Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Resiqua pabula

Aleohol sine ulla aqua quid ε iceret Igni Pabulum Ignis

i scit integre.

) - . . PARS ALTER A.

quod id verissimum, non de Alcohole vero periti arte confecto, de quo

credam neminem demonstrasse unquam. Foret, si haec, ut videntur , vera sunt, Alcohol tum simile Sulphuri : utrumque totum consumeretur in Igne ; daret flammam caeruleam ; evanesceret in unam partem Igne inflammabilem; daret in hac combustione alteram partem , quae flammam exstinguat, quae in Alcohole combusto aqua iners , in Sulphure acidissimunt Sal Chalcanthi in portione quadam aquae dilutum , hincque Vapore suo prorsus suffocans pulmoneS. Undecimo denique hinc cernimus , quod & solida vegetantia, composita , eadem lege, in combustione mutentur , agitenturque : sola scilicet inflammabili parte per Ignem consumta, caeteris iterum dissipatis in materiem, quae collecta iterum visibilis, quandoque & denuo combustilis, redditur , vel in fixum, quod dein cineres vocamus, aut faeceS.

Primo itaque Alcohol Igni videtur aliquantum simile. Id multis patet

effectibus. Utrymque coagulat sanguinem , Serum sanguinis , bilem , carnes , nervos Viscera , albumina oVorum , panem injectum quasi torret. An est magi es Ignis ξ lucem certe in se trahit appropinquantem. An Alucohol Ign1 commissam cum eo effervescit , & ita ebulliens flammam facit λ ,

Secundo , omnia reliqua liquida inflammabilia, licet quam subtilissima

sint, tamen dum lege dicta inflammantur , semper dant visibilem , nigrumque , fumum, fuliginem , atque aliquam foecem , aliquid non prorsus combustile. Id non combustile in oleis depuratissimis primo mera est terra , cui terrae semper adhuc adhaerescit aliqua pars olei, quo respectu naturam carbonis retinens semper adhuc inflammabile quid superest. Quando autem olea haec destillatione artificiosa, saepe repetita, depurantur , semper terram deponunt, semper tenuiora fiunt, semper plus ardent, minus fumi, fuliginis , cinerum dant; propius ad naturam Alcoholis accedunt; sed quamvis taediosissime id continuatur, tamen non ducuntur ad illam subtilitatem , ut in aqua queant dilui. Tertio igitur illud corpus , quod novimus totum absolute inflammabile esse, ita ut flammam alat, in hoc ipso Igne nihil omnino ullius fumidat, neque ullam unquam fuliginem creat, neque etiam ullam relinquit foecem , sed tota sua substantia in Ignem transit, quantum nostris sensibus apparet, aut aliquid tantum purae aquae dat. Si ergo possibile foret arti, ab Alcohole illo separare id , quod comburitur, jam hactenus nobis incognitum, ab illa aqua, quae in combustione nobis apparet, atque dein illud prius solum applicaretur Igni, aut flammae , quid inde fieret an quidem successive arῖeret, ut jam admistu illius aquae successi-Ve exuritur ξ an vero , instar fulminis, uno momento consumeretur Utique speculatio meditabunda plurima hic suggerit: sed coercenda est velocitas nimia disputantis mentis pondere Experimentorum. Quarto jam & illud ex demonstratis asserere audeo , quod in vegetabili inflammabili, Alcohole, vel oleo quocunque, absolute non combustile est,

202쪽

DE ARTIS THEORIA. 18s

est, illud in iis esse , vel ex aqua adhaerescente quam intime , vel de sale

quocunque , aut tZndem de natura terrae. Haec si arte ulla perfecte sep

rare quis posset ab oleo , vel Alcobole , tum foret id sim ex , purum , superstes, perfecte combustile in flammam purissimam absque foece, fu mo , fuligine. Quod usque adeo quidem verum videtur , ut ille limpi diis, subtilissimus, vapor, qui inter ardendum de Alcohole in campana

