Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

tem non exhibendam sensi

7- . . . PARS ALTERA.

nitae : quia vidi partem longe maximam , ut modo ipsi vidistis , egredi summo orificio. Igitur , supra hoc suspendenda foret campana similis;

ut & ille vapor ea exceptus iterum condensaretur, exciperetur, sensibilis redderetur. Quin & tertia rursum ita applicanda, donec tandem caperetur omnis vapor. Foret autem gelidissima omnium tempestas huic accommodatissima examini, ut vapor ilico coagularetur constringente frigore , ut in supremis conglaciaretur. Simul tempore siccissimo , in loco& sicco , & tranquillo, Experimenta capienda erunt. Neque dubito equidem , quin res tandem cognosceretur scitu hercle, si quae alia, in Physicis

dignissima, in Chemicis usus infiniti. Vidi quidem laudatissimum GEOFFROYUM suo de Experimento colligere, quod de Alcohole sincero, Ope flammae dimidiata majorem aquae copiam elicuerit; utique Cum ita hanc exhibuisse constat. Sed novit peritistimus Ille Chemicarum rerum , quam subdole aqua in aere haereat copia quidem ingenti 3 quam latenter haec ex aer aqua irrepat in corpora salina , sicca , spirituosa , atque immiscendo se quam subtilissime decipiat observatores 3 sane inflammati Sulphuris siccissimi caerulea flamma 111 auras exhalat quam latissima per spatia, atque acerrimum dat, si colligi potest , acidum humorem, tempore sicco quam parcissimum sane, at tanto semper fortiorem. Ubi vero tempestas nebulo sta, humida, tum de accenso hoc sulphure sub campana copiosus , at aquosus valde, colligitur liquor. Ab eodem leni igne , de Mase puro magnam aquae insipidae portionem separamus, de reliquo exiguam partem spissioris, acidissimi, liquidi paramus; simulac autem hoc ita separatum sincerum exponimus lato in vase aeri , aqua statim puro acido se jungit, pondus ejus auget molemque, simul sincerum diluit, debilitat , enervat. Forte idem & spiritibus ita contingit interea, dum deflagrant. Utique,

honoratiss1mi Auditores , effecerunt haec omnia , ut rursum in memoriam

revocarem Alchemistarum veterum dicta , qui Spiritum motorem , Vel Rectorem , filium Solis , prolem Ignis , Ignem internum rerum , Voca bant. An forte id, quod totum , sincerum, inflammabile , habetur in Corporibus , est pars totius corporis hujus adhuc minima , distributa per largam valde aquae intime unitae copiam, cumque Igne flammam faciens,

ipse hic Spiritus 3 conamur certe subtilissimum illud, & semper fugitans, principium indagine circumdatum, capere. Ego lassiis fateor Vobis, nihil me ardentius desiderasse a longo tempore, quam intelligere indolem propriam illius vere inflammabilis penitus in ipso Alcohole : quia nove ram , me hic habere , me hic tenere , rem , quae perfecte inflammabilis est. Imo scivi dudum per Experimenta , caetera inflammabilia , talia modo esse, quatenus hoc Alcohol habent, aut saltem aliquid huic Alcoholi in tenuitate quam simillimnm ; reliqua enim crassiora , quae, subtili hoc inde separato , supererant, non esse amplius inflammabilia. Putabam igitur laetus , si modo semel in Alcohole id potuissem assequi, quam facillime

in caeteris combustibilibus me capturum omnem rationem Ignis siustentati per pabula. Sed quam fui percussus ilico animum , postquam Videram , Alcohol actum per flammam fieri vaporem , in quo non reperiebam Alcohol, postquam flagraverat; si quid vero invenirem reliqui, id demum esse aquam quam purissimam l. Limites ergo sisientiae fixos agnosco Pabulum

192쪽

Ignis , Igne consumtum , aquam relinquit, Evadit Vero ipsum adeo tenue, ut in chaos aerium dilapsam haud appareat ultra sensibus.

