Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Ignis intra tubum hunc , ut fragor audiatur agitatae stammae. Animadve litis jam simul, quod corpora , inter comburendum intolerabilem sceto rem , vel suavissimam fragrantiam, exhalare sueta, huic foco impositae nullum omnino odorem spargant, sed sine ulla ejus nota perfecte consit mantur , solis in fundo vasis, sub craticula, relictis cinerib . Caetera omnia , vi aeris in foci aperturam gravitantis, in tubum altiorem foco , & angustiorem , pelluntur ita, ut omnis flamma, & Ignis excitati violentia , haereat in spatio LFOGH ; hinc igitur partes combustiles in foco hoc , vi Ignis actae in fumum densissimum , impelluntur jam in hanc puram flammam , non in aera liberum ; hinc ergo ibidem summa Ignis violentia agitantur intra Ignem , sicque in tam longa via, atque adeo forti Ιgne , ita attenuantur, ut omne id, quod in iis combustile , sive vi Ignis attenuandum , ut prorsus insensibile evadat, dissipetur, sine ulla nota adhaeres cente singularis indolis. Erit itaque Fumus materies combustilis valde agi

tata , necdum coruscans , aut candescens , Flamma autem eadem materies

prorsus jam candefacta, divisa in minutissimas particulas. Sed & aliis Ex perimentis Fumi inflammabilitas patet. Si enim scobs Guajaci summa vi

Ignis ex retorta in fumum densum exstillat, in fine operationis , ubi solum tandem oleum , valde attenuatum , & rarefactum, ad hione Ignis exprimitur , sane fumus hic exspirans per rimosum gluten, a candela adducta incenditur , flammam capit, satis cum periculo. Quod 1dem in omni parte animalis sic tractata obtinet. bHinc ergo Fumus Flammae proXimus,& quo ille magis ater, eo propior; quia verus tum carbo rarissimus, attenuatissimus, prorsus volatilis , nascitur , facile incendendus; ut de historia carbonis praemissa quam facillime intelligi potest cuique. Ergo tandem in hoc fumo nil praebet Igni Pabulum, praeter oleum , quod in eo est 3 quod mox clarius patebit. Ultimo igitur in combustione combustilis materiae Fumus in altum evectus ,j elati camini parietibus applicatus, penetrabili, atro, pingui , humore eos penetrat, nigerrimo colore inficit, atque superficie tenus accrescit forma floccorum nigrorum, laxorum, facile decidentium : materies

e collecta Fuligo dicitur, estque ipse Carbo volatilis , sed maxime pi guis , adeoque, sicca ubi fuerit, quam facillime inflammabilis. Est amarissima , ut ambusta olea; Pinguis a copia olei; Nigerrima , ut omnis ca bo , ab oleo exusto. Verum ipsa haec materies, ita simplex apparens , de stillatione Chemica iterum accurate resoluta , dat primo aquam satis copiosam , quae seorsum accurate collecta, flammas, ignemque exstinguit. ipse vero aquosus vapor , ita exhalans iv hac prima destillatione , quoque Ignem prorsus suffocat ; ita ut spiritum vere vix dixeris Dein autem ex hac fuligine per Ignis applicati vim oleum copiosum , flavum , inflammabile, prodit, quod luculentum dat sabulum Igni, alitque flammam. Pars tum olei hujus subtilillima, spiritus nomine veniens , quoque inflammabilis in Igne habetur. Sed salem exhibet simul maxime volatilem , minus volatilem , tandem sicciorem , a quibus omnibus , . si omne oleum , & spiritus modo dictos , curatissime separaveris , nihil omnino inflamma bilis invenies, nisi salem modo in combustilem. Ultimo denique in hac an lysi invenies carbonem, ut modo antea in observatione septima , & och,

182쪽

DE. ARTIS THEORIA. 1 sue

ua , satis consideravimus. Patet igitur ex his, quaenam sit Fuligo 3 quae ejus pars ex omnibus combustitis Θ Quando autem tota Fuligo , de camino si ca, recens , Igni imponitur, tum Vero quam flagrantissime ardet, atque apert m in flammam resolvitur ab Igne , aeque fere, ac ulla alia materies in Igne ardens : quod nimis cum periculo animadvertunt homines , dum eaminis, sub quibus ingens copia combustilis diu arsit, non repurgatis , sed undique adhaerente fuligine obsitis, ab foco infra large instructo, vivassamma concipitur , atque alto exeuns damnosa sepenumero pericula

excitat.