colligitur, ipse totus tantum fiat a parte aquosa in Alcohole non combustiti. Igitur omnis cinis , fumus , fuligo , si mista sunt vero inflammobili, sola sunt de aqua, sale, terra , nec ex ulla alia re nobis cognita. Quinto quoque scimus , Fumum, Fuliginem, vapores visibiles , tanto unde Fumo, copiosiora fore semper in rebus vegetantibus .combustis , quo plus aquae, & cinis salis, terrae in iis praeexstitit, ratione olei & Alcoholis : id enim Experimentis superioribus quam certissime non modo , sed & quam universa lissime, demonstratum habetur. Nimirum dant talia inter ardendum partes , quae in stam mam raptae , inque ea celerrime rotatar, tamen in id subtilis limum converti evanescens nequeunt, sed ex flamma sursum ex pelluntur , vel in fundum dilabuntur. Lignum viridissimum foco imposi tum si comparatur cum se ipso modice , servato scilicet oleo suo, exsiccato : apparebit assertorum modo vera probatio. Sexto etiam novimus, fieri posse , ut in vegetante combustili, ira ex , Minus combu- superet pars non combustilis , aqua, sal, terra, ut altera pars combusti

lis, alcohol , oleum ve purissimum , in Igne inflammari nequeat , sed

tantum merum fumum dare. Alcohol centenis aquae immistum partibus,

calefactum plus quam Alcohol dum ebullit , accendi nequit, injectum Igni eum exstinguit. Lignum bene oleosum , sed viridissimum, δc aqua plenum , undique quantum fumi , flammae nihil dat. Pinguis , argillosa ,

terra , figulina, certe oleum habet, quod seorsum instam mari utique potest, jam vero adeo exsuperante terra immistum illud , ut parum illud olei in pluri terra ardere nequeat. Vos examinando Omnia, reperietis remita se habere in unoquoque. Septimo tamen memorabile inprimis puto in hac re , probatum jam in Ignis vis maxi-ptiemissis modo Experimentis; quod scilicet, si in vegetante combustili, i0QR ςς camposito ex combustili, & non combustiti, Ignis applicatus tantam vim exerceat, ut & combustile accendat simul, & eodem illo tempore , at que de eadem etiam actione , ipsa quoque incombustitia in eo pauentia, minutatim divisa agitet , tum flamma excitata a combustili, Sc non combustili simul agitatis, erit longe fortior, quam illa flamma, quae excitata fuisset ab illa materia combustili sola , seorsum collecta & incensa. Semper enim reperimus flammas , caeteris paribus, eo debiliores, quo puriore materie constant. Erit & flamma , ex his commistis nata , multo in quabilior , quam illa , quae de sola sincera inflammabili materie. Hinc& sonantior omnino talis Ignis ex commistis , ut crepitando , dissiliendoque , saepe sit molestissimus , fumosior erit, erit foeculentior. Et , quo plus incombustilis in comburenda materie haeret, eo semper omnia Vio lentiora , si modo incendi queat. Octavo rursum & illud semper , ubique, verum , quod , quo incom- Et a pabulo bustile oleo unitum , densius , compactius, sive ponderosius, habetur , pqR4ς Vi lituo

203쪽

Nullum Pabulum Ignis ex se ardet, sed ab

In Alcohole de bilis.

eo combustile illud Igne incensum dabit flammam , Ignemque, tanto violentiorem. Ita non modo in uno vegetabili pars ejus solidissima fortatiorem Ignem dat: quis enim petata, quis arboris folia , solido ejus ligno praetulerit, quando validum inde Ignem excitare vellet ξ sed & scimus , varia ligna, comparata inter se, dare semper fortissimum Ignem , per litagna maxime ponderosa, debilissimum per fungosa. Cedrus Salici, Sidero xylon populo , comparetur , apparebit, fore Ignem , ut est pondus ligni foco appositi. Nono tamen tum ratio habenda erit doctrinae superioris, nullum Vegetabile ardet, nisi calescat prius ab Igne , eo quidem caloris gradu, ut oleum ebullire queat; calescunt autem citius eodem Igne levia , quam ponderosa; igitur hac in re sciendum , ponderosa lentius accendi , leviora Ocyus : unde fomites Sulphuratos nemo solido de robore , sed de fungos arundine , parat. Verum , quo incenditur citius , eo & debilior erit inde nata flamma , & quo tardius, eo deinde Ignis melior , fortior , durabilior : unde ergo semper tanto plus Ignis jam prius excitati requiritur ptae- existens , quo gravius incendendum lignum est. Aliter scilicet non calescet, non ignietur, neque accendCtur.

Decimo porro, hisice jam consideratis, & illud sequitur, quod in ardore deflagrantium Vegetabilium, semper combustile consumatur ab Igne

successiva , nunquam simultanea , vel momentanea , ach1one ardendi.

