장음표시 사용
171쪽
hac lege hactenus liceat. Ubi vero nimis stricte sic vocant haec Pabula. ideo, quoniam testimant, illa nutrimenta veri Ignis , per ipsum Ignem permutari in ipsam Ignis Elementalis substantiam, atque destructa penitus propria , & prisca, natura abire in recens creati jam Ignis ingenium, rem
induxerunt, quae, priusquam pro vera admittatur , maturam hercle conia
siderationem meretur : quia ut assertu facile, sic demonstratu quam disti An pabulum id cillimum, id habetur. Sane qui cunque haec ita praecipiti sententia statuunt sit IgRin t putent necesse est , corpora omnia , quae Ignem modo statim enarrato alunt, sustinentque, eo ipso imminuere semper copiam aliorum omnium corporum , augere interim & pro rato copiam ipsius Ignis Elementalis in rerum universo. Inde igitur Ignis omni actione sic auctus, interim diminuens alia omnia, tandem , seculorum decursu, jam dudum sic caetera destruxisset, ut solus ubique restaret, devictis caeteris , superstes. Interea tamen, ex antiquissimis observatiombus in nostra usque tempora productis ne unum quidem talis augmenti signum habetur. Contra vero idem potentia, ergo & copia , Ignis perdurare observatur, neque augeri valde, neque imminui ullo modo , videtur. Exemplo sunt, an argumento dicam,. accuratissimae , atque summo ut excogitatae ingenio , ita incomparabili
perfectae diligentia, Tabulae Meteorologicae, quas insignis Geometra, Ni colaus Cruquius, a multis annis confecit in usus publicos , ex quibus est discere ingens profecto aequalitatis in calore aequilibrium. Quin & , post
summa incendia sylvarum per multos quandoque menses produ ta, numquam vel minimum postea caloris incrementum remansisse, unquam compertum fuit. Crederetis Auditores , post sex fere annorum millia, toties jam diu combusta totius telluris habitatae ab hominibus Igne utentibus materie , nondum intolerabilem evasurum plantis tenellis , atque animalibus ita auctum ubique, quotidie, Ignem 3 Utique in omni telluris plaga calor mansit idem : nam tepor definitus aeris & soli requiritur semper, &idem , ut embryones tenerrimi plantarum in stirpium seminibus abstrusi ,
. foti, udo humore impleti, distentique , subtilillima sua, & debilissima ,
stamina explicent; si excedit hic , ultra limites tolerandos , calor , exuripprimo in ortu fluentem fere machinam ; si languet nimis , heu propere in origine occidunt. Quid animalia memorem p semina horum masculina ovis imsinuata foemellarum egent adeo quidem temperato Ignis tepore, ut in gradu centesimo Thermo scopii Fahrenheltiani pereant exusta, in gradu septuagesimo vix unquam ad frugem perducantur. Ipsia insectorum ovula inpraegnata rigidissimae brumae gelidissimum gelu sustinentia , a dore Ignis paululum modo acutiore quam perniciosissime destruuntur:
Currite universam per naturam , manifesto cernetis , durare perpetuo, qui fuerat semper, Ignem. Neque post tod infortunata ope meteororum incendia ; neque ignivomorum montium inflammationes; neque post tot culinarum , hypocaustorum , osticinarum , focos ; neque post tot per dete stata bella Igne factas vastationes, maxime inventis jam pyrobolis machi ad vix credi- nis ullum Ignis hodie augmentum a nobis deprehendi. Sed & ausim fere promittere, sequuturum modo examen Pabuli Ignis evidentissime demonstraturum , alia longe omnia hic fieri, quam vulgo quidem putatur. Agite ergo, rem utilissimam, atque contemplatu pulcherrimam, aggrediamur
172쪽
considerantes primo , deprehendi in vegetantibus, animalibus , fossilibus qtie, combustilem materiam. Commodissime ergo hanc dignosci, si1 primo in classe Vegetabilium indagemus hanc materiem : ex illa quippe animalia aluntur , sustinenturque, haec eadem fossilibus facilius cognosci, atque ad
explorationem revocari, queunt.
