장음표시 사용
221쪽
vitas , metus abusus Vestrae patientiae. Sed stimul, quum plures una honoretis spectabili Vestra praesentia hos actus, egoque conarer omnium oculis fidelibus subjicere eventum Experimentorum , utendum censui adeo magnis Thermometris. Illa vero , ui: Vobis notissimum , corpore suo tam magno immerso in parvam copiam liquorum , multum de nato in mistis calore, vel frigore, mutant , illud in se trahendo, eventum mutando. Hinc & eo tantum sensu annotata haec intelligatis , non habebitis autem pro exactis ob rationes dictas. Sed quando Vos, pro ea , qua estis ad haec, solertia δί accuratione, haec prosequemini, utamini tum , commendo , illis pulcherrimis Thermometris Falirenheltianis , quae de Mercurio conficit. Quibus usus sum , dum supra Vobis productionem FrigoriS enarrabam ; quam ope Salis Ammoniaci confeceram. Haec enim & acutis sine sentiunt calorem , frigusque , & adeo sunt parva , ut parum valde mutent liquorum calores, quibus explorandis adhibentur.
De Igne generato vero in corpore frigido ex solo accessu Aeris.
Chemicorum nunquam requiescens industria quotidie nova eruit, quae priora latuerant secula ; interea vero , post Pyrium pulverem , nihil Visum fuit mirabilius , quam corpora arte hac produci , quae frigida
sunt ur caetera omnia, quamdiu prohibentur aera communem , liberum ,
contingere; sed quae simulac aer superficiem illorum directe contingit, verum Ignem, imo & flammam vivam , sponte inde solum concipiunt, absque ullius alterius corporis accessa , aut attritu ullo Mechanico , sine ullo Igne admoto. Corpora haec Phosphora dixere : eaque hic sola intelligo Ignem generantia ; neque alia illa intelligo, quae solum lucent in tenebris , absque excitato simul Igne. Igitur primo humores Animalium , maxime prius putrefacti, Ignis vi orbati omni volatili parte, quae Salem volatilem , aut oleum refert, relinquunt carbonis speciem ; quae dein mista cum triplo arenae , aut carbo num ligneorum polline triplo, aut cum duplo carbonum & dimidio aluminis ; si tum ex retorta de terra crucibulorum confecta , lutata , urgetur Igne aperto, reverberii , sensim aucto, summo , diu aequabiliter continuato ; retorta sic accommodata furno, ut colli ejus os aquam tangat in recipiente contentam rite agglutinato ; ultimo Igne , post fumos, dat materiem ponderosam , cineream , granulatim in fundum aquae cadentem , in aqua non solubilem , liquescentem Igne, sic fundendam in mas,sulas ad Ignem sub aqua. Haec Phosphorus Crassiti, Κuncacelii, Boylei, idicta, si vase clauso, sub aqua, in frigore, conservatur , diu incolumis
servari potest. Nato autem in aere calore majore fulgurat in tenebris er aquam incumbentem ; sed quando aeri aperto, tepido , committitur ,ucet; si autem aer incalescit paulo plus , tum Micros copio conspecta Phosphori pars ostendit motum ebullientem, perpetuum , partium internarum , paulo post in flagrantiissimas flammas accenditur , consumitur,
relinquit oleum Vitrioli, aut simillimum acedine , & pondere, liquorem. Qui ergo novus est, & penitus diversus ab omnibus prioribus , Ignem excitandi Modus. An aer , qui, paulo calidior , ebullire semper creditur,
222쪽
eoncussibus suae ebullitionis, partes Phosphori atterit concutiendo , sic que in materie facillime mobili, tamen satis fixa, calorem primo aliquem,
mox lucem , dein flammam, excitat Θ Sane summo in frigore , aeri conti gua materieS Vix lucet, non calet, minime accenditur. Sed semel aper
tam flammam concipiens, vix dein exstingui iterum potest. Omni fere dote, & analysi per deflagrationem facta, quam proxime accedit ad n
turam Sulphuris vulgaris purissimi; sed mollioris est , & magis fusilis,
plus ad ceram accedentis , naturae. In eo ab iis tamen differens , quod exiguo Ignis gradu ebulliat, incendaturque. Vid. Boyl. Noctiluc. Aer. Stare. A L. Plui. I 083. p. I 37. Homberg. Memoir. de Mathem. Sc Phus. anni I 692, pag. 7 . ad 8O. Niduvventyd. pag. seto. Hos mann. Disteri. Chem. Physic. pag- 30. Secundo dein alius , isque longe pulchrior inventus est modus conficiendi materiem , quae ad aeris tantum contachum , calidus fuerit, frigi dusve, ilico Ignem urentem conficit. Quem quidem primus mihi literis suis significaverat Lutetiis Parisiorum Eximius Hombergius decimo sexto Aprilis i 11. datis mihi manu Nobilissimi Domini Hasbergit, qui notan das simul observationes coram addidit. Quem postea faciliorem redditum , minusque ingratum , exhibuit Diarium Eruditorum anni I I 6. pag. ibo. scilicet ut prior ille , modo memoratus , Phosphorus originem