Jam vero Experimento hoc novo clarius adhuc manifestabitur sententalia mea , quam modo de alim nto Ignis protuli : Igitur sumo jam prunam ignitam in hac testa figulina puram penitus , sine ullo omnino fumi signo , ipsa quoque testa & purimma est, & penitus sicca. Huic jam impono hancce scutellam aeneam , rite depuratam, detersamque, quae pollicem fere profunda , fundi orbicularis, diametri vero quinque pollicum est. Infundo huic jam Alcohol vini depuratissimum ad altitudinem semia pollicis. Mox eandem campanam vitream iterum superpono. Potestis janx videre, quomodo Alcohol vini, in hac pelvi aenea , vi Ignis in testa sup- rositi ebulliat satis fortiter , neque tamen incendatur , neque fumum ulum visibilem per spatium campanae superpositae distundat ; quin etiam , licet jam ex superficie adeo lata ebulliens exhalet, tamen in orificio sup

riori nullus omnino visibilis halitus apparet ex campana. Interim ad latera campanae,maxime circa inferiores ejuIdem,partes incipiunt apparere decumrentes utcunque striae' spirituum.Quum vero conspiciatis,jam notabilem si iis Alcoholis copiam ebulliendo exhalasse de patina aenea, tempus postulat, ut orificio supremo apponamus sulphuratum accensam , exploraturi quid futurum sit 3 id dum facio , cernitis flammam ellychnii hujus, supra patulum orificium detentam , non accendere volitans intra campanam Alco-hol ; verum hanc potius exstingui: adeoque jam in eo estis, ut cogitetis . Alcohol hoc , ita jam per campanam dispersum , quum hoc modo non in cendatur , igitur praecedens experimentum non demonstrasse , Alcohol per flammam combustum quoque non amisisse suam inflammabilitatem, aut hanc etiam hic, sola exhalation sine incensione, amiss am fuisse. Sed exspectetis , velim , paululum , atque attentissimi advertatis animum, mox aliter sentietis. En ergo , sumo hoc incensum sulphuratum , quod jam forcipe teneo, ut a periculoso experimenti eventu remotior absim. Illud igitur sice longinquo , prudentissime , horizontali ductu, juxta mensam, sub infimo campanae vitreae margine, dc supra mensam, admoveo,ut flammula incensi ellychnii veniat sub campana. Iam videtis, quod, simul ac hoc factum est, fulminis instar, totum spatium sub campana, repletum vapore dispe

so Alcoholis ebullientis,magno cum sonitu,uno momento, flammam con-eipiat , tanto quidem cum impetu, ut haec primo hujus ineensionis momento vi magna se explodat extra campanam ad inferiora inter mensam ,& inter marginem ipsius campanae, circumquaque : quod fit, quia totum illud intra campanam spatium , scatens minutatim diviso Alcohole, uno momento incensum , tantam flammam continere nequit, sed vel eam eia fundere debeat per libera sub campana spatia, quae ibidem ad infima pa tent , aut fatis cum discrimine tota elevaretur, vel disploderetur campana ,.si laxum fatis ad inferiora spatium exeundo haud reperiret. Moniti ergo a me sedulo sitis , qui Experimentum aliquando, repet re voletis , Πσaccedatis propinqui nimis campanae ipsi dam admovebitis et lychnium, nae

. Flammae pu rissimae produ

193쪽

Quae incendit

litus

Sed eo ipso ipsa exstinguitur.

r 6 PARS ALTERA.

que etiam unquam illud manibus detentum admoveatis, sed semper forcipe captum introducatis sub campana, ut sitis in tuto. Secus si feceritis, facile eructata velociter flamma faciem exureret & capillos , faciem laederet& manus. Ita satis de prima hac Experimenti parte, convertamur ad al

teram.

Ipso sane momento , quo flamma ita sub campana nata est , vidistis totam superficiem ebullientis in patina senea Alcoholis in vivam mox transi visse flammam , quam antea videbatis haudquaquam accendi, licet supposito satis valido Igne ebulliret fortiter : unde sine accedente ignita flamma Alcohol haud facile inflammari certum est. Manet autem jam flamel accensi Alcoholis flamma ardens sub campana ad finem consumptionis Al-COholis usque , donec, patina prorsus sicca facta prius, demum desinat. Nihil tamen in pulchro hoc Experimento magis mihi placuit olim , quam quidem illud, quod mecum viaistis omn s. Scilicet flamma, quae ope Sulphurati excitata fuerat valde remoto in loco a patina aenea , in qua ebulliebar Alcohol, haec, inquam, flamma per i capacem. campanae alvum se diffundens a cenderat in illa patina haerens Alcohol. Sed illo ipso temporis momento , quo ibidem illud Alcohol, ab hac ipsa flamma , accensum ardebat, statim totae flamma in campana desiit, verum ad superficiem ardentis jam Alcoholis solummodo remansit ad finem usque , donec omnis materia Alcoholis absolute arciendo fuit penitus consumta ; neque unquam iterum talis flamma sub campana appa