Omnia nota nobis Vegetantia Igne comburi queunt, & hunc, dum id contingit, alere, ne larice e cepta. Quum autem vel cruda haec occurrant Igni , prout vitam suam adhuc integram possident, & succo plena viridi, aut mortua jam & arefacta, in utroque illa statu spectare oportet : sed quum viridibus cognitis , facillime capiantur sicca , ordo dictat, acriter examinemus, quid proprie in vivis his combustile sit 3Itaque cruda Vegetantia, quaecunque fuerint , omnia habent in se aquam; spiritus dictos, si1ve corpuscula invisibilia, exhalantia, plerumque odorata , quae in ipsa illa aqua plerumque haerent, atque inde seorsum se
parata in auras abeunt; salem acidum , volatilem, forma liquida fere semper apparentem ; salem alcatinum volatilem 1, oleum volatile , leve, odoratum fere odore proprio plantae; oleum magis fixum , ponderosum ', carbonem atrum , qui vasis clausis Igne actus & summo dc diuturno , fixus, nigerque, manet; cinereS albescentUS, qui manent ex carbone nigro, posta quam aperto Igne ille combustus fuit; talem , qui in hisce cineribus latet, lixivio inde eductus, fixus , alcatinus; denique cinerum partem alteram, posteaquam sal inde eductus, quae Terra sincera vocari solet. En, Auditores, recensione accuratissima partes, quae in Vegetabili, combustili, inve tae fuerunt. In his igitur , per varias actiones ignis mutatis, quaererC Opor
tet, quidnam proprie illud inflammabile, vel combustile, respectu Ignis,
Si ergo cruda illa Vegetantia, in quibus jam omnes modo recensitae par tes , Igni vivo committuntur , dum madida adhuc sunt, primo omnium Fumum dabunt, vel vaporem , qui specie nubis de vegetabili adscendit, proque varietate ipsius plantae colligi potest specie aquae vel acidae , vel al-calinae , fere semper proprium odorem secum vehentis quodam modo. Atque fumus quidem ille levis , tenuis , pellucidus fere. Postquam prima hac parte orbata sunt in Igne Vegetantia , adeoque exsiccari incipiunt , tum alius incipit Fumus prodire, qui ater plerumque, crassior , acer , opacus, densus, & foetens ; qui omni temporis momento, crastior , densior , tandem piceus , evadit, atque valida satis vertigine glomeratur circa vegetabile hoc.
Neque diu post viva , lucida, crepitans Flamma exsilit, atque loco crassi illius fumi succedit ; ille enim desinit, ubi flamma adest, tantoque semper minus fumi superest , quanto apertior flamma flagrat. Si vero flamma haec iterum exstinguitur , mox fumus iterum densa caligine subsequitur. Sis mus ille liquidus, & volatilis, in corpus iterum densatur, tum cuicunque se basi applicuerit, format aterrimum, pingue , tenax , foetidum, amariusimum , pigmentum , quam Fuliginem Vocamus. Consumtum sic in Fumum, Flammam , Fuliginem, Vegetabile relinquit in fundo partem aliam , quae quidem igniri, ut metallum , potest , sed penitus inepta, quae illo modo Ignem alat, Cineres vocantur. Sunt vero hi
Pabula Ignis deUegetantibus. Examen ejus , quod in his Ignem alit. Enarratio pri mo facti in vitidi planzR.
173쪽
cineres. varii, pro differentia vegetabilium combustorum. Si enim harevalde volatilibus, acribus , salinis , alcatinis, fumis ad Ignem scatebano, tum cineres hi plerumque insulsi fere restant. Ut in Allio , Cepa, Cochlearia, Eruca, Erysimo, Nasturtio, Porro, Sisymbrio, Sinapi , Thiaspi, omnibusque similibus, acribus, antis corbuticis , constat, in quibus vix salfixus urendo nascitur. Si autem plantae acidae, succulentae, fumos fundunt similes, tum in cineribus multum salis restat, ut de lignis viridibus arborum fere omnium , quae magno stipite Igni imposita aquam ad extrema acidam copiose stillant, videre est. Si deniquae plantae fuerint austerae acidae , vel aromaticae amarae, tum exustu copiosiu1mum in cineribus salem dabunt. Quando autem Vegetantia, moderate siccata prius, difflata jam eorum aqua , neque tamen interim annosa nimis, Igni exponuntur, omnia eadem
fiunt, atque ordine eodem , sed primus ille aquosus fumus longe parciori copia adest. Si autem Vegetantia cariosa, fungosa , levia, siccissima diu, vetustissima, fuerint, tum imposita igni haud ita flagranti flamma deflagrant, sed ignita fulgent quidem , lucent aliquamdiu, in cineres cito labuntur, qu bus nihil fere salini inest, fumum autem vel fuliginem vix dabunt.