debebat studio Alchemistae, insaniente sapientia quaerentis Lapidem Philosophorum in urina; ita jam describendus alteri ejusdem sectae deliro inventus , dum in stercore humano lapidem occultum quaerit. Res ipsa ita se habet. Sumitur pars Animalis mollis, minutissime concisa, aut aliquis ejus humor, vel & excrementa ; in sartagine ferrea , Igne modico , agi tantur tamdiu spatula ferrea, donec in pulverem siccum nigrum, ita torrendo, conversa sint. Aut sumite aliquod tenue Vegetabile, farinam quam cunque verbi gratia. Nec enim multum referet, quodnam ex his elegeri tis. Sumatur tum una pars talis nigri, ustulati, Pulveris , eique commisce conterendo Aluminis crudi partes quatuor , fiat pulvis subtilissimus, quem impositum sartagini ferreae supposito Igne ustulare oportet, semper spatula, fere ignita, movendo, conterendo, agitando , in forma pulveristerendo ; quoties ab Igne fusum alumen in massam co1t cum pulvere si tim iterum triturando , semper agitando quam accuratissime, donec tandem nullos amplius fumos ad Ignem suppositum exhalet, sed tota massa in pulverem tenuem , siccum, fixum, conversa sit, prorsusque nigrum.
Hunc dein pulverem nigrum , siccumque immitte in phialam puram , siccam , vitream , colli angustioris, eousque illo replendam, donec ampullae tertia pars superior vacua sit hoc pulvere. Orificium colli hujus phialae claudatur chartaceo laxe operculo , ut aer libere per illud ingredi, egredi , perpetuo queat; utque vapores interim libere ex collo phialae possint exire. Ponatur dein haec phiala intra tigillum , vel crucibulum, ita ac
Commodata , ut nusquam crucibuli fundum , aut latera , contingat, sed arena sic cingatur, ut haec inter fundum, & parietes , crucibuli bene intercedat ; atque obruatur porro ampulla phialae sic arena, ut per partem
ejusdem prospici queat intra cavum ejus , quo dein queat videri intus, an materia in ampulla jam ignita sit Θ Cingatur tum hoc crucibulum , cum
223쪽
arena, & imposita phiala prunis accensis lente dc prudenter, donec undi
que percaluerit: auge tum Ignem , ut crucibulum, arena, phiala , mate-1 1es in illa, candescant ab Igne. Id ubi animadvertitur, sustineatur dein in hac violentia Ignis spatio horae. Tum, dum vis Ignis adhuc perstat orificium colli phialae superius cera accuratissime claude , ut prorius nihil aeris introire queat. Refrigerentur sponte omnia. Erit in phiala carbo ni ger , pulverulentus, ex pulvere, & alumine. Si de hac materie , sic praeparata , aliquid ex vase excutitur in aera frigidum , ipso illo momento Ignem concipit, ardetque. Sed si attigerit semel aerem , amittit hancce vim ignescendi in aere. Atque hic quidem Modus Ignem excitandi omnium cognitorum maxime mirus videtur : quoniam & hanc vim conseria
vat integro trium mensium spatio, si modo cautissime prohibetur omne
cum aere externo commercium. Certe hoc in Experimento , vi Ignis cal-
cinantis carbo fit verus, Animalis , aut Vegetabilis, isque quam subtili iasimus profecto , adeoque omnino aptissimus , qui minimam Ignis scintillam susceptam foveat, in Ignem nutriat; ut ex historia carbonis praemissa evictum fuit. Ille vero carbo adeo est redditus siccus , quam ulla arte essici potuit, ut ex toto processu patuit: si enim vel minimum humidi, imo tantum illius pauci, quod in Ipso aere hospitatur, hunc pulverem tangit, actum est ilico de totius Experimenti eventu. Quin de observare oportet, quod omnis pariter aer inde sit expulsus ingenti Igne; oportet enim lagenam sollicite obturare tunc , quando summa vis Ignis , quam vitrum sine fusione tolerare potest, exyulit ex ejus cavo, δc ex materie in illo contenta,
omnem aera si enim rursum aer ullo modo irrepere valet eo , non sicce .