ruit ad finem usque. Nonne igitur Vobis omnibus palam est , quod Al-Cohol sincerum, licet valido agitetur Igne, modo non inflammetur , diffundi per ingentia spatia , atque in iis haud mutatum perstare , inflammabilitate sua illibata manente, huncque admotu ardentis flammae ardere quam Ocyssime , quam violentissime. Verum illud idem , ipsissimumque Alcohol, postquam ex vase suo, per flammam superficiei suae incumbentem

transire cogitur, sicque eadem opera etiam ipsam flammam alere cogitur tum, postquam ex hac flamma, per campanae aream disti alat , Omnem suam inflammari aptitudinem sic penitus , unico tempori S momento, pe

didisse , ut, licet jam tanto magis Igne attenuata illius Alcoholis materia, nequidem incendi porro queat a vi illius ipsius flammae, quae sub hac campana ardet. Meretur sane rari Phaenomeni insignis admirabilitas medita tionis maturae impensum laborem. Quid enim ξ credibile haud videtur, Ignem , Unico momento , omne Alcohol, quod combussit, ilico expulis se ex toto spatio tam magnae campanae penitus. Si vero , ut maxime quidem habetur credibile , exeuns de flamma Alco holis materia per campana Vacua obvolitans, maneret inflammabilis , ut quidem prius erat, tum de beret haec necestario inflammari , ab illa eadem flamma. Quid igitur dicemus, 3 Auditores Θ si unicum sincerum in tota tarum natura, nobiS cognitum , inflammabile, semel inflammatum , totam suam inflammabilitatem perdit, nonne tantum ergo in universo rerum de rebus Ignem ale

tibus quotidie perit, quantum ignita flamma quotidie absumitur Θ Numquid ergo haec δeficere tandem deberet, nisi renasci iterum posset ξ An ergo pabulum Ignis in tellure, per assidua naturae opera , reficitur Θ inibus vero)Iis sane, quae oleum generant de spiritus. Itaque vegetando, fermentando, putrefaciendo ,

194쪽

putrefaciendo , destilla do , inprimis. Atqui omnes iterum illae operatio

nes , tam artis, quam naturae, solius Ignis Virtute tantummodo perficiuniatur semper. Igitur, qui materiem destruit combustilem , Ignis, ille faceret in rebus hunc renasci iterum in universo. An vero potior Vobis habebitatur ante prolata sententiat qua proponebatur , num materies penitus Igne combustilis constaret aqua plurima & parciore huic nexa parte altera, quae esset subtilissima, Igni simillima ipsi, imo forte Ignis ipse. Unde comburendo Ignis hic , ab aqua separaretur, atque liber prorsus fieret, iterum elementum ipsum Igneum sic constitueret. Tum certo inflammabile ultimum foret ipse Ignis ; adeoque solutus omni alio corpore adhaerescente

evanesceret penitus in auras. Ex PERIMENTUM V.

Sulphuratum ab Igne ardens immergo in hoc oleum stillatilium Terebinthinae , frigidum , purumque , exstinguitur pari ratione, ac si aquae ipsi immersum fuisset; perfecte sic ut antea in Alcohole contigit. Quin etiam prunam hanc ardentem , dum praecipitem do in ipsum illud Terebinthinae oleum, pariter eam exstinguo , sine ullia excitata inflammationis specie. Unde rursum omnia illa de oleo hoc dici fere queunt, quae prius de Alco-hole dixeram : Inde igitur, si fuerit ita visum, perantur.