Quum vero enarrata modo in omni vegetabili cremato obtineant, ii cedit nobis eruere exinde, quamam sit proprie in his materies, qUae ardeas. Primo igiturAqua consideretur, quae in omni vegetante cremabili partem constituit magnam satis. Haec sane Ignis copiam definitam, accipere atque in se retinere aliquamdiu potest , sed non nisi ad gradum caloris a Ia, aut paulo elus,tum vero Ignis inter ordinata es ementa aquae talem effecit situm, ut nihil plus Ignis in aqua locari, aut retineri, queat. Hinc igitur , artibus hactenus cognitis , non possiimus unquam aquae partes ita impraegnare Igne, ut fulgorem ignitum induant, adeoque fumum penitus lucidum faciant. Imo vero, ipsa haec aqua , si copia ingenti, fervida fuerit an frigida , in ardentes injicitur flammas , vel in quamcunque materiem jam ardentem , statim violentum illum Ignem a gradibus suis reducit ad et Ia gradus , adeoque omnem omnino combustionem sistit, ignitionem tollit , flammam exstinguit, coruscum Ignis fulgorem abolet. Quando vero aqua, violenti Ignis ope , in vapores resolvitur agilissimos , & quam forti sim et quaquaversum se extendentes, tamen vel sic in fumi speciem redacta, eadem ratione eosdem effectus praestat Ignis respectu. Id autem ev1dentissime apparet, quia, si fumo densissimo aquae calidissimae carbo , aut a dens taeda , imponitur , perfecte , ut ab aqua astusti, exstinguitur. Etiam destillationes nostrae Chemicae demonstrant, aquam, quomodocunque Igne
actam,manere tamen omni nota aquam puram. Interea tamen negare haud
possum, aquam in vegetantibuε cremandis multa praestare, quae aliter haud contingerent, si aqua abfuisset : si enim oleo ferventi ad ignem inspergititur aqua , oritur nova actio inter ignem , aquam & oleum, quae longe alia est, quam unquam futura fuisset aliter . Sit libra olei aheno contenta, ebulliens jam , & ardens inflammatu, Ignis erit in hoc oleo ad gradus circiter 6oo, sed pacatus , si aequabiliter per oleum illud movetur , illud in stam mam, luculentam agit i injiciatur, uno jactu uncia aquae in hoc bulliens &
174쪽
flagrans oleum, fremitus, strepitus, crepitatio, disjectio partium exorietatur incredibilis, motusque per omnia maNime inaequalis.. A qua enim haec oleo injecta adeo calido , dum intra poros ejus pondere suo decidit, occurrit ubique calori triplo fere majori quam fervidissimae ebulliendo aquae , unde illα aquae elementa, Vi incredibili dilatata , atque pernicissimo
agitata motu , omnes olei tenaciores parteS Concutiunt, dissipant, movent,
secum in auras dispergunt. Si ergo inter comburendum aqua & olea agi tata concurrunt, alius longe ignis orietur : quod & Fabri ferrarii bene norunt, qui carbonibus folle inflatis ignem excitaturi rapidis1mum, spar se in guttas roridas aquae aliquantum inspergere solent. Quin & aliud quid hic observandum , nimirum aquae potest plus caloris Communicari , quando pondere aucto gravioris atmosphaerae magis comprimitur ; & qui dem adeo notabile hoc augmentum , ut ad singula ponderis aucti incrementa sensibilis gradus caloris addatur. Si ergo aqua inter cremandum aliquando coerceretur pressa,ut a duplicato atmosphaerae pondere, quam so ret ejus vis in displodendo terribilis i Quae saepe cogitans in contemplatio ne Ignis miratus fui , quantum increscere debeat vis Ignis aquae communicanda , si aqua esset in centro telluris. Sane aer ad profunditatem: o 96 os exapedarum sub superficie terrae foret auro pondere par, ex lege Mariottiana, si semper ita obtinet. Quonam ergo pondere ibi esset compressa
aqua 3 Quanto igitur majore gradu ignis ibi incendi posset 3 an non ibi
aqua ad summam ebullitionem calefacta aeque fulgeret quam metalla ignitissima 3 Sane id plusquam credibile apparet. Confer. His . Ac. R. 17O3. 6.& Mem. p. Io I. Sed praeter haec & alia vis aquae in Igne mirabilis valde Asingularis habetur. Si nimirum sal alcatinus fixus, igne valido fusus fluit
in crucibulo instar aquae, tumque citissime effunditur in vas ferreum, vel aeneum , Ut in mortarium , v. g. fuerit vero vel P auxillum aquae in fundo
illius vasis, impetu prorsus incredibili dissilit sal a vi aquae tanto igne uni
co momento agitatae, ut summo eum periculo , damnoque, fuerunt e
perti saepe Chemici. Sed nihil tamen terribilius, violentius nihil unquam visum , quam quidem est Aquae vis applicatae ad Ignem , qui in aere per Ignem liquefacto observaturo Si in fornacibus aerariis magnis in vasis fusum decurrit aes, atque aquae pauxillum infortunio inciderit, fragor, toni
tru , tamque immanu impetus , extemplo exoritur , ut fornices fornacum
disjiciant r. Si aeris fusi pauca grana injiciuntur aquae, tam tremenda mox exoritur vis, ut vas fortissimum ad latera, fundumque uno ictu displodat, ipsumque in pollinem aboleat haud visibilem. Vid. His . Ac. R. 169'.