det unquam Experimentum. Interim de Alumine, qui videtur esse lapis Calcarius oleo Vitrioli derosus , inque formam Salis conversus , expulsus est illa diuturna calcinatione aer, aqua, spiritus acidus volatilis, remanente modo oleo Vitrioli fortissimo , omni aqua orbato , in terra illa siccissima relicta fixato. Talia autem corpora , siccitatis impatientissima, ad aeris ammissum calent, illeque in horumvacuos meatus irruens impetu supra supputato p. 233. illo momento atteret vividissime illas partes , Ignem forte excitat, qui exceptus carbone illo tenuissimo sustinetur , foveturque facile. Si vero haec fuerit mirabilis apparitionis causa , vel si alia forte ; utique inde nobis hodie certo constat, fieri posse , ut frigidi, communis , aeris attachus simplex , corpus frigidum , absque vel ullo Ignis adjumento incendere prorsus queat, ita, ut totum dein consumatur in cineres seque certo, ac ullo alio noto Igne fieri queat. Sed quantum scimus, ultimum hoc Experimentum solum habetur , quod essicere hoc ex voto , quoties libet,
possit. Quis ergo definiat suos intra limites Ignis potentiam ξ quis, ante viginti quinque annos , hanc rem possibilem credidisset 3 quis praesagiat ea , quae sequuturis dein sint revelanda seculis 3 quid fieret, si lagena vitrea , qua hic continetur pulvis frigidus, fracta effunderet in Pyrium pubverem hanc suam materiem λ
De Igne producto ex frigidis Fossilibus ope Aquae.
Si crudi Ferri, recens limati, nec rubiginosi hactenus, scobs, cum Sul-
224쪽
phure purissimo , ad aequalem utriusque copiam , diu , fortiter conteritatur sic, ut de utrisque ita simul attritis pulvis oriatur valde tenuis ; ille, in aere sicco , frigidus talis manet, licet quam diutissime ita servaretur, custodiatur modo de omni humido ; si vero pulvis ille subigitur cum tanta aquae simplicissimae copia, ut valde crassa pasta sit; tum post aliquod tempus oritur in illa massa calor, vapor, tumor, aestus , fumus densus, se vidus , sulphureus , Ignis flamma. Deprehenditur , operatione peracta calx fusca, nigra , tenuis; cui affusa aqua educit Vitrioli speciem de ferro,
quam simillimam illi Vitriolo Martis, quod vulgo paratur cum oleo dicto Vitrioli. Si vero utriusque hujus fossilis ingens lumitur copia , V. Dad tb xxv Ferri & tantundem Sulphuris , hincque facta pasta cum Aqua sepelitur ad pedis altitudinem sub terra , post horas octo incipit terra imposita inflari, exeunt vapores sulphurei, calidi, viva dein flamma prosilit. Fitque verus Ignis subterraneus. Vid. Hist. Ac. Reg. Sc- ITOO. pag. 3 2- Monum. pag. I o I. Quum enim Sulphur sit oleum inflammabile concre tum cum acidisssimo Oleo Vitrioli; Ferrum autem metallum in acido Vitatrioli semper solubile cum ingenti calore enato : videtur, quod ,i ubi haec
bina minutatim contrita simul, veniunt in contactus arctos , dc adeo multiplicatos , vinculoque aquae longe adhuc archius adunantur, incipiat acidum Sulphuris agere in ferrum rodendo , calorem consuetum ita excitatare ; Unde majore vi, omni momento , per huncce calorem increscente solutio omni momento increscit , hinc & aestus : unde ultimo flamma
partim ab oleos a parte sulphuris jam libera ab acido , quod ivit in ferrum , partim ab eructato vapore ferri ab oleo acido sulphuris jam reso luti , qui tam facile inflammabilis ut pulchro ibidem & apud Hosmanno Diss Phys . Ch. 169. altero Experimento patet, dum scilicet olei Vitrioli
unciae tres in Phiala vitrea , cujus collum abscissum , miscentur cum aquae unciis duodecim , dein retineatur haec phiala , quae mediocris esto capacitatis , in calore modico , injiciatur tum diversis vicibus limati ferri se mi uncia , aut uncia, exorietur Vapor albus, qui, nidore sulphurato allii de collo phialae eructans, ab admota candela, fulminis instar aecenditur vehementis , cumque ingenti impetu intra phialam arripitur , ibi que violente repercussa , mira sane praestat : ita quidem , ut videatur materies tales halitus formans, qui surgenti in vapores ab Igne supposito actos Alcoholi assimilatitur penitus. Detectus ita fuit novus iterum modus Ignem excitandi de materie frigida, minime inflammabili , adjumento aquar. Atque certissime credimus, infinitos alios in natura rerum tectos haerere modos, quibus eadem haec mirabilitas praestari possit; quique forte postea detegentur. Foenum madidum aggestum in acervos facit idem.