Atque universa quidem haec dicta nos fidelissime docuerunt, quaenam proprie pars sit in crudo vegetante inflammabilis ad Ignem ita, ut pabubulum sentiatur Ignis esse, solum scilicet ejusdem oleum , quocunque de- imum modo illud ibidem prius exstiterit, hue crassum , sive spirituum in star tenue fuerit. Quando vero omnia super natura Ignis dicenda, atque excutienda habentur : ut semel perfecte constet, quidnam proprie, quid unice de vege tantibus materiem praestet Igni instar pabu)i alendo aptam jam cogite mus , nos per praemissa cognovisse quam certissime , nihil repertum fuisse in vegetabilibus crudis, quod in aqua poterat dissolvi, & tamen Ignem modo dicto alere. Si vero nobis placet respicere ad Vegetantia , quae per fermentationem veram , Chemicis excultam , producuntur in vegetabilibus illis, quae apta sunt admittere hanc ipsam fermentationem, tum no bis iterum constabit, inde liquorem nasci, qui Virium dicitur. Floc autem lege Artis depuratum , & ideo sincerum, si Igni injicitur luculento , hunc prorsus exstinguit brevi , neque incendi unquam potest, neque vero aptum flammae alendae habetur. Atqui, si exploratum ita Vinum vasicommiseris puro vitreo , atque suppositi modici Ignis calore partem ejus maxime volatilem leniter sursum expuleris , inque fumum coegeris, ipse ille ad sammam addustam vix ardebit , imo vero plerumque exst1nguet potiUS. Si autem frigefactus hic vapor in liquorem cogitur, iterumque sic tractatur , liquorem dabit, qui quidem aquae misceri potest, sed & simul ad Ignem penitus incenditur , luculentam flammam alit, inque ea cousumi tur. Id autem de vegetabili, quod de Vino restat, sive forx fuerit ejus dem , sive residuum a destillatione modo dicta, Igne exploratum , dabit fere eadem, quae prius de vegetabili crudo , Igne examinato, retuli. Quo igitur patet exemplo , fermentatione oriri vegetabilem humorem , aquae miscibilem , flammas alentem , qui prius in crudis haud aderat Iterum jam speculemur , neque pigebit nos , Vegetantia alio rursum

tractata modo. Itaque vegetabilia recentia, naturali suo succo plena, si demessa in magnos conjiciuntur acervos, aut in vasis ligneis ingentibus reposita conduntur, clausa, & compressa valde , sponte sua concipiunt calorem, fervorem, fumum aquosum , foetorem, fumum atrum , flammam , scintillationem. Si vero demessa haec, in aere siccata, magnos in acervos congesta, ita sicca manent, tum immutata perstant. Talia autem, si fuerint, & dein aquae affusu humectantur penitus, tum iterum, eo

dem , ut de humidis statim memoravi , modo calorem , & Ignem ,

Conclusio clepabulo Ignis Ex

vinum non a 'eenditur Igne.

sed ejus spinis

tus,

putrefactio v getantium Ignem excitag,

183쪽

Et partes ali quas inflammabiles.

Comi iso de omni re in

t ues PARS ALTER A.

suscipiunt. Postquam autem illa ipsa, ratione jam exposita, calent sponte diu, tandemque rursus , sine inflammatione subsequuta, frigescunt, tum putrefacta erunt prorsus , dc in pultem conversa talidam deprehenduntatur. Si putrefacta haec pals , Igne irerum destillat, dabit pro parte, primo prodeunde , vapor in aquosum , qui Ignem suffocabit flammamque. Eo autem aquoso , primoque , liquore expulso , si dein superstites , exsiccatatae , partes Igne uruntur aperto , dabunt fere eadem omnia , ac cruda vegetantia exusta, aut fermentata.

Tandem si vegetabilia, quam perfectissime putrefacta, patienter ex retorta destillant vitrea, moderato semper Ignis gradu , donec jam fere sicca evaserunt, exibit primo aqua foetens , subpinguis , Vel turbata , in qua arte dein deprehenditur praesens , sed dilute dissolutus sal volatilis , alcatinus : inde autem potius, quam quidem ab admistu veri olei, si1bpinguis ille humor apparebat. Sive autem aquam ita praegnantem immisto oleo Igni injicimus , sive compositum illum humorem in aquam furiorem , & salem suum prius separamus , & tum seorsum Igni injicimus ,

eventus erit idem , Ignis utroque casu exstinguetur.