p. IIo. Unde itaque apparet; quid aqua , quae in vegetante cremabili naturaliter inest, efficiat respectu Ignis comburentis illud vegetabilo, si spe chatur ut aqua sola. Et quantum possit augore vim Ignis , dum in eo occurrit oleis, salibus , aut metallicis quibusdam partibus. Ita ut corpus, quod haberetur domandae vi Ignis proprium, certa conditione evadat summum intendendis illius viribus instrumentum. Secundo examinemus jam illos dictos in Vegetantibus Spiritus , qui Secundo spira cum aqua, & in illa, natant, volitantque, ab ipso nimirum naturae motu, hui, ' ' absque praegressae fermentationis effectu. Sane utcunque hos colligere namuz puros, acervatos, ab aqua separatos, tamen nihil quidquarrv
175쪽
in his unquam reperire possumus , quod alat flammam, Ige mve. Contra vero sollicitissime depurati, injecti Igni ardenti hunc exstinguunt brevis modo omne oleum assit. Rosmarini viridis herba, si Chemica arte par rur , ut exhalet fragantissimam odore aquam , nihil dabit inflammabilia. Quin , si igne lenissime, clausis penitus vasis, inde separas partem iterum
odoratissimam , nec haec tamen unquam deprehensa fuit apta alendo Igni. Sed lucentem jam exstinguet. Desila salium a- Tertio autem , si & undique conspicimus partes illas, quas Salium acta ei dormi volati- dorum nomine Chemici intelligunt, quique una cum aqua, & spiritibus odoriferis modo memoratis , exhalatii: Dudum patuit hosce Sales acidos
volatiles saepe quam acidissimos deprehendi, ut in lignorum acidorum combustione fumus demonstrat, atque acida inde quandoque fuligo collecta. In destillatione autem lignorum ponderosissimorum, ut Buxi, Iuni peri , Guajaci, Quercus, dc aliorum, patuit prodire hosce spiritus instar aceti ipsius , acidos. Certe de scoberas Gu aci, in vase purissimo, Igne moderato liquor exprimitur , qui acidus valde habetur omni quidem
nota. Hic tamen , ut saepe expertus fui, si cum cura separatur ab omni
oleo adhaerescente, quod fit tratione, lenique destillatione , facile perfici tur , obtinetur penitissime acidus , instar aquae liquidus , satisque vel sic volatilis. Verum omni hoc artificio sincerus redditus, tamen igni injectus,
flammaeve , exstinctionem , non excitationem , mcitat. Imo Vero , alter
ille, pure acidus , vegetabilis , spiritus , qui de balsamis nativis vegetan tium Igne elicitur , ejusdem prorsus ingenii. Libras purissimae Terebin thinae , de vase mundissimo, si sensim intento igne resolvo , ex mero hoc oleo so , pinguique , balsamo , producitur limpidus liquor, aquae intime miscibilis , pore perquam acidus, nobilissimum forte omnium Diureti corum , atqui , quod forte non exspectassetis , Ignem injectu suo haud
aliter quam simplex aqua exstinxit. Quae igitur experimenta omnia docent , fatem acidum, volatilem, qui de vegetantibus , Igne crematis , gignitur , flammas non alere , nec Ignem, contra Vero delere. Verum cogitaretis forte , sulphur accendi igne. Ita est. Atqui, pergetis, sulphur de acido fossili chalcanthi, aluminis , pyritis , immisto ad oleum vegetabile , vel fossile conflatur. Et hoc ut plurimum verum habetur. Igitur , colligetis , in sulphure acidum latens pabulum Igni apertum praestat. Sed recordari oportet, Auditores, solum tum oleum Igni alimenta dare , acidum vero , immutatum de ipsa hac flamma dissipari fumi specie, qui non manet in illa excitata flamma , sed guttatim destillans, genuinum idem acidum , titulo olei, vel spiritus sulphuris per campanam , redit. Oliarto Aleali Quarto iterum, & explorati Sales alcatini, volatiles , qui de plerisque V ἰ- iii β, vegetantibus crematis exhalant, inque fuligine inde collecta, deprehemduntur ; aut ex quibusdam etiam ipsa destillatione separantur , sicut de Allio , Cepa , Cochlearia, Eruca, Erysimo , Nasturtio, Porro, Raphano,
Sinapi, Thiaspi, aliisque , fieri notum est. Hi, inquam sales, ita orti, si ab Aqua, Spiritibus, acidoque Sale, sollicite separantur , inepti prorsus sunt igne comburi, neque in illo inflammari, sed vel avolant inde quam Ocys.