De sine producto misceta Liquorum frigidorum
Si Nitri purisimi, siccissimi , in pollinem contriti, selibrae , in retortam purissimam sicci si1mam , immissae , tantundem admiscetur olei Vi trioli purissimi , & ab omni omnino phlegmate liberi; tumque fit, Igne arenae modico , diu sustentato , destillatio in excipulum siccum , purissi mum, ita ut vaporis flavescentis specie adscendat Spiritus Nitri Glaub
225쪽
De natura Igilii Elementalis clui corporeus. I. quia cxtensus,
a. Quia mobi lis potens quiescere, 3. Quia est re. Oens corpori,
rianus , liquor habebitur ; erpo , si ad drachmam in vase vitreo ponitur oleum stillatilium Cariophyllorum orientalium, ligni Sagaseas, Terebin thinae, Carui, atque dein desuper infunditur aequalis, aut sesquialtera pars illius Spiritus Nitri Glauberiani, oritur violenta , de frigidis ante commistionem, flamma. Mirum rursus, atque utilitatis infinitae, in Chemitacis , Experimentum , in quo de frigidis liquoribus, uno instanti, flammai apidissima, ambos liquores fere consumens , tantum pauculum resin ossi residui relinquens pro cineribus. In quo iterum cernere est, acidissima cumoleosis multo spirim Rectore scatentibus materiem constituere Sulphurisimillimam , facillime incendendam. Vid. Borrich. Ach. Has . I 67. HONman. Obs. Phys. Chena. 38 42. I 13 - 127. Stare. Philos. Trans. D. LSO. p. 2'I. Si omnia jam memorata cum cura perpendimus , poterimus forte quaedam de natura Ignis satis certo pronunciare. Itaque primo constat, Ignem venim Elementalem corpureum esse. Quandoquidem hoc nomine omnes intelligimus rem geometrice mensurabilem trinis ab uno centro ductis
ad se invicem perpendicularibus, sive ut hodie appellant, rem extensam. Sic & omne id , quod in omnibus praecedentibus , titulo Ignis occurrebar, semper fuit extensum. Etenim sit globus argenteus , solidus , filo suspensus, fere ignitus, dimittatur lentictime intra aquam frigidam , fere sine mutatione soncussionis ; nonne Ignis hujus sphaerae se distribuet sensim, per spatia mensurabilia illius aquae, quae proxima illi globo incalescet maxime , sicque proportionaliter reliquam calefaciet, sicque vere se exten det. Therinos copia enim , locata in hac aqua varias ad distantias a globo calefaciente , notabunt varios gradus Ignis diffiisi per corpus, & spatia, veram igitur miscetam docet Ignis cum corpore , vel spatio, Veram it que extensionem. Tora sane data historia Ignis claris docet Argumentis, Ignem tam Vere extensum esse, quam spatia vel corpora in his. Altera generalis omni corpori noto proprietas in eo est , quod omne corpus queat existere successive in illo loco , qui priori suo possessb pro-Ximus est , sicque revera moveri, Sive manserit in eodem spatio , sed roratur circa axim , sicque omnes simul quidem in eodem loco maneant, dum interim nulla partium illius persistat in eodem spatio , in quo fuerat prius. Sive tota moles, omnibus unitis partibus constans , priori spatio relicto in proximum eat, idque continenter ita pergat facere. Sive denique horum utrumque fiat simul. Atqui moveri Ita quoque Ignem hunc , undique jam per Experimenta constitit meque enim ullum in his fuit, quin motum verum Physicum doceret. Quod ergo probatione non eget ultra. Ipsa autem mobilitas cum potentia quiescendi ita arcte cohaeret in corporibus , ut negare queat nemo , quin id , quod uno momento in quonam spatio existit , ibidem per duo momenta permanere concipi queat. Id vero jam quiescere est. Quum igitur & omnes Ignis actiones, mota semper peracta , possint semper augeri, aut minui : hinc absurdum haudquaquam videtur, Ignem quoque in certo loco quiescere omnino posse ; utique non minus quam alia corpora.