Quin etiam in hac combustione successiva semper est materiae comburendae consumtio & separatio , ita quidem , ut semper id , quod pure combustile, adeoque levissimum , inter incendenda ubique incendatur, separetur, permutetur primo : id enim suo in genere citissime calet, & primo movetur , facillime extricatur. Hoc dein ita jam consumto , tum succedit agi tatio , calefactio , incensio , separatio , ejus materiae, quae ordine primo minus erat incendenda , quam illa prima. Denique, de hac jam prius consumta , omnium minime ardens instammabitur ultimo. Id autem rursum per infinita Experimenta demonstratur , quod illud ultimum , paucam sit oleum , quod multae, fixae , terrie tenacissime adhaerescit. Inde igitur patet, cur vasis clausis , sine admissita aeris crudi, oleum hoc de terra tenente separari non possit. Et hinc etiam novimus, ultimum hoc combs stile nunquam dare violentum Ignem : quia parum olei combustilis sensim

pluri terrae in combustili adhaedet unde igniri potest hoc ultimum , & lucere, raro inflammari.

Atque undecimo intelligere est, Ignem materie combustili, composita , excitatum , omnium violentissimum haberi eo tempore , quo fere in media combustione tenetur, dum scilicet omnia Elementa simul quam vividissimo inflammantur : quum ultimo fere follibus opus sit, ut actuosus teneri queat dum terrestres, & salinae, fixae, partes, cinerum inspersorum pulvere , vim Ignis in pauciori oleo sustentati, sopire semper incipiant. Quamobrem duodecimo , etiam scimus , flammam omnium purissi mam , natam ex mero combustili absque ullo admistu aliorum corpusculorum simul, nunquam dare posse valde validum Ignem, sed quidem perfecte aequabilem : constitit enim ex superioribus Experimentis , quod con

tra purissimum pabulum det Ignem debilissimum.

204쪽

Decimo tertio igitur, praeter opinionem praeconceptam, colligimus, vim stammae, aeque pendere , imo forte magis , ab illis Elementis incomta busti tibi bus, quae adsunt in materie accendenda, quam quidem ab iis, quae in illa materie combustilia vere adsunt. Ideoque copiam Ignis, in flamma de eombustili excitata , magis in flammae spatium ibi colligi, a rotatione eorpusculorum immutabilium caeteris immistorum δc rotatorum, quam ab illo tenui, Volatili, oleo so , solo , quod per Ignem ibidem agitatur. Decimo quarto , quidni ergo credamus, esse in Igne materiali causam duplicem, primo scilicet Ignem elementalem atque illius proprium, sin cerum, Pabulum, quod est ipsum, solum , purum , Alcohol 3 Secundo autem in hoc puro dicendo Igne adsunt etiam aliae partes, quae solae Ignem elementalem sustinere nequivissent, sed agitatae in flamma priorOpura ibidem violentam actionem vibratione sua essiciunt, quae quidem saepe multo major ita nascitur, quam unquam oriri potuisset ab hac ipsa agitante causa sola. Ut capiatur sensus meus a Vobis, Auditores, rogatos Vos velim , cogitetis semi unciam pulveris pyrii, haec accenda tur in aere aperto , dissilit, fere ubique flamma , atque uno dein temporis momento desinit: Verum sit in canali cylindrico, angusto , post globos plumbeos rite immissos, idem pulvis accenderetur, tum ille motu

suo proprio projiceret illa dura , crassa corpora de canali, impetu & vi incredibili, qualis nulla fere in elementis pulveris pyrii, in accensu suo in elementa subtilissima resoluti, deprehendebatur. Ita quoque intelligetis, corpuscula illa incombustibilia, dura , in hac rapida flamma circum-

rapta, & vibrata , maximam vim corpori flammae dare.

Decimo quinto igitur Ignis hujus summa vis valet intendi aqua , sale, terra, si haec & intime mista sunt materiae combustili, & inter se, in ipso

Igne puro excitato , si modo vis hujus Ignis tanta, ut queat in motum celerem illa reducere. Decimo sexto jam & animadvertemus causam esse, causam requiri , ad flammam conservandam, vel continuandum Ignem hunc semel a

censum, ut perduret. Causa haec debet illud facere , ut pabulum Ignis

inter comburendum maneat arcte applicatum ad Ignem ipsum , ne inter haec duo separatio queat fieri, quae inprimis a vi propria Ignis contingeret uno momento. Sed & eadem haec requisita causa est eo , ut partes illae durae non combustiles , vi priorum agitatae, ita coerceantur intra spatium Ignis accensi , ut neque hae inde temere exsilire queant, sed cogantur manere in illo loco , ubi ita moventur , ut ab hoc motu pellantur omni momento ex hoc loco. Nisi enim & talis adsit causa, deberet