Ubi iterum materia putrefacta, post separatum hunc primum liquorem , sicca jam fere in retorta superstes ulterius Igne urgetur , exibit fluidus , pinguis, tenuis , liquor, qui aquae innatat, talet , stammam alit, instar olei, aut spiritus vini. Postquam dein separatus hic spiritus, vel oleam tenue, fuit, ignisque cietur incitatior iterum , tum sal alcatinus volatilis , atque oleum, priori crassius , adscendunt simul, magna fatis copia. Atque , uti oleum illud iterum inflammabile, ita sal denuo Igne in- combustilis, reperitur. Denique , si jam tandem residuum , a praecedentiabus expulsis supermanens, urgetur Igne valido, diuque, oleum prodibit crassius , lentius , quasi piceum , quod sane valde combustile invenitur;

quin etiam tempore eodem , quo hoc exprimitur , vapor adscendit demsus , qui admotu ardentis candelae flammam avide suscipit in aere aperto.

Postremo , si pertinaciter Ignis semper summus sustinetur in hac operatione , Phosphorus exprimetur & ex hoc vegetabili quoque , si non forma ita solida ac in animantum partibus gignitur , multis utique dotibus quam

proxime accedens. Ultima tandem hac lucente materie penitus expulsa ,

carbo in vase superstes nigerrimus, qualis prius descriptus fuit, deprehenditur , in quo nigrum oleum inflammabile quidem superat, sal autem fixus nullus reperiri poterit. Edocti haec omnia libere pronunciabimus , & secum de partibus singulis, & universis , quae tales in Vegetantibus instini sponte naturae, ut Igne apposito in stammam queant consumi, atque Ignem ipsum tamdiu in illo loco continuare , aut alere 3 tum etiam de iis, quae per artificia quaecunque ex illis , & in iis, queunt elici ita, ut eundem effectam praestent. Certi sumus igitur , inter illas partes , Aquam , Spiritus dictos nativos , Sales quoscunque , atque Terram , plantarum , apta nata haberi , quae ab Igne incalescere queant, adeoque Ignem ipsium in se recipere, acceptum vero diu satis retinere , conservare, juxta definita discrimina , jam supra

data. Sed δc potest susceptus quoque ille Ignis , horum ope, applicari pro lubitu aliis corporibus. Quin etiam sales fixi, & terrae, horum vege-

184쪽

DE ARTIS THEORIA. I i;

tantium possunt candescere ab copioso Igne , eumque candescentem splendorem conservare aliquam diu. Sed tamen nulla harum quatuor par. tium HI a ratione unquam poterit cum Igne in flammam agi, non poterit in eo ita eo um1 , uti Pabula dicta Ignis solent. Deinde vero Olea plantarum , quaecumque demum fuerint , atque Balsama earundem , aut& Gummi in iis nata, tum Resinae quoque , atque ex gumini & resini commistis producta corpora, quae Gummi-Resinas vocant, quinque inquam haec partium aliarum in stirpibus genera poterunt etiam ab Igne incalescere, Ignem diu retinere , aliis applicare , absque ignitione, absque inflammatione, verum deinde ad majorem Ignem fundi, ebullire , flammam & Ignem alere possunt. Attamen haec illorum inflammatio, quae ab Igne fit, non Occupat nisi eam illorum partem , quae tantum oleosa in hisce adest : reliquae autem, quae in iis adsunt, ut inprimis terrestres habentur, iterum patiuntur tantum , quae in prioribus jam descripta. Tandem Spiritus, fermentatione producti, vegetabiles ; olea quoque in fermentatis reliqua, atque inde educta ; spiritus denique , & olea, quae putrescendo producta fuerunt; haec omnia, quatenus sunt puri tales spiritus , aut olea , absolute inflammabilia esse deprehenduntur ubique. Unde ergo jam per evidentissima Experimenta , undique capta, edocti sumus ,

sola olea Vegetantium , quaecunque sint, tantum esse materiem in vegetantibus illam , quae sola , sine carieris partibus additis , ab Igne ita possit

agitari, ut flammam veram cum Igne faciat, eamque semel natam con

servet tamdiu , quamdiu oleosum hoc superest , interim ab ipsa hac flamma sensim consumatur, atque dispareat, tumque eo ipso simul cessare flammam eousque durantem. Quum vero oleum illud diversis plane modis

in vegetabilibus existat, atque diversis causis valde mutetur, tamen sem per sensu modo ,explicato , quamdiu manet oleum , manebit inflammabile. Sed quia fermentatio, & putrefactio , illud oleum usque adeo attenuant , ut abeat in spiritus tam subtiles , qui aqua dilui se patiantur, vel ita tamen penitus inflammabiles manent hi ipsi spiritus , atque omnia ea dem praestare valent, quae statim de oleis veris, ut Ignis pabulo, dixeram. Caeterum , quoriescunque de toto composito vegetabili , aut de singuli