Tertia autem, eaque propria corpori uni affectio est, quod solidum corpus , qua tale , in certo spatio subsistens vi absolute infinita resistat , ne
226쪽
uliud simile in illo occupato spatio simul cum illo existat.Resistentiam, im
penetrabilitatem,alii dixere; Democritus voce significantissimaάνταυstia=, sive repercussionem, dixerat. Neque enim , Oeinor , de vero corpore nomine impenetrabilitatis aliud in mente intelligimus, quam repercussi1m hunc corporis tendentis in spatium corpore alio jam occupatum. Sed profecto , si in ullo corpore , in Igne cdrte haec repercustio quam maxime ob tinet. Ille enim corpora quaecunque Vel solidis lima movet, mutat, figurat , ita , ut non fuerit inVentum hactenus ullum, quod ab eo non mutetur in vere solida indole, atque a b eo accipiat motum , quo fertur in alia loca eum impetu ab Igne accepto. Quin etiam si cogitamus , Verum , purum , Elementalem, Ignem in corpora idonea actum , in ea incurrentem , ab iis corporibus repercuti, Vel reflecti ita, ut impetu summo, & quidem impetu movente omnia , recurrat ab iis , in quae impegerat offendendo , tum sine verissimam in Igne ἁνυτυπἱάν Observamus ; adeoque ipsam corpoream naturam animadvertimus. Si enim radii Ignei , a Sole determinati,
tu speculum Vitellianum frigidissimum, adeoque elasticillimum, sive repercutientissimum , incidunt, tum copia fere supputabili pro magnitudine aperturae speculi , reflexi in focum actionem ibidem violentissime
corpoream exercent, quae Verissime docet moveri hunc Ignem cum offensa,
sive resistentia. Maxime quidem stringit hoc Argumentum, si placet Vobis considerare simul, quod, si speculum illud fierit valde ex calefactum,
adeoque dilatatum , laxius , minus elasticum , minus cum vibratione corporea repercutiens , tum illi radii igniti, a speculo offensi recurrentes, ac curate tanto minori cum actione in focum remittuntur, quanto speculi fuerit tum minor durities. Hinc quippe manifestum evadere arb1tror, Ignem ipsusn vere corporeum , resistentem esse : quia impingens repercu titur. Iterum vero , in hoc argumento observemus , quod, si radii igniti, .valde adunati, hincque fortissimi , adeoque potentes, ut materiem metallicam speculi vi sua fundere queant, tum non orietur ulla reflexio , sed
Ignis superior speculo , illud destruet: indicio manifesto , hanc reflexionem fieri a mera repercussione corporis in corpus. Praeterea liceat perpe
dere , quod purissimus Uc Elementalis Ignis , a Sole directus per vitra
I schirntiat 1ana, in acum ferream pyxidis nauticae, ipso in puncto con tactus admisit foci, supra sustentaculum illius eum movet in orbem, vera corporea percussione agitans rotatile corpus ferri. Talis autem percussio
facta in corpus impenetrabile docet id , quod cum motu in illud impege rat , ipsum quoque non penetrabile , sed resistens, fuisse. Est igitur Ignis
Elementalis vere corporeus. Habebit etiam unumquodque ejus Elementum partes , quibus unitiS constat. Quas , potentia naturae, ulterius dividi posse in minora , credibile neutiquam habetur. Hinc & valde credibile,
ne figuras quidem , his Elementis proprias , per vires naturae ulterius immutari posse. Immutabile igitur, δί mutans tamen caetera, hoc mirabile Elementum. An tandem Ignis & illam habeat indolem, quam omni omnino corpori communem summi nostro seculo Viri putant , ut scilicet gravis sit ero ratione sui duri, non luna adeo certo , quam putatur Vulgo, constat. Enimvero mihi totam Ignis historiam considerant1 fere ita animus inducitur, ut credam, illum , non magis telluris centrum , quam uti
227쪽
lum aliud punctum petere, esse sine ulla determinatione seontanea, sine
ullo amore ullius loci, vel corporis. Determinari posse , sine resistentia, quaquaversum. Esse ubique. Esse, si nulla accesserit aliena causa , ubique in toto universo. Imo ex se esse ubique copia , & vi, eadem. Quae quidem omnia in praemissis , nisi me fallat vehementer animus , demonstrata habentur per Experimenta. Sed secundo Elementa Ignis , corporea ex prima demonstrata proprie tate , videntur esse omnium , quae nota habentur , corporum minima. Si enim corporea vere sunt, erunt necessario subtilissima : quoniam penetrant se quam facillime per omnia, vel densissima, corpora, atque maximam eorum crassitiem transgressa, in omni parte penetrabili corporis effectus suos vere praestant. Si enim solido de auro conflatus foret globus maximus , Igni ille impositus idoneo , apto temporis spatio , sic posset penetrari, ut usque in intimum centrum suum foret 1gnitus. Sique