Sumsi nunc iterum 'purissimum 'de Terebinthina oleum stillatilium in

hoc cylindro aeneo,id Igni impono aperto,donec ebullit. Iam igitur, dum ebullit, vapori inde exhalanti Sulphuratum accensum admoveo , videtis, lentius longe , quam Alco hol ebulliens, tamen tandem incenditur, atque deinde etiam ardet. Sensim vero fumum inde enasci spectatis atrum ; quo apparente , sensim longe violentius ardet, tandem vero flagrat quam a densissime, ut fere furat flamma agitata. Porces fere nullas relinquit in fundo , sed totum ardendo absumitur. Quo vero hoc oleum fuerit limpidius; puriusque, eo minus atri fumi dat, eo placidius deflagrat. Unde repetita destillatione depuratius Deces semper aliquas ponit in unaquaque, led SCsimul tanto semper magis accedit ad Alcohol levitate, limpiditate , desce-catione , conflagratione quoque. Unde quidem ita semper propius fit ALcoholi , non tamen fit Alcohol, aquae scilicet misceri impatiens.

Iam Vobis idem oleum Terebinthinae vase exceptum aeneo , CXpositum Igni donec ebulliat, tumque accensum , orbi figulino impositum, ita ardens sub campana vitrea expono. Ardet, ut in praecedenti Experimento sexto. Sed fumum atrum, issumque, effert per os superius campanae, imo vero totum Campanae spatium , ipsaque ejus gem latera, inquinat fuligine, simul vaporem quasi aquosum undique ad vas apponit : ut & hic aqua nasci de oleo incensio , vel de aere concurrente, crederetur. Unde liquet,

oleo samma exstincta. oleo ssamma

augetur.

Examen stam mae olei incensi,

195쪽

tium a

r 8 . PARS ALTER A.

Olea Alcoholi proxima, vi flammae acta, & per eam transire coacta , ali quas tamen partes inflammabiles , haud penitus cremaras, sed formam cara bonis retinentes , specie fuliginosi fumi expellere, atque has, ab Igne flammato repulsas ex ipsa flamma , procul abire , atque dein motu primo orbatas parietibus camini adhaerescere. Quod ipsum & late dispersus foetor

ardentium oleorum manifesto demonstrat. Nimis autem tenaces videntur, spissisque , quam ut celeris flammae actione tam cito destruerentur in subtilitatem tenuissimi Alcoholis. Quando autem olea haec , pervulgato more lampadum, ad et lychnium aere undique cinctum , parva flamma, lento gradu, deflagrant i, tum multo plus fuliginis fundunt; ut charta pura flammae ardenti supraposita , concepta statim nigritudine, docet. Quando autem in Vase hoc cylindrico accenduntur , quia tunc tota olei incendendi superficies accurate tegitur samma incumbente, adeoque omnes olei comburendi partes agitantur per ipsam suprapositam sammam,hinc tum omnes illae partes longe magis , fortiusque, vi Ignis attenuantur , muranturque ,

quam in lampadibus fieri solet; ubi per omne punctum superficiei flamma

undique liber est in aerem ambientem exitus , & aVolatio agitatarum , &modo semimulatarum ab Igne flammae partium oleo sarum .Ex omnibus vero credibile valde videtur , quod si quis olea arte quadam posset reddere tam tenuia , quam Alcohol est; tum quoque flammam inde, sine fumo, Ignem, absque fuligine, oriturum esse. EXPERIMEN ΤUM VIII. In vase hoc teneo, puro, cylin rico, miscui inter se partem Aquae purissimae cum aequali copia Alcoholis purissimi, ut jam appareat, post concussionem , liquor homogeneus. Calefactam hanc miscetam incensam subcampana iterum pono vitrea. Flamma exoritur longe debilior , quam in Experimento circa haec primo ; neque color flammae quoque fulgore accedit corusco ad flammam puri Alcoholis. Postquam vacillans diu ante exstin ectionem flamma desinit, in vasis fundo aqua mangi, parum admodum in se continens residui Alcoholis, ut sapore certe evidenter docet. Inde scitur, Alcohol aquae immistum inde elici ope Ignis, in Igne consumi, aquam autem tum, & ab Alcohole, & ab Igne , repelli

Iam iterum Alcohol videtis purissimum, in quo optima dissoluta Camphora est. Hanc iterum eodem , ut jam in praecedentibus, modo accendo , subque campana pono ardentem. Res satis singularis : primo sane ita in cenduntur ac si foret Alcohol sincerum prorsus, apparent enim omnia e

dem phaenomena. Atqui purum ita Alcohol hic primo consumitur, Camphora autem nondum exusta in fundum vasis depressa ibidem colligitur sola. Postquam autem Alcohol jam prima exustione consumtum est , exoritur jam alia prorsus stamma , quam quae ab initio erat, dum Alucohol statim primo ardebat ; etenim longe nascitur haec jam fortior , candidior , lucidior, magis vibrata. Simul quoque fumus oritur niger ex