ejusdem partibus , perfectissime separatum id omne est , quod veri olei indolem habet, tum omne illud, quod deinde superest, nulla arte cognita, nullove modo , potest eo adigi, ut flammam suscipiat, vel alat. Interea tamen aquosis , spirituos e naturae, salinae & terrestres, partes, dum haec Olea continent, atque coercent, intra se, in accensione olei ab igne agitantur , moventur, vibrantur , vim Ignis ipsius valide augent, diura inter Ignem ab oleo sustentatum violentissime agitantur, atque ingentem in illa ipsa flamma, agitatione omnium illarum partium , attritum efficiunt. Hinc etiam illae partes, ita agitatae, ipsam Ignis vim ad alia corpora longo

fortius applicant. Imo vero etiam olea defendunt pro tempore, ne adeo celeriter a flamma consumantur , ne igitur Ignem alens materies dissipetur nimis cito , neque de foco exhalet.

Quos omnes effectus qui considerat rite , facile videbit, vim Ignis vegetabilis non tantum pendere a solo Igne Elementali, atque ab oleo pei

eum incenso, sed omnium maxime ab aliis istis partibus incombustibilia

185쪽

De modo, quo Ignis pabulo hoc

nutritur.

bus simul summo cum impetu agitatis in illa sphaera activitatis Ignig.

Unde Ignis Elementalis agitans omnium purissimum combustile, alcol si

cerissimum, non facit tam violentos esse tus, neque tantum calorem, qua

tum carbone ponderoso fossili, magnam partem non inflammabili. Quin& lignum opimae pinguis taedae de Pino dat fortiorem Ignem, quam oleum ejus depuratillimum, & ab omni fere materie non inflammabili sumnia cum cura depuratum. Rursum & paradoxon illud hinc patet, materiam inflammabilem solam , cum Igne solo puro , saepe minus Ignis dare in co , quam inflammabile permitium cum non inflammabili. Hinc A UTOR rerum inflammabile purum creavit nusquam , illud vero semper abdidit

intra venas aliorum non combustilium corporum : per quae longe fortiores effectus edat. Haec vero res, quum sit tanti in his momenti, sic, quaeso,

a Vobis intelligatur : dum pingue lignum vivo imponitur foco , tum a solo ejus intermisto oleo una cum Igne potest flamma fieri, & re ipsa fit. Haec ita nata flamma ligni superficiem lambens arripit, incendit, consumit, in novam flammam convertit omne id olei, quod potest nudum at tingere ; hinc haec flamma prima sustinetur, augetur assiduo, quamdiu hoc oleum in hujus flammae actuosam vim incurrit. Interim vero, dum jam sal, & terra , huic comburendo oleo quam arctissime cohaerent, fiamul haec in partes divulsa tenues per hanc rapiditatem accensi olei, intra ipsam hanc flammam agitantur plus , quam oleum ipsum , hinc quam rapidissime conterantur ita, ut vix ulla celerior agitatio noscatur. Atque illa ipsa adeo fortis partium harum durissimarum, arctissime compressarum ab Atmosphaera , attritio violentissima Ignem ipsum eo allicit, atque hoc in foco longe ardentiorem , copiosioremque, colligit, qui iterum

oleum plus agitat: unde igitur facile concipitur vivida vis hujus incensi Ignis. Atque haec quidem dum contingunt, interim solidum corpus ligni huic foco impositi in omni suo interiori corpore calescit , funditur, rarescit, elastica ingenti cum impetu dispellit , olea fusa promit , sicque tanto diutius hac successiva actione Ignem continuat. Atqui, si jam cogitatis , solum purissimum oleum incendi in Igne , tum solae illae oleo ae,

lentae quidem & tenaces, at certe molliores partes, omni modo celerrime agitantur ab elementis Ignis ; sed neque tantum attritum in foco fataciunt , neque tam fortem Ignem. Sane deflagrabunt velocius ; sed erit brevis , neque Ignem adeo fortiter colligens , impetus. Quae jam exposita sufficere arbitror de Pabulo Ignis vegetabili. Nostrum jam porro erit, summa cum cura speculari naturae actionem , dum materies haec, jam satis enarrata in regno Vegetabilium, Igni coni missa eum ita, ut dictum est , alit. Neque hic sane parum laboris, ut asse querer ipsam rem , adhibui. Omnia igitur undique contemplando didici primo , quod omnes illae partes vegetantium , quae cum Igne possunt flammam facere veram, tales sunt, ut se patiantur commisceri omnes inter se, quoties inprimis sincerae, atque simplices , inflammabiles sunt. Etenim veniamus in rem praesentem. Alcohol est unum notum nobis perfecte inflammabile , id vero undecunque paratum , modo purissimum sit, omni alteri Alcoholi, undecunque parato , absolute per intima commisceri potest , sine ulla apparente nota discriminis post permistionem peractam. Deinde