tum in bina divideretur hemisphaeria , in quolibet ejusdem puncto interno , lumen , calor , potestas omnis nota Ignis, inVeniretur. Tanta autem hisce in partibus habetur tenuitas, ut rursum inter omnia cognitae corpora nullum omnino sit adeo compactum sine poris , adeo crassummaterie , & mole , quin cogatur admissiun Ignem transmittere. Alia quidem , quaecunque demum sint, quae unquam cognoVimuS corpora , excludere possiimus , ne intrare queant ullo modo in meatus quorundam corporum. Sane Aer , Aqua, Spiritus , SaleS , Olea, caetera omnia, facile videmus , excludi possunt, ne intrent intra ampullam Vitream Hermetice undique claustam , ne exeant inde, postquam prius fuerant immissa. Solus Ignis libero ingreditur , arque denuo egreditur, itinere. Solus ille ingressius, & egressus, omnes ipsi proprios effectus praestat. Fateor
quidem , causam gravitatis , & vim magneticam, etiam per Omnia transire corpora , conservata sua proprietate agendi. Interim tamen haud novimus adeo certo , an corpusculis emanantibus id efficiant, an ratione alia nobis incognita Z Interim tamen hoc etiam fatemur , quod Causa gravi tatis , & magnetis mus , pervadant uno momento , fere sine ulla mora, per omnia corpora, illibata omni sua potentia; dum ignis tamen protracho tempore egeat prius , quam penetrare queat per crastissima corpora. Sed hinc tanto magis videtur manifestari corporea Ignis natura, minus in istis aliis manifesta. Hinc dixi modo , Ignis Elementa minima inter omnia corpora nota , quae pro Veris corporibus omnes habent. Enimvero fateri cogor , nescire me, num forte DEUS in corporea rerum universitate creaverit corpuscula, quae ipsis Ignis elementis sint tenuiora 3 Unum
id ajo , nihil effectuum physicorum hominum occurrisse sensibus, unde colligere coguntur, talia existere Igne minora. Ipsa autem haec, & quibdem summa, subtilitas inde quoque intelligitur , quod Auri ea sit soliditas, Ut, postquam unum ejus granum obductum est stipra aream Argenti ita , ut crastities lamellae aureae sic appositae sit modo - unius duodecimae partis pollicis, Ac. Reg. Sc. 1713. Io. ) in hac tamen tantaojusdem subtilitate microscopia , omnium acutissima, nullum mearum detegere queant. Ιmo si bractea Auri, quam levissima , opponitur Soli, in cubiculum obscurum irradianti , ne lumen quidem libere transire per hanc
228쪽
potest , sed tantum' subviridescentis quidl per illam transparet. Attamen ingens , solido de Auro sphaera, per ingentem illam densitatem, ma- renitudine molis adeo crassam , penetrari potest a maximo pariter, & a minimo Igne. Si enim tempostate gelidis urna, vastus hic globus diu exponitur aeri gelido, tum per omnem suam substantiam induet illam temperiem , sive accipiet illum Ignem , qui in aere tum adest. Si autem valido dein committitur Igni , ut jam Igne corusco fulgeat jam jam fundenda haec sphaera, habebit Ignem violentissimum per omnia. Attamen omnia ille Ignis iterum evanescit de hoc globo , qui brevi redit in temperiem
aeri iterum communem. Unde igitur constat,exiguum Ignem in liquido tenui mo aerio insinuare se aequo posse per omnia intra Auri meatus , quam maximum in ardentissimo foco. Si vero in tam tenui lamellula aurea mea tus erant adeo exigui; quid de iis putatis, quando ingens adeo massa auri per totam suam molem ab Igne penetratur ξ Certe calere, & frigescere, est Ignem recipere majore, aut minore, copia. Quae quidem puto sussicere , ut probetur summa Ignis subtilitas. Illa tamen infinities subtilior videbitur , si verum fuerit, lucis , colorumque , materiem eandem esse ips1 Igni. Si namque cubiculum aliquod constructum fuerit tenebricosissi
inum prorsus,in cujus una modo parte foramen est exiguum patulum. Tum vero oculus sanus , aliquandiu prius in tenebris versatus, a parte obscura
cubiculi opponatur illi aperturae; videbit ille distinctissime omnia objecta extra posita , per radios ignitos , definitos, distinctos, a singulis visibilibus punctis tot diversorum objectorum oriundos , propagatOS , absque confusione perexiguum foraminutum transmissos. Si jam cogitatis , quot hic videantur puncta visibilia in tali toto hemisphaerio 3 quod tamen singula videri tantum queant per suos radios tantum. Oritur idea subtilitatis, quae imaginationem humanam obtundit. Verum , si jam intra hanc
cameram posueritis chartam albam , radiosque convexo diaphano trans
miseritis in hanc chartam ad distantiam idoneam ; jam omnia objecta, satis magna, in illa tabula quam distinctissime pingentur, adeoque omnes illi radii, sicque ex hypothesii omnis ille Ignis, qui a tot objectis copia immensus, poterat unitus arctari intra exiguum spatium illius foraminis. Certo igitur per haec evincitur , elementa Ignis subtilitatis esse , respectu imaginationis nostrae , infinitae. Tertio videntur corpuscula illa minima, quae ultima Ignis elementa absolvunt, talia esse, quae sint omnium forte corporum maxime solida.