196쪽

DE ARTIS THEORIA. I 9

ipsa hac flamma. Tum quoque odor , saporque camphora: de hac ipsa incensa flamma enascitur, atque per totum se Vas non modo , imo vero δc per huncce locum , se dispergit. Atque flamma haec durat in fi nem usque ; neque relinquit a combustione tacem in fundo. Ex quo discere est, quod inflammabilis materies diversis indolis, obtinens per mista in eodem comeosito , non comburetur simul, semelque; sed quod pars subtilissima contumatur ab Igne primo ; quod reliqua crassior , tam diu quasi defensa sub ardente flamma , haereat, atque deinde demum, consumta priori, ardere incipiat. An ergo inter combustilia primo seni per id incenditur omnium primo , omnium facillime, quod inter ea omnium levissimum habetur 3 Sic sane apparet per omnia. An flamma , nata de Alcohole solo accenso, nimis debilis est , quam ut queat incendere oleum 3 Et hoc quoque probabile valde est : hinc statim , ac oleum ardet, vel soluta Igne camphora , longe fit acrior flamma ilico. An igitur ipse Ignis, comburendo aeque, quam destillando , dividit diversa inflammabilia ; in eodem combustili concurrentia , juxta varias series subtilitatum , spissitudinumve, ut primo spiritus , dein oleum tenue , oleum paulo cras lius postea, ultimo denique spissum , piceum , tenax Id manifesto apparet in his. An hinc fit, ut carbo , Igne paratus , oleo hoc ultimo cras fissimo , supra terram & salem: extenso , coinstans , longe fortiorem Ignem det, quam lignum unquam dare potuisset ξ Sane, in omnibus apparet, eo semper haberi de oleo incenso Ignem fortiorem, quo ipsum combustum oleum erat ponderosius & spissius. Idemque statim in combusto Alcohole , & Camphora, obtinuisse, Vos ipsos habeo testes autoptas. Atque in subsequentibus quoque , omnia haec confirmantur , dc vulgarisii mis quoque Experimentis adstruuntur : ut quisque norit focum ardentissime calescere, quoties ad consumendam ultimam incensorum materiem perventum fuit. Non ist igitur Igne facta combustilium accensio, habenda pro actione, quae omnia Elementa inflammabilia uno momento misceat, confundat, comburat; sed distincte & successive.

Agite, jam exploremus simili examine Alcohol vini intime commistum

ita oleo stillatilio , tenui Terebinthinae , ut prorsus homogenea haec Vobis misceta appareat. Hanc igitur mi celam , in eodem vase cylindrico , sub campana , incendo : ut videre queatis eventum. Iterumque, jucundo sane spectaculo, primo oritur ab accensis flamma fortis, lucidissima , maxime aequabilis, bifida; quae, quantum jam spectare licet, nullam speciem fumi oculis exhibet, nullam visibilem fuliginem generat, aut deponit; attamen, uti jam videtis , inquinat atro colore chartam nitidam , quae supra cam anae orificium detinetur, sic ut tota inde nigrescat, sicque vere docet, in hoc ipso liquore tam puro, tam simplici, statim a misceta nasci quid, quod per flammam se expediat, antequam per hunc prorsuS cΟΠ- sumtum sit; sed neque tatorem in vaporibus hujus flammae reperimus atque deflagrat adeo pacate , ut nullum sonum inter ardendum, nullum strepitum excitet. Sed secundo , videtis jam , postquam flamma est de

lis.

197쪽

18o PARS ALTER A. pasta illud fere Alcohol, quod in hac misceta fuerat admistum , jam alia

oritur facies : enimvero oleum reliquum Terebinthinae in fundo ardet ,

jam salit, scintillat, stridet, flamma ; fumat valde , dat fuliginem aterrimam , exstinguitur deinde , atque relinquit in fundo foecem resinosam, quae arder2 ultra hoc Igne negat EXPERIMENTUM XL Ossae Helmoim Atqui commiscui sincerissimum prorsus Alcohol, atque meracissimum salis Ammoniaci alcatinum Spiritum ad partes omnino aequales, obtinui sic coagulum hoc mirabile, Lullio jam olim notum, celebratum adeo ab Hel montio. Itaque operae pretium duxi, coram Vobis repetere , quid in eo similiter, ut in prioribus , accenso, observaverim. Quid vero praedicitis futurum ξ Cautos reddit toties decipiens non praevisus successus rerum. Expediamus igitur. Iam respondebitis, accendi primo Alcohol, eoque dimato , flammam exstingui , in fundo autem vasis Spiritus haeret salis ammoniaci alcatinus fere integer.. Ita sane , ut jam videritis in hoc Experimento , quod Ostia haec pura , Hel montiana , calefacta, atque