sime, aut ilico lucem ignis, flammaeve ardorem compescunt. Tandem,
qui de putrefacto prius vegetabili arte producitur sal alcatinus volatilis,
176쪽
priore copiosior, acriorve , ne ille quidem illo effectu se probat aptum alendo Igni. Attamen moniti simus, sales hosce , de quibus jam est meugad Vos sermo , intelligi debere ad puritatem sinceram reductos omninose, ut nihil prorsus olei illis adhaerescat. Inter destillandum enim aeque ,
quam inter comburendum , pars Volatili S salina, alcatina, sursum evecta seeum rapit, sibique perfecte satis unit oleum faetidum, pariter volatile, satisque permistum, cujus respectu fallere posset apparens , species, dum sal ille, oleo adhaerescente pinguis , Igni injectus revera accenditur. Verum simulac , artibus postea explicandiS , omne oleum perfecte separatum& ab hoc sale ita quidem , ut purum existat, tum omnis prorsus inflammabilitas hujus salis ablata prorsus erit.
Quinto igitur , Oleum, quod ex vegetabilibus producitur, dum illa. cocta in aqua vase clauso destillationi sub alembico committuntur, atque illorum essentiale vocari solet; maxime volatile inter caetera olea inde ele cta , sincerum inprimis oleum, neque alienis accedentibus adeo , ut reliqua , inquinatum , si ita solum in vase purissimo igni admovetur , ut ca leat , ferveatque, dein , flamma admota, incenditur, capit flammam, de flagrat , fumat parum , consumitur, relinquit paucas foeces , nigras , fungosas, fragilesque, carbonaceas , terrestres. .uando autem hoc ipsum oleum , adeo purum vulgo habitum, denuo ex ebulliente aqua destillat, purius, tenuius , levius , multo prodibit, atque relinquit hac secunda vice multam novae foecis non adscendentiS ; qua arte , oleum ita emendatum , rectificatum vocant artifices , iterum Igni applicatum , ut modo prius, rursum incendetur, minus fumi inter ardendum dabit, quam prima vice, longe minus foecum post combustionem relinquet. Foex vero , in hac des tillatione secunda in aqua remanens post rectificationem dictam, Jonge minus combustilis erit. Unde apparet, hoc experimento , minus quidem materiae inflammabilis , gigni , sed & illam quae superest in flammabilis , longe aptiorem semper evadere Igni alendo , sustinendoque. Si jam haec olei repetita semper ex aqua depuratio destillando
facta continuatur, tum tandem ingens olei copia , prius inflammabilis putata , jam evadet naturae terrestris, de minus deflagrans in Igne; semper interea oleum , quod in destillando evectum fuit sursum , & separatum a foece renata non combustili, evadet qualibet vice levius , limpidius , tenuius , in Igne clara flamma deflagrans , semper minus fumi generans , semper minus Decis in exustione post se relinquens. Ita tandem ut , multoties atque ad loedium usque , subtilissimum redditum oleum,
fere sine fumo, & Rece deflagret, sed tanto plus foecum prius deposuerit. Sed rursum illud stillatilium, totum lege modo dicta inflammabile ,
si recens ex retorta purissima vitrea, leni Igne , per gradus prudenter subministrato, de novo destillat, hocque iterum repetitur as1duo, do cente Boyleo , maxima illius pars , in foeces terrestres , in fundo remanentes , neque multum combustiles , mutabitur ; oleum vero singulis destillationibus , purius, magisque inflammabile , evadit , sic ut iterum, absque notabili foece , sine fumo , per flammae speciem, exuri queat. Si enim omnes illae fodices simul collectae, quae post repetitas hasce destili tiones manent, dein in vase puro aperto , & in aere aperto ustulantur ,
177쪽
igniuntur , scintillant, fumum dant, quandoque & flammam , tandem vero in Cineres dilabuntur prorsus incombustiles postea. Atque haec quidem Experimenta , Auditores , rite consideretis velim : quum hinc vel jam inspicere possitis, quam parum sit in ipso oleo , omnium quidem purissimo , quod vere tandem deflagret in flammam , sine fumo , sine fasce, hoc est, quod omnino perfecte comburi queat. Id enim usum habet prae
cipuum in cognoscenda accurate Ignis natura , quatenus in pabulum tuum
dictum agit, atque ab eodem iterum Ignis ipse mutatur. Sed hoc jam ita
explorato , rursum mecum animum advertite ad hoc novum Experimenti
genus. En prunam vivam , Igne sane scatentissimam , pono in hoc vase cupreo , superfundo jam huic oleum aetherium , frigidum , Terebinthinae,
quod omnium oleorum habetur sagrantissimum , cernitis , contra exspectationem vestram, ignitum illum carbonem aeque certo , a que prompte
inde exstingui cum fumo , & sibilo , atque si aqua fuit obrutus undique.