Facile intelligitur significatio vocis adhibitae : nam nomine Solidi intelia lectum velim id modo extensum, quod infinite resistit: per Spatium vero id extensi, quod admittit, & transmittit, solida. Ergo solidum absolutum erit illud extensum, in quo nullum adest tale penetrabile spatium omnino, sed quod in omni suo extenso, δί in quolibet ejusdem puncto, est ubique perfecte sic impenetrabile. Si autem extensa quaedam moles partimeonstituitur ex particulis ita vere solidis,ita tamen adunatis inter se,ut inter haec conjuncta solida intercipiantur spatiola, quae nullum solidum intra se Concipiunt tum apparet clare, quod corpus illud partim , corpus sit partim
vacua intra se concipiat. Unde ergo constabit etiam , quod corporum omnium elementa minima debeant esse maxime solida; sed quando haec ele-
229쪽
menta deinde componuntur in unam molem , tum inter haec ipsa elementa sic adunata , non undique contingentia se mutuo , talia Vacua, respectu
hujus molis, exoriuntur. Quare composita moles semper futura est poris plena ; ideoque minus solida , quam illa ultima elementa seorsum ex1stentatia, de quibus componebatur. Hinc & eo respectu facilius poterunt illae partes dissociari a se mutuo , sive eo facilius poterunt dividi. Rursum vero,
in ultimis istis minimis vix videntur pori obtinere, ideo haec solidissima haberi, ideoque ne quidem dividi poste per alia corpora , sed constantia
permanere. Quum ergo Ignis demonstratus sit fieri corpusculis minutissimis habebunt & lhaec poros , si ullos , certe quam paucissimos; erunt ideo quam solidissimae omnium moleculte. Quum autem substantia impenetrabilis sit ipsa substantia corporea , forte omnis substantia vere corporea, qua talis, infinita, nec diuociabili, vi coli seret. Sed quae moles conflatur ex hac cum interceptis vacuis meatibus, eatenus iterum divisibilis erit, quatenus poros vacuos admittit in se. Ignis igitur , ex hac doctrina , totus corporeus , immutabilis , figurae mutatae incapax , concrescere imposcum se , aut cum aliis corporibus. Interea tamen idem ille habebit potentiam quam maxime dividendi alia : quoniam intra meatus dissolvendorum semper potest intrare , ibidem Vim suam exercere, concreta ramenta, & stamina, dissolvere , sicque concreta destruere in sua elementa sim licia , aut ita ordinare moleculas elementales, ut transitu aequabili tran- ire per Omnes meatus quacunque directione queat, ut in auro fuso ad
Ignem , dein illius vi vix amplius mutando. Si vero applicatur hic subtilissimus & solidissimus Ignis ad absolute solida aliorum corporum Clementa , tum Videtur ea ultra mutarct non posse , sed tantum totam illorum molem mechanica propulsione , aut attractione, movere. Neque ultra aliquid
essicere valere : quod quidem ipsum ita se habere omni rursum Experimentorum genere undique confirmatur. Estque hujus proprietatis intuitu Ignis mutator maximus in universo rerum , ipse interim omnium minime mutabilis.