deinde incensa , sub campana posita, dederit primo flammam debilissimam, aequabilem , vix vilibilem , sine fumo , absque fuligine, sic tamen, ut a Vapore accensi campana parte inferiore satis reddatur opaca. Sed secundo observavistis, quod dein flamma fiat fortior , lucidior, scintillans , sibilans , inaequalis , atque undulans , quando paulo post exstinguebatur. Odorem, tum mox fundit salis volatilis , alcatini , spirituosi ;vapor in liquorem collectus ad latera campanar fere inspidus est ; mansitque in fundo Vobis exhibitus Spiritus urinae acerrimus , valde volatilis ,

odorus , fortis Unde & illud observare datur fatis singulare., quod sal in Spiritu falis Ammoniaci alcatino longe sit volatilior ipso Alcohole ; ut docet Ossae Hel montianae lenissime facta sublimatit' , ub1 semper sal siccus

primo adscendit. Et tamen in hac combustione primo comburitur Alcoholex hac misceta tractum sursum in flammam , licetque sit in Vase aeneo calefacta misceta, atque superne per Ignem agitata quam validissime, nihilominus volatissimus hic sal deorsum cum aqua sua deprimitur , ibi coercetur ab ipsa flamma incumbente, neque per sammam erumpere potest, ut se expediat. Quadio, Auditores , considerate hoc, ut addiscatis minus hactenus observatam naturam flammae, atque combustilis. Quoniam Vero Camphora a multis praeclaris. Chemicis habetur pro sale volatilioleoso , solido , instar Offae Hel montianae concreto ex binis illis principius linis & oleosis ; operae erit pretium , hanc quoque sub hac campana comburere. Itaque experimini, hanc facile accendi admotu flammae. Sed &flammam tam singularem spectatis admirabundi. Est haec flamma alba , aequabilis , longa, in conum fumosum , gracilem , longissimum , abeunS. Sed quam copiosum, densum , atrum , fumum dat pCr totam campanam. Videte simul, ex hac flamma disploduntur quaquauersum visibiles partu culae fuliginosae , atrae, tam ponderosae, ut ad fundum dilabantur. Manet

in his ipsis ita dilapsis odor , & sapor, Camphorae superstes , licet color niger sit. Foex autem fere nulla in fundo remaned post peractam combris

198쪽

stionem. Iudicate hinc jam de mirabili hoc corpore , atque mecum credite , illud esse resinam perfectissimam, simplicissimam, sive oleum Doma solida subsistens.

EXPERIMENTUM X I LDum rursum purissimam assilino, de Creta Britannica in pollinem contrita , Terram et, huicque, quantum fieri potest , quam int1me admisceo Alcohol idem vini, atque uniendo sub campana , ut prius. Alcohol deflagrat prorsus , ut in EXperimento tertio. Sed Terra post deflagrationem, integra, pura, haud mutata, in fundo sicca penitus, relinquitur, ut videtiS. EXPERIMENTUM XIII.

Sed, quid in hisce spectatu jucundius haberi poterit , quam quod jam

exhibeo , Experimento permiscui enimvero inter se, ut accuratissime forent inter se dissoluta , simul Alcohol, Camphoram , oleum Terebin