Ita ut oleum frigidum ab Igne vivo non eo accendatur modo , ut quidem vulgo putatur, sed requiratur modus quidam in ea commissione olei ad Ignem. Suspicamini , credo, flamma requiritur ad hanc incensionem olei. Igitur & hoc experiamur. Candelam hanc ardentem , vasi caVo sic.
accommodo , ut apex flammae infra marginem recondatur, atque ita affuso oleo impleri queat vas , affundo jam , his ita paratis prius , Oleum idem Terebinthinae stillatilium , purum, & videtis ip1am inde flammam exstingui penitus , neque tamen incendi oleum. Iam autem oleum idem cale feci 1n hoc altero vase, ut fumet, atque fere ebulliat, dumque iterum ferventi oleo prunam injicio parvam ardentem, nonne obstupescitis,& ne jam quidem incensionem, certo exspectatam, contingere, sed rursus cumstrepitu submergi,exstingui 3 Igitur tandem & ardentem hanc candelam inversam fervido fere oleo immitto ; iterumque videtis hanc ipsam in eo prorsus exstingui, nullo modo incendere oleum, vel ab eo incendi, ut quis putaret. Sed illa quoque Olea vegetantia exploranda supersunt, quae per destillationem , ex vasis siccis , sine adjuncta aqua, Vt Ignis elevantur , atque empyreuma redolentia, talida, opaca, spissa magis sunt. Haec sane , si eodem modo , ac jam statim commemoravimus in oleis stillatitiis, tractantur , easdem prorsus apparitiones quoque exhibent. Primo inflammabilia deflagrant, fumos atros copiosos effundunt, Mces relinquunt multas , interim repetitis destillationibus puriora , leviora , limpidiora , magis deflagrantia, minus fumantia, parcius taces relinquentia, evadunt, atque ita tandem magis , magisque, ut priora , defiscantur , uruntur. Unde ea arte reducta in speciem priorum essentialium, omnia eadem, quae ibi statim diximus , patiuntur. Quae jam omnia , quum ita obtineant in oleis Vegetabilium , quae quacunque etiam conditione in iis existunt; sive nativa concretione in aliis partibus , sive secretione naturali in secretionibus gummi, balsami, resinae, picis ; sive destillatione ; aut combustione denique ; hinc, inquam , intelligere possumus materiae maxime combusti lis veram rationem , & plurima inde elicere necessario requisita ad Historiam veram Ignis ; quibus non prius animadversis , mire ubique falleremus in constituenda tam Ignis, quam materiae combustilis, natura. Quum
vero dicha modo intellexerimus, satis non praevisa , in illa re, quae in vegetantibus
178쪽
getantibus unice conflagrando comburitur , id est, in oleo illorum , sive Sulphure dicto, tanto clarius in reliquis quoque postea poterimus progredi : quare cum cura, serio, Vobis modo dicta commendo, usu futura postea. Omnia Vegetantia in Igne, combusta eousque, ut a superficie sua usque
in medium corpus ignita sint, nec tamen adhuc in cineres consumta , si tunc cum aere clauso cito suffocantur , aut aqua exstinguuntur , aut sub altis sepeliuntur cineribus , aut sub aliis undique accurate incumbentibus corpor1bus , Ignem suum amittunt, suntque tum mutata in corpus aterrimum per omnia, postquam incumbens forte ad exteriora cinis inde e custias est ; tumque vocatur , hoc ita paratum corpus, Carbo. Si vero quod cunque vegetans ex retorta metallica , figulina , vel vitrea, urgetur tam
violento , tamque diu applicato, Igne, ut nihil fere amplius de retorta in excipulum exstillet, haecque vasis rite clausis , absque agmissu aeris , rite peracta fuerint ; tum , omnibus iterum frigefactis , in fundo retortae hae rebit materies vegetabilis prorsus nigerrima, eritque & hic verus Carbo,
simillimus priori omni dote. Uterque igitur ille , si & bene siccus habetur , & Igni apponitur accensio , illum quam facillime concipit, acceptum fortiter retinet, & sine fumo fere totus ab illo Igne consumitur tamdiu , ouamdiu ulla nigritudo in illo superest, fundit interim toto hoc tempore exhalationem , quae loco clauso accepta omne animal, cito , sine sensu, necat; & non refert, herbas , ligna, cespites bituminosos ita tractaveris. Postquam autem consumtum ita Igne fuit id omne , quod nigrum in carbone erat, pulvis tantum superest in albitudinem vergens , hos omnestum Cineres appellitant. Quos dein ultra in flammam agere, quocunque demum Igne , frustra tentabitis. Tantum poterit ipsis uniri Ignis ita , ut
in metallis, saxis, similibusque vidimus supra, in historia corporum Ignem
sine tali consumtione retinentium. Est autem maxime memorabile , quod haec ineptitudo alendi Ignis in carbone tantum nascatur , simulac nigri ludo periit in albitudinem cineream ; remaneat autem constans , praesente atro colore: id enim in carbone tenuissimo, vegetabili, scilicet charta in
censa ad nigritudinem usque, puerili quidem, sed eleganti tamen, Experimento patet. Videmus scilicet, si scintilla in chartam hanc ab accensu nigram cadit, quod illa mox igneae scintillae specie obambulans , non amplius ignita, jam cinerea apparentia loca, deserens, occupat mitifica trans