186쪽

DE ARTIS THEORIA. I ς'

Deinde autem olea purissima , ab alienis rite deseecata, omnia etiam so lent inter se commilceri absolute; ut in omni exemplo undique patet. Fateor , in oleis quibusdam paratis ex semifossili materie , ut Succino , sia milibusque, per success1ve intentam destillationem , exsurgere olea, quae per distincta strata sibi invicem non mista incumbunt; sed notum est postrenio haec ponderosa, ultima Vi Ignis extorta, olea fere ipsam liques Eham concreti molem valde permistam continere : quin & scitis , me de solis hic Vegetabilibus tantum agere. Adeo que omnia vegetantium olea ejus sunt indolis , ut patiantur se permisceri facile in liquidum concretum , vix dein ulla nota diversitatis distinguendum. Iterum olea depuratissima quaecunque, atque Alcol sincerissimum , permisceri possunt ilicet adeo accurate inter se, ut prorsus deinde evadat homogeneam , quod ab hac mi Dcela enascitur, liquidum , neque vel acutis lima micro copia ullam hic cernant diversitatem in permisto. Attamen ita me capitis , ne ulla insit aquae guttula in hoc Alcohole vel oleo , tum enim foret impossibilis exspectata haec commistio. Quin etiam Camphora, quae inter solida Vegetabilia tota incenditur, in Alcohole non modo , imo & in omni oleo puro perfecte omnino dissolvitur. Caetera quoque Vegetantium perfecte inflammabilia in oleis misceri queunt, & in Alcohole, eo magis, quo purius inflamma bilia fuerint. Id de resinis , balsamis , gummi resinis , ubique verum de prehenditur. Quando autem hac lege permista sunt, etiam leni Ignis gradu

fluida reddi queunt , aut sponte distiuunt. Camphora, quam levi actione Ignis mox fluit 3 quam liquescunt facile balsami , colophoniae, resinae ξMulta quidem horum inflammabilium nulla hactenus deprehensa frigoris vi conglaciari unquam possimi, ut in lini oleo , aliisque patuit. Sed &valde hic quoque illud etiam observandum , quod omnia illa pure inflammabilia , 1ve sincera fuerint, sive commista timui, habeant partes , quae lenta quadam tenacitate viscosam quandam inter se cohaesionem produnt, suaeque divulsioni haud parum repugnant. Spectate, omnium cognitorum

liquorum subtilissimum, Alcohol. Nonne δeprehenditis vel illius ipsius

partes in spiras decurrere, quae habendo lentescunt ξ Quin etiam , quo ties Alcohol purum aquae commiscemus , vel tum videmus , partes Aucoholis in cohaesionem nitentes , instar anguillularum inter aquam de currere , suisque spiris ipsam hanc tenacitatem testari suam. Si δί olea cum Alcohole diluimus , tum quoque easdem observamus strias manifestari. Sed etiam visum fuit , omnia olea , quae inflammabilia habentur, tanto promtius , perfectius , minori cum fumo , ardere , tanto quo minus cinerum a combustione sua relinquere , quo minus crassitiei possident, quo tenuitate summa magis ad Alcoholis subtilitatem accedunt. Haec enim

semper ita vera esse ubique intelligimus. Sed & erit flamma haec simul eo ubique debilior, quo haec olea tenuiora fuerint. En , Auditores, haec jam data sunt de natura Pabuli Ignis constantissima rerum Experimenta , quibus utendo poterimus jam forte boni quid proferre de modo, quo Ignis in suum alimentum, hoc in Ignem, agit. Rursum rem per seriem Experimentorum deducere licebit.