thinar , dein hisce primo sollicite ita permistis Ossam superaddidi Heu

montianam , quae & prioribus commode misceri patiens ; omnia dein haec adunata iterum cum Terra subtili Cretae Britannicae subegi, ut sic natam haberem massiam de hisce omnibus permistam simul, & subactam , ad didi & ligni scobem. Hancce jam, Vobis spectantibus, incendam ea lege, ut in prioribus. Videte , quaeso , Alcohol deflagrare primo , eodem fere modo , ac si solum fuisset inflammatum. Succedit jam , primo consumto , accensio olei Terebinthinae, quod suis se phaenomenis, supra memoratis, perfecte ostendito Tertio jam suis se exhibet notis ardens Camphora. Spiritus autem Alcatinus salis Ammoniaci, Scobs ligni , mera cum Terra, in fundo remanent. Quam fortis, inaequalis , rubra , crepitans, stridula fuit haec flamma i quam parum fumi dabat in initio i sed sensim per gradus increscebat fumus , ultimo aterrimus , crastissimus. Fuligo vero sub finem aterrima simul, & quam densisi1ma, fuit. Quin & circa finem via distis floccos. fuliginosos vage volitantes per campanam. Lignum. nequidem attῖgit flamma. Ex quibus omnibus exploratis sedulo crediderim , natam fuisse Vobis oportunitatem facilem , ut possitis assequi modum, quo natura uratur, dum ope Ignis consumit materiem combustilem , qui

sane longe alius est , quam qui vulgo quidem putatur. Simul didicistis , nihil forte in Physicis intellectu dissicilius, quam quidnam sit proprie illud corporei , quod unice combustile sit in materia combustili. Alcohol nominare, olea , sulphura, utque falso ubique addunt nitra , res est quam facillima , nihilque proinde facilius, quam dicere , haec facere materiem inflammabilem. Sed extricare id, quod in his sincerum inflammabile, est equidem laboris ardui, nec deprehendi hactenus , qui quid boni diceret ; longe minus constitit, quidnam foret id, quod Ignis comburendo mutationis in hanc rem induxerat. Sed absisto.

Aleoliolis M

199쪽

ΡARS ALTER A.

Aleohol unum purum inflam. mabile. Se solo natam flammam susti

nens.

Quae eo consum. to perit. Nec fumum data

Sed aquam

Est igitur primo repertus in rerum natura , dc ibi inter Vegetabilia , per fermentationem , & destillationem , produehus , liquor quidam , omnium cognitorum hactenus simPlicissimus , limpidissimus , levissimuς, mobilissimus, maxime immutabilis , aquae oleisque miscibilis prorsus ;qui Igne calefactus , flamma admota incendi potest, ardere totus , flammam puram alere & sustinere in tota sua superficie, qua haec aeri contigua est, atque ita tota quidem sua substantia, juxta superficiem suam, in eam flammam prorsus consumi ita , ut quamdiu adhuc vel guttula ejus supersit, flamma ardens maneat, simulac autem penitus consumta& haec est, tum statim tota illa flamma sic evanescat, ut ejusdem ne ullum quidem vestigium supersit. Repertus ergo habetur, qui vere meretur nomen alimenti, aut pabuli Ignis : quum ad sensus nostros totus quantus in Ignem purissimum absolute convertatur ardendo viva , pura , flamma. Si enim placet Vobis attente rem ponderare, quid factum est de omni hoc Alcohole 3 mera tantum purissima flamma. Sed an non omnis haec inde nata, & sustentata, flamma, haec, inquam, flamma, an non fuit

omni effectu talis Ignis , qualem supra ex notis suis Physicis descripsimus 3 profecto nihil quidquam in Igne vero deprehensum fuit in tota hujus tradita historia, quod non pariter in hac flamma Alcohole nutrita deprehenditur.

Sed aliud hie secundo cognoscimus ; scilicet ille Ignis, qui hic colle

ctus circa hoc Alcohol, manebat ibi Ιgnis semper, quamdiu adhuc aderat Alcohol, absque ullo alio Igne superaddito , aut eo ulla arte deducto, ita , ut, accensione semel modo facta, idem semper adesset, neque etiam opus erat ullo alio corpore, pabulo alio nullo , ad continuandum hunc

jam natum in aerC ap tam

Tertio tamen & illud simul admirantes cognoscimus , quod simulachocce Alcohol consumptum erat, nihil prorsus de Igne, vel flamma , supererat; sed non durabat vel minimo temporis momento , simul ac modo consummum erat Alcohol. Pabulum igitur hoc vera est causa , quae efficit saltem praesentiam omnis illius Ignis. Non durat Ignis ille diutius quam pabulum , non desinit, quamdiu idem superest. Quarto , maxime singulare in hoc alimento Ignis , atque in flamma inde nata , erat, quod ab initio primo , quo incipiebat accendi, usque ad ultimum momentum , quo exstinguebatur , nunquam emiserit ullum fumum , qui in aliis omnibus, vel in initio saltem, vel in fine , solet

obtinere.