migratione assidua illas plagas sua sponte, in quibus aliquid nigri superest,
quod simulac iterum consumsit, ilico deserit, vicinum nigrum ilicet iterum occupans, donec ita sensim depascendo , omni nigro consumto penitus , relinquat chartae tenuissimae , ae solis albis cinereis, utcunque adhuc cohaerentem speciem. Carbo vegetabilis igitur est illa Vegetabilium pars, unde Ignis expulit aquam , spiritus, sales volatiles , aliquid levioris, minus immisti caeteris, olei; reliquit vero terram, salemque fixum , ita quudem , ut horum auctae superficiei rarefactum, attenuatum , in nigri colorem reductum urendo , oleum superextenderit: omne enim, quod in ca bone nigrum apparet, id mere oleo sum est, quod prima Ignis actione rapide motum , maxime extensum , a non inflammabili liberum , quodammodo extricatum , flammae proximum , in superficiem attractum, per si
focationem mansit applicatum exteriori faciei cavernularum, in quibus
179쪽
Quorum Sal ineptus pabulo Ignis, Ut A Terra. Nono Fumus. Qui carbo vo- utilis,
prius aqua, spi itus, sales volatiles, haerebant, ante parationem carbonis. Unde igitur de cunctis his liceat tandem colligere, combustilitatem carbonis totam in Qto tantum oleo , quod in illo mansit superstes, unice haerere, reliquas autem in illo partes neutiquam igniri, aut inflammaritia, ut alimenti more ab accepto in se Igne consumi queant. Ne vero quidpiam omittamus , quod ad hanc Historiam fideliter condendam quidquam facit, agite, excutiamu& quoque & hos ipsos Cineres combustorum perfecte vegetantium ; erunt hi semper fere , de mero veg rabili tantum producti si fuerint, colore satis albo , sapore, paucis eXcep ris prius, salso. Quando autem , in vase quam purissimo, simplici cum aqua eballiunt, dabunt in hoc lixivio saporem acrem , alcatinum, igneum,
utinosium. Si dein , repetito hoc eodem opere , aqua supernatans hoc sa pore impraegnatae effunditur de Cineribus , nova autem pura residuo superfunditur , ebullit cum eo , effunditurque, donec tandem ultimo affusa, cum cineribus cocta, aeque inde redeat infulsa, quam affusa fuerat dein autem omnia haecce lixivia simul eo fusa Igne exsiccantur , manebit
semper in fundo vasis Sal albus, acer , alcatinus, igneus, fixas i, qui quidem in summo Igne candescere potest. Ignemque lucentem aliquamdiu
retinere , sed nullo iterum modo Ignem alere, flammam excitare , cons
mi. Sales igitur alcatini fixi incombustiles sunt, ut saxa, &c. Respicite illam jam partem cinprum , quae post salis illius omnem separationem remansn in fundo aquae; exsiccata haec sollicite, & bene conter vata ab omni admissione aliarum rerum, erit levis, alba, Terra, simpli citana sene , maximeque immutabilis vi Ignis 3 ita quidem , ut Doehmasiatae ex hac cum aqua pura subacta testas consciant probatrices , quae in maximo , & diutissime continuato Igne, candescunt, ut caetera sol 1da inta
combustilia; sed terra haec nequaquam comburi, flammari , in Ignis nu
Incipimus ita sensim assequi, quid proprie illud sit, quod , Ignem vulgarem ex Vegetantibus struendo, illum Ignem , flammam illam , alat ex iis partibus vegetantium , quae tamdiu in illo inflammato , vel aceensio , Igne manent. Sed interim dum haec ita fiunt densus ubique de foco incenso Fumus oritur, qui primo aquosus, tenuis , omni dein momento crassior tactus , tandem prorsus ater, densusque evadit, atque inprimis ate timus tunc, & densatissimus cernitur , quando jam flamma viva oriturae instat , quae mox fere solet cum crepitante impetu prosilire; tum autem, erumpente jam flamma, ilicet Fumus minuitur , & quidem tanto magis , quo flamma vividior enata fuit, ita , ut flamma facta lucidissima , Fumus videatur prorsus desinere 1, licet & tum tamen adsit. Hinc Fumus fere vi detur confusa valde miscet a partium diversarum de vegetabili Ignis p halo, per ipsam vi Ignis valide quidem motarum , in sublime actarum , inter se contritarum, sed nondum tamen incensarum ad plenam ignitionem usque. Ubi vero continuato , auctoque, hoc impetu , ipsae illae partes agitatae jam a copiosiore Igne conciliato in aere candescunt, flammae
fit de furno , atque undique resplendentes jam fumi partes, simul quam
maxime attenuatae, apparent pure igneae. Hinc etiam liquet, cur flam ma eorusca, superambiens totam materiem flagrantem, omnes in inferio-
180쪽
ribus agitatas Igne partes in flammae vi sine fumo consumere videatur, certe fumus , nisi aqua mera sit, totus in flammam converti potest. Ut Experimento eleganti Foci acapni dudum patuit. In quo evidentissime oculus ipse videt, quod fumus as r Vegetantium Igne excitatus sit carboeombustilis iis magno Igne, si Re in flamma ingenti: nam in meros coli
bitur ita fumus cineres , Vel usque adeo attenuatur ejus materies, ut sensus fugiens nostros dilabatur in auras.