187쪽

Flammae &Ignis exstinctio ab Alcohole, Flammae M

et o PARS ALTERA

In hoc vase aeneo, cylindrico, purissimo, contineo jam Alcohol sincerissimum , frigidum, quod liquidum quidem inter omnia, quae nota sunt, est quam maxime inflammabile totum; videte jam bacillum hune Sulphure incrustatum , atque ab Igne accensum, ardentem igitur adhuc subito immergo in hoc Alcohol; credebatis, incensum illud iri ab hoc Sulphura to Θ nihil minus; namque ilico exstinguitur, haud aliter, quam si aquarpurae fuisset immissum. Sed agite , aliud exhibeam longe magis inexspectatum. Ergo hanc vivam scintillantem, ardentem, prunam de foco sum- tam , in idem hoc Alcohol cito submergo ; quid fit 3 exstinguitur prorsu; haud aliter, quam si frigidae immitteretur aquae. Quando autem Sulphuratum idem notabili satis longitudine corporis sui ardens, apice summo in Alcohol demergo ita caute , ut pars ardentis flammae ad superficiem Alcoholis adhuc supra emineat, tum incipit attractum Alcohol mdere ,

atque haud ita diu post tota ejusdem superficies incendi.

Hinc manifestis1me apparet , Ignem ardentem non posse accendere materiem omnium maxime inflammabilem , nisi modo in ejus superficiesiumina , quae ipsi est aeri contigua. Sed eundem exstingui prorsus , dum intra corpus ipsium inflammabile undique immergitur ita, ut nulla ejusdem pars supra illud in aere emineat. Id vero, notabile inprimis phaeno

Falsum igitur, Ignem actuosum ita Deile accendere vel illa corpora , quae summopere inflammabilia ad Ignem sunt.

EXPERIMENTUM II.

Nunc iterum idem vas sincerum purissimo Alcohole imples, idque Alcohol calefacio prius usque adeo, ut fumet jam , videtisne ὶ dum jam

cum hoc Sulphurato accenso accedo ad fumum exhalantem de calefacto hoc Alcohole, simulac flamma incensi et lychnii attingit vaporem , OcyLsime vivam capit flammam , quae ardet ilico, atque se extendit perfecte supra totam superficiem calidi Alcoholis ; sed flamma illa , ita concepta , manet accurate in tota hae superficie extensa, ut in basi firma; sed nullae arte potest eo adigi, ut ipsam molem Alco holis sub ejusdem superficie latentem , convertat in flammam : hanc enim molem , videtis integram , pellucidam, non incensam , inunctam fere , sub hac inflammata superficie persistere , nullo modo consumi, nisi quatenus tantum spiritus, e Iore separati de hoc liquido , sursum elati, perveniunt usque ad superseriem ejusdem aeri contiguam; Tunc enim illi soli, nee alii, statim in-

188쪽

DE ARTIS THEORIA. I r

cenduntur , instammantur ilico. Neque erit possibile plures incendere si mul, quam hos, qui jam eo pervenere ut in aere volitare queant: Id au tem clarissime vidi; si enim Alcol frigidum , lente tantum accenderis a superficie sua , admoto sulphurato ea lege, ut dixi prius, ut scilicet una ejus inflammati portio sub superficie Alcoholis parum demersa, altera

ejusdem inflammata pars emineat, tum lenis valde, debilis admodum,& omnino parva flamma tantum excitatur. Ubi vero calefactum prius Alcohol, spiritus multos in aera per superficiem suam exhalat , tum flamma statim violentior, fortior, major, flagrat: quoniam patres tum ad aera accedentes a flamma accendi queunt. Igitur in hoc vase , illud Alcohol idem semper dat plus staminae, quo magis illud per universam ejus dem molem calefactum est : adeoque si eo usque incalescit, ut ebulliat jam, tum quoque dabit flammam fortissimam. Imo vero , si vas ebulliente Alcohole plenum exhalat per aera suos spiritus , hique intra spatium aliquod

arctius coercentur mobiles, vagique, si tum acceditur ad illud vaporatum spatium cum ardente candela , totus ille locus in coruscam flammam incenditur , atque levissima, momentanea, luce refulget, simul subito tendit ad superficiem vasis, simulque ac eo pervenit , statim ita tegit illam exhalantem prius libere per aera superficiem , ut jam nullus amplius spiritus dissipetur per prius spatium , ut ibidem accendi ultra queat; sed cogetur ille nunc omnis agi per incumbentem illam flammam , atque in ea sic mutabitur , ut & ipse tamdiu flammam creet, sed deinde ; mutetur in materiem , quae non amplius Alcohol est. Id ita se habet, ita observando didici, dum ad omnia circumspicio. Sed porro , flamma haec ita ardens persistet in hoc vase tamdiu , quamdiu vel minima guttula Alcoholis in eo superest, & tum demum desinit. Non potest igitur id Alcohol uno momento hac flamma depascente consumi, sed tantum quoad solam super ficiem aeri contiguam. Quo ergo latior superficies , eo consumtio citior. Unde pro arbitrio , augeri, & accelerati poterit haec consumtio 'Bini ergo noscuntur modi accelerandae Alcoholis flammae, adeoque & consum

