. Atque haec quidem hic ex allegatis inserenda curavi , ut materiem darent meditationi : quum unum saepe alterum emendet. Virgae metallicae, frigidae aequiponderantes ; si una candefacta appen
deretur bilanci, altera frigida , tum candefacta levior. Si frigidae pruna supponitur , fit aequilibrium. Si de bilance pendent duae virgae metallicae in aequilibrio , tum levior fit, cui pruna supraponitur, gravior, cui sup ponitur. Saggi di Nat. Sper. pag. 236.
Postquam igitur constitit fere pro certo , Ignem eumdem, immutatum, eadem copia, semper existere; illumque aliquibus corporibus, auro sci licet, argentoque, inhaerere diu posse collectum , absque tamen horum corporum destruchione notabili ; jam aggredimur explorare illa corpora, quibus Ignis quoque conciliari primo, atque dein conlervari in iisdem diu satis , potest. Sed ea tamen lege , ut dum in iis ita captus retinetur, imo& quandoque augetur , interim corpora haec in hac 1psa actione cons mantur eousque , ut fere dispareant a sensibus nostris. Enimvero tamdiu
solet Ignis semel hic collectus eo modo conservari, inque sua actuositate persistere , quamdiu nondum disparuere illae partes horum corporum per hunc Ignem, in quibus partibus ille assiduo sustinebatur. Dum vero ipsa hac vi abiverunt hae partes , tum ipse Ignis disparere solet, neque diu postea vim suam exercere , in illo stuperstite corpore. Quare, quum tunc sensibus nostris & subducitur praesentia Ignis ipsa , atque simul etiam evanescit corpus , in quo prius Ignis haerebat, inde
utraque de causa factum est, ut corpora illa, aut horum illas memoratas
partes, homines appellaverint Alimenta Ignis vel Pabula : quod quidem V