Vaporem humidum eruchari de hac flamma Alcoholis vidimus, sed ille, aqua limpidior , pellucidissimam modo exhalationem dabat. Haec

autem collecta meram , puram , aquam exhibuit, in qua nullus color, crastities, pinguitudo , apparuit. Quod quidem ita mirum, ut sane inrora rerum natura nusquam deprehendamus hactenus ullum liquidum, solidamve corpus, quod alat Ignem sine ullo prorsus fumo, praeter solum Alcohol tantum.

200쪽

DE ARTIS THEORIA. 1g3

Quinto didicimus de illis Experimentis, quod non sit in Alcohole hoe ulla materies fixa, incombustitis: quum , si fuerit absolute purissimum ,

quale in hoc Experimento semper requiritur , ne maculam quidem post se combustum relinquat, imo Vero totum quantum in meram abeat, sine ulla relicta tace , flammam. Neque & hoc alibi deprehendimus, nisi in solo Alcobole : caetera etenim , licet quaedam valde parum faciant ει- eum , attamen aliquid post combustionem relinquunt, quod uri ultra negat. Naphtha, Petroleum , Camphora , ardent flagrantissime in flammas lucidas ; verumtamen solent aliquid tandem in fundo vasis , in quo arserunt, deponere, quod non ita combustile: Alcohol solum nihil. Sexto, rursum Alcohol ita incensum neque tatorem ullum exhalabat, qui erat alienae indolis ab illo odore, qui sine combustione in Alcoholeerat praesens. Id vero rursum in omni alia materia incensili haud ita

obtinet, quum soleat semper olidi quid fuliginosi , vel empyreumatici,

nasci de rebus , dum in flammam rapiuntur ab Igne : quare putaret quis forte, omnes Alcoholis partes, prorsus homogeneas , ante combustio nem , in hac , & post illam manere ; nisi alia illa observata, de aqua ex Alcoholis flamma eructante, obstarent, atque in eo aliquid non combustile adesse docuissent. Septimo inde quoque addiscamus , in illo corpore , quod solum in Igne

habet memoratas dotes , nihil quidquam apparere ullo modo , quod acutissimis humanis sensibus , vel per micros copia omnium acutissima armatis sub forma solidi vel minimi appareat unquam : adeoque formam consistentis corporis nequaquam requiri ad naturam pabuli Ignis, sed materiem modo liquidissimam omnium , quas hucusque humana observatio detexit. Octavo jam novimus , quod hoc AlcOhol sit ejus naturae , ut aquam purissimam elementalem in se attrahat, ebibat, sibi uniat; verum quod flamma, in Alcohole nata , iterum ex Alcohole & aqua jam permistis attrahat in se spiritus Alcoholis solos , puros , eos imbibat allectos ad superficiem miscelae , dein ibi consumat , in flammam convertat, eaque ratione Alcohol sincerum ab aqua admista separet; rejiciat simul aquam, hancque collectam , repudiatam a stamma, in fundum vasis deponat. Nono & miramur , tale Alcohol, omni dote idem , produci ex omni Vegetabili nobis noto, si modo illud aptum natum Veram fermentatio nem pati, eaque peracta , dein lente destillari. Si vero extra vegetantia ,

atque extra fermentationem abiveris, in tota dein natura rerum cognita

per Experimenta simile nihil invenis, in quo haec jam descripta natura

obtinet.

Decimo hinc quoque cogitamus in Alcohole , ut purissimo, tamen adhuc diversitatem obtinere differentium partium, quae arte nulla, nisivi exurerupis Ignis , manifestantur, atque tum aquam exhibent, quae sola Ignem exstingueret, & partem inflammabilem vere Igne consumtam in tenuitatem. invisibilem. Scripserat quidem Hel montius , posse se Spiritus vini purissimos attactu salis Tartari ocyssime convertere in aquam purissimam ad dimidium , altera parte relicta in Alcati hanc retinente. Sed du

bitavi semper , an non ibi sit intelligendus de Spiritu Vini rectificato , de

Non dat emel.

res.

Neescetorema sine ullo soli do inde nato, sed est aquae te

Et proles veri getabilis, Composita ramen.

SEARCH

MENU NAVIGATION