rionis ejusdem , coctio scilicet illius ad Ignem , atque ejusciem effusio perlatiorem superficiem. Porro Alcohol, ita ardendo prorsus consumtum , foecem nullam relinquit; purissimum si fuerit penitus , ne maculam qui dem praebet pro vestigio. Sed in superficie flammae non deprehenditur ut ius fumus , oculis qui percipi queat. Si albissima , nitidissimaque , charta ardenti flammae supraponitur, nulla haec inquinatur fuligine, madorque

purus excipitur tantum. Nares vero odorem Alcoholis fragrantiae similem percipiunt. Flamma autem haec incensi Alcoholis , in aere silentissimo flagrantis, figuram habet conicam : quia circa centrum Ignis maximuSaera incumbentem potentius elevat; qui Ignis, versus ambitum basios hujus minus coactus, atque proinde debilior, ibidem aera eundem minus elevare valet. Flamma haec intuenti caerulea apparet; sed cum cura ob servanti ita se habet. Basis flammae caerulea semper, sed apex ejus duplex cernitur sic , ut interior apex semper flavus appareat, exterior autem caeruleus. Denique hoc in Experimento nihil vobis forte videbitur mirabilius hoc jam demonstrando eventu. Animum igitur advertite , dum spe

etatis jam hoc Alcohol in suo vasculo quam flagrantissime ardenS , ego

189쪽

tura

1 1 PARS ALTER A.

vero vivam hanc, igneamque per omnem suam molem prunam injicio in hoc Alcol , quam ipsi spectatis submersam exstingui ilico, neque sub Alcohole , & intra hoc Ignem suum retineroe posse. Quaenam mirabilis est hujus effecti causa 3 pruna ardens longe majorem Ignem requirit , quam qui est in Alcohole ebulliente. Ebulliens Alcohol dein majorem calorem haud acquirit. Pruna calidior , Alcoholi imitiissa , in hoc frigidiori liquore , amittit illum majorem calor m , qui requirebatur ad hanc ignitam retinendam : ergo exstinguitur 3 sive reducitur ad gradus caloris I 8o , circa quos Alcohol ebullire cito incipit; illo

gradu nemo materiem ullam combustilem poterit accendere, id est, Ignem cum oleo eius lucentem producere. Quoniam vero simul pruna haec , tota immersa Alcoholi, ab omni commercio cum aere extorno prohibetur,

hinc neque de illa hic poterit accendere Alcohol, sed tantum primo impetu efficere, ut illud plus motum , displodat magis in altum suos spiritus , sicque, ut jam ante exposivi, eo tempore augeat flammam. Sed si pruna haec sic imposita fuerit Alcoholi ardenti, ut ignita prorsus , una parte emineat extra Alcoholis superficiem aeri contigua , tum sane ardebit cum Alcohole satis fortiter

EXPERIMENTUM III.

Diu olim deliberavi, quanam , evidenti satis ad sensus , Experimento rum ratione addiscere possem actionem Ignis in suum pabulum; tandemque rem ita sum prosequutus , uti jam coram Vobis instituo. Ecce igitur , iterum hoc in vase aeneo , cylindrico , puro , calidum Alcohol accendo p rissimum; positoque vasi jam ardenti supra hanc mensam, in loco hoc quieto , suprapono hoc ingens vas vitreum , id videtis esse recipiens maximum , quod in usus Chemicos a vitrariis consari potest, figurae cucurbitae : ejus imum fundam orbiculari, prudenti ex scissione , ita abstuli, ut campana jam vera sit ; supra quoque , ubi in augustum exit, apertum est orificio digitum minorem admittente , quum infra pateat orbe , cujus diametrus est decem pollicum. Videte figuram. Quando jam campana haec pellucida, pura , vitrea sic circumposita ardenti Alcoholi, evidenter jam spectatis omnia phaenomena , quae praecedenti modo EXperimonio ena ravi , vobisque ostendi, in Alcohole ardente. Primum autem jam notabile habetur, quod videatis jam totam hujus Campanae superficiem opacari vi flammae intus ardentis, quamdiu haec ipsa campana frigida manet. Verum postquam jam calere incipit ab eadem flamma , eo ipso & pellucere hanc iterum coram quoque cernitis. En caletiam a perdurante intus Igne , sed & perfecte jam iterum pellucet. Si jam intenti contemplamini, in toto spatio hujus campanae non videtis ullum semum nasci, qui ullo modo cerni queat, sod totum in campana aerem absolute liquidum observatis. Quoniam vero vas Alcoholis cylindricum est , flamma . quantum acies oculorum siequi potest , Persistit a fine ad initium , quam maxime aequabilis. Iam autem videmus ad infima interiora