Quarto credimus Elementa haec corporea , minima, stolidissima , Ignis , superficiem habere quam aequabilissime laevem, seu politissimam. Intelligimus scilicet talem , quae nihil exstans habet, aut eminens in ullo punc to totius sui ambitus , seu circumferentiae , nihil quod prae caeteris subsidat. Si enim hirta foret aut scabra illius extremitas, tum puncta magis
elata occurrerent magis offendentibus corporibus , quam moles reliquae; adeoque in omni actione Ignis in propria elementa, aut in alia corpora, semper impetus conciliaretur maximus particulae minime cohaerenti cum toto; quare & videntur partes illae continenter abradi debere a reliqua molo; unde igitur assidua foret mutatio elementorum Ignis ; adeoque de
Ignis ipsius , quod tamen repugnat superioribus. Summa etiam soliditas Ignis videtur tendere in illam figuram , quae facit, ut omnes partes respectu interni centri aequabilissime inde per orbes suos distent: quum ita ad minime mutabilem formam accedant, & omni partium transpositioni resistant quam maxime. Si deinde comprehenditur summa illa Ignis per omnes poros cujuscunque corporis, omni directione applicati, penetr
bilitas, tum omnino videtur requiri in superficie talis rei suprema facilitas
230쪽
id transeundum sine ullo intricantis impedimento : quod non videtur posse obtinere, si hamulis undique & aculeis , tomento, vel lanugine , Obsessa foret superficies. Dum enim adeo copiosi, & d1stinctisnara tamen, igniculi, simul transmissi per exiguum foramen in camera obscura, absque ullo omnino intricatu tam expedite trajiciuntur ; facillime intelligimus,
quanta glabrities , quae laevitas requiratur , in contactuum punctis , ne se mutuo retineant. Quin & promptissima reflexio , & refractio , quae ob servatur semper adesse in partibus lucis , quaeque tam accurate respondCt
fgucie absolute sphaericae effectui , etiam suadet, credamus Ignis puri Et menta hanc quoque figuram possidere. Ex quibus jam fere colligeremus , ultimas puri Ignis partes esse sphaerulas quam politissimas. Quinto agnoscimus ex universa Ignis historia absolutam ejusdem simplicitatem. Haec quidem appellatur illa corporum conditio, qua ubique in
particula ejus quacunque eadem prorsus indoles observatur, quae in toto obtinet. Hic igitur in Igne notaret illam indolem , ut in unoquoque Et mento solitario simplex corporea tantum obtineret, sine ull1s potas, Da tura , prorsus ut modo foret in omni particula componente eadem : ad C que forte sphaerula solida. Deinde autem , si consideraretur congeries horum Elementorum simul, tum omnes illae sphaerulae prorsus essent eaedem.
In his igitur subsisteret Ignis simplicitas, pendens maxime exinde, quod ,
quum non sint in rerum natura corpuscula hoc Igne minora , non possit
itaque Ignis ex minoribus heterogeneis componi : Ultima sane parvitas ipsa agnoscitur simplicitas, soliditas absoluta hanc agnoscit, sphaerica figura ipsam simplicitatem luculente exprimit. Quare Ignem habemus omnium corporum existentium simplicissimum. Verum tamen est, quod o stet absolutae Ignis sit plicitati doctrina maximi NEWTONI. Enimvero ea laudatur penetrantissimi in eo ingenii sincera subtilitas , ut ultra limites humano ingenio praescriptos unus prodiisse credatur. Ille itaque ex uno Ignis radio anato me artificiosissima distinctos septem separat, principibus suis coloribus quam distinctissimos non modo , sed & reflexu atque re fractu prorsus diversos , adeoque alienae omnino per hasce tres dotes in dolis. Attamen unus ille radius quam tenuis i quam simplex l Si itaque , poctiquam industria humana, tanta cum diligentia , per tot secula, in toto
terrarum orbe, naturam Ignis & lucis per rot modos excusserat , unus
nostra aetate IS ACUS NEWTON US haec detexerit; quis metam statuet inventis quondam futuris in historia rerum naturalium ξ Quis definiet, quid olim accessurum sit demonstratis NEWTONIANIS 3 Sane dimidium
elapsum seculum , a quo omnes Ρhilosophi unum lucis radium concipiebant, ratione suae longitudinis, tam tenuem, ut prorsus respectu hujus crassitiei, indivisibilem esse uno ore assererent: invictis Experimentis δί rationibus Geometrarum Princeps demonstrat, eum solitariunn radium esse fasciculum factum ex septem omnino variis radiis, qui secundum to tam suam longitudinem sibi invicem apsoni queunt, rursusque ita a se mutuo dissilire , ut septem diversorum colorum filamenta sericea, si ibtilis sima , juxta rectitudinem exporrecta in unam apparentem speciem unius
simplicis fili, tamen absolute septem in fila ditiindi iterum , semperque , possent. Si postea instrumentis Dioptricis magis promotis , aliisve artis