Omnino, omni momento temporis , Omnis haec materies agitata dissi

lire ab Igne agitante, sicque iterum desinere & haec actio vibratorum horum corpusculorum intra sphaeram Ignis. Igitur patet, Ignem omnem

tantum fore momentaneum , abesset haec vi S aduniens , applicans , comprimens. Sed videtur tamen causa haec comprimens non debere ita comprimere haec ad se invicem , ut vi compressionis adigantur in molem immobilem ; sic enim ilico foret suffocatio accensi. Sed videtur talis inprimis requiri compressio , ut crassae illae partes, vel combustiles , vel non combustiles, in Igne agitatae, successive dilabi queant pro rato , quo nova

Rugmenta Ignis. Causa uniens Ignem suo Pa-bulo.

205쪽

a88 ' PARS ALTER A.

agitari incipiunt. Omnium vero maxime apta huic proposito videtur illa causa quae hoc ipsum reciproco , oscillatorio , compressu, & remissu, per agit , dum ipsa tota quam fluidissima interim sit , maneatque semper, nunquam consolidari potens. Atqui talis causa Atmosphaera est tota, quae nos cingit undique, semperque premit. Hic ergo locu est, qui postulat,

ut quam rectissime intelligamus, quid potestas hujus Atmosphaerae Ignialendo faciat. Id vobis evidentissime proponere ita Conor. Moati, physi. Sit supra laminam ferream accensus focus ex ligno optimo perfecte percus in Igne vulse totum ardens, cujus basis sit quadrata , latus longitudine pedis Rhenotam ἶ-Πςvi δ R- Ineumbit igitur basi hujus foci pondus Atmosphaerae, ut se habet in prismate aerio , cujus basis est pes quadratus Rhenotandicus. Ejus autem prismatis pondus constat ex Torricellianis se habere variis temporibus varia mensura , ita tamen , ut raro sit differentia major, quam una decima inter ponderosissimam repertam, & inter levissimam. Nos igitur ponamus, esse eo tempore Atmosphaeram ponderosissimam, triginta pollices Rheno-landicos altam in Barometro Mercuriali. Posito igitur Argento Vivo ad aquam in pondere ut I ad I , & libra aquae hoc sereno tempore 6 librarum argentariarum Merit hoc tempore pressio ponderis incumbentis Atmosphaerae in illam quadratam basin et a o librarum argentariarum. Haec itaque vastitas ponderis agit hoc tempore in hunc focum. Verum in illo foco quadrato ardet jam vivus Ignis ; qui a se removet undique , atque elevat sursum vi incredibili omnem hanc molem obstantem Atmosphaerae, simul expellit ex accensi foci spatio omnem materiem gravem illius Atmosiphaerae , adeo que pondus ipsum Atmosphaerae adhuc adauget. Igitur rursum ex Hydrostaticis, liquidum resistens repulsae Atmosphaerae premet omnia puncta superficiei accensi in hoc foco Ignis, qui ergo coercetur undique ab hoc pondere aeque fortiter , ac si premeretur fornice tam valido, qui non rumperetur vi incumbentium a1 o librarum. Igitur partes inflammabiles in hoc foco agitatae per vim elementalis 1bi jam collecti Ignis,simulque omnia alia corpuscula non combustilia simul acta vi uitius

que prioris, conantia ab Igne effug re , ropercutiuntur versus centrum Ignis illius tam magno pondere , idque assiduo, semperque accurate tanto magis , quo magis intus agit ille Ignis. Inde igitur noscitis , quod &partes ipsius Ignis , & materiae combustilis , Ut tam ingenti applicentur , primantur , & comprimantur , inter se , simulque incredibili virtute illius Ignis , dilatantis omnia , atque moventis , quam rapidissime concutiantur, atque circum Vibrentur inter se. Nonne igitur in hoc foco sit attritus maximus inter haec omnia solida ; nonne eo proportionaliter major attritorum in se invicem appressio , quo attritus ab ipso Igne major sed Ignis , cum combustili ardens, per concussus agit semper 1naequasiles in Atmosphaeram semper aequaliter contra nitentem. Itaque & focus, perpetuo , ita recidente Atmosphaera, percutitur haud aliter, quam si malleo

et 1 o librarum pertunderetur, omni momento. Quum rursum cernamus

aera supra Ignem quam violentissime ebullire , ut contingit, dum prunae ardens Soli exposita spectatur ab oculo versus Solem supra prunam directo , utique elasticissimi liquidi hujus, fortissime ebullientis, subsultus tanto sunt ad Ignem fortiores, crebrioresque : si autem in uno loco tum foci