Campanae strias decurrere formatas fere, ut a spiritibus destillantibus fieri

solet,

190쪽

DE ARTIS THEORIA. 1 3

Attamen haud sunt illi veri Alcoholis spiritus : namque sapor humoris plane aquosus est. Ut autem evidentilliine idem intelligatis ipsi , certa nitis orificio supremo tenuem exhalare Vaporem ; qui, si esset calore diffusium Alcohol, flammam ilico caperet, admoto et lychnio accenso , juxta praecedens Experimentum. Sed Videte, dum jam adhibeo Sulphuratum accensum illi exhalationi, ipso hoc vapore sulphurati flamma exstinguitur, haud aliter, quam si vapori imponeretur exhalantis aquae; jam iterum idem et lychnium Sulphuratum accensum , sub vitrea campana intra spatium illud immitto , dc detineo , in quo accensi Alcoholis , & hic accensi vapor diffunditur ; videtisne ξ manet illud accensum , atque ardet; donec consumtum sit, sed nullo modo accendit in flammam illum vaporem, qui

ex ardente Alcohole eructatus totam campanam Opplet; quique omnino,

si retinuisset, postquam per flammam transiverat, naturam suam priorem Alcoholis, ab hoc intraposito flammante Sulphurato incendi debuerat. Apparet hinc, materiem hanc , omnium maxime inflammabilem , dum

ab Igne

Et quidem

aquosum.

in flammam vertitur , dum ergo Ignem vere alit, videri mutari in aliam materiem , quae, post hanc mutationem , ipsum Ignem nutrire

nequit amplius, sed in aquam quandam abit, quantum nobis judicare licet. An haec aqua in Alcohole prius lite serit, nulla , nisi hac , aris separabilis 3 an vis Ignis comburens Alcohol in aquam puram Vera commuta tione converterit Θ an aer inter ardendum hanc aquam suppeditaverit 3 alia

dein Exempla docebunt a prudentibus instituenda. Utique Alco hol ad haec sumi debet illud , a quo leni destillatione , ex alto vase , facta supra siccissimum Salem Tartari alcatinum fixum , omnem aquam separavit prius ita, ut ulla prorsus arte impossibile sit, plus aquae separare a vero vini spiritu : sic enim , & cum hoc , ego haec Experimenta vobiscum instituo gnarus , quam arche aqua spiritibus sinceris vini nubat conjugio haud tota mere dissolvendo. Vidi postea , Virum Clarissimum , ingenii ad haec nati, atque diligentiae summae, Geoffroyum juniorem , in Monumentis Acade mi ae Scientiarum, anni III 8, observationes dedisse circa hanc ipsam rem, alio licet proposito , & accuratas , & ingeniosissimas , quibus ele ganter confirmatum vidi , quae ego deprehenderam methodo statim des cripta. Mihi quidem sollicitus valde fuerat animus sciendi, quidnam tandem illud esset naturalis, quod materiae inflammabili accidat tunc, quan do Igni immissa, flammam , sive Ignem purissimum omnium facit 3 dc quid rursum contingeret Igni, dum haec combastilis materies cum eo inflammam abit Θ putabam quippe , si semel modo eo possem pervenire, ut illud cognoscerem penitus, viam paratam fore, ut intelligerem magis Ignis ipsius indolem. Paravi ergo materiem, quae in vase cylindrieo usta, adeoque per flammam , quae hic totam superficiem comburendi tegit a

Curatissime , omnino transire coacta, tota flammam alit, tota in flammam

vertitur, sine fumo, fuligine, foece. Hanc soli aeri puro, sine quo admisso nulla flamma , inflammatam , vidi exire in flammam , hancque flammam dare liquidissimum vaporem , hunc vaporem resolvi in aquam, aut saltem eam generare. Hucusque perveni , non potui ultra. Si tamen abundarem tanto otio ad haec, quam sum animo in illa propenso , coinnarer , harum campanarum vitrearum ope reperire copiam aquae ita ge

SEARCH

MENU NAVIGATION