Autor Instrumenti simplicis ingeniosus fuit Artifex Daletatus , anno
1 86 , Lutetiae Parisiorum, ut Diaria Eruditorum Gallica eo anno edita , pagina rati, narrant. Egregius deinde Britannus Justelius figuram primo publice exhibuit in Actis Societat. Britann. Codem sere tempore , quae ta iij est. ABCD cylindrus est de ferro lamellato constructus , cavus , utrimque patens, cujus inferiori basi BD intus accommodatur craticula BD. hic cylindrus , qui focus est in instrumento , annectitur tubo cylindrico EFG
ita, ut cavitas ejus cum cavo hujus respondeat. Ille autem tubus EFG, ejusdem capacitatis ac ABCD , atque ex eadem materia, eodem modo ,
constructus, patet ad G, clausus ad E. si tum tubus EFG valde calefactus est primo , atque craticulae BD imponuntur prunae , hisque materies com bustilis , tum flamma excitata descendit in tubum EF , iique per FG , at
que omnis calor exit per orificium G ; fumus vero excitatus Omnis , eaniadem hanc vitam affectans per eundem tubum EFG , cogitur ire per flammam , quae totum hunc tubum replet: unde in toto hoc it1nere, actus hoc Igne, amittit crassitiem,& indolem, fumi, convertitur in flammam, atque tali specie per G exeuns evanescit absque fumo apparente, aut fuligine. Ct,tissimus DE L A HIRIUS loco ex Diariis citato notas quasdam machinae descriptae inperaddidit. Ut igitur Vobis Coram rem raram exhibe rem , en, hanc ego machinam deferri ad malleum ductilis laminis conia struendam curavi. ABCDEF est vas cavum de quinque laminis ferreis aequalibus arte fabrili ferraria quam curatissime consolidatum , tantum apertum superius ad ABCD. ad.altitudinem EI infra hoc vas, est crati cula IKLM. tum de latere DF, fit foramen ellipticum No. latitudinis MK, altitudinis EI. Cui applicatur dein tubus OGH, apertus ad ON, & H, ejusdem ubique latitudinis.)Videte iam , quaeso , effectum. Ecce , craticu lar LΚ impono pranas ardentes: ut calescat vas ; simul calescit aer in aper
tura rubi NOGP , impono prunas ad partem hujus tubi N P eodem proposito ; simulac aer, infra craticulam , & in tubo NOGP , calescit , incipit calor , qui prius in vase C Κ, supra craticulam, a prunis erat, minui; dein pro rato calor in L F sub craticulta , & in tubo NOPG increscere ; ira, ut iam cernatis vim Ignis ipsam-cum flammulis suis deorsum agi, quo ipsbfrigus jam nascitur supra prunas craticulae impositas. Postquam eousque jam instrumenti hujus procellit praeparat io , videtis jam , prunis illis, stramen impositum quanta rapiditate flammam conceptam trajicit per infe riora sub craticula , do per rubum totum OGH', ut Ursam per H erum pat , sine fumo , ibique calorem faciat summum, dum interim in spatio C Κ frigus est. Atqui, dum jam ligna , cespites , sulphura, Nea , admitto, idem contingit, atque eo usque vis Ignis agitur per hunc tubum , ut spectetis jam ab Igne candere, simulque tanto ardore, dc rapiditate, furit