206쪽

Ignis minus resistit, eo aer impressus ab Atmosphaera velocissime irruet , iterumque vi Ignis ilico rarefactus, repulsusque , faciet oscillationes per petuas , violentas , supra omnem foci illius ambitum. Quamdiu ergo satis ignig in hoc foco ad paciendam flammam cum vero suo pabulo; quamdiu reliquae partes ab hac flamma agitari poterunt quam fortissime ; quamdiu

per fornicem illum fortem aerium comprimuntur tanta vi inter se, ut exi re inde nequeant, tamdiu fiet intra hunc focum tantus attritus , ut neces

sario advocetur Ignis , qui sufficit ad similem flammam continuandam in illo foco. Simul ac vero in hoc foco deest vel Ignis elementalis agitans, vel pabulum inflammandum , aut & partes agitandae crassiores, durae, immutabiles inter illa priora ; tam cito , focus debilitabitur , desinetque. Si vero fornix ille aerius debilitatur, minusve ponderosus fit, tum statim Ignis in foco reddetur debilior. Ubi autem valde minuitur, tum statim , dis spatione facta, dissiliunt a se mutuo Ignis, pabulum , alia : unde omnis flam ma primo, mox & Ignis scintillans , in vacuo Boyleano desinunt : non enim partium superest ad partes applicatio. Inde & ventus flammae vim multum incitat: quia est potentia idem , ac si fieret Atmosphaera tanto ponderosior in illum. Si autem ventus adeo spirat fortis in focum, ut ipsum hunc fornicem aerium queat destruere , tam flamma uno, momento

flatu exstinguetur , statimque iterum forte excitabitur eodem flatu , qui exstinxerat. Hinc igitur folle actus focus , si ejusfvento haud exstinguitur, vi nimii venti rupto hoc fornice, semper tanto fortius applicat haec , sicque violentiorem flammam facit. Quando autem bini validi folles , ae partibus oppositis in eundem focum spirant quam fortissime, tum ingens flamma in medio sic acti Ignis oritur, qua cito solent metalla liquescere,

aliaque opera fieri. Quae sane apud auripabros, atque alios metallurgos , quotidie videre est. Denique & intelligitur , cur tanto ardentius urantur foci, quo acutissimum gelu aera gelidius constringit 3 tum nimirum fornicaerius, focum cingens tanto semper arctius, fortiusque, Cum coercet, adeoque tamdiu corpuscula in hoc Ignis torrente volitantia magis impedit, ne ex eo evolare queant di, nisi prius diuturna Ignis actione usque adeo sint imminuta, ut apta evadant exsilire per ipsum aera, atque a foco aufugere

Simul inde nascitur hujus foci premo maxima in superioribus , minor ad ambitum basios , unde & ea parte aer, facillime succedens , flammam , Ignemque, sursum premit; quumque in medio densatissimus sit, adeoque fortissimus,Ignis, inde in medio foci superiore acumen altius affectat flamma, quam ad latera , ubi minuitur sensim vis Ignis : inde figura pyrami datis flammae in hoc foco exoritur. Simulac autem undique cingitur super scies hujus foci corpore duro , quod aera arcet, tum Ignis , pabulum, ΓΟ tata corpuscula, ab omni parte aequaliter pressa, & repressa, cito inter sis quiescunt, flamma desinit, ipse focus excitatus brevi exstinguitur; qui tamen , ablato hoc operculo, admissu liberi aeris , iterum in flammam vivam , Vel utique In Ignem ardentem, fulgidum , ilico revivificari po

terit.

Decimo septimo tandem, atque ultimo , dum consideramus omnia hucusque demonstrata , & enarrata, non constitit Nobis, quod ulla resi quae,

commissa Igni elementali , in eum ipsum transierit : inquisivi equidem,

207쪽

circumspexi ad omnia argumenta, nullum invenio. Quare asserere non audeo, Alcohol, Olea , aut ulla alia corpora, Ignem fieri in combustione. Fateor, evadere perfecte combustitia in flamma sic mutata , ut nihil prorsus de illis porro cognoscere queamus per nostros intelligendi modos :adeo evadunt per subtilitatem sensius nostros eludentia ; sed ideo , salvo vero, dicere non licet, haec propterea in ipsum Ignem mutata esse.

De Pabulo Ignis ex Animali.

posteaquam igitur cum cura differui de illa materie , quae in Vegetanti bus vere combustilis habetur; ordo dictat, ut in Animalibus hanc quoque quam sollicitissime indagemus. Verum notissimum quum sit, Animalium corpora constare vegetabili nutrimento in iis subacto , omnis jam fere hielabor in historia Vegetantium exhaustus est. Etenim , si fides historiis, humores corporis animalium , aliquando in eam subtilitatem oleosam transeunt, ut Alcobolis instar in debilem , puram, flammam abierint. Ut &de flammis circa hominum exhalationes accensis narratur, & Helmontius de vento hominis inferiori in candelam explo Lo ardentem, ibique inflammam mutato , observat. Quae quidem, si vera , rara tamen sunt. Olea autem Animalium reliqua respectu oleorum Vegetantium, ratione inflammabilitatis , nihil fere diversitatis habent, sed omnia adeo eadem , ut incassum inanis hic repeteretur superioris doctrinae commemoratio. Suntdc hic aquae, spiritus, sales, olea, terrae. Omnium autem harum indoles, praeparatio, depuratio , effectus in Igne, perfecte eadem sunt in Animalibus , ut in Vegetabilibus. Ideoque commendo Vobis, ut eadem illa iam dicta conferre velitis , & applicare , his ; ita tum clara satis doctrina habebitur. Veram putabitis forte , Phosphoros tamen Animalium docere,

quod in hisce sint alia inflammabilia , quam in Vegetantibus. Sed sciatis hos arte Chemica ex Vegetantium carbonibus pinguissimis produci posse, praecipue si fuerint Vegetantia, quorum succi runt quam simillimi Animalium humoribus , ut in Sinapi exemplo dudum constitit. Igitur puto , ulteriori me inquisitioni super his supersedere posse.

De Pabulo Ignis ex Fospitibus. Id quidem memorabile inprimis in hisce , quod & in ipsa Fossilium

classe , iterum eadem lex combustilium obtineat. Observatur enim, & ibi quoque sola olea inflammabilia esse, caetera nequaquam ; iterumque, si gula quaeque olea , tanto minus fumi, fuliginis , cinerum dare, quo fuerint subtiliora , leviora; tanto plus eorundem exhibere , quo sunt magis crassa, ponderosa. Forte & in iis quandoque Alcoholis obtinet subtilitas fere : licet nondum sciam, eousque visum tenue in his oleum repertum fuisse , ut aquae misceri posse constiterit. Legi qui δem , defluere saxis quandoque agitatam humorem , qui facis admotu ardentis flammam cepit, atque ita exarsit; memini observasse &fontibus dimissum laticem , in flammas pariter abivisse. An vero fuerit liquor ille, & incendendus, de aquae simul commiscibilis, non memorant

208쪽

DE ARTIS THEORIA. I9I-

observatores. Certe, quando intellexi ex Historicis, quod Naphtha Babylonica, adeo fuerit subtilis , volatilis , facile ardens, & flammam haud adeo perniciosam dans , ut noctu dispersa per elateas , a ductis funalibus

nocturnis ardentibus ita incenderetur, ut quasi sponte ardere sua videretur, omnemque viarum latitudinem occupare δiffusa , caerulea, neque

multum interim depascente, flamma; cogitare debui, liquorem illum quam proxime accestisse tenuitate suae subtil1tatis ad Alcoholis ingenium : quoniam in fervida illa regione idem forte & Alcohole nostro ita d1ffuso praestari posset eodem plane eventu, ut jam in Experimento Alcoholis subcampana exhalantis, fomite sulphurato accenso docui ipse supra. Sed quum veram hujusmodi Naphtham comparare Vix ullo queamus pretio , certi quid super hac re vix datur cognoscere : id enim, quod hoc titulo nobis hie loci venditur , haud est tanta unquam inflammasilitate praeditum, sed

longe semper crassius , tardiusque. Petroleum etiam subtile quidem , neutiquam tamen comparabile vel Naphthae Veterum, vel nostro Alcoholi. Quando autem & id quoque ar tificiosa destillatione emendatur, sensim evadit semper subtilius ,& citius

tunc quoque accendendum , attamen Vel sic oleum manet semper , non fit

Alcohol. Caeterum & hic fit, quod in Vegetantibus observavimus , scilicet, quo defcocatior, subtiliorque, Sc levior, in fossilibus materies, oleo sa, incensilis , eo semper & minus fumi, fuliginis , foetoris , foecum , dat , flammam vero simul leviorem, putiorem , debiliorem. Alia autem inflammabilia Foiulia , in quibus crassa, ponderosa, neque combustilis , materies permista est , semper accenduntur dissicilius, requi

runt aera validum venti , folliumve, ut fortiter ardeant, gignunt verossammam & Ignem tanto violentiorem , ut in Lithanthrace exusto quam manifestissime videtur. Verum & talia corpora etiam fumos nigerrimos , crassosque , dant, qui & foetorem utcunque , inprimis vero collecti fuli ginem faciunt; relinquunt autem copiam magnam cinerum fixorum , in sulsorum plerumque , sed maxime ponderosorum.

Ultimo denique in alimento Ignis, quod de Fossilium genere petitur , quaedam deprehenduntur, quae composita sunt ex mere combustili pro sus oleo , 3c adjuncto simul ad illud acerrimo , eoque acidissimo pariter , sale. Sulphur me intellectum velle, jam ipsi perspicitis. Hujus sane oleo-sa , combustilis , pars dum in Igne deflagrat, pars salina interim acidissima Chalcanthi summo Igne expresso humori , oleo Vitrioli dicto, quam si millima , incombustilis Igne , seorsum colligitur fumi vaporosi instar, a que frigefacta dein , titulo fumi Sulphuris per campanam nascitur. Qui ab

aqua , illi inter ardendum admista , accurate separatus , sicque sua in in dole sincerus prorsum redditus , est omnium liquorum ponderosissimust post Argentum Vivum , aliorum vero acerrimus. Hinc quoque statim se quitur , quod flamma incens Sulphuris haud nascatur prius, quam illud ad Ignem liquefactum fuit, adeoque valde prius calefactum ; dein vero quando jam flamma ejus nata ex accensa parte illius inflammabili, tunc interea ponderosissimum illud , & acerrimum rosa, salinum, acidum, agi tatum , attenuatum , ebulliens in il amma , hinc dissipatum extrorsum , facit in illo Igne primo Ignem hac de causa quam violentissimum in ac

petroleum post Naphtham. Lit anthra ,

209쪽

Ignis raresaeit

omnia.

Solus ubiquemqualis. Allectus tritu. . EXpandens se. Dirigendus RGolς.

1'Σ PARS ALTE R A. tione Ignis ; sed deinde , quando jam a durante illius ignis actione usque

adeo est divisum , ut de fornice igneo excussum jam pero aera liberum divagatur , vaporem eructat potentissime inflammantem omnes partea animalium , quas attingere Valet , quorum inde pulmones suffocat. Sed alia corpora , quae feriuntur hoc vapore de accenso Sulphure emisso, inde mire mutantur pro natura sua, & pro illo respectu , quem habent ad acidissimum acidum, quod in natura cognitum est. Quae tum effecta

Ignis a Sulphure instammato falso solent adscribi ipsit Igni elementali iquum interim omnino inde distingui deberent, & bene perpendi, quod ab Igne Sulphuris incensi effectus fiant partim adscribendi 1gni elementali,& parti Sulphuris combustili, partim ab acido 1llius volatili reddito. Haud equidem crediderim opus jam esse , ut singulatim explicem , quid Bitumina , Asphaltha, Pissaphestus , aut Pix Iudaica in Igne agant Z quid patiantur 3 Putem ex praecedentibus adeo liquide intelligi, ut necesse non ha beam ultra his inhaerere. Satis esto , si dixero , in his omnibus permista simul esse olea fossilia , pinguia, falcs plerumque acidos , simul terram, isse & Metallici quid , aut saxei. Inde etiam in his omnibus id proprie erit ardens , quod ingenium habet olei. Sed alia illa permista in hoc ipso

dabunt volitantia in hoc Igne spicula , quae vibrata faciunt eximiam horum Ignium violentiam , aut singularem illorum in certa quaedam cor pora potestatem Physicam. Ex his jam pertractatis putem , quantum ad nostrum facit propositum , satis actum de natura Pabuli Ignis. Unde jam ex tota hac H1storia Ignis puto haecce Corollaria deduci posse , tanquam

certissime demonstrata jam antea. I. Ignem simplicem , purum, Elementalem, immiscendo se, rarefacere omnia corpora , quae in tota rerum natura sensibus nostris observata fue

rint , solida , liquida , mista ex his.1. Hanc autem potestatem soli, uni, Igni huic ita propriam esse , ut nulli sit alteri corpori hactenus noto communis , quousque hactenus natura rerum hominibus perspecta habetur. Effervescentiae , fermentationes , singulares corporum rarefactiones vix aliud docent. 3. Ignem illum, quatenus ex hac sua proprietate cognoscitur, semper esse ubique presentem, tam in pleno corporeo plenissimo , quam in vacuo inanissimo. . . .

. Etiam per haecce omnia Ignem hunc aequabilissime distribui tamdiu , quamdiu non nascitur causa singularis in loco certo Ignem hunc disper-1um colligenS. s. Causam illam colligentem primam, forte & primariam, esse attritum corporum quorundam inter se. s. Ignem moveri ex se quaquaversum ; aut utique ita expandi sponte

sua.

. Sed interim determinari posse ita , ut motus ille, vel expansio , diri-σatur in parallelismum , aut per lineas convergentes , huncque alterum esse modum maxime communem , quo iterum colligitur Ignis. 8. Causam vero, quae Valet Ignem ex se indeterminatum ita in parali lismum cogere, esse Solem praecipue : quippe qui ea in re omnium maximi momenti cognoscitur,

210쪽

'. Causam deinde, quae facit, ut radii igniti dein convergant collecti in parvum spatium , focum dictum , esse vel reflexionem , vel refractionem. 1Ο. Inde rursum tertium nasci Ignis colligendi modum.11. Chalybis frigidissimi ad frigidissimam silicem celerrimo percussu , in frigidissimo loco , tempestate gelidissima , Ignem produci uno momento fortissimum. Hunc ideo quartum esse modum Ignis colligendi. 11. Ideo igitur Ignem hunc non esse a Sole , quoad materiem suam

ullo modo.

13. Eumque interim manere aliquamdiu in corporibus , iis unitum pro illo tempore. 1 . Tempusque illius perseverantiae in illo corpore re ondere densitati illius corporis, cui Ignis ille unitus erad. 13. Non tamen esse ullum corpus notum , quod Ignem hunc acceptum semel retinere posset semper. 16. Hunc autem Ignem , per hosce quindecim numeros descriptum , illum esse revera, quem omnes Elementalem esse adseverant. 17. Esse autem praeter hunc & alium Ignem vulgo putatum , qui consu-niit corpora combustitia in aliquid invisibile , qui ali putatur , qui falso

creditur combustitia in ipsum Ignem convertere : ille nasti creditur tunc, quando Ignis primo excitatus , in aere aperto committitur pabulo apto Ignem conservare. Estque ope talis artificii, & foci, modus natus quintus colligendi Ignem , isque vulgatissimus omnium.18. Observari in universo rerum unam modo materiem , quae illum Ignem ita alat, ut per eum integre consumatur sic, ut nihil inde nascatur praeter puram , sinceramque flammam , nihil exstincta consumto pabulo flamma supersit ultra. Hancque materiem esse solum , sincerum Alcohol. I9. Caetera autem , ptaeter Alcohol purum , quae admiscentur alimento Ignis , dum ab Igne moventur simul cum hoc nutrimento Ignis in Igne, augere posse vim Ignis. ao. Ignem igitur , incenso foco , nullum creari , neque nasci, non des trui exstincto foco , neque mutari , neque forte gravem esse. Quod ultimum tamen tot, utque videtur tam solidis argumentis adstruitur , ut postquam tractatum dedit de flammae ponderabilitate Boyleus , nullas amplius locus dubitandi superesse videatur , longe autem minuS, postquam Hombergius sua dedit, adeo manifesta de pondere ingenti nato ex ipso purissimo elementali Igne, absque ullo nutrimento Ignis corporeo ad misto, ad corpora non combustibilia; ex quibus sane videtur omnino,quod elementalis Ignis subito cum corporibus concrescere absolute possit, at que illis ingens pondus superaddere. Quae Experimenta Vosis recitem candor exigit, jubet veritas. Primo igitur Argentum Vivum , perimetalla accurate depuratum , hinc liquidius nativo , in vase puro , flamma accensae lampadis, idoneo tempore digestum, fit pulvis nigeFi , albus, ruberi, pondere auctus quodammodo in hac operatione. Secundo Claris simus Du Closius , Antimonio calcinato ad focum speculi ardentis , de monstravit Academiae Scientiarum , auctum ita fuisse corpus calcinati s

pra pondus adhibiti Antimonii ad unam decimam sextam partem , dum interim tantum dissipatum fuerit de eo specie fumi. Sed Celeberrimus

Et oleo manet idem. -Nec gravis.

SEARCH

MENU NAVIGATION