장음표시 사용
211쪽
Hombergius vitri T schi halassiani foco, in vase cavo , rem accoratius prosequens , longe evidentius Videtur evicisse, verum Ignem uniri cor poribus, unitum iis con crescere, facere cum illis novum corpus , penitus
distinctum a priori, atque magni momenti pondus superaddere. Qua tuor ergo Unciat Reguli Antimonii Martialis in pollinem redactie , foeci magni vitri Dioptrici Ducis Aurelianensis ad distantiam sesquipedis a ve ro ejus foco , fuerunt1expositae foco dicto , saepeque agitatae cochleari fera reo , donec non amplius fumarent; quum in initio , & longo dein tem pore postea fumum edidissent densum , & magnum. Dein pulvis hic qua ruor unciarnm auctus est tres drachmas, & aliquot grana; adeoque circi ter decimam partem totius molis. Pulvis hic expositus foco vero illiuqvitri ilico fusus, amisit eo ipso octavam pristini ponderis reguli, & ad huc illas rres drachmas de grana augmenti. Unde probabile , fumos primae calcinationis semiunciam de Regulo abstulisse, & fusionem hanc ab stulisse tres drachmas Ignis introducti. Minii, Calcia vivae , aliorum praeparationes in Igne idem docere videntur. Haec equidem , & alia Experiamenta Boyleana, circa hanc rem , ita se habere , non dubito, sapientiam in capiendis Experimentis in maximis Viris agnosco , fidem illorum cania didissimam in narrando. Sed tamen massa octo librarum Ferri, ignita per totam substantiam , nihil acquisiverat omnino ponderis. Nec in foco lesia
quipedem remoto a vero , neutiquam tantus calor vel tanta Ignis copia.
Ponderavi autem pondus Ferri igniti , reliqui in statera usque donec fri gesceret; nil mutati ponderis. Calainatio illa fit in cochleari ferreo , vel in figulino vase, moventur dein calcinanda perpetuo instrumento feriareo ; hinc moles accrescere pulveri potest. Magnus focus statim expulit Ignem, qui putabatur unitus Antimonio. Quis dixerit, Ignem fuisse romnia corpora sc calcinata eodem Igne, haud ita adquirunt illud pondeariis augmentum ; sed illa modo, quae Sulphure rodenti plena , ut Antimonium , Plumbum , Stannum , Ferrum, Auripigmentum. Hinc forte externum illud adquiritur rodendo, terendo , miscendo ; tandem in liquefactione inde separatur. Intra vasa vero vitrea augmenta ponderis ab insinua io Igne supposita , ram parva sunt, ut forte adscribi queant iis , qua aliunde ex vitro addita fuerunt. Sane oportet, ut ea Experimenta , de industria , summa cum cautela capiantur : quum undique dolosae insidiae circumstent. Ne vero haec obstinatione quadam , nec satis ex aequo , censuisse videar, ablegabo Vos ad Virum in scribenda historia Experimentorum tertissimum Du Hamelium, in Historia Academiae Scientiarum. pag. et . iue. ubi videbitis, quas rudentissimus ipse dissicultates moveat, postquam recitaverat Experimenta. Neque deerunt ibidem alia quaedam Experimenta , a Clarissimo Boulducio instituta, quibus contrarium fere evin
11. Apparuit, hunc Ignem Elementalem augeri posse , in certo loco , pq ii maniter : ut inde effectus quidam Physici in corporibus nati, neque aliunde temere addiscendi , oriantur, observentur , in historiam natur lam referantur. Dioptrice id docet, docet Cato ptrice, maxime, si utraeque adhibitae simul conspiraverint in eandem actionem. Quam quidem
actionem ignis talis pluris facimus vel ideo , quod sine admistu hetero-
212쪽
genei, absque pabuli materie , Solus hic Elementalis , purissimus, agens nos doceat vim propriam sinceri Ignis in corpora illi exposita : si autem accurate spectamus ejus esse sta, duo quidem deprehendimus : liquida enim & solida, Igne volatilia, dissipantur inde uno momento , solida
autem fixa , fere onania , hactenus explorata, in vitrum abeunt, si non ab hoc Igne dissipantur. Igitur Ignis summus , Elementalis, hactenus cognitus hominibus , dissipat, aut vitri at. Sed tamen, toties dixi, omnia haec nos modo novimus de illo Igne , qui arte nostra, hodie exercita, e citari potest maximus. Quum vero infinitos per gradus ille in rerum natura colligendo augeri, atque intendi, queat : nemo putet definitam esse actionem possibilem Ignis in corpora. Sane vis Ignis , quae nobis maxima , vix inchoamentum habet ejus , qui possibilis major fieri, & quum tamen videamus , in illo modico ejusdem incremento, quod nascitur a frigore summo usque ad focum arte Viluttiana , & d schirnhausiana, concurrentibus factum a Sole; quum inquam videamus , in illa parva latitudine extensi Ignis, tot diversa , miri ca , singularia , facta fuisse ; quis adeo insaniet, ut putet, hac in parte, se exhausisse Ignis omnem agendi
in corpora potentiam ξ21. Iterum constitit, Ignem Ele a talem, certo loco prius collectum
quacunque demum de causa , in eo polle conservari pabuli idonei ope, idque semper esse solum Alcohol, aut oleum de triplici rerum genere. Sed illum tum Ignem , in illo loco, per illud nutrimentum , sustentatum, immaniter rursum & ibi augeri possse ; per auchum libere agentis Atmos phaerae pondus ; subministrationem largam alimenti oleos ponderosissimis aliis intime , idonea copia , fortissime, immisti ; follium maximorum ,
celerrimorum , multorum , ad unum foci centrum conspirantium , actionem. Ultimus autem talis Ignis cogniti hucusque effectus erat in Animalibus & Vegetabilibus Phosphori productio ; in Vegetabilibus Vitri confectio ; in Foctilibus fusio Auti in hoc Igne constantissimi. 23. His ita positis , postquam jam enarrati sunt modi Physici mihi eo gniti , quibus Ignis colligi potest, & conservari in aliquo loco , superest ,
ut adhuc dicam de alio , eoque essicacissimo , & frequentissimo , modo , quo idem fit , scilicet mistura diversorum corporum inter se , qua in re multa, eaque valde mirabilia , observari solent : quum vero sint haec quam numerosissima, omnia enarrare impossibile, quaedam delibare necessarium est.
De Calore ex Mi ura corporum oriundo Vegetantium.
Dudum sciverunt Observatores rerum naturalium, nasci quandoque notabilem satis productionem caloris , aut frigoris , subito aδmodum , ex hac sola causa , quod diversa, certaque corpora, intime permista si mal confunderentur inter se; ea tamen lege , ut nec calor ille , nec frigus, in alterutro horum praeexisteret , antequam permiscerentur; sed neque
duraret diutius , nisi quamdiu permistio fieret, qua dein perfecte peracta, calor ille , frigusve , sic nata desinebant, atque redibant ea corpora ad eam temperiem , quae in illis obtinebat ante ipsam permistionem factam.
213쪽
Hanc inprimis historiam Verulamius inchoaverat, perfecit Boyleus , &HOOKius, ego quaedam Vobis exhibebo : quod ut faciam, velitis primo
ut Vobis Instrumenta exhibeam , quibus ad haec omnia excogitatis, dein ceps coram Vobis utar. ABC Thermo scopium est magnum, repletum
juxta artem Spir. Vini tincto , id applicatum ita asseri in medio sulcato , ut in parte inferiore MBA sit a ligno liberum, quo vasa ibidem laeponi queant, sine impedimento ullo , in quibus liquores explorandi commisceri
queant. In assere EG notantur ad latera numeri graduum adscendentis , &descendentis liquoris : satis spectabiles asseres pictii pigmento nigerrimo, numeri candido ; ponitur dein vas cum liquore ita inter hoc instrumentum, ut Thermomerrum totum AB sit intra vas , in liquore reducto ad gradum ipsius Thermometri; tum infunditur alterum liquidum , mis cetur movendo fistula vitrea , vel tubo vitreo , ut permistio fiat intima tunde tum Thermo metrum statim notat mutationem a miscet a factam , ratione caloris, & frigoris nati effectu miscelae. Hoc instrumento , hacce methodo , faciam ut vel e longinquo possitis cernere totum , ut peragitur, negotium. Igitur ad rem.
En , in hoc vase est Aqua pluvia , destillando ex alto vase, Igne leni,
purissima reddita , ad uncias duas. In hoc altero eadem copia Spiritus Vini vulgaris. Ambo haec liquida exploro hoc parvo Thermometro. En, utrumque est graduum M. Pono jam unum horum vasorum sub Thermo- metro modo explicato , quod etiam est notans gradus. Permisceo jam subito Aquam & Spiritus Vini affundendo , & rubo vitreo , aeque frigido, movendo. Videtis liquidissime , a missione hac incalescunt tantum, ut assurgat liquor in Thermometro ad gradus uer . Unde discimus I. Aquam puram, & Spiritus Vini, in aere aeque calidos fuisse ante missionem. a. Aera, Spiritus Vini & Aquam aeque calescere ante permistionem. 3. Aera& Aquam , Spiritus Vini & Aera , si miscentur , manere atque calida. . A quam & Spiritus Vini permistos calescere statim , non a calore , qui
prius in illis praeexistebat : erant quippe aeque calida, vel frigida. s. Sed ab aliqua Physica causa , latente in his , a qua , post permistionem ilico incalescunt. 6. Illum a misceta natum calorem non durare diutius , quam dum misceta fit, ea vero peracta desinere , licet postea dein moveantur longe vehementius , quam inter miscendum factum fuerat. 7. Totam ergo causam Physicam producti tam notabilis caloris esse solam tantum primam applicationem partium Spiritus Vini ad partes Aquae : illoque momento Ignem nasset hic in illo ipso conradhu , moxque post contactum ibi rursum perire. 8. Ignem illum sic natum ibidem ab hac misceta , vel manifestatum , esse verum Ignem Elementalem ; quod ipsa ejus actio in Thermo- metrum clare docet. 9. Multum caloris geniti periisse dum Thermometrum a mistis incalescit eousque.
214쪽
Rursum duo hic vasa habeo ; uno teneo Aquam ut prius , eadem copia , aeque calidam nempe gradus ; altero Alcohol Vini sincerum eadem copia, aeque praecise calidum ut illa aqua in priore vase. Simili conditione , ut in priore Experimento , dum Thermometrum eundem gradum signat. Facta permistione, ut erius , adscendit Thermometrum ad gradus usque 62. Hinc I. Omnia colligimus, quae in praecedenti Experimento dicta fuerunt. 2. A qua & Alcohol milia calescunt fortiter , & fortius longe quam Aqua & Spiritus Vini. 3. Igitur causa hujus majoris caloris pendet tantum a proportione Alcoholis misti ad copiam aquae cui permis cetur. .
A qua , quae affunditur ad Alcohol, facit affusione sui plus Ignis venire in Alcohol, quam prius fuerat in ipso Alcohole , quod Igni adeo simile inam Alcohol Alcoholi immistum non generat plus caloris, sed Aqua ad Alcohol addita idem efficit. s. Quo Aqua illa, quae affunditur Alcoholi , habet minus Alcoholis in se, id est, quo purior fuerit aqua , eo plus caloris
generat in Alcohole, quo cum miscetur; & contra.
Accipio jam Alcoholis Alcaiisati uncias duas. Aquae puris limae tantundem. Ante permistionem sunt aeque frigida , nempe graduum i , ut &Thermometrum. Miscela dat calorem graduum 3 . Hinc scimus i. Dicta in Experimento primo, & secundo. a. A qua dc Alcohol Alcaiisatum mista calescunt fortius quam aqua & Spiritus Vini; sed minus quam Aqua ScAlcohol sincerum. 3. Ergo haec causa caloris in his est a solo Alcohole de
Aqua pura. Conferri poterunt cum his, quae habet Clarissimus GeoTroyus, in Monum. Ac. Reg. Sc. anni 1723. pag. 33. Haec quidem Experimenta notabilia satis contemplationi nostrae objecta dant ad caloris generationem procu randam , in quibus praeter jam observata id puto maximi momenti , quod in omnibus his calor generetur tantum in ipso puncto permistionis , ne liquam pρstea magis. Unde quo celerior illa perficitur , eo semper gradus caloris acquiretur major , quo lentior succedit , magisque successiva , eo minus caloris semper per eandem copiam permistorum acquires. Post quam enim semel ita est perfecta haec misceta , ut singulae partes aquae haereant ad singulas partes Alcoholis , frustra deinde exspectabitis ulterioris caloris productionem. Neque tum juvat ingens concussio hujus misti liquoris : manebit enim idem postea caloris gradus non modo ; imo vero statim post commistionem absolutam in tribus illis Experimentis, statim incipit remittere calor genitus, sicque omni momento increscens si cedit frigus, donec cito liquor redeat in illum gradum, quem videramus in Atmosphaera eo tempore : ita quippe semper expertus sum. Quare jam inde deducimus, i. quod in illo articulo temporis, quo attactus nascitur
inter Elementa Alcoholis , & Aquae, simul oriatur causa Physica , quae Ignem eo allicit. Quaenam vero haec est ξ dictu dissicile. Id tamen observa-
215쪽
tur, quod illo inprimis tempore, quo haec prima misceta fit , turbetur utriusque prius limpidi liquoris pelluciditas in mistis , quodque duret lueenata opacitas tamdiu , quamdiu calor ille generatur , quo jam racto , redit statim pelluciditas. Quin etiam bullularum eo exquisite tempore Cn ascitur
ingens numerus , quae exiguar admodum , moventur per milia elementa , subito crepant, evanescunt, renascuntur. Postquam autem calor jam ge. nitus est , non magis dein apparent. An hae bullulae autem motu suo calorem faciant ipsum , num vero potius ipsae nascantur a calore nato, dum aeriae particulae ibidem calescendo rarescunt, ambiguum manet. 2. Id saltem scimus ex his , quod calor ille non pendeat ab unita substantia utri ps que commisti liquoris , sed ab alia quadam re, quae pendet tota a prima illa adunatione partis ad partem : unde valde credibile, omnem illum calorem natum existere ibidem uno momentulo temporis tantum. Quod
utique singulare admodum hac in re videtur. Nec forte pulvis Pyrius Ocyus flammam parit admissa scintilla Ignis , quam calor ille exoritur amistis his humoribus. 3. Quo vero intento acrius animo cuncta haec CXcutim US , nonne eo plas lueremus ancipites, quaenam ergo res sit illa proprie, quae hic Ignem colligit 3 Estne vis reciproca attracti x inter haec Elementa, perquam appropinquantia inter se, magna statim velocitate ruant in amplexus mutuos, eoque collisa igniculos moveant ξ An Vero attractio tum , moxque repulsio succedens, attritum excitat inter haec , celerrimum
cujus effectu calor tum producitur quique tritus desinat, ubi distributione aequabili facta cuncta quiescunt inter se 3 4. Quum autem calor ille amistione hic ortus contingat in Aqua & Alcohole confusis inter se , sive prius seorsum hunc , illumve , gradum temperiei obtinuerint ante commistionem , oriaturque semper novus calor tanto major post miscelam. Hinc itaque Alcohol confusum cum aqua nostri sanguinis, Poterit eam calefacere quoque quam citissime, ad certum gradum , ad cerrum tempusuique ; deinde vero nihil amplius eo facere potest. s. Igitur inde quoque corporibus aquoso madore frigidis frictiones cum Alcohole factae calefacere queunt; imo & balneorum, & fomentorum , cum Alcohole paratorum essecta intelligi queunt.
Si jam Aqua purissima, & Vinum optimum, generosum , 'simili prorsus modo confunduntur, mistione perfecte facta , non dant ullum sensibilem calorem auctum vel minutum : aliquid calidi quidem , sed quam
paucissimum apparet ita , ut vix observari queat. Unde patet I. Aquam &Vinum , seque calida ex se, atque post commistionem quoque adhuc aeque ac prius calida manere. a. Vini ergo applicationem ex se vita plus , aut minus , calefacere, quam Aquam. 3. Adeoque calorem corpori humano Conciliatum ab accepto Vino, non pendere a calore prius prae existente in Vino , indeque communicato humoribus; quam a stimulo , quo Velocitatem sanguinis per vasa augendo, attrituque inde in tet vasa & humores nato majoris ipse Ignis in partes advocatur.
216쪽
EY Aqua, & Aceto Vini stillatitio fortissimi, quae in aere aeque calida
perfecte fuerant, subito commistis inter se , videtis nihil omnino notabili; caloris gigni, sed persistere in eodem gradu , ut ante commistionem. Quare iterum. I. Aquae, Acetique, ex se aequalis calor ; isque in mistis,& separatis , prorsus idem. 2. Vis Aceti refrigerans , ratione corporis humani , celebrata Medicis , pendere debet ab alia omnino causa , quam, frigore illi vere insito.
Oleum Tartari per deliquium , Sc Aqua purissima , aequali copia tanta
in his duobus vasis, sunt absolute aequo ac aer externus calida 3 utque manifesto est cernere, postquam accuratissime, & subitissime confunduntur, perfecte aeque calida manent. Unde I. ille liquor, qui nobis appa ret inter alios omnes maxime Igneus, in se calidior nullo modo est quam Aqua pura ; neque aqua haec illo calefacientissimo humore est ullo modo frigidior. Hoc assertum ignaro hujus Experimenti homini videretur quam maxime paradoxum , sed tamen nihil eo veracius. 1. Idem adeo
Igneus habitus liquor aquae commistus nihil tollit de frigiditate illius. se
Alcati fixum Igneum, postquam prius solutum est in tanta aMae copia , quae illi diluendo lassicit, deinde nullum amplius calorem in alia aqua potest excitare. 4. Neque igitur hoc respectu aquae sanguinis immistum hoc liquidum Alcatinum poterit ullum calorem excitare.
Aqua, & Oleum stillatilium Terebinthinae, seorsum aeque calida ut Atmosphaera hoc tempore, vobis ostenduntur coram ; sed dum haec jam , quantum fieri potest, intime agitando permisceo , ne sic quidem vel minimum caloris novi pariunt. Igitur iterum. I. Oleum essentiale stillatitatium , quo humanum corpus usque adeo solet incalescere, & contra fritagus , tam egregio successu, defendi ; tamen in se caloris plus nihil habet quam frigida simplex , aqua. a. Hoc ipsum , quum Alcoholi adeo pro pinque plurimis dotibus accedat, tamen , si aquae commiscetur, nullum aquae calorem participat: quum tamen Alcohol admistu aquae adeo notabiliter incalescat. Quod mirum sane observatum docet probabilem &hinc doctrinam supra datam , de attactu primo aquae ad Alcohol admisso pro eausa praecipua caloris generati. Iterum ergo non potest & hoc oleum suo
admistu & aquam nostrorum humorum calefacQre, EXPERIMENTUM VIII.
Alcoholis perfecti si1me parati nota forte certissima habetur, si sol oeoncussa intime se uniri patitur oleis stillatitiis. Si enim quam minimumi
217쪽
-oo PARS ALTER A. aquae illi inhaeret, nunquam erit possibilis perfecta horum commistio. En igitur, tale hocce Alco hol est quod aeque jam calidum ac hoc purissimum oleum aetherium Terebinthinae, adeoque quam ipse hic aer : jam permiscebo simul. Quid jam exspectatis 3 en colliquescunt simul instar Alcoholis cum Alcohole : sed cernitis nihil omnino inde permutari caloris gradum , qui ante mistionem fuerat utrique liquori praesens. Id vulgus quidem credidisset futurum. Sed qui periti erant Experimentorum superiorum , credo , omnes praevidissent oriturum calorem ex intimo contactu Alcoholis & O ei. Nos autem hinc vidimus partes Alcoholis intra partes olei aeque perstaste , aeque aequabiliter dilui posse ac Alcohol &Aquam; sed tamen nihil inde produci posse caloris. Igitur & Alcoholimmistum nostris oleis inde tamen haud producturum calorem majorem, quamvis in aquam nostri sanguinis praestare illud queat. Qualia nova, quam non praevisa , animadvertimus in rerum natura dum de industria corpora corporibus componimus t Colamus gnaviter hanc methodum iEXPERIMENTUM IX. Acetum stillatilium , & Oleum Terebinthinae, seorsum aeque calida, ac Aer jam, scilicet graduum 4 , dum vero commisceo inter se , sensim,& lentius, calorem per successiva incrementa creant usque ad gradus s. Quare hic I. Acetum & Oleum ex se aeque calida. a. A confussione autem calor aliquis. 3. Hinc incipit jam se manifestare potestas acidi in generando calore cum oleo sis, licet in gradu minimo : quia in aceto fortissimo , tantum acidi veri inest pars una octuagesima , per Hombergiana. Ac. R. Sc. T. I. p. 11. . Acetum igitur respectu olei nostri quoque, ratione suae commistionis, parit aliquem calorem. 1. Acetum & hoc modo
Idem Acetum, idem Alcohol, ante jam capta, iterum exploro, aeque calida ac aer, permisceo : en, quam subito calor hic manifestus orituri quid enim ξ viὰetis a gradu a. , in quo erant ante commistionem , jam adscendisse permistis iis Thermo scopium ad gradus sa. Quare jam I. Alcohol & Acetum aeque calida ex se solis. 1. A confusione calor adeo insignis. 3. Alcol cum Aceto , tanto plus, quam cum oleo , calescit, EXPERIMENTUM X I. Oleum Tartari per deliquium, δί oleum Terebinthinae, ante commistionem , utraque graduum ue , mista vero jam in Thermometro dant gradus *8: unde I. Haec ex te aeque calida. 2. in permistione notabilis calor.
Aeetum idem , idemque oleum Tartari per deliquium , in aere, sto sum , aeque calida, ad gradus scilicet 6, accurate, subitoque, permista simul ,
218쪽
inui, manebant perfecte aeque calida : permiscui vero in hoc Experimento Aceti partes tres ad unam olei Tartari per deliquium. Quamobrem scitur, in hac salium oppositiorum adunatione, Ignem non colligi. EXPERIMENTUM XIII. Aleohol N Oleum Tartari per deliquium, aeque calida ac aer ambiens, copia aequali permista quantum fieri poterat, dederunt a 6 ad 68.
Nunc teneo in hac phiala Alcohol idem , calidum , ut aer jam est , graduum . Illi infundo jam salem Tartari alcatinum fixum, siccum , purum ; quo facto, ilico adscendit in Thermometro liquor usque ad gradus
En Aquam purissimam , cujus triplo affundo salis Tartari , alcatini, fixi, unam partem siccam valde ; a ad 37 adscendit liquor in Thermo
Aceti ejusdem triplo , salis Tartari, alcatini, fixi, sicci, partem unam commisceo 3 surgit Thermometrum a 3 ad 49. EXPERIMENTUM XVII. Olei Terebinthinae partibus tribus , salis Tartari, alcatini, fixi, sicci, partem admisceo unam ; dum interea a gradu 3 ad 48 adscendit Ther
Hinc didicimus huc usque r. Simplicia , quae Chemia producit ex Vegetantibus , ex sua natura habere in se omnia eundem caloris gradum, eum scilicet, qui communis est aeri , illo tempore. a. Quaedam horum , jam definita , acquirere calorem majorem , illo tantum tempore dum permiscentur. Sed non durare hanc caloris productionem ultra, quam dum peragitur illa miscela; qua dein peracta, non manet ille tempore miscelle genitus calor; sed sensim redeunt mista ad temperiem tum in aere obtinentem. 3. Hanc itaque illius caloris generationem haud produci ex substantia illorum permis orum , sed tantam ex adunatione jam
contingente. . Alcohol & Aquam esse praecipua, quae hic in fluidis V getantium inveniuntur , quibus inest haec definita potestas generandi caloris. s. Salem Tartari & Aquam esse hic praecipua inter haec, quae commistu suo calorem maximum generant, ex solidis & liquidis permistis. 6. Post illa Alcohol & Salem Tartari, praecipuam emcaciam habere. Hisce igitur ita absolutis ad Animalium partes examinandas circa liaec progrediamur eadem cum sedulitate. Cc
219쪽
ΡARS ALTER A. De Calore generando ex Misceia corporum Animalium fi
Vegetantium. Ex PERIMEN ΤUM PRIMUM, DIVERSIS MODIS. Urina recens, cocta vi vitae bene sani hominis, detenta in aere, acquirit brevi temperiem illius , sique tum, ut videtis , miscetur aequali quam litati aquae aeque temperatae, manet in Thermos copio gradus idem. Si miscetur cum Alcohole increscit calor ab 38 ad ψ9. Cum oleo Terebinthinae non mutatur. Cum Sale Tartari ab 38 ad 39. Cum Aceto fortissimo non mutatur inde. Cum Spiritu Urinae non mutatur inde. Cum Sale Urinae descendit per duos gradus.
Cum Spiritu Nitri adscendit ab 38 ad 43. Cum Spiritu Salis adscendit ab 3 9 ad 43. Cum oleo Vitrioli adscendit a gradu 39 ad 34.
Ex ΡERIMENTUM SECUNDUM, DIVERSIs MODIS .
Urina sani hominis , diu detenta in lagena clausa, hocque modo valde putrefacta, temperiem habet ut aer illo tempore, quae dein mista aequaliquantitati aquae purissimae, paululum fecit descendere. Cum Alcohole, eodem modo permista incaluit ab 38 ad Aue
Cum oleo Terebinthinae non mutatur.
Cum Sale Tartari ab 38 ad 3 6. Cum Aceto fortissimo ab 37 ad 3 8. Cum Spiritu Urinae ab 38 ad 36-Cum Sale Urinae ab 3 8 ad 3 a. Cum Spiritu Nitri as 3 8 ad η o. Cum Spiritu Salis Marini ab 38 ad i. Cum oleo Vitrioli ab 38 ad 41.
Ex PERIMENTUM TERTIUM, VARIIs MODIS. Sal Urinae , destillatione paratus. , sine additione, nisi arenae , de lotio recenti, dum miscetur, lege toties jam dicta, cum Aqua, fecit descendero Thermometrum a AO ad 38. Cum Alcohole adscendit a o ad AI.
Cum Sale Tartari a 4o ad 4s. Cum Aceto fortissimo ab 3 ad r. Sed cum aceto fortissimo inspissato ad dimidias a Aa ad 44.
220쪽
EXPERIMENTUM QUARTUM, DIVERSO MODO.
Cum Spiritu Alcatino, volatili, ex Sale Ammoniaco parato cum aequali copia Salis Tartari , satis forti, commiscui copiam aequalem Spiritus Aeeti fortissimi ; quum essent utrique aeque calidi, ac aer ambiens , D tum est, ut liquor in Thermos copio assurgeret ab ad η 8.
Cum Aceto fortissimo ad dimidias inspissato ab ad P. Cum Spiritu Salis cum bolo destillati, dein rectificato , a 46 ad 6 . Cum Spiritu Nitri destillati cum bolo , ab 6 ad 8 1.
De Calore generando misceta Fosilium.
EXPERIMENTUM PRIMUM, MULTIS MODIS.
Sumo Aquae purissimae, 47 gradus calidae, uncias tres , iis admisceo Nitri puri in pollinem triti unciam unam, descendit Thermometrum ad gradum 3 6. Aquae purissimae, 8 gradus calidae , unciis tribus admisceo Boracis puri unciam unam, descendit liquor Thermometri ad gradum ue Aquae purissimae, 6 gradus calidae, unciis tribus admisceo Salis marini unciam unam, descendit ad gradus 3. Aquae purissimae, gradus calidae, unciis tribus admisceo Salis Am moniaci unciam , descendit ad gradus et 8. Aquae purissimae, 3 gradus calidae, unciis tribus admisceo olei Vitrioli non rechificati unciam unam , adscendit ad so. Alcoholis purissimi, gradus calidi, unciis duabus admisceo olei Vitrioli non rectificati unciam unam , adscendit ad gradus 6o. Aceti stillatilii, gradus s calidi, unciis tribus admisceo olei Vitrioli non rectificati unciam unam, adscendit ad gradum 6O. Cerussa in aqua forti debili, dum ebullit, adscendit a gradu ad gr. 37 Stannum rasum in Aqua Regia, dum ebullit, adscendit a gradu
Ferrum rasum in Aqua Regia, dum ebullit, adscendit a gradu ad
Plurima . praeter haec , institui Experimenta satis similia : sed metuo ;ne odiosus sim recitando : unum monebo; scilicet, si omnia simplicia ita CXaminantur, quae in Vegetantium , Animalium , Fosiilium , historia inveniuntur , eo ordine, ut primo capiantur ObserVata , quae nascuntur, quando juxta regulas combinationis, ea seorsum in quali5et singulari classe occurrunt, eaque anno tentur sedulo , tumque eadem lege dein mi sceantur inter se simplicia nata in diversis class1bus , brevi certo erit haec historia certa, & completa, de calore orto ex permistione sola variorum corporum inter se. Seὸ moneo iterum, illa Experimenta, quae ego hic coram Vobis feci, tantum rudia fuisse , neque ea cum cura CXculta , qua
hic adhiberi posset, deberetque. Nam nimis festinare jussit temporis